[2] {PETRUS} Fortasse Bentiuolo male administrante marcebat respublica. {IULIUS} Immo maxime florebat, at ea ciuitas multis aedificiis aucta et illustrata; et eam ob rem impensius inhiabam. {PETRUS} Intelligo; praeter ius igitur inuaserat? {IULIUS} Ne hoc quidem; ex pacto possidebat. {PETRUS} Ciues ergo non ferebant eum principem? {IULIUS} Immo mordicus illum tenebant; me auersabantur fere uniuersi. {PETRUS} Quid igitur causae? {IULIUS} Nempe quod ille sic administrabat, ut ex immensa pecunia quam a ciuibus colligebat, uix paucula milia ad nostrum redirent fiscum. Praeterea sic expediebat ad id quod tum temporis agitabam animo. Itaque Gallis operam nauantibus et nonnullis meo fulmine territis, profligato Bentiuolo cardinales et episcopos urbi praefeci, ut nulla pars emolumentorum non rediret ad usus Ecclesiae Romanae. Ad haec titulus et imperii dignitas ante penes illum esse uidebatur. Nunc undique nostrae uisuntur statuae; nostri leguntur tituli; nostra adorantur trophaea; iam passim et Iulius saxeus stat et aeneus. Denique si spectasses quam regali triumpho Bononiam sim ingressus, fortasse contemneres omnes Octauiorum ac Scipionum triumphos, et intelligeres me non absque causa tam strenue pro Bononia dimicasse, uereque spectasses eodem tempore et militantem et triumphantem Ecclesiam. {PETRUS} Ergo te regnante, quantum intelligo, contigit illud quod orare nos iusserat Christus, "Adueniat regnum tuum". Iam uero Veneti quid admiserant? {IULIUS} Primum graecissabant, ac me propemodum pro delectamento habebant, nihil non conuitiorum in me iacientes. {PETRUS} Verorum an falsorum? {IULIUS} Quid refert? Sacrilegium est de Romano Pontifice uel mutire, nisi in laudem. Denique sacerdotia suo conferebant arbitratu; nullas lites huc transferri patiebantur; nullas commercabantur dispensationes. Quid multis opus est? Intolerabili iactura Romanam sedem affligebant, quippe qui non exiguam insuper patrimonii tui partem occuparent. {PETRUS} Mei patrimonii? Quod obsecro mihi narras patrimonium, qui relictis omnibus nudum Christum nudus sum secutus? {IULIUS} Aliquot inquam oppida sedi Romanae debita: sic enim peculiarem illam possessionum suarum partem sanctissimis patribus placuit appellare. {PETRUS} Mea quidem infamia probe uestris lucris consulitis. Hanc igitur appellas iacturam intolerabilem? {IULIUS} Quid ni? {PETRUS} Verum corrupti mores erant? Refrixerat pietas? {IULIUS} Apage, de nugis agis. Immo detrahebantur nobis infinita ducatorum milia, quot uel legioni militum alendae sufficiunt. {PETRUS} Magna sane iactura faeneratori. At Ferrariensis ille, quid tandem designarat? {IULIUS} Quid ille homo omnium hominum ingratissimus? Hunc honorem eum habuerat ille Christi uicarius Alexander ut alteram filiam illi daret uxorem; addidit dotis nomine luculentissimam ditionem, homini alioqui ignauo; tamen immemor tantae humanitatis semper oblatrabat mihi, simoniacum, paederasten ac commotae mentis hominem dictitans; et insuper uectigalia nonnulla uindicabat, non illa quidem maxima, tamen haudquaquam aspernanda diligenti pastori. Genius. Immo negotiatori. {IULIUS} Ad haec, quod uerius ad rem pertinet, expediebat et hoc ad id quod parabam, hoc imperii nostrae ditioni copulari, propter situs opportunitatem. Proinde conatus sum, hoc deturbato, ditionem eam meo cognato conferre, uiro strenuo et quiduis pro dignitate Ecclesiae ausuro, utqui nuper suapte manu Cardinalem Papiensem in meam gratiam confoderit; nam filiae maritus sua sorte contentus est. {PETRUS} Quid audio? Vxores ac liberos habent summi Pontifices? {IULIUS} Suas quidem uxores non habent. Liberos autem habere quid monstri est, cum sint uiri, non eunuchi? {PETRUS} Sed quae tandem res excitarat schismaticum illud conciliabulum? {IULIUS} Perlongum fuerit rem a prima repetere origine; dicam summatim. Iam quosdam taedere coeperat Romanae curiae. Aiebant turpi quaestu, prodigiosis ac nefandis libidinibus, ueneficiis, sacrilegiis, caedibus, simoniacis nundinis undique inquinata esse omnia. Meipsum aiebant simoniacum, temulentum, spurcum, mundano turgidum spiritu, ac modis omnibus eum qui locum illum indignus cum summa reipublicae Christianae pernicie occuparem. Itaque generali concilio succurendum esse rebus tam afflictis. Addebant adiuratum me ut post acceptum honorem intra biennium generale concilium indicerem, hac lege creatum Pontificem. {PETRUS} Atque id uere dictum? {IULIUS} Immo factum. At ipse me ab eo iureiurando, cum uisum est, absolui. Quis autem dubitet uel quiduis deierare, cum de regno agitur? In aliis colenda pietas, ut eleganter ille dixit Iulius alter ego. Sed audaciam hominum specta; uide quorsum euadant. Desciscunt cardinales nouem; denuntiant mihi concilium; inuitant; orant ut praesideam. Cum non impetrant, indicunt uniuersis, auctore Maximiliano tanquam imperatore (quod historiae testentur olim ab imperatoribus Romanis concilium indici solere), auctore item Gallorum Rege Lodouico eius nominis duodecimo, horresco referens, ac tunicam illam Christi inconsutilem conantur discindere, quam ii quoque reliquerunt integram qui Christum crucifixerunt. {PETRUS} Sed eras istiusmodi qualem illi praedicabant? {IULIUS} Quid ad rem? Summus eram Pontifex. Finge me uel Cercopibus sceleratiorem, uel Morycho stultiorem, uel indoctiorem stipite, spurciorem Lerna; quisquis hanc tenet potentiae clauem, eum decet ut Christi uicarium reuereri, ut sanctissimum suspicere. {PETRUS} Etiam aperte malum? {IULIUS} Vel apertissime. Quare non ferendum, ut is qui Dei uicem agit in terris, omnino Deum quendam inter nomines praestat, a quopiam homuncione reprehendatur aut conuiciis uioletur. {PETRUS} Atqui reclamat sensus communis, ut bene sentiamus de eo quem palam scelerosum cernimus, aut bene loquamur de eo de quo mala sentimus. {IULIUS} Cogitet quisque quod uolet, modo bene loquatur, aut certe sileat. Porro reprehendi non potest Romanus Pontifex, nec a concilio generali. {PETRUS} Vnum hoc scio, qui Christi uicem sustinet in terris debere quam potest illi simillimum esse, atque ita uitam omnem peragere, ne quid in eo possit reprehendi, neue quisquam merito de illo male loqui queat. Male uero cum Pontificibus agitur, si, ut bene de se loquantur nomines, minis extorquent potius quam bene factis impetrant; quos nisi mentiendo laudare non possis; quorum summa gloria sit hominum male sentientium coactum silentium. Verum illud mihi responde, nulla ratione potest amoueri scelerosus ac pestilens Pontifex? {IULIUS} Ridiculum: a quo amoueretur qui summus est? {PETRUS} Atqui ob istud ipsum maxime debebat amoueri, quia summus; nam quo maior, eo perniciosior. Si mundanae leges imperatorem male rempublicam administrantem non solum abdicant, uerum etiam capitis afficiunt supplicio, quaenam est tam infelix Ecclesiae conditio, ut Romanum Pontificem omnia subuertentem ferre cogatur, nec uilo pacto possit publicam pestem depellere? {IULIUS} At si corrigendus est Romanus Pontifex, per concilium corrigatur oportet; porro concilium nullum cogi potest inuito Pontifice, alioqui conciliabulum sit, non concilium. Quod si maxime cogatur, nec statui quicquam potest refragante Pontifice. Denique restat extremum praesidium, absoluta potestas, qua longe iam superior est unus Pontifex uniuerso concilio. Ceterum summoueri sacerdotio non potest ob quoduis crimen. {PETRUS} Non ob homicidium? {IULIUS} Nec ob parricidium. {PETRUS} Non ob fornicationem? {IULIUS} Bona uerba! Immo ne ob incestum quidem. {PETRUS} Non ob simoniacam impietatem? {IULIUS} Non uel ob sexcentas. {PETRUS} Non ob ueneficium? {IULIUS} Ne ob sacrilegium quidem. {PETRUS} Non ob blasphemiam? {IULIUS} Non, inquam. {PETRUS} Non ob haec omnia simul in unam ceu Lernam conflata? {IULIUS} Adde, si libet, sexcenta flagitiorum nomina, his quoque foediora, non potest tamen Romanus Pontifex ob ista summoueri loco. {PETRUS} Nouam uero mihi Romani Pontificis dignitatem praedicas, siquidem huic soli licet impune pessimum esse. Tum magis nouam infelicitatem Ecclesiae, si tale portentum nulla uia queat excutere, talemque cogatur adorare Pontificem, cuiusmodi nemo toleret stabularium. {IULIUS} Quidam ob unum quiddam dumtaxat amoueri posse dicunt. {PETRUS} Ob quod obsecro benefactum? Quandoquidem ob malefacta non potest, si ob haec quae dixi non potest. {IULIUS} Ob crimen haereseos: at ita demum si publice sit conuictus. Verum id quoque friuolum est, neque uel tantillum officit pontificiae maiestati. Primum illi in manu est legem ipsam abrogare, si minus placeat. Deinde quis ausit summum Pontificem in crimen uocare, praesertim tot armatum praesidiis? Ad haec si forte prematur concilio, facilis est palinodia, si infitiari non liceat. Postremo mille sunt cuniculi quibus facile possit elabi, ni prorsus stipes sit, non homo. {PETRUS} Sed dic mihi per pontificiam potestatem, quis leges istas tam praeclaras condidit? {IULIUS} Quis alius nisi fons legum omnium, Romanus Pontifex? Atqui eiusdem est legem abrogare, interpretari, dilatare, astringere, utcunque uisum est suis expedire commodis. {PETRUS} Felicem profecto Pontificem, si legem ferre possit, qua Christum etiam eludat, nedum concilium. Quamquam aduersus huiusmodi Pontificem, cuiusmodi tu modo descripsisti, palam scelerosum, temulentum, homicidam, simoniacum, ueneficum, periurum, rapacem, portentosis libidinum generibus undique conspurcatum, idque propalam non tam optandum generale concilium, quam ut plebs armata saxis ut publicam orbis pestem publicitus tollat e medio. Verum age, dic mihi quid est causae cur Romanus Pontifex tantopere horreas generale concilium? {IULIUS} Quin idem a monarchis quaeris, cur senatum et celebres consessus oderint? Nempe quod turba tot excellentium uirorum nonnihil obscuretur regia dignitas: qui docti sunt, iis litterae fiduciam et audaciam addunt; qui boni concientia freti, liberius loquuntur quam nobis expediat; qui dignitate praediti, auctoritate utuntur sua. Accedunt inter hos nonnulli qui nostrae inuident gloriae, et hunc animum secum afferunt ut minuant Pontificis et opes et auctoritatem. Denique nullus hic assidet, quin sibi putet aliquid aduersus Pontificem licere concilii titulo, nimirum alias inuictum. Proinde uix ullum concilium tam feliciter cessit, ut summus ille Pontifex non aliquam maiestatis suae iacturam senserit, minusque summus discesserit. Cuius rei uel ipse testis esse potes, nisi prorsus excidit; nam quamquam tum quidem de rebus leuiculis agebatur, non de imperiis et regiis censibus ut nunc, tamen Iacobus ausus est tuae orationi nonnihil de suo adiicere; etenim cum tu gentiles onere Mosaicae legis in totum liberasses, Iacobus succedens fomicationem excepit, et sanguinem et idolothytum, ueluti corrigens tuam sententiam, ut hodieque sint qui hac re commoti non tibi, sed Iacobo putent fuisse summi Pontificis auctoritatem. {PETRUS} Vnum igitur illud spectandum existimas, ut salua sit regia summi Pontificis maiestas, ac non magis publica utilitas reipublicae Christianae? {IULIUS} Ad suum quisque commodum spectat; nos nostrum agimus negotium. {PETRUS} Atqui si Christus idem iecisset, iam nec esset Ecclesia, cuius te monarcham esse iactitas; et non uideo qui conueniat, ut qui Christi uicarius appellari gaudeat, Christo diuersa sequatur. Sed illud iam expedi, quanam arte schismaticum illud, uti tu uocas, concilium discusseris? {IULIUS} Dicam equidem, assequare si potes. Primum Imperatorem Maximilianum (sic enim uocant) ut est unus omnium minime difficilis, tametsi per solennes nuntios concilium indixerat, tamen non dicendis modis ab instituto seduxi. Praeterea cardinalibus aliquot arte simili persuasi ut quod publicatis iam instrumentis statuerant, rursum accitis notariis ac testibus negarent. {PETRUS} An istud licet? {IULIUS} Quid ni liceat approbante summo Pontifice? {PETRUS} Quid? Igitur si uolet, iusiurandum iusiurandum non est, ut a quo passim quos uult liberat? {IULIUS} Sed tamen ut ingenue dicam, erat id quidem paulo impudentius, uerum non patebat uia commodior. Deinde cum uidebam futurum ut apud nonnullos inuidia concilii premerer, maxime quod sic esset indictum, ut non excluderer, sed suppliciter, inuitarer, rogarerque praesidere, uide quam iam technam repererim, superiorum secutus exemplum. Ipse uicissim ad concilium prouocaui, causans nec tempus nec locum satis esse idoneum quem illi praestituissent. Romae subito concilium indixi, quo neminem uenturum arbitrabar Iulio non amicum, aut certe non obsecundaturum - sic enim eos multis exemplis docueram - ac protinus in hunc usum complures cardinales creaui meis institutis accommodos. Genius. Hoc est facinorosissimos. {IULIUS} Rursum hoc concilium nisi indixissem, concilium non fuisset; et tamen haud quaquam expediebat rebus meis tantam episcoporum et abbatum turbam huc confluere, inter quos fieri non potest quin aliquot probi piique fuerint futuri; itaque monui, ut sumptibus parcerent et singulae regiones unum aut alterum dumtaxat mitterent. Deinde cum ne hoc quidem satis tutum uiderem, et paucos ex tot prouinciis ad magnum redituros numerum, denuo illis iam ad iter accinctis denuntiaui ne uenirent, concilium in aliud tempus prorogandum, commentus ad id causas utcunque probabiles. Atque iis artibus exclusis uniuersis, rursus anteuertens quem praescripseram diem, Romae concilium institui cum iis dumtaxat quos ad id paraueram. inter quos etiamsi qui futuri essent qui dissentirent a me, tamen illud certum habebam, Iulio neminem refragaturum, tanto armis et satellitibus superiori. Iam ad hunc modum ingentem inuidiam moui Gallicano illi concilio, dimissis quoquouersum litteris, in quibus de nostro sacrosancto concilio faciebam mentionem, concilium illorum execrans, conuenticulum Satanae, conciliabulum diaboli, schismaticam conspirationem subinde nominans. {PETRUS} Oportet sceleratissimos fuisse cardinales auctores ac principes concilii. {IULIUS} De moribus nihil queror. Sed caput huius negotii fuit Cardinalis Rothomagensis, qui nescio qua sanctimonia semper huc spectauit ut Ecclesiam redderet emendatiorem; idque fecit locis aliquot. Hunc mors eripuit, mihi tum rem faciens omnium gratissimam. Successit huic Cardinalis titulo Sanctae Crucis, Hispanus, uitae quidem inculpatae, sed rigidus, senex ec theologus: quod quidem genus hominum ferme solet esse infestum Romanis Pontificibus. {PETRUS} Atqui homo theologus nihil habebat quod suo facto probabiliter obtexeret? {IULIUS} Permulta. Aiebat enim nulla fuisse tempora inquietiora quam tum erant, nunquam Ecclesiae morbos magis intolerandos, itaque generali concilio succurrendum; me cum ad summum pontificium admitterer, sacramentis adactum ut secundo ab inito pontificatu anno concilium indicerem, et ita adactum, ut ne a cardinalium consessu possem absolui; deinde saepius a fratribus cardinalibus meis admonitum, rogatum, interpellatum a principibus, quiduis potius quam hoc in aurem admisisse, ita ut palam appareret Iulio uiuo nunquam futurum concilium. Citabant exempla superiorum conciliorum; citabant leges aliquot pontificias, quibus ostendebant me cum meis detrectante concilium ad se ius indicendi deuolutum; ceteris item principibus conniuentibus indicendi munus ad Imperatorem Romanum, qui olim solus indicebat, et ad Gallorum Regem, qui praecipuus esset, pertinere. {PETRUS} Num igitur in te nefanda dictu scribebant? {IULIUS} Immo furciferi plus hic sapiebant quam uolebam. Rem odiosissimam mira modestia tractabant, et non solum temperabant a maledictis, sed me nunquam nisi cum honoris praefatione nominabant, rogantes et obsecrantes per omnia sacra piaque, ut quod me dignum erat, quodque iureiurando pollicitus essem, concilio indicto praesiderem, pariterque secum sanandis Ecclesiae malis operam commodarem. Nec dici potest quantum haec temperantia mihi conflarit inuidiae, praesertim cum omnia sua sacris litteris condirent; nam apparet eruditos aliquot ad id adhibitos. Addebant interim ieiunia, orationes, miram uitae frugalitatem, ut magis etiam me premerent opinione sanctitatis. {PETRUS} Tu contra quo titulo concilium indixeras? {IULIUS} Longe splendidissimo: ostendebam mihi in animo esse primum corrigere caput Ecclesiae, hoc est me ipsum, deinde principes Christianos, postremo plebem uniuersam. {PETRUS} Bellam audio comoediam; sed iam expecto catastrophen. Iuuat audire quid theologi illi in Satanae conciliabulo statuerint. {IULIUS} Indigna, abominanda; refugit animus commemorare. {PETRUS} Obsecro tam nefanda? {IULIUS} Prorsus impia, sacrilega, plusquam haeretica; quibus nisi manibus et pedibus obstitissem, immo armis pariter atque ingenio, actum erat de dignitate Ecclesiae Christianae. {PETRUS} Tanto magis expecto quae sint ista. {IULIUS} Ah horresco referens! Id agebant scelesti, ut Ecclesiam tot opibus ac tanta ditione florentem ad ueteres illas sordes ac miseram frugalitatem reuocarent; ut cardinales, qui nunc uitae strepitu quosuis antecellunt tyrannos, ad paupertatem redigerentur; ut episcopi multo contractius uiuerent, minus satellitum, minus alerent equorum. Decreuerant, ne passim cardinales absorberent episcopatus, abbatias, sacerdotia; ne quis unus plures episcopatus complecteretur, istos qui per fas, ut aiebant, nefasque sexcenta, si possint, cumulant sacerdotia coercendos censebant, ut his essent contenti censibus qui frugali sacerdoti satis essent; ne quisquam crearetur summus Pontifex aut episcopus aut sacerdos interuentu nummorum aut respectu fauoris aut turpis obsequii, sed dumtaxat ex uitae meritis, quod si compertum esset, ilico submoueretur; ut liceret Romanum Pontificem palam facinorosum ab honore depellere; ut episcopi scortatores ac temulenti priuarentur administratione; ut sacerdotes palam facinorosi non solum sacerdotio, uerum membro corporis mutilarentur; aliaque id genus permulta, nam omnia referre piget, quae prorsus eo tendebant, uti nos onerarent sanctimonia, diuitiis et imperio spoliarent. {PETRUS} Quid igitur contra haec statuebatur in illo sacrosancto concilio Romano? {IULIUS} Iam mihi uideris oblitus id quod dixi, me nihil aliud agere uoluisse concilii praetextu nisi ut clauum clauuo pellerem. Primus ille conuentus consumptus sollemnibus quibusdam ceremoniis ex auctoritate relictis, quas ob antiquitatem adhuc utcunque placet obseruare etiamsi nihil ad rem pertinent, peracta sacra duo, alterum de sancta cruce, alterum de sancto spiritu, tanquam huius afflatu res ageretur; deinde recitata oratio plena laudum mearum. Proximo consessu quanta ui potui torsi fulmen in schismaticos illos cardinales, plus quam impium, plus quam sacrilegum, plus quam haereticum pronuntians quicquid illud esset quod aut iam statuissent aut statuere pararent. Tertio consessu eodem fulmine terrui Galliam nundinis a Lugduno translatis, et quibusdam Galliae partibus nominatim exceptis, quo magis alienarem a rege plebis animos, et aliquam inter ipsos seditionem excitarem. Atque haec statim acta, quo plus haberent auctoritatis bullis prodita, ad omnes misi principes, praesertim ad hos quos uidebam in nostram factionem esse propensiores. {PETRUS} At praeterea nihil actum? {IULIUS} Id actum est quod uolebam: uici, si modo nostra ualebunt decreta. Tres illos cardinales qui perstiterunt in coeptis cardinalitia dignitate publicis ceremoniis priuaui; sacerdotiorum census aliis contuli, ne facile possent restitui; ipsos tradidi Satanae, libentius tamen ignibus traditurus si in manus meas incidissent. {PETRUS} Attamen si uera narras, non paulo sanctiora uidentur illius schismatici conciliabuli decreta quam tui sacrosancti concilii; unde nihil adhuc uideo prodiisse, nisi minas tyrannicas, execrationes et astu mixtam crudelitatem. Si Satanas fuit illius auctor conciliabuli, propius uidetur ad Christum accedere, quam spiritus ille nescio quis qui modo uestrum moderatus est concilium. {IULIUS} Quin tu quid loquaris, etiam atque etiam uide: nam omnibus bullis meis execratus sum omnes quicunque illi conciliabulo quocunque modo fauerint. {PETRUS} Miser, ut adhuc ueterem illum spirat lulium! Sed quis tandem huius exitus negotii? {IULIUS} Hoc equidem in statu reliqui; quorsum euasurum uiderit fortuna. {PETRUS} Nimirum schisma manet? {IULIUS} Manet et quidem periculosissimum. {PETRUS} Et tu quidem Christi uicarius schisma maluisti quam uerum concilium? {IULIUS} Vel trecenta schismata potius quam me uelim in ordinem cogi et ad totius uitae reddendam rationem adigi.