[1]
QUERELA PACIS UNDIQUE GENTIUM EIECTAE PROFLIGATAEQUE.
{2} Pax loquitur.
{3} Si me, licet immerentem, suo tamen commodo, sic auersarentur,
eiicerent profligarentque mortales, meam modo
iniuriam et illorum iniquitatem deplorarem: nunc cum me
profligata, protinus fontem omnis humanae felicitatis ipsi
a semet arceant, omniumque calamitatum pelagus sibi
accersant, magis illorum mihi deflenda est infelicitas, quam
mea iniuria: et quibus irasci tantum maluissem, horum
dolere uicem, hos commiserari compellor.
{4} Nam utcumque amantem ab se propellere, inhumanum est: bene
merentem auersari, ingratum: parentem ac seruatricem omnium
affligere, impium.
{5} Caeterum tot egregias commoditates quas
mecum adfero, sibimet ipsis inuidere, proque his ultro tam
tetram malorum omnium lernam accersere, an non hoc
extremae cuiusdam dementiae uidetur?
{6} Sceleratis irasci par est, at sic Furiis actos, quid aliud quam
deflere possumus?
{7} Qui non alio sane nomine magis deflendi sunt, quam
quod ipsi sese non deflent, nec alio magis infelices, quam
quod infelicitatem suam non sentiunt, quando nonnullus
gradus est ad sanitatem, morbi sui magnitudinem agnoscere.
{8} Etenim si ego sum Pax illa, Diuorum simul et hominum
uoce laudata, fons, parens, altrix, ampliatrix, tutatrix
rerum bonarum omnium, quas uel coelum habet, uel terra,
si sine me nihil usquam florens, nihil tutum, nihil purum
aut sanctum, nihil aut iucundum hominibus, aut gratum
Superis : si contra haec omnia, bellum semel omnium malorum,
quidquid usquam est in rerum natura, Oceanus quidam
est, si huius uitio subito marcescent florentia, dilabuntur
aucta, labascunt fulta, pereunt bene condita, amarescunt
dulcia: denique si res est adeo non sancta, ut omnis
pietatis ac religionis sit maxime praesentanea pestis, si nihil
hoc uno infelicius hominibus, nihil inuisius Superis, quaeso
per Deum immortalem, quis credat istos homines esse, quis
credat ullam sanae mentis micam inesse, qui me talem,
tantis impendiis, tantis studiis, tanto molimine, tot technis,
tot curis, tot periculis student eiicere, tantumque malorum
uelint tam care emere?
{9} Si me ad istum modum spernerent ferae, leuius ferrem,
et in me admissam contumeliam naturae imputarem, quae
ingenium immite inseuisset: si mutis pecudibus essem inuisa,
condonarem inscitiae, propterea quod his ea uis animi negata
sit, quae sola dotes meas queat perspicere.
{10} At, o rem indignam ac plus quam prodigiosam,
unum animal edidit natura, ratione praeditum, ac diuinae
mentis capax, unum beneuolentiae concordiaeque genuit,
et tamen apud quantumlibet efferas feras, apud quantumuis
brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines.
{11} Iam tot orbium coelestium, licet nec motus sit idem, nec
uis eadem, tamen iis tot iam seculis constant uigentque
foedera.
{12} Elementorum pugnantes inter se uires, aequabili
libramine pacem aeternam tuentur, et in tanta discordia,
consensu commercioque mutuo concordiam alunt.
{13} In animantium corporibus quam fidus membrorum inter
ipsa consensus, quam parata defensio mutua?
{14} Quid tam dissimile quam corpus et anima?
{15} Et tamen quam arcta necessitudine
connexuerit haec duo natura, nimirum, declarat
ipsa diuulsio.
{16} Proinde ut uita nihil aliud est quam corporis
et animae societas, ita sanitas omnium corporis qualitatum
concentus est.
{17} Animantia rationis expertia in suo quaeque
genere ciuiliter concorditerque degunt.
{18} Armentatim uiuunt elephanti, gregatim pascuntur sues et oues,
turmatim uolant grues et graculi, habent sua comitia ciconiae, pietatis
etiam magistrae, mutuis officiis sese tuentur delphini, nota
est formicarum et apum inter ipsas concors politia.
{19} Sed quid de his loqui pergo, quae tametsi ratione uacant,
sensu non uacant?
{20} In arboribus, in herbis amicitiam possis agnoscere.
{21} Steriles sunt quaedam, nisi marem adiungas, uitis ulmum
amplectitur, uitem amat persica.
{22} Usqueadeo quae nihil sentiunt, tamen pacis beneficium sentire
uidentur.
{23} Sed haec rursum ut sentiendi uim non habent, ita quod uitam
habeant, iis quae sentiunt finitima sunt.
{24} Quid aeque brutum atque saxorum genus?
{25} Dicas tamen his quoque pacis et concordiae sensum inesse.
{26} Ita Magnes ferrum ad sese trahit, attractum tenet.
{27} Quid quod inter immanissimas etiam feras conuenit?
{28} Leonum inter ipsos feritas non dimicat.
{29} Aper in aprum non uibrat dentem fulmineum, lynci cum lynce
pax est, draco non saeuit in draconem, luporum concordiam etiam
prouerbia nobilitarunt.
{30} Addam quod magis etiam mirum uideatur, impii
spiritus, per quos coelitum atque hominum concordia primum
dirupta est, et hodie rumpitur, tamen inter se foedus
habent, suamque illam qualemcumque Tyrannidem consensu
tuentur: solos homines, quos omnium maxime decebat
unanimitas, quibusque cum primis opus est ea, neque
natura tam aliis in rebus potens et efficax concilie, nec
institutio coniungit, nec tot ex consensu profecturae commoditates
conglutinant, nec tantorum denique malorum
sensus et experientia in mutuum amorem redigit.
{31} Figura communis omnium, uox eadem, et cum caetera
animantium genera corporum formis potissimum inter se differant,
uni homini indita uis rationis, quae ita sit illis inter ipsos communis,
ut cum nullo sit reliquorum animantium communis.
{32} Uni huic animanti sermo datus, praecipuus necessitudinum
conciliator: Insita sunt communiter disciplinarum ac uirtutum
semina, ingenium mite placidumque, et ad mutuam
beneuolentiam propensum, ut per se iuuet amari, et iucundum
sit de aliis uel gratis bene mereri, nisi quis prauis
cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine
degenerarit in belluam.
{33} Hinc est, uidelicet, quod uulgus, quidquid ad mutuam beneuolentiam
pertinet, humanum appellat, ut humanitatis uocabulum non iam naturam
nobis declaret, sed mores hominis natura dignos.
{34} Addidit lacrymas, exorabilis ingenii documentum, quo si quid
forte inciderit offensae, et amicitiae serenitatem nubecula aliqua
obfuscarit, facile redeant in gratiam.
{35} En, quot rationibus natura concordiam docuit?
{36} Nec his tamen contenta mutuae beneuolentiae lenociniis, amicitiam
homini non solum iucundam esse uoluit, uerum etiam necessariam.
{37} Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo
sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnumquam
adiuuetur: nec eadem attribuit omnibus, nec
paria, ut haec inaequalitas mutuis amicitiis aequaretur.
{38} Aliis in regionibus alia proueniunt, quo uel usus ipse
mutua doceret commercia.
{39} Caeteris animantibus sua tribuit arma praesidiaque, quibus sese
tuerentur, unum hominem produxit inermem, atque imbecillum, nec
prorsus aliter tutum, quam foedere mutuaque necessitudine.
{40} Ciuitates reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit
necessitas, quo ferarum ac praedonum uim cunctis uiribus
propellerent.
{41} Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat.
{42} In ipsis statim uitae primordiis perisset hominum
genus, nisi conditum propagasset coniugalis concordia:
nec enim nasceretur homo, et mox natus interiret, atque in
ipso uitae limine uitam amitteret, nisi obstetricum amica
manus, nisi nutricum amica pietas, succurreret infantulo.
{43} Atque in hunc usum uehementissimos illos pietatis igniculos
inseuit, ut parentes etiam illud ament, quod nondum uiderunt.
{44} Adiecit mutuum liberorum erga parentes pietatem,
ut illorum imbecillitas horum praesidiis uicissim subleuaretur,
fieretque illa cunctis quidem ex aequo plausibilis,
sed Graecis aptissime dicta g-antipelargohsis.
{45} Accedunt huc cognationum et affinitatum uincula.
{46} Accedit in nonnullis ingeniorum, studiorum formaeque similitudo,
certissima beneuolentiae conciliatrix, in multis arcanus quidam
animorum sensus, ac mirus ad mutuum amorem stimulus, quem
ueteres admirati Numini seu Genio adscribebant.
{47} Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot
illecebris ad eam inuitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit.
{48} Et post haec quaenam ista tam ad nocendum efficax
Erinnys, his omnibus disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem
pugnandi furiam inseuit humanis pectoribus?
{49} Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali adimeret
adsuetudo, quis crederet humana mente praeditos istos,
qui sic iugibus dissidiis, litibus, bellis inter sese certant,
rixantur, tumultuantur?
{50} Postremo rapinis, sanguine, caedibus, ruinis, sacra profanaque
miscent omnia: nec ulla tam sancta foedera, quae illos in mutuam perniciem
debacchantes queant dirimere.
{51} Ut nihil etiam accesserit, satis erat commune hominis uocabulum,
ut inter homines conueniret.
{52} Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quae plurimum ualet
et in belluis, itane nihil et apud Christianos ualuit Christus?
{53} Parum efficax sit doctrina naturae, quae maximam uim habet in his
quoque quae sensu uacant: caeterum cum hac multo praestantior sit
doctrina Christi, cur ea se profitentibus non persuadet id quod unum
omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque beneuolentiam,
aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam dedocet?
{54} Cum hominis uocabulum audio, mox accurro uelut ad animal mihi
proprie natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere: cura Christianorum
audio titulum, magis etiam aduolo, apud hos certe regnaturam etiam me
sperans.
{55} Sed hic quoque pudet ac piget dicere : Fora, basilicae, curiae,
templa sic undique litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos aeque.
{56} Adeo ut cum bona pars humanae calamitatis sit Aduocatorum turba,
tamen haec etiam ad litigantium undas paucitas sit, ac solitudo.
{57} Ciuitatem adspicio, spes illico oboritur, inter hos saltem conuenire,
quos eadem
cingunt moenia, eaedem moderantur leges, et uelut una
uectos naui commune continet periculum.
{58} Sed, o me miseram! quam hic quoque dissidiis omnia uitiata
comperio, adeo ut uix domum ullam reperire liceat, in qua mihi sit
dies aliquot locus.
{59} Sed plebem omitto, quae maris ritu, suis aestibus rapitur,
in Principum aulas, uelut in portum quemdam me recipio.
{60} Erit, inquam, certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt quam
uulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi.
{61} Tum eius uices gerunt, qui doctor est et Princeps concordiae,
a quo quidem cum omnibus, tum his praecipue sum commendata.
{62} Et omnia bene pollicentur.
{63} Video blandas consalutationes, amicos complexus, hilares
compotationes, caeteraque officia humanitatis.
{64} At, o rem indignam, apud hos nec umbram uerae concordiae
licuit cernere.
{65} Fucata fictaque omnia, factionibus apertis, clanculariis
dissidiis ac simultatibus corrupta sunt uniuersa.
{66} Denique adeo apud hos non esse sedem paci comperio, ut
hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria.
{67} Quo me posthac conferam infelix, posteaquam toties fefellit spes?
{68} At Principes fortasse magni sunt potius quam eruditi,
magisque ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio.
{69} Ad eruditorum greges confugiam, Bonae litterae reddunt homines,
Philosophia plusquam homines, Theologia reddit diuos.
{70} Apud hos certe dabitur conquiescere, tot circumactae
ambagibus.
{71} Verum, proh dolor! en hic quoque bellorum aliud genus, minus
quidem cruentum, sed tamen non minus insanum.
{72} Schola cum schola dissidet, et ceu rerum ueritas loco commutetur,
ita quaedam scita non traiiciunt mare, quaedam non superant Alpes,
quaedam non tranant Rhenum, immo in eadem Academia cum
Rhetore bellum est Dialectico, cum Iureconsulto
dissidet Theologus.
{73} Atque adeo in eodem professionis genere, cum Thomista pugnat
Scotista, cum Reali Nominalis, cum Peripatetico Platonicus, adeo ut ne
in minutissimis quidem rebus inter hos conueniat, ac saepenumero de
lana caprina atrocissime digladientur, donec disputationis calor ab
argumentis ad conuitia, a conuitiis ad pugnos incrudescat, et si res
pugionibus aut lanceis non agitur, stylis ueneno tinctis sese confodiunt,
dentata charta dilacerant inuicem, alter in alterius famam letalia linguarum
uibrant spicula.
{74} Quo me uertam, toties experta mihi data uerba?
{75} Quid superest, nisi una ueluti sacra ancora Religio?
{76} Huius professio licet sit Christianorum omnium communis, tamen
eam isti peculiariter profitentur titulo, cultu, cerimoniis, qui uulgo
Sacerdotum cognomento commendantur.
{77} Hos itaque procul intuenti cuncta spem faciunt, portum
mihi paratum esse.
{78} Arrident uestes candidae, meoque colore insignes, uideo cruces
pacis symbola, audio dulcissimum illud fratris cognomen, eximiae caritatis
argumentum, audio salutationes pacis, laeto omine felices, cerno rerum
omnium communionem, coniunctum collegium, templum idem,
leges easdem, conuentus quotidianos.
{79} Quis hic non confidat paci locum fore?
{80} Sed, o rem indignam, nusquam fere collegio conuenit cum Episcopo,
parum hoc, nisi et ipsi inter sese factionibus scinderentur.
{81} Quotusquisque Sacerdos est, cui non sit cum aliquo Sacerdote lis?
{82} Paulus rem non ferendam censet, quod Christianus litiget aduersus
Christianum, et Sacerdos cum Sacerdote, Episcopus cum Episcopo certat?
Verum his quoque forsitan ignoscat aliquis, quod longo
iam usu propemodum in profanorum consortium abierunt,
posteaquam eadem cum illis coeperunt possidere.
{84} Age fruantur ii sane suo iure, quod ceu praescriptione sibi uindicant.
{85} Unum hominum genus superest, qui sic adstricti sunt religioni,
ut etiam si cupiant, nullo pacto queant excutere, non
magis profecto, quam testudo domum.
{86} Sperarem apud hos mihi fore locum, nisi toties frustrata spes me
prorsus desperare docuisset.
{87} Et tamen ne quid intentatum relinquam, experiar.
{88} Quaeris exitum?
{89} A nullis resilii magis.
{90} Nam, quid sperem, ubi religio cum religione dissidet?
{91} Tot factiones sunt, quot sunt sodalitia, Dominicales dissident cum
Minoritis, Benedictini cum Bernardinis, tot nomina, tot cultus,
tot cerimoniae studio diuersae, ne quid omnino conueniret,
sua cuique placent, aliena damnat et odit quisque.
{92} Quin idem sodalitium factionibus scinditur, Obseruantes insectantur
Coletas, utrique tertium genus, quod a conuentu cognomen habet,
cum nihil inter istos conueniat.
{93} Iam ut par est, omnibus rebus diffisa, optabam uel in uno
quopiam Monasteriolo latitare, quod uere tranquillum esset.
{94} Inuita dicam, quod utinam non esset uerissimum, nullum adhuc
reperi, quod non intestinis odiis ac iurgiis esset infectum.
{95} Pudor sit recensere, quam nihili de nugis tricisque quantas
cieant pugnas uiri senes, barba pallioque uerendi, postremo,
ut sibi uidentur, impense tum eruditi, tum sancti.
{96} Arridebat spes nonnulla, fore, ut alicubi inter tot coniugia
qualiscumque daretur locus.
{97} Quid enim non pollicetur, domus communis,
fortuna communis, lectus communis, liberi communes?
{98} Denique corporum ipsorum ius mutuum, ut unum
potius hominem credas e duobus conflatum, quam duos?
{99} Huc quoque sceleratissima illa Eris irrepsit, totque uinculis
copulatos dirimit dissidiis animorum.
[100] Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos,
qui tot titulis, tot insignibus, tot cerimoniis absolutam caritatem profitentur.
{101} Tandem illud in uotis esse coepit, ut saltem in unius
hominis pectore daretur locus.
{102} Ne id quidem contigit, idem homo secum pugnat, Ratio belligeratur
cum affectibus, et insuper affectus cura affectu conflictatur, dura alio uocat
pietas, alio trahit cupiditas: rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud ambitio,
aliud auaritia.
{103} Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos,
cum modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo praecipuum
est ac peculiare.
{104} Uniuersam eius uitam contemplare, quid
aliud est quam concordiae mutuique amoris doctrina?
{105} Quid aliud inculcant eius praecepta, quid parabolae, nisi pacem,
nisi caritatem mutuam?
{106} Egregius ille uates Esaias, cum coelesti afflatus spiritu, Christum illum
rerum omnium conciliatorem uenturum annunciaret, num satrapam pollicetur?
num urbium euersorem, num bellatorem, num triumphatorem?
{107} Nequaquam.
{108} Quid igitur?
{109} Principem Pacis.
{110} Siquidem cura omnium optimum Principem intelligi uellet,
ab ea re denotauit, quam omnium optimam iudicasset.
{111} Neque mirum ita uisum Esaiae, cura Silius Ethnicus Poeta
hunc in modum de me scripserit : --- Pax optima rerum,
Quas homini natura dedit.
Concinit huic mysticus ille Citharoedus: Et factus est, inquiens,
in pace locus eius.
{113} In pace dixit, non in tentoriis, non in castris.
{114} Princeps est pacis, pacem amat, offenditur dissidio.
{115} Rursum Esaias: Opus iustitiae pacem appellat, idem sentiens,
ni fallor, quod sensit Paulus ille, et ipse e Saulo turbulento redditus tranquillus,
et pacis doctor, cum caritatem caeteris omnibus arcani spiritus dotibus
anteponens, quo pectore, qua facundia meum encomium detonuit Corinthiis?
{116} Cur enim non glorier sic laudari a uiro tam laudato?
{117} Is alias Deum pacis appellat, alias pacem Dei
uocat, palam indicans, haec duo sic inter sese cohaerere,
ut ibi pax esse non possit, ubi Deus non adsit: nec illic esse
Deus possit, ubi pax non adsit.
{118} Itidem et pacis Angelos in diuinis libris uocatos legimus, pios ac Dei
ministros, ut per se liqueat, quos belli Angelos oporteat accipi.
{119} Audite strenui bellatores, uidete sub cuius signis militetis,
nimirum, illius, qui primus dissidium seuit inter Deum et hominem.
{120} Quidquid calamitatum sentit mortalitas, huic dissidio debet
acceptum ferre.
{121} Friuolum est enim quod argutantur quidam,
in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum ultionum dici.
{122} Permultum enim interest inter Iudaeorum Deum, et Christianorum
Deum, etiamsi suapte natura unus et idem Deus est.
{123} Aut si nobis quoque placent tituli ueteres, age sit exercituum
Deus, modo acies intelligas uirtutum concentum,
quarum praesidio uitia demoliuntur homines pii.
{124} Sit ultionum Deus, modo uindictam accipias, uitiorum
correctionem, ut cruentas strages, quibus Hebraeorum libri referti
sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore
profligandos referas.
{125} Sed ut quod institutum erat, persequamur,
quoties absolutam felicitatem significant arcanae litterae,
pacis nomine id declarant.
{126} Velut Esaias: Sedebit, inquit, populus meus in pulcritudine pacis.
{127} Et alius: Pax, inquit, super Israel.
{128} Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium
pacem, annunciantium bona.
{129} Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat.
{130} Quisquis bellum praedicat, illum praedicat, qui Christi
dissimillimus est.
{131} Age iam, quae res Dei Filium pellexit in terras,
nisi ut mundum Patri reconciliaret? ut homines inter se
mutua et indissolubili caritate conglutinaret? postremo,
ut ipsum hominem sibi faceret amicum?
{132} Mea igitur gratia legatus erat, meum agebat negotium.
{133} Atque ob id Solomonem sui typum ferre uoluit, qui nobis
g-eirehnopoios, id est, pacificus, dicitur.
{134} Quantumuis magnus erat Dauid, tamen,
quia bellator erat, quia sanguine fuerat inquinatus, non
sinitur exstruere domum Domini, non meretur hac parte
gerere typum Christi pacifici.
{135} Iam illud interim perpende, bellator, si profanant bella,
Numinis iussu suscepta gestaque, quid facient quae suasit ambitio,
quae ira, quae furor?
Si pium Regem polluit effusus sanguis Ethnicorum, quid
faciet tam ingens effusio sanguinis Christiani?
{137} Obsecro te Christiane Princeps, si modo uere Christianus es,
contemplare tui Principis imaginem, obserua quomodo regnum
suum inierit, quomodo progressus sit, quomodo hinc decesserit,
et mox intelliges quomodo abs te geri uelit, nimirum,
ut summa curarum tuarum pax sit, et concordia.
{138} Nato iam Christo, num bellicis tubis insonant Angeli?
{139} Clangorem tubarum audiere Iudaei, quibus bellare permissum est.
{140} Haec congruebant auspicia, quibus fas erat odisse inimicos :
At genti pacificae longe aliam cantionem canunt pacis Angeli.
{141} Num classicum canunt?
{142} Num uictorias, triumphos, trophaeaque pollicentur?
{143} Minime.
{144} Quid tandem? pacem annunciant, congruentes cum Prophetarum
oraculis, et annunciant non iis, qui caedes spirant ac bella, qui feroces
ad arma gestiunt, sed qui bona uoluntate propensi sint ad concordiam.
{145} Praetexant quae uelint suo morbo mortales,
ni bellum amarent, non sic iugibus bellis inter se conflictarentur.
{146} Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit,
quid aliud expressit, quam pacem?
{147} Pacis omine suos subinde salutat, Pax uobis, eamque salutandi
formam suis praescribit, uelut unice dignam Christianis.
{148} Atque huius praecepti non immemores Apostoli, pacem praefantur
in suis Epistolis, pacem optant iis, quos unice diligunt.
{149} Rem praeclaram optat, qui salutem optat, sed felicitatis summam
precatur, quisquis pacem precatur.
{150} Hanc ille toties in omni uita commendatam, uide quanta sollicitudine
commendet
moriturus: Diligatis, inquit, inuicem sicut dilexi uos.
{151} Ac rursum: Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis.
{152} Auditis quid relinquat suis? num equos? num satellitium?
num imperium? num opes? nihil horum.
{153} Quid igitur? pacem dat, pacem relinquit: pacem cum amicis,
pacem cum inimicis.
{154} Iam illud mihi consideres uelim, quid a coena mystica,
iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus
flagitarit a Patre.
{155} Rem opinor haud uulgarem poposcit, qui
se sciebat impetraturum quidquid peteret.
{156} Pater, inquit, sancte, serua eos in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos.
{157} Vide, quaeso, quam insignem concordiam exigat in suis
Christus: non dixit, ut sint unanimes, sed ut sint unum:
neque id quocumque modo, sed sicuti nos, inquit, unum
sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus idem:
et illud obiter indicans, hac una uia seruandos esse mortales,
si mutuam inter sese pacem aluerint.
{158} Porro quod huius mundi Principes insigni quopiam suos notant,
quo possint a caeteris dignosci, praesertim in bello: uide qua tandem
nota Christus insignierit suos, non alia, uidelicet, quam mutuae caritatis.
{159} Hoc, inquiens, argumento cognoscent homines
uos esse meos discipulos, non si sic aut sic uestiamini,
non si his aut his uestamini cibis, non si tantum ieiunetis,
non si tantum Psalmorum exhauseritis, sed si dilexeritis
inuicem, neque id sane uulgari modo, sed quemadmodum
ego dilexi uos.
{160} Innumera sunt Philosophorum praecepta, uaria sunt Moysi,
plurima Regum edicta, unicum est, inquit, praceptum meum,
ut ametis inuicem.
{161} Idem orandi formam
suis praescribens, nonne in ipso statim initio mire admonet
concordiae Christianae?
{162} Pater, inquit, noster.
{163} Unius est precatio, una communis omnium est postulatio, una
domus, eademque familia sunt omnes, ab uno patre pendent omnes,
et qui conuenit eos iugibus bellis inter sese conflictari?
{164} Quo ore compellas communem patrem, si in fratris tui
uiscera ferrum stringis?
{165} Iam quoniam unum hoc uoluit altissime insidere suorum animis,
quot symbolis, quot parabolis, quot praeceptis concordiae studium
inculcauit?
{166} Se pastorem uocat, suos oues.
{167} Et, obsecro, quis umquam uidit oues pugnantes cum ouibus?
{168} Aut quid faciunt lupi, si grex ipse semet inuicem lacerat?
{169} Cum se uitis stirpem uocat, suos uero palmites, quid aliud
quam expressit unanimitatem?
{170} Portentum uideatur piaculis procurandum, si in eadem uite
palmes cum palmite bellet: et ostentum non est, si Christianus
pugnet cum Christiano?
{171} Postremo si quid omnino Christianis sacrosanctum est, certe
sacrosanctum esse debet, ac penitus animis illorum insidere, quae
Christus extremis illis mandatis tradidit, ueluti testamentum condens,
ac filiis ea commendans, quae cuperet illis numquam uenire in
obliuionem.
{172} At quid aliud in his docet, mandat, praecipit, orat, nisi mutuum
inter ipsos amorem?
{173} Quid illa sacrosancti panis, et calicis philotesii communio,
nisi nouam quamdam et indissolubilem concordiam sanxit?
{174} Caeterum quando sciebat non posse constare pacem, ubi de
magistratu, de gloria, de opibus, de uindicta certamen est, ideo
penitus affectus eiusmodi reuellit ex animis suorum, uetat in totum
ne malo resistant, iubet ut de male merentibus bene
mereantur si possint, bene precentur male precantibus.
{175} Et Christiani sibi uidentur, qui ob quantumuis leuem iniuriolam,
magnam orbis partem in bellum pertrahunt?
{176} Praecipit ut qui in suo populo sit Princeps, is ministrum agat,
nec alia re praecellat aliis, nisi quod melior sit, et pluribus prosit.
{177} Et non pudet quosdam ob pusillam accessiunculam, regni
pomoeriis addendam, tantos ciere tumultus?
{178} Docet auium et liliorum ritu in diem uiuere.
{179} Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, uult totos
e coelo pendere, diuites omnes excludit e regno coelorum: et non uerentur
quidam ob pecuniolam non exsolutam, fortasse nec debitam, tantum
humani sanguinis effundere?
{180} Atque his temporibus hae uel iustissimae suscipiendi belli
causae uidentur.
{181} Profecto haud aliud agit Christus, iubens ut unum quiddam
a se discant, miti esse animo, minimeque feroci.
{182} Cum iubet relinqui donarium ad aram, nec prius offerri, quam
cum fratre reditum sit in gratiam, nonne palam docet rebus omnibus
anteponendam esse concordiam, nec ullam uictimam
esse Deo gratam, nisi commendante me?
{183} Respuebat Deus Iudaicum munus, fortassis haedum, aut ouem,
quod a dissidentibus offerretur: et Christiani sic inter sese belligerantes,
sacrosanctam illam uictimam audent offerre?
{184} Iam cum se gallinae pullos sub alas aggreganti facit adsimilem,
quam apto symbolo depinxit concordiam?
{185} Ille congregator est, et qui conuertit Christianos esse miluios?
{186} Eodem pertinet, quod lapis dictus est angularis, utrumque
parietem committens et continens: et qui conuenit, ut huius uicarii
totum orbem ad arma commoueant, regnaque regnis committant?
{187} Summum illum conciliatorem habent Principem,
ut iactant, et nullis rationibus ipsi sibi possunt reconciliari.
{188} Conciliauit ille Pilatum et Herodem, et suos in concordiam
redigere non potest?
{189} Petrum adhuc semi-Iudaeum, qui in praesenti capitis discrimine,
Dominum ac Praeceptorem tueri parabat, obiurgat ipse qui defendebatur,
gladiumque iubet recondere: et Christianis ob leuissimas causas numquam
non expromptus districtusque est gladius, idque in Christianos.
{190} An ille se gladii praesidio defensum uelit, qui
moriens deprecatur pro necis auctoribus?
{191} Omnes Christianorum litterae, siue Vetus legas Testamentum,
siue Nouum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem crepant, et omnis
Christianorum uita nihil aliud quam bella tractat?
{192} Quaenam est haec plus quam ferina feritas, quae tot rebus nec
uinci potest, nec leniri?
{193} Quin potius aut Christianorum titulo gloriari desinant, aut Christi
doctrinam exprimant concordia.
{194} Quousque uita pugnabit cum nomine?
{195} Insignite quantumlibet aedes uestesque crucis imagine, non
agnoscet Christus symbolum, nisi quod ipse praescripsit, uidelicet,
concordiae.
{196} Congregati uident euntem in coelum, congregati
iubentur operiri spiritum coelestem.
{197} Et inter congregatos se
semper uersaturum promiserat, ne quis speraret
usquam in bellis adesse Christum.
{198} Iam igneus ille spiritus, quid aliud est quam caritas?
{199} Nihil igne communius, citra dispendium
ullum ignis igni accenditur.
[200] Vis autem cognoscere spiritum illum concordiae parentem
esse? exitum uide.
{201} Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una.
{202} Tolle spiritum e corpore, continuo dilabitur omnis illa
membrorum compago.
{203} Tolle pacem, et perit omnis Christianae uitae societas.
{204} Tot hodie sacramentis infundi coelestem
spiritum affirmant Theologi.
{205} Si uerum praedicant, ubi peculiaris spiritus illius effectus,
cor unum et anima una?
{206} Sin fabulae sunt, cur tantam honoris hisce rebus defertur?
{207} Atque haec sane dixerim, quo magis Christianos suorum
morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham.
{208} Nam quod populum Christianum Ecclesiam uocari placuit,
quid aliud quam unanimitatis admonet?
{209} Qui conuenit castris et Ecclesiae?
{210} Haec aggregationem sonat, illa dissidium: si
pars Ecclesiae gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab
Ecclesia semotus es, quid tibi cum Christo?
{211} Si eadem omnes habet domus, si communem habetis Principem,
si eidem militatis omnes, si sacramentis iisdem estis initiati, si iisdem
gaudetis donatiuis, si iisdem alimini stipendiis, si commune
petitur praemium, quid ita inter uos tumultuamini?
{212} Videmus inter impios istos commilitones, qui mercede ad caedis
peragendae ministerium conducti ueniunt, tantam esse concordiam,
non ob aliud, nisi quod sub iisdem militant signis,
et pietatem profitentes tot res non conglutinant?
{213} Itane nihil agitur tot Sacramentis?
{214} Baptismus communis omnium, per hunc Christo renascimur,
et exsecti mundo Christi membris inserimur.
{215} Quid autem tam idem esse potest, quam eiusdem
corporis membra?
{216} Ab hoc igitur, neque seruus est quisquam,
neque liber, neque Barbarus, neque Graecus, neque uir,
neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia
redigit in concordiam.
{217} Scythas ita iungit paululum sanguinis utrimque gustati e calice,
ut pro amico nihil cunctentur et mortem oppetere, Ethnicis etiam sancta est
amicitia, quam mensa communis conciliauit: et Christianos coelestis
ille panis, ac mysticus ille calix non continet in amicitia,
quam ipse sanxit Christus, quam illi quotidie renouant, ac
repraesentant sacrificiis?
{218} Si nihil illic egit Christus, quorsum opus hodie tot cerimoniis?
si rem seriam egit, cur sic a uobis negligitur, quasi rem ludicram
ac scenicam egerit?
{219} Audet quisquam ad sacram illam mensam amicitiae symbolum,
audet ad pacis conuiuium accedere, qui bellum
destinat in Christianos, et eos parat perdere, pro quibus
seruandis mortuus est Christus, eorum haurire sanguinem,
pro quibus suum sanguinem fudit Christus?
{220} O pectora plus quam adamantina, in rebus tam multis
consortium est, et in uita tam inexplicabile dissidium?
{221} Eadem nascendi lex omnibus, eadem senescendi
moriendique necessitas.
{222} Eumdem generis Principem habent omnes, eumdem religionis
auctorem, eodem omnes redempti sanguine, iisdem omnes
initiati sacris, iisdem aluntur Sacramentis, quidquid ex his
redit muneris, ab eodem proficiscitur fonte, et ex aequo
commune est omnibus.
{223} Eadem omnium Ecclesia, denique praemium idem omnium.
{224} Quin coelestis illa Hierusalem, ad quam suspirant uere Christiani,
a pacis uisione nomen habet, cuius interim Ecclesia typum sustinet.
{225} Et qui fit, ut haec tantopere discrepet ab exemplari?
{226} Adeo nihil promouit tot uiis solers natura, nihil ipse Christus profecit
tot praeceptis, tot mysteriis, tot symbolis?
{227} Vel ipsa mala conciliant et malos, iuxta prouerbium: Christianos
inter se, nec bona, nec mala ulla conciliant.
{228} Quid humana uita fragilius, quid breuius? quot ea morbis, quot
casibus obnoxia?
{229} Et tamen cum plus habeat ex sese malorum quam ut ferri possit,
tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes.
{230} Tanta caecitas humanos animos occupat, ut nihil
horum perspiciant.
{231} Sic praecipites aguntur, ut omnia naturae Christique uincula, omnia
foedera rumpant, dissecent, diffringant.
{232} Pugnant passim atque assidue, tumultuandi nec modus, nec finis.
{233} Colliditur gens cum gente, ciuitas cum ciuitate, factio cum factione,
Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum, qui mox uelut ephemera
sint interituri, seu stultitiam, seu ambitionem, res humanae sursum
deorsum miscentur.
{234} Missas faciam ueterum bellorum tragoedias.
{235} Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non gentium
crudelissime pugnatum est terra marique?
{236} Quae regio non Christiano sanguine commaduit?
{237} Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est?
{238} Et, o pudor, pugnant immanius, quam Iudaei, quam Ethnici,
quam ferae.
{239} Quidquid bellorum Iudaeis gestum est aduersus Allophylos,
id Christianis
gerendum erat aduersus uitia, quibus nunc cum uitiis
conuenit, cum hominibus bellum est.
{240} Et tamen Iudaeos diuina iussio ducebat ad pugnam.
{241} Christianos, si, praetextibus detractis, rem uere aestimes,
transuersos rapit ambitio, agit ira pessimus consultor, pertrahit habendi
numquam satiata cupiditas.
{242} Atque his fere cum exteris res erat, Christianis
cum Turcis foedus est, inter ipsos bellum.
{243} Iam Ethnicos Tyrannos fere gloriae sitis ad bellum exstimulabat,
atque hi tamen sic Barbaras atque efferas nationes subigebant,
ut uinci expediret, et uictor de uictis bene mereri studeret.
{244} Dabant operam, ut quam fieri posset, incruenta esset uictoria,
quo simul et uictori honesta fama praemium esset,
et uictis solatium uictoris benignitas.
{245} At pudet meminisse, quam pudendis, quam friuolis de
causis, Christiani Principes orbem ad arma concitent.
{246} Hic obsoletum ac putrem aliquem titulum, aut reperit,
aut commentus est.
{247} Quasi uero ita magni referat, quis regnum
administret, modo publicis commodis reste consulatur.
{248} Ille causatur omissum, nescio quid, in foedere centum capitum.
{249} Hic illi priuatim infensus est, ob sponsam interceptam, aut
scomma liberius dictum.
{250} Et quod est omnium sceleratissimum, sunt qui tyrannica arte,
quod populi concordia potestatem suam labefactari sentiant, dissidio
stabiliri, subornent qui data opera bellum excitent, quo simul et
coniunctos dirimant, et infelicem populum licentius expilent:
id procurant scelestissimi quidam, qui populi malis aluntur,
et quibus pacis tempore non multum est quod agant in Republica.
{251} Quae Tartarea furia uenenum hoc in pectus
Christianum potuit immittere?
{252} Quis hanc Tyrannidem docuit
Christicolas, quam nec Dionysius ullus, nec Mezentius
ullus, nec Phalaris ullus nouit?
{253} Belluae uerius quam homines, et sola tyrannide nobiles,
nec usquam cordati nisi ad nocendum, nec umquam concordes,
nisi ad opprimendam Rempublicam.
{254} Et haec qui gerunt, pro Christianis habentur,
audent humano sanguine undique polluti, ad sacras aedes,
ad sacras aras accedere.
{255} O pestes, in extremas insulas deportandas!
{256} Si Christiani corporis unius membra sunt, cur
non gratulatur quisque alienae felicitati?
{257} Nunc prope iusta mouendi belli causa uidetur, regnum finitimum,
rebus omnibus paulo florentius.
{258} Etenim si uerum fateri uolumus, quid aliud commouit, et hodie
commouet tam multos ad armis lacessendum Franciae regnum, nisi quod
est unum omnium florentissimum?
{259} Nullum latius patet, nusquam Senatus augustior, nusquam Academia
celebrior, nusquam concordea maior, et ob hoc ipsum potestas summa.
{260} Nusquam aeque florent leges, nusquam illibatior religio, nec
Iudaeorum commercio corrupta, uelut apud Italos, nec Turcarum aut
Maranorum uicinia infecta, quemadmodum apud Hispanos et Hungaros.
{261} Germania, ne quid dicam de Bohemis, in tot Regulos dissecta est,
ac regni ne species quidem ulla.
{262} Sola Francia ceu flos illibatus Christianae ditionis, et uelut arx
quaedam tutissima, si qua fors tempestas ingruat, tot modis impetitur,
tot artibus incessitur, nec ob aliud, nisi cuius gratia conueniebat gratulari,
si qua uena Christianae mentis esset in istis.
{263} Atque his tam impiis factis praetexitur titulus pius, sic sternunt
uiam ad propagandum
imperium Christi.
{264} O rem monstrosam, parum consultum putant Reipublicae Christianae,
nisi pulcerrimam ac felicissimam ditionis Christianae partem subuerterint.
{265} Quid quod in his tractandis feras etiam ipsas feritate praecedunt?
{266} Non omnes pugnant belluae, nec ferarum, nisi in diuersum genus
conflictatio est, quemadmodum et ante diximus, saepius inculcandum,
quo magis inhaereat animis.
{267} Vipera non mordet uiperam, nec lynx lyncem discerpit.
{268} Ac rursum illae cum pugnant, suis pugnant armis, illas
armauit natura: homines inermes natos, o Deum immortalem!
qualibus armis armat ira?
{269} Tartareis machinis impetunt Christiani Christianos.
{270} Quis enim credat bombardas hominis inuentum esse?
{271} Nec ille tam densis agminibus in mutuum exitium ruunt.
{272} Quis umquam uidit decem leones cum decem tauris congredi?
{273} At quoties uiginti millia Christianorum cum totidem Christianis
ferro decertant?
{274} Tanti est laedere, tanti est haurire sanguinem fratrum.
{275} Nec illis fere bellum est, nisi cum fames, aut cura sobolis
in rabiem agit.
{276} At Christianis quae tam leuis iniuria est, ut non uideatur
idonea bellandi occasio?
{277} Si faceret ista plebes, utcumque praetexi poterat inscitia.
{278} Si iuuenes, excusari poterat aetatis imperitia.
{279} Si profani, nonnihil eleuaret atrocitatem facti personae qualitas.
{280} Nunc ab iis potissimum uidemus oriri bellorum semina,
quorum consilio moderationeque populi motus componi conueniebat.
{281} Contemtum illud et ignobile uulgus condit egregias urbes,
conditas ciuiliter administrat, administrando locupletat.
{282} In has irrepunt satrapae, et ceu fuci, quod aliena partum est
industria, surripiunt, et quod
a plurimis bene congestum est, a paucis male dissipatur,
quod recte conditum, crudelissime diruitur.
{283} Quod si prisca non meminerunt, repetat qui uolet, secum
hisce duodecim annis gesta bella, causas expendat, comperiet omnia
Principum gratia suscepta, magno populi malo gesta, cum ne
tantillum quidem ad populum attineret.
{284} Iam quod olim foedum habebatur apud Ethnicos,
caniciem galea premere, ut inquit ille, id apud Christianos
laudi ducitur.
{285} Turpe senex miles Nasoni, et istis magnifica res est bellator
septuagenarius.
{286} Imo ne Sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim Deus
nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, uoluit ullo
sanguine pollui: non pudet Theologos Christianae uitae
magistros, non pudet absolutae religionis Professores, non
pudet Episcopos, non pudet Cardinales et Christi Vicarios,
eius rei auctores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est.
{287} Qui conuenit mitrae et galeae?
{288} Quid pedo cum gladio?
{289} Quid Euangelico codici cum clypeo?
{290} Qui conuenit pacis omine salutare populum, et orbem ad
turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum immittere?
{291} Tun' eodem ore quo Christum pacificum praedicas,
bellum laudas, eademque tuba Deum canis et Satanam?
{292} Tun' apud concionem sacram, cuculla tectus, ad caedem
incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat
Euangelicam?
{293} Tun' Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum
Apostolorum praeceptis?
{294} An non uereris, ne quod de Christi praeconibus dictum est;
Quam speciosi pedes nunciantium pacem, nunciantium
bona, nunciantium salutem: in diuersum uertatur; Quam
foeda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium
ad mala, prouocantium ad perniciem?
{295} Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium Maximum
iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine
puras seruaturum, adeo ut ne laesus quidam ulcisceretur.
{296} Atque huius sacramenti fidem constanter praestitit Titus
Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi datur a Scriptore
Ethnico.
{297} At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem!
apud Christianos Deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque
sanctius aliquid prae se ferunt Monachi, ad caedes, ad strages
inflammant Principum ac plebis animos.
{298} Et Euangelii tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis
suae sursum ac deorsum cursitant, nihil non tum faciunt, tum
patiuntur, dum bellum excitent: et per hos Principes alioqui
fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum auctoritate
tumultuantes sedari conueniebat.
{299} Immo quod est prodigiosius, belligerantur ipsi, idque earum
rerum gratia, quas et apud impios contemsere Philosophi, quarumque
contemtus proprius ac peculiaris est uiris Apostolicis.
[300] Ante paucos annos, cum fatali quodam morbo mundus
ad arma raperetur, Euangelici praecones, hoc est, Minores
ac Dominicani quidam e suggesto sacro classicum canebant,
et ultro ad furiam propensos magis accendebant.
{301} Apud Britannos animabant in Gallos, apud Gallos animabant in
Britannos.
{302} Omnes ad bellum instigabant.
{303} Ad pacem nemo prouocabat, praeter unum aut alterum,
quibus pene capitale fuit me uel nominasse.
{304} Cursitabant ultro citroque sacrosancti Praesules, et dignitatis
et professionis suae obliti, publicum orbis morbum opera sua exacerbantes,
tum hinc Iulium Pontificem Romanum, hinc Reges ad maturandum
bellum instigantes, perinde quasi non satis ipsi sua sponte insanirent,
et tamen hanc manifestariam insaniam magnificis titulis praeteximus.
{305} Huc patrum leges, huc piorum hominum scripta, huc arcanae
Scripturae uerba impudentissime detorquemus, ne dicam impie.
{306} Imo iam eo prope rediit res, ut stultum et impium sit aduersus
bellum hiscere, et id laudare quod in primis ore Christi laudatum est.
{307} Parum consulere populo, parum fauere Principi uidetur,
qui suaserit rem omnium saluberrimam, et ab omnium
pestilentissima dehortetur.
{308} Iam ipsa castra sequuntur Sacrifici, praesunt in castris
Episcopi, et relictis Ecclesiis suis, Bellonae rem agunt.
{309} Imo gignit iam bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit
Cardinales, quibus Campi Legatus, honorificus titulus, et Apostolorum
successoribus dignus habetur.
{310} Quo minus mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit.
{311} Et quo malum sit insanabilius, tantam impietatem
pietatis specie praetexunt.
{312} Vexilla crucem habent.
{313} Miles impius, et nummis aliquot ad lanienam ac caedem
conductus, crucis insigne praefert, et belli symbolum est, quod
solum dedocere bellum poterat.
{314} Quid tibi cum cruce, scelerate
miles?
{315} Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac lupi conueniebant.
{316} Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo uicit,
qui seruauit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat,
cum quibus hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione
uincendum sit.
{317} Tu salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et
cruce perdis eum, qui cruce seruatus est?
{318} Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain haec quoque
pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum
concordia repraesentatur, curritur in aciem, dirum ferrum
in fratris uiscera stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi,
quo non aliud esse potest impiis spiritibus gratius, Christum faciunt
spectatorem, si tamen illic dignatur adesse Christus.
{319} Denique quod est omnium absurdissimum, in utrisque
castris, in utraque acie crucis signum relucet, in utrisque
sacra peraguntur.
{320} Quid hoc monstri est? pugnat crux cum cruce, Christus
aduersus Christum belligeratur?
{321} Hoc signum Christiani nominis hostes terrere solet.
{322} Cur nunc oppugnant, quod adorant? homines non una digni
cruce, sed uera.
{323} Quaeso, quid in hisce sacris orat miles, Pater noster?
{324} Os durum, audes eum appellare Patrem, qui fratris tui
iugulum petis?
{325} Sanctificetur nomen tuum.
{326} Qui magis dehonestari poterat nomen Dei, quam istiusmodi
inter uos tumultibus?
{327} Adueniat regnum tuum.
{328} Sic oras, qui tanto sanguine tyrannidem tuam moliris?
{329} Fiat uoluntas tua, quemadmodum in coelo, ita et in terra.
{330} Pacem uult ille, et tu bellum paras?
{331} Panem quotidianum a communi Patre petis, qui fraternas
exuris segetes, et tibi quoque mauis perire, quam illi prodesse?
Iam quonam ore dices illud?
{333} Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris, qui ad parricidium festinas?
{334} Deprecaris periculum tentationis,
qui tuo periculo fratrem in periculum pertrahis?
{335} A malo liberari postulas, cuius instinctu summum malum
fratri machinaris?
{336} Plato negat appellandum bellum, quod Graeci moueant
aduersus Graecos.
{337} Seditio est, inquit.
{338} Et istis sanctum etiam bellum est, quod ob quamlibet causam
tali milite, talibus armis cum Christiano gerit Christianus?
{339} Ethnicorum leges, culeo insutum in profluentem abiiciunt, qui ferrum
fraterno sanguine imbuerit.
{340} An minus fratres sunt, quos Christus copulauit, quam quos
sanguinis propinquitas?
{341} Et tamen hic praemium est parricidio.
{342} O miseram bellantium sortem.
{343} Qui uincit, parricida est: qui uincitur, perit, nihilo secius
parricidio obnoxius, quod parricidium conatus est.
{344} Et post haec exsecrantur Turcas uelut impios, et a Christo
alienos, quasi uero cum haec agunt, ipsi Christiani sint, aut quasi
Turcis ullum spectaculum exhiberi possit iucundius, quam
si conspiciant illos mutuis telis sese confodientes.
{345} Immolant, ut aiunt, Turcae Daemonibus, at cum his nulla
uictima sit acceptior, quam si Christianus mactet Christianum,
quaeso, quid aliud facis quam illi?
{346} Tum enim gemina fruuntur hostia spiritus impii, cum pariter
et qui mactat, et qui mactatur fit uictima.
{347} Si quis Turcis fauet, si quis amicus est Daemonibus, hostias
huiusmodi frequenter offerat.
{348} Sed audio iam dudum, quid excusent homines in suum
ipsorum malum ingeniosi.
{349} Cogi se queruntur, et inuitos ad bellum
pertrahi.
{350} Detrahe personam istam, abiice fucos, tuum ipsius
pectus consule, reperies iram, ambitionem, stultitiam huc
pertraxisse, non necessitatem.
{351} Nisi forte hac fini necessitatem metiris, si non per omnia satis
fiat animo.
{352} Ad populum phaleras, Deus fucis non deluditur.
{353} Atque interea solennes aguntur supplicationes, magnis clamoribus
petitur pax, uociferantur immani boatu, ut pacem nobis dones, te rogamus,
audi nos.
{354} Nonne iure optimo Deus istis responderit: Quid me ridetis?
{355} Rogatis ut depellam, quod ipsi uobis accersitis uolentes?
{356} Deprecamini, cuius ipsi uobis estis auctores.
{357} Si quaelibet offensa bellum parit, cui tandem non est quod
queratur?
{358} Inter uxorem et maritum incidunt ad quae sit
conniuendum, nisi malis dirimi beneuolentiam.
{359} Quod si quid eiusmodi sit ortum inter Principes, quid opus
erat mox ad arma rapi?
{360} Sunt leges, sunt hommes eruditi, sunt uenerandi Abbates,
sunt reuerendi Episcopi, quorum salubri consilio tumultus rerum
componi poterat.
{361} Cur non hos potius arbitros faciunt, quos haud possint tam
iniquos nancisci, quin minore malo discessuri sint, quam si armis
experiantur?
{362} Vix ulla tam iniqua pax, quin bello uel aequissimo sit potior.
{363} Prius expende singula, quae bellum uel
postulat, uel adducit, et quantum lucri feceris intelliges.
{364} Summa est Romani Pontificis auctoritas.
{365} Ast cum Gentes, cum Principes impiis bellis tumultuantur,
idque annos aliquot, ubi tum Pontificum auctoritas, ubi potestas
Christo proxima?
{366} Hic certe erat expromenda, nisi ipsi similibus
tenerentur cupiditatibus.
{367} Vocat Pontifex ad bellum, paretur.
{368} Vocat idem ad pacem, cur non obtemperatur itidem?
{369} Si pacem malunt, cur Iulio bellandi auctori tam alacriter
obeditum est, Leoni ad pacem et concordiam prouocanti
uix quisquam obtemperat?
{370} Si uere sacrosancta est Romani Pontificis auctoritas,
certe maxime ualere par est, quoties ad id prouocat, quod unice
docuit Christus.
{371} Caeterum quos Iulius ad bellum exitiale potuit excitare,
cum Leo sanctissimus Pontifex non idem possit, tot modis ad
Christianam concordiam prouocans, declarant sese, Ecclesiae
praetextu, suis seruisse cupiditatibus, ne quid dicam acerbius.
{372} Si ex animo taedet bellorum, dabo consilium, quo concordiam
tueri possitis.
{373} Solida pax haud constat affinitatibus, haud foederibus hominum,
ex quibus frequenter exoriri bella uidemus.
{374} Repurgandi fontes ipsi, unde malum hoc
scatet, prauae cupiditates tumultus istos pariunt.
{375} Et dum quisque suis inseruit adfectibus, interim affligitur
Respublica, nec tamen adsequitur hoc ipsum quisque, quod malis
rationibus adfectat.
{376} Sapiant Principes, et populo sapiant, non sibi, ac uere sapiant,
ut maiestatem suam, ut felicitatem, ut opes, ut splendorem his rebus
metiantur, quae uere magnos et excellentes faciunt.
{377} Sint eo animo erga Rempublicam, quo pater erga familiam.
{378} Ita se magnum existimet Rex, si quam optimis imperet: ita felicem,
si suos felices reddiderit: ita sublimem, si quam maxime liberis imperet:
ita opulentum, si populum habeat opulentum : ita florentem,
si ciuitates perpetua pace florentes habeat.
{379} Atque hunc Principes animum imitentur Proceres ac Magistratus.
{380} Omnia
Reipublicae commodis metiantur, et hac uia rectius suis
consuluerint commodis.
{381} Rex qui hoc sit animo, num is facile commouebitur, ut pecuniam a
suis extorqueat, quam Barbaro militi numeret?
{382} Suos ad famam adiget, ut impios aliquot Duces ditet?
{383} Num is suorum uitam tot periculis obiiciet?
{384} Non, opinor.
{385} Hactenus exerceat imperium, ut meminerit se hominem imperare
hominibus, liberum liberis, postremo Christianum Christianis.
{386} Huic uicissim tantum deferat populus, quatenus ad publicam
utilitatem conducit.
{387} Non aliud exiget bonus Princeps.
{388} Mali uero cupiditates retundet ciuium consensus.
{389} Adsit utrimque priuati commodi ratio.
{390} Plurimum honoris habeatur iis, qui bellum excluserint,
qui concordiam restituerint ingenio consilioue suo.
{391} Denique qui hoc modis omnibus moliatur, non ut
maximam militum ac machinarum uim comparet, sed ut
iis non sit opus.
{392} Quod pulcerrimum facinus, tot Imperatorum
unus Diocletianus animo concepisse legitur.
{393} Quod si bellum uitari non potest, ita geratur, ut summa
malorum in eorum capita recidat, qui belli dedere causas.
{394} Nunc Principes tuti belligerantur, ductores hinc crescunt,
maxima malorum pars in agricolas ac plebem effunditur,
ad quos nec attinet bellum, nec ipsi belli causam ullam dederunt.
{395} Ubi Principis sapientia, si haec non perpendit? ubi
Principis animus, si haec leuia ducit?
{396} Inuenienda ratio, qua fiat ne toties mutentur, ac uelut obambulent
imperia, quod omnis rerum nouatio tumultum gignat, tumultus bellum.
Id facile fiet, si Regum liberi intra ditionis fines elocentur,
aut si quem libeat finitimis adiungere, spes omnibus successionis
praecisa esto.
{398} Nec fas sit Principi ditionis portionem ullam uendere aut alienare,
perinde quasi priuata sint praedia, liberae ciuitates.
{399} Nam liberae sunt quibus Rex imperat, seruiunt quos Tyrannus premit.
[400] Nunc huiusmodi matrimoniorum uicibus fit, ut apud Hibernos natus,
repente imperet Indis, aut qui modo Syris imperabat, subito Rex
sit Italiae.
{401} Fitque ut neutra regio Principem habeat, dum
priorem relinquit, et a posteriore non agnoscitur, nimirum
ignotus, alioque mundo natus.
{402} Atque interim dum illud parit, dum euincit, dum stabilit, alterum
exhaurit proteritque, nonnumquam amittit utrumque, dum utrumque
complecti studet, uix alteri administrando idoneus.
{403} Semel inter Principes conueniat, quid quisque debeat administrare,
ac ditionis fines semel datos, nulla proferat aut contrahat
affinitas, nulla conuellant foedera.
{404} Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam
reddere: dum in unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus
optimis locupletatam suis liberis relinquere.
{405} Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia.
{406} Caeterum inter sese, non affinitatibus, aut factitiis sodalitatibus,
sed sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique
studio bene merendi de rebus humanis.
{407} Principi uero succedat, uel qui genere proximus, uel qui populi
suffragiis maxime iudicabitur idoneus.
{408} Caeteris sat sit, inter honestos haberi Proceres.
Regium est nescire priuatos adfectus, et omnia publicis
commodis aestimare.
{410} Adhaec longinquas peregrinationes uitet Princeps, imo pomoeria
regni numquam transire uelit, memineritque dicti longo seculorum consensu
probati, Frons occipitio prior est.
{411} Locupletatum se existimet, non si quid aliis ademerit, sed si sua
reddiderit meliora.
{412} Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuuenes, quibus ideo
bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum:
neue eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem,
quique populi calamitatibus aluntur, ac saginantur: senes
cordatos et integros accersat, et quorum pietas patriae spectata sit.
{413} Nec temere ad unius aut alterius libidinem bellum moueat,
quod semel coeptum, haud facile finitur.
{414} Res omnium periculosissima, non nisi totius populi consensu
suscipiatur.
{415} Belli causae statim praecidendae sunt.
{416} Ad quaedam conniuendum, comitas comitatem inuitabit.
{417} Nonnumquam emenda pax.
{418} Ea si ratione subduxeris, quid bellum fuerit exhausturum,
et quot ciues ab exitio serues, paruo empta uidebitur, etiamsi magno
emeris, quando praeter ciuium tuorum sanguinem, plus erat bello
impendendum.
{419} Ineas rationem, quantum malorum uitaris, quantum bonorum
tuearis, et impendii non poenitebit.
{420} Fungantur interim suo officio Praesules, Sacerdotes uere
sint Sacerdotes, Monachi professionis suae meminerint,
Theologi quod Christo dignum est, doceant.
{421} Conspirent omnes aduersus bellum, in hoc latrent omnes.
{422} Pacem publice
priuatimque praedicent, efferant, inculcent.
{423} Tum si minus possint efficere, ne ferro decernatur, certe ne
probent, ne intersint, ne rei uel tam sceleratae, uel certe tam
suspectae, ipsis auctoribus, honos habeatur.
{424} Satis sit in bello caesis, in profano sepulcrum dari.
{425} Si qui boni sunt in hoc genere, qui certe paucissimi sunt, non ob
haec fraudabuntur suo praemio.
{426} Caeterum impii, quae maxima turba est, minus sibi placebunt,
honore detracto.
{427} De his bellis loquor, quae uulgo Christiani cum Christianis,
leuibus aut iniustis de causis committunt.
{428} Nec enim idem sentio de his, qui simplici pioque studio uim
incursantium Barbarorum depellunt, et suo periculo publicam
tranquillitatem tuentur.
{429} Nunc trophaea sanguine tincta eorum pro quorum salute
Christus suum fudit sanguinem, reponuntur in templis, inter Apostolorum
ac Martyrum statuas, quasi posthac pium sit futurum, non fieri Martyres,
sed facere.
{430} Abunde magnum erat, haec in foro, aut armario quopiam reposita
seruari: in sacras aedes, quas purissimas esse decet, nihil recipi
conuenit, quod sanguine sit inquinatum.
{431} Sed antiquitas in templis reponebat uictoriae monumenta.
{432} Verum, sed in quibus sacrificabatur Daemonibus, non Deo.
{433} Sacerdotes Deo sacri nusquam adsint, nisi ad dirimenda bella.
{434} In haec si consentiant, si eadem ubique inculcent,
plurimum habitura momenti est concors auctoritas.
{435} Quod si hic fatalis est humani ingenii morbus, ut prorsus
absque bellis durare nequeat, quin potius malum hoc in Turcas
effunditur?
{436} Tametsi praestabat et hos doctrina, bene factis, uitaeque
innocentia, ad Christi religionem allicere, quam armis adoriri.
{437} Attamen si bellum, ut diximus, omnino uitari
non potest, illud certe leuius sit malum, quam sic impie
Christianos inter se committi, collidique.
{438} Si mutua caritas illos non adglutinat, certe coniunget utcumque
communis hostis, et qualiscumque syncretismus erit, ut absit uera
concordia.
{439} Postremo magna pars pacis est, ex animo uelle pacem.
{440} Quibus enim pax uere cordi est, hi omnes pacis occasiones
arripiunt : quae obstant, aut negligunt, aut amoliuntur,
permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume.
{441} Nunc ipsi bellorum seminaria quaerunt: quod ad concordiam
facit, eleuant, aut dissimulant etiam: quod ad bellum tendit,
ultro exaggerant, exulcerantque.
{442} Pudet referre, ex cuiusmodi nugis, quantas excitent tragoedias,
et ex quam minuta scintillula, quae rerum tempestates exoriantur.
{443} Tunc illud iniuriarum agmen uenit in mentem, et suum quisque
malum sibi exaggerat.
{444} At benefactorum interim profunda obliuio, ut iures adfectari bellum.
{445} Et saepe Principum priuatum quiddam est, quod orbem
ad arma compellit.
{446} At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur.
{447} Quin ubi nihil subest causae, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt,
regionum uocabulis ad odiorum alimoniam abutentes : et hunc stultae
plebis errorem alunt Magnates, et in suum abutuntur compendium,
alunt Sacerdotes quidam.
{448} Anglus hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est.
{449} Scoto Britannus infensus est, nec aliam ob rem, nisi quod
Scotus est.
{450} Germanus cum Franco dissidet, Hispanus cum utroque.
{451} O prauitatem, disiungit inane loci uocabulum, cur non
potius tot res conciliant?
{452} Male uis Britannus Gallo.
{453} Cur non
potius bene uis homo homini?
{454} Christianus Christiano?
{455} Cur res friuola plus apud istos potest, quam tot naturae nexus?
tot Christi uincula?
{456} Locus corpora dirimit, non animos.
{457} Separabat olim Rhenus Gallum a Germano, at Rhenus non
separat Christianum a Christiano.
{458} Pyrenaei montes Hispanos a Gallis seiungunt, at iidem non dirimunt
Ecclesiae communionem.
{459} Mare dirimit Anglos a Gallis, at non dirimit religionis societatem.
{460} Paulus Apostolus indignatur audire inter Christianos has uoces:
Ego sum Apollo, ego sum Cephae, ego sum Pauli, nec impia cognomina
sinit secare Christum omnia conciliantem : et nos commune patriae
uocabulum grauem causam iudicamus, cur gens in gentis
internecionem tendat?
{461} Ne id quidem satis nonnullorum animis bellorum auidis, praue
dataque opera dissidiorum ansas quaerunt, ipsam diuidunt Galliam, et ea
uocabulis distrahunt, quae nec maria, nec montes, nec uera regionum
nomina distrahunt.
{462} E Gallis Germanos faciunt, ne uel nominis consortio coalescat
amicitia.
{463} Si in actionibus odiosis, uelut diuortii, nec litem facile recipit iudex,
nec quamlibet admittit probationem, cur isti in re omnium odiosissima
quamlibet friuolam causam admittunt?
{464} Quin potius id quod res est cogitant, mundum hunc communem
esse patriam omnium, si patriae titulus conciliat: ab iisdem
maioribus ortos omnes, si facit amicos sanguinis affinitas:
Ecclesiam unam esse familiam, ex aequo communem omnibus,
si domuss eadem copulat necessitudines, in hanc partem
ingeniosos esse par est.
{465} Toleras quaedam in socero, non ob
aliud nisi quod socer est: et nihil toleras in eo, qui religionis
consortio frater est?
{466} Multa condonas generis propinquitati, et nihil condonas
affinitati religionis?
{467} Certe nullum uinculum arctius alligat, quam Christi sodalitas.
{468} Cur id solum ob oculos obuersatur, quod animum exulcerat?
{469} Si paci faues, sic cogita potius, in hoc laesit, sed saepe alias
profuit, aut alieno impulsu laesit.
{470} Postremo, quemadmodum apud Homerum dissidii causas,
quod inter Agamemnonem et Achillem intercesserat, in Aten Deam
reiiciunt, qui uocant ad concordiam: ita quae excusari non possunt,
aliquando fatis imputentur, aut malo cuipiam, si libet, Genio, et in
haec odium ab ipsis hominibus transferatur.
{471} Cur magis ad perniciem suam sapiunt, quam ad tuendam
felicitatem?
{472} Cur ad malum, quam ad bonum sunt oculatiores?
{473} Qui paulo cordatiores sunt, expendunt, considerant,
circumspiciunt, priusquam priuatum quoque negotium aggrediantur.
{474} Et clausis oculis praecipites in bellum ipsi sese coniiciunt,
praesertim cum semel admissum, excludi non possit,
quin e pusillo fit maximum, ex uno plura, ex incruento
cruentum, maxime cum haec procella non unum aut alterum
adfligat, sed uniuersos pariter inuoluat.
{475} Quod si uulgus haec parum expendit, certe Principis et
Optimatum partes sunt, haec secum reputare.
{476} Sacerdotum est ista rationibus omnibus infulcire, uolentibus
ac nolentibus ingerere.
{477} Haerebunt tandem si nusquam non audiantur.
{478} Ad bellum gestis? primum inspice, cuiusmodi res sit
pax, cuiusmodi bellum, quid illa bonorum, quid hoc malorum
secum uehat, atque ita rationem ineas, num expediat
pacem bello permutare.
{479} Si res quaedam admirabilis est, regnum undique rebus optimis
florens, bene conditis urbibus, bene cultis agris, optimis legibus,
honestissimis disciplinis,
sanctissimis moribus: cogita tecum, haec felicitas
mihi perturbanda est, si bello.
{480} Contra, si quando conspexisti ruinas urbium, dirutos uicos,
exusta fana, desolatos agros, et id spectaculum miserandum, ut est,
uisum est, cogita hunc esse belli fructum.
{481} Si graue iudicas sceleratam conductitiorum militum colluuiem
in tuam regionem inducere, hos ciuium tuorum malo alere, his inseruire,
his blandiri, immo horum arbitrio te ipsum ac tuam incolumitatem
committere: fac cogites hanc esse belli conditionem.
{482} Si abominaris latrocinia, haec docet bellum: si exsecraris
parricidium, hoc in bello discitur.
{483} Nam qui uereatur unum occidere commotus, qui leui auctoramento
conductus tot homines iugulat?
{484} Si praesentissima Reipublicae pestis est, legum
neglectus, silent leges inter arma.
{485} Si foedum existimas stuprum, incestum, et his turpiora, horum
omnium bellum magister est.
{486} Si fons omnium malorum est impietas, et religionis neglectus,
haec belli procellis prorsus obruitur.
{487} Si iudicas pessimum esse Reipublicae statum, cum plurimum
possunt qui pessimi sunt, in bello regnant sceleratissimi: et quos in
pace suffigas in crucem, horum in bellis primaria est opera.
{488} Quis enim melius per deuia ducet copias,
quam latro exercitatus?
{489} Quis fortius diripiet aedes, aut
spoliabit templa, quam parietum perfossor, aut sacrilegus?
{490} Quis animosius feriet hostem, et hauriet ferro uitalia, quam
gladiator, aut parricida?
{491} Quis aeque idoneus ad iniiciendum ignem urbibus aut machinis,
quam incendiarius?
{492} Quis aeque contemnet fluctus, marisque discrimina, ac pirata
diutinis praedationibus exercitus?
{493} Vis palam cernere, quam res sit impia bellum, animaduerte
per quos geritur.
{494} Si pio
Principi nihil antiquius esse debet, quam suorum incolumitas,
huic bellum in primis inuisum sit, oportet.
{495} Si Principis felicitas est imperare felici, pacem potissimum
amplecti debet.
{496} Si praecipue optandum bono Principi, ut imperet quam optimis,
bellum detestetur oportet, unde scatet omnis impietatis sentina.
{497} Si suas opes esse putat quidquid ciues possident, bellum
omnibus rationibus uitet, quod ut felicissime cadat, certe facultates
omnium atterit, et quod honestis artibus partum est, in immanes
quosdam carnifices erogandum.
{498} Iam illud etiam atque etiam perpendant, suam cuique
blandiri causam, et suam cuique spem arridere, cum illa
saepenumero pessima sit, quae commoto uideatur aequissima,
et haec non raro fallit.
{499} Sed finge causam iustissimam, finge exitum belli prosperrimum,
rationem fac ineas omnium incommodorum quibus gestum est bellum,
et commoditatum quas peperit uictoria, et uide num tanti fuerit uincere.
[500] Vix umquam uictoria contingit incruenta.
{501} Iam habes tuos humano sanguine pollutos.
{502} Ad haec supputa morum, publicaeque
disciplinae iacturam, nullo compendio sarciendam.
{503} Exhauris tuum fiscum, expilas populum, oneras bonos,
ad facinus excitas improbos, neque uero confecto bello, protinus
et belli reliquiae sopitae sunt.
{504} Obsolescunt artes, includuntur negociatorum commercia.
{505} Ut hostem includas, prius temet ipsum a tot rationibus
cogeris excludere.
{506} Ante bellum omnes finitimae regiones tuae erant, pax enim
rerum commerciis facit omnia communia.
{507} Vide quantam rem egeris, nunc uix tua est, quae maxime
tua est ditio.
{508} Ut oppidulum excindas, quot machinis, quot tentoriis opus
est?
{509} Imitatitiam urbem facias oportet, ut ueram euertas,
at minoris aliud uerum oppidum exstrui poterat.
{510} Ne liceat hosti prodire ex oppido, tu exsul a patria
sub dio dormis.
{511} Minoris constaturum erat, aedificare noua moenia,
quam aedificata machinis demoliri.
{512} Ut ne computem hic, quod pecuniarum effluit inter exigentium,
recipientium, ac Ducum digitos, quae sane pars est non minima.
{513} Quod si horum singula ad uerum calculum reuoces, ni
compereris decima impendiorum parte pacem redimi potuisse,
patiar aequo animo me profligari undique.
{514} Sed parum excelsi animi tibi uideare, si quid remittas iniuriarum:
imo nullum est certius argumentum humilis animi, minimeque Regii,
quam ulcisci.
{515} Maiestati tuae nonnihil decedere putas, si cum finitimo
Principe agens, et fortasse cognato, aut affini, fortassis alias
bene de te merito, de tuo iure decedas aliquantulum.
{516} At quanto humilius deiicis maiestatem tuam, dum Barbaris
cohortibus, et infimae sceleratorum feci, numquam explendae,
auro subinde litare cogeris, dum ad Cares uilissimos
simul ac nocentissimos blandus ac supplex mittis legatos,
dum tuum ipsius caput, dum tuorum fortunas illorum
credis fidei, quibus nihil est neque pensi, neque sancti?
{517} Quod si quid iniquitatis uidebitur habere pax, caue sic
cogites, hoc perdo, sed tanti pacem emo.
{518} At dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me
priuatim pertineat.
{519} Princeps sum, negotium publicum, uelim nolim, ago.
{520} Non facile bellum suscipiet, qui nihil nisi publicum
spectat.
{521} Atqui contra uidemus omnes fere belli causas ex his rebus
nasci, quae nihil ad populum pertineant.
{522} Vis hanc aut illam ditionis partem uindicare, quid istud
ad populi negotium?
{523} Vis ulcisci qui filiae renunciauit, quid hoc ad Rempublicam?
{524} Haec expendere, haec perspicere,
uere sapientis, uereque magni est Principis.
{525} Quis umquam aut latius imperauit, aut splendidius Octauio
Augusto?
{526} At is cupiebat etiam deponere imperium, si quem uidisset
Reipublicae magis salutarem Principem.
{527} Merito laudata est ab egregiis auctoribus uox illa cuiusdam
Imperatoris, Pereant, inquit, filii mei, si quis alius melius sit Reipublicae
consulturus.
{528} Hos animos Reipublicae praestiterunt homines
impii, quod ad Christi religionem attinet: et Christiani
Principes usque adeo uilem ducunt populum Christianum,
ut grauissimo orbis incendio priuatas suas cupiditates uel
ulcisci uelint, uel explere?
{529} Iam audio quosdam ita tergiuersantes, ut negent se
tutos esse posse, nisi uim improborum acriter propellant.
{530} Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos, soli Antonini,
Pius et Philosophus, petiti non sunt?
{531} Nisi quod nemo tutius regnat, quam qui paratus est et
deponere utpote quod Reipublicae gerat, non sibi.
{532} Quod si nihil uos mouet, neque naturae sensus, neque pietatis
respectus, neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum
animos uestros in concordiam redigat.
{533} Quota mundi portio tenetur a Christianis?
{534} Atque haec tamen est illa ciuitas in edito monte sita,
spectaculum facta Deo et hominibus.
{535} At quid sentire putandum est, quid loqui, quae probra in
Christum euomere
Christiani nominis hostes, ubi uident Christianos sic inter
sese concertare, leuioribus de causis quam Ethnici, crudelius
quam impii, machinis tetrioribus quam ipsi?
{536} Quorum inuentum est bombarda?
{537} Nonne Christianorum?
{538} Et quo res sit indignior, his induuntur Apostolorum nomina,
insculpuntur Diuorum imagines.
{539} O crudelis irrisio.
{540} Paulus ille pacis hortator perpetuus, Tartaream machinam
torquet in Christianum?
{541} Si cupimus Turcas ad Christi religionem adducere,
prius ipsi simus Christiani.
{542} Numquam hoc illi credent, si quod est, perspiciant nusquam
magis saeuire, quam apud Christianos, id quod Christus unum omnium
maxime detestatus est.
{543} Et quod Homerus Ethnicus demiratur in Ethnicis,
quum suauium etiam rerum, ut somni, cibi, potus,
choreae, musices satietas sit, belli infelicis nullam esse
satietatem: id apud eos uerissimum est, quibus ipsum
etiam belli uocabulum abominandum esse oportuit.
{544} Roma furiosa quondam illa bellatrix, tamen Iani sui templum
aliquoties uidit clausum.
{545} Et qui conuenit apud uos nullas esse bellandi ferias?
{546} Quonam ore praedicabitis eis Christum,
pacis auctorem, ipsi perpetuis dissidiis inter uos tumultuantes?
{547} Iam quos putatis animos addit Turcis uestra discordia?
{548} Nihil enim facilius quam uincere dissidentes.
{549} Vultis illis esse formidabiles?
{550} Concordes estote.
{551} Cur ultro uobis et praesentis uitae iucunditatem inuidetis,
et a futura felicitate uultis excidere?
{552} Multis malis per se obnoxia est uita mortalium, magnam molestiae
partem adimet concordia, dum mutuis officiis alius alium aut consolatur,
aut iuuat.
Si quid boni obtinget, id tum suauius tum communius
reddet concordia, dum amicus impertit amico, et beneuolus
beneuolo gratulatur.
{554} Quam friuola sunt, quamque mox peritura pro quibus inter uos
tumultus est.
{555} Mors omnibus imminet, non minus Regibus quam plebeiis.
{556} Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem euaniturum?
{557} In foribus adest aeternitas.
{558} Quorsum attinet, pro rebus istis umbraticis perinde moliri, quasi
uita haec esset immortalis?
{559} O miseros, qui felicem illam piorum uitam non credunt, aut
non sperant : impudentes qui sibi pollicentur e bellis ad eam
iter esse, cum illa nihil sit aliud quam ineffabilis quaedam
felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget,
quod Christus tam enixe rogauerat Patrem coelestem, ut sic inter
se iungerentur illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est.
{560} Ad hanc summam concordiam qui possitis esse
idonei, nisi eam interim pro uirili meditemini?
{561} Ut non subito ex spurco helluone fit Angelus, ita non subito
ex bellatore sanguinario, martyrum et uirginum socius.
{562} Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est humani
sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furiis
Orcoque litatum, satis diu quae Turcarum pascat oculos,
acta est fabula.
{563} Saltem aliquando post nimium diu toleratas
bellorum miserias resipiscite.
{564} Quidquid hactenus insanitum est, fatis imputetur: placeat Christianis,
quae quondam profanis placuit, superiorum malorum obliuio.
{565} Posthac communibus consiliis in pacis studium incumbite,
et sic incumbite, ut non stupeis, sed solidis atque adamantinis
uinculis coeat, numquam dirumpenda.
{566} Vos appello, Principes, de quorum nutu potissimum pendent
res mortalium, qui Christi Principis imaginem inter
mortales geritis, agnoscite Regis uestri uocem ad pacem
uocantis, existimate totum orbem diutinis fessum malis,
hoc a uobis flagitare.
{567} Si quid cui dolet etiamnum, aequum est hoc publicae omnium
felicitati donare.
{568} Maius est negotium, quam ut leuibus causis debeat retardari.
{569} Appello uos, Sacerdotes, Deo sacri, hoc studiis omnibus exprimite,
quod Deo gratissimum esse scitis: hoc depellite, quod illi maxime inuisum.
{570} Appello uos, Theologi, pacis Euangelium praedicate,
hanc semper popularibus auribus occinite.
{571} Appello uos, Episcopi, aliique dignitate Ecclesiastica praeminentes,
ad pacem aeternis uinculis adstringendam uestra ualeat auctoritas.
{572} Appello uos, Primates et Magistratus, ut sapientiae
Regum, ut pietati Pontificum uestra uoluntas sit adiutrix.
{573} Vos appello promiscue, quicumque Christiano nomine
censemini, consentientibus animis in hoc conspirate.
{574} Hic ostendite quantum ualeat aduersus potentum
tyrannidem multitudinis concordia.
{575} Huc pariter omnes omnia sua consilia conferant.
{576} Iungat aeterna concordia, quos tam multis
rebus coniunxit natura, pluribus Christus.
{577} Communibus studiis agant omnes, quod ad omnium ex aequo
felicitatem pertinet.
{578} Huc inuitant omnia, primum ipse naturae sensus, atque
ipsa, ut ita dicam, humanitas.
{579} Deinde totius humanae felicitatis Princeps et Auctor Christus.
{580} Ad haec tam multa pacis commoda, tot belli calamitates.
{581} Vocant huc ipsi Principum animi, iam uelut adflante Deo,
ad concordiam propensi.
{583} En pacificus ille placidusque Leo, signum omnibus
extulit, ad pacem inuitans, uereque Christi uicarium agens.
{584} Si uere oues estis, sequimini pastorem.
{585} Si filii, audite patrem.
{586} Vocat ille non titulo tantum Christianissimus Galliarum
Rex Franciscus, qui pacem nec emere grauatur, nec usquam
suae maiestatis habet rationem, modo publicae paci consulat:
hoc denique uere splendidum ac Regium esse docens,
de genere humano quam optime mereri.
{587} Vocat huc clarissimus Princeps Carolus, incorruptae indolis
adolescens.
{588} Nec abhorret Caesar Maximilianus, nec detrectat inclytus
Angliae Rex Henricus.
{589} Tantorum Principum exemplum, caeteros libenter imitari par est.
{590} Maxima plebis pars bellum detestatur, pacem orat.
{591} Pauculi quidam modo, quorum impia felicitas a publica pendet
infelicitate, bellum optant.
{592} Quorum improbitas, ut plus ualeat, quam bonorum omnium
uoluntas, aequum sit nec ne, uos ipsi expendite.
{593} Videtis hactenus, nihil actum foederibus, nihil promotum
affinitatibus, nihil ui, nihil ulciscendo.
{594} Nunc contra periculum facite, quid possit placabilitas,
quid beneficentia.
{595} Bellum e bello seritur, ultio trahit ultionem.
{596} Nunc gratia gratiam pariat, et beneficium beneficio inuitetur,
isque regalior uideatur, qui plus de suo iure concesserit.
{597} Non successit quod humanis studiis gestum est: at fortunabit ipse
Christus pia consilia, quae se auctore et auspice uiderit suscipi.
{598} Aderit dexter, adspirabit, fauebitque fauentibus ei rei, cui
fauit ipse plurimum, priuatos adfectus publica uincat utilitas.
Quamquam dum huic consulitur, et sua cuique fortuna
melior reddetur: Principibus regnum erit augustius, si piis
ac felicibus imperent, ut legibus regnent magis quam armis:
Proceribus maior ueriorque dignitas, Sacerdotibus otium
tranquillius: populo quies uberior, et ubertas quietior:
nomen Christianum formidabilius crucis hostibus.
{600} Denique singuli singulis, et omnes omnibus cari simul et iucundi
eritis, super omnia Christo grati, cui placuisse summa felicitas est.
{601} Dixi.