[0] ERASMUS DORPIO. ERASMUS ROTERODAMUS MARTINO DORPIO THEOLOGO EXIMIO S- D- Antuerpiae, mense maio, 1515. [1] I - Non fuit reddita nobis epistola tua, sed tamen exemplar, haud scio quo modo exceptum, amicus quidam exhibuit Antuerpiae. Deploras Moriam parum feliciter aeditam, studium in restituendo Hieronymo nostrum magnopere comprobas, ab aeditione Noui Testamenti deterres. Quibus litteris tuis, mi Dorpi, tantum abest, ut quicquam fuerim offensus, ut posthac mihi coeperis esse multo charior, cum semper fueris charissimus. Adeo syncere consulis, mones amice, obiurgas amanter. Habet nimirum hoc Christiana charitas, ut etiam cum saeuit maxime, tamen genuinae suae dulcedinis gustum obtineat. Multae mihi cotidie redduntur ab eruditis uiris litterae, quae me decus Germaniae, quae solem, quae lunam faciunt, et splendidissimis titulis onerant uerius quam ornant. Harum, emoriar, si ulla unquam me perinde delectauit, ut illa Dorpii mei iurgatrix epistola. Vere dictum est a Paulo, charitatem non peccare, siue quid adulatur, studet prodesse, siue stomachatur, non aliud agit. [2] II - Atque utinam liceret per ocium ad tuas litteras rescribere, quo tanto amico satisfaciam. Vehementer enim cupio quicquid ago te approbante fieri, cuius ingenio pene coelesti, cuius eruditioni singulari, cuius iudicio longe acerrimo tantum tribuo ut malim unius Dorpii, quam mille caeterorum calculis approbari. Verum adhuc a nauigatione nauseabundus, et mox equitatione fessus, ad haec, in componendis sarcinulis occupatus, satius esse duxi, quomodocunque respondere, quam amicum in ista relinquere opinione; siue hanc ex teipso conceperis, siue instillauerint alii, qui te ad eam epistolam scribendam subornarunt, quo sub aliena persona suam agerent fabulam. [3] III - Primum igitur, ut ingenue dicam, aeditae Moriae propemodum me poenitet. Is libellus nonnihil mihi peperit gloriaae uel, si mauis, famae. At ego nihil moror gloriam cum inuidia coniunctam. Quanquam, o Superi, quid est hoc totum, quod uulgo gloriam uotant, nisi nomen inanissimum ex gentilitate relictum? Quod genus non pauca resederunt apud Christianos, dum immortalitatem appellant famam posteris relictam, et uirtutem qualiumcunque litterarum studium. In omnibus aedendis libris hic unicus semper mihi fuit scopus, ut mea industria aliquam adferrem utilitatem; id si minus assequi possem certe nullam adferrem noxam. [4] IV - Proinde cum magnos etiam uiros uideamus litteris suis abusos ad affectus suos digerendos, dum alius cantat ineptos amores suos, alius adulatur iis quos captat, alius iniuria lacessitus stilo referit, alius ipse sui tibicen est, et in efferendis propriis laudibus quemuis Thrasonem, quemuis Pyrgopolinicen superat; at ego quamuis ingenio tenui et perquam exigua doctrina praeditus, tamen huc semper spectaui ut, si possem, prodessem; sin minus, ne quem laederem. Homerus suum in Thersiten odium molesta carminis hypotyposi ultus est. Plato quam multos nominatim perstrinxit suis dialogis ! Cui pepercit Aristoteles, qui nec Platoni pepercit, nec Socrati? Habuit suum Demosthenes AEschinem, in quem stilo debaccharetur. Habuit suum Cicero Pisonem, habuit Vatinium, habuit Salustium, habuit Antonium. Quam multos nominatim et ridet et carpit Seneca ! Quod si recentiores expendas, et Petrarchae in medicum quendam, et Laurentio in Pogium, et Politiano in Scalam, stilus teli uice fuit. Quem ex omnibus mihi dabis tam modestum, qui non amarulentius in aliquem scripserit? Ipse Hieronymus, uir tam pius et grauis, aliquoties non sibi temperat, quin in Vigilantium incandescat acrius, in Iouinianum insultet immoderatius, in Rufinum amarulentius inuehatur. Semper hic eruditis mos fuit, quicquid dolet, aut delectat, chartis ceu fidis sodalibus conmittere, in harum sinum omnes pectoris aestus effundere. Imo depraehendas quosdam, non alio consilio libros scribendos suscipere, quam ut in his obiter animi sui motus infulciant, atque hac ratione transmittant in posteros. [5] V - At ego in tot iam aeditis uoluminibus, cum tam multos candidissime laudarim, quaeso, cuius unquam denigraui famam? cui uel leuissimam aspersi labem? Quam gentem, quem ordinem, quem hominem nominatim taxaui? Quid si scias, mi Dorpi, quoties ad id faciendum fuerim, nulli tolerandis contumeliis prouocatus? Semper tamen uici dolorem animi mei, magisque rationem habui, quid posteritas esset iudicatura de nobis, quam quid illorum mereretur improbitas. Si res ipsa perinde fuisset nota caeteris, ut erat mihi, nemo me mordacem iudicasset sed aequum, sed modestum etiam, ac moderatum. [6] VI - Sed ita mecum cogitabam, quid aliis cum nostris priuatis affectibus? Aut qui nostra haec nota poterunt esse uel procul dissitis, uel posteros? Ego non quod illis, sed quod me dignum est, fecero. Praeterea nullus est tam inimicus, quem non optem, si fieri possit, in amicum redire. Cur ei rei praecludam uiam? Cur id scribam in hostem, quod aliquando frustra nolim scriptum in amicum? cur notabo carbone cui suum candorem, etiamsi promereatur, non possim restituere? Malo in hanc peccare partem, ut uel parum meritos praedicem, quam ut meritos uituperem. Nam si quem falso laudaris, candori tribuitur; sin quantum libet etiam ignominia dignum suis pinxeris coloribus, non illius factis, sed tuo morbo ascribitur. Ut ne dicam interim, quod ut ex iniuriis mutua talione reciprocantibus ingens bellum aliquoties exoritur, sic ex maledictis uicissim ultro citroque regestis periculosissimum incendium non raro nascitur. Et ut parum Christianum est, iniuriam iniuria pensare, ita parum generosi pectoris est dolorem suum faeminarum exemplo conuitiis ulcisci. [7] VII - Huiusmodi rationibus ipse mihi persuasi, ut semper innoxias et incruentas haberem litteras, nec eas ullius mali nomine contaminarem. Nec aliud omnino spectauimus in Moria, quam quod in caeteris lucubrationibus, tametsi uia diuersa. In Enchiridio simpliciter Christianae uitae formam tradidimus. In libello De principis institutione palam admonemus quibus rebus principem oporteat esse instructum. In Panegyrico, sub laudis praetextu, hoc ipsum tamen agimus oblique quod illic egimus aperta fronte. Nec aliud agitur in Moria sub specie lusus, quam actum est in Enchiridio. Admonere uoluimus, non mordere; prodesse, non laedere; consulere moribus hominum, non officere. [8] VIII - Plato philosophus tam grauis largiores in compotationibus inuitatiunculas approbat, quod arbitretur quaedam uitia per hilaritatem uini posse discuti quae seueritate corrigi non possent : et Flaccus existimat iocosam quoque admonitionem non minus atque seriam conducere: ridentem {inquit} dicere uerum, Quid uetat? Neque non perspectum est hoc sapientissimis olim uiris, qui saluberrima uitae praecepta, ridendis ac puerilibus in speciem apologis proponere maluerunt, quod per se subaustera ueritas uoluptatis illecebra commendata, facilius penetrat in animos mortalium. Nimirum hoc est illud mel, quod apud Lucretium medici pueris medentes absinthii poculo praelinunt. Nec in allum usum ueteres illi principes hoc morionum genus in aulas suas induxerunt, quam ut horum libertate leuiora quaedam uitia, citra ullius offensam, et aperirentur et emendarentur. Fortasse Christum in hoc album uocare non conueniat. Verum si licet caeelestia cum humanis ullo modo conferre, nonne huius parabolae confine quiddam habent cum ueterum apologis? Et iucundius illabitur et acrius insidit in animos euangelica ueritas huiusmodi lenociniis commendata, quam si nuda produceretur, id quod in opere "de doctrina Christiana" diuus Augustinus copiose persequitur. [9] IX - Videbam quam esset mortalium uulgus stultissimis opinionibus corruptum, idque in singulis uitae institutis, et remedii uotum erat uerius quam spes. Proinde uidebar mihi repperisse rationem, ut delicatis animis hac arte tanquam obreperem et cum uoluptate quoque mederer. Et saepenumero conspexeram festiuum hoc et iocosum admonendi genus multis felicissime cedere. Quod si respondebis personam, quam induxi, leuiorem esse quam ut sub illius praetextu de rebus seriis disputetur, hanc culpam fortassis agnoscam. Inepti reprehensionem non admodum deprecor, amarulenti deprecor. Quamquam et illud probe tueri possem, si non alia ratione, certe tot grauissimorum hominum exemplo, quos in ipsius libelli praefatiuncula recensui. [10] X - Quid autem facerem? Diuersabar id temporis apud Morum meum ex Italia reuersus, ac renum dolor complusculos dies domi continebat. Et mea bibliotheca nondum fuerat aduecta. Tum si maxime fuisset, non sinebat morbus quicquam in grauioribus studlis acrius agitare. Coepi per ocium Morias encomium ludere, nec in hoc sane ut aederem, sed ut morbi molestiam hoc uelut auocamento leuarem. Operis inecepti gustum amiculis aliquot exhibui, quo iucundior esset risus cura pluribus communis. Quibus cura uehementer placuisset, institerunt uti pergerem. Obsecutus sum, et in hoc negocii septem plus minus dies impendi; qui sane sumptus mihi pro argumenti pondere nimius etiam uidebatur. Deinde quorum instinctu scripseram, eorundem opera deportatus in Galliam libellus formulis excusus est, sed ab exemplo non solum mendoso, uerum etiam mutilo. Porro quam displicuerit uel illud satis est argumenti, quod intra pauculos menses plus septies fuerit typis stanneis propagatus, idque diuersis in lotis. Demirabar ipse quid ibi cuiquam placeret. Hanc, mi Dorpi, si ineptiam uotas, habes reum confitentem, aut certe non reclamantem. Ad hunc modum et per ocium et amiculis obsecundans ineptiui, idque semel duntaxat in uita. Quis autem omnibus horis sapit? At ipse fateris caeteras lucubrationes meas eiusmodi esse, ut iuxta piis atque eruditis omnibus magnopere probentur. Qui sunt isti tam rigidi censores uel potius Areopagitae, qui homini uel unam ineptiae culpam nolint condonare? Quae tam insignis morositas, ut unico ridiculo offensi libello, tot uigiliarum superiorum gratia repente scriptorem spolient? Quot ineptias aliorum proferre possem, hac multis partibus ineptiores, etiam in magnis theologis, dura rixosas et frigidissimas quaestiones commenti, de nugacissimis nugis perinde ac pro focis et aris inter se digladiantur. Atque isti tam ridicules fabulas et uel ipsis Atellanis ineptiores citra personam agunt. Ego certe uerecundius qui, cum ineptior esse uellem, Stultitiae personam obtexui, et quemadmodum apud Platonem Socrates obtecta facie laudes amoris recitat, ita ipse fabulam hanc personatus egi. [11] XI - Scribis ab istis ipsis quibus argumentum displicet, et ingenium et eruditionem et eloquentiam probari, uerum eosdem offendi nimis libera mordacitate. At isti reprehensores plus etiam tribuunt mihi quam uelim. Quanquam nihil moror hanc laudem, praesertim ab his profectam, quibus ego nec ingenium esse puto, nec eruditionem, nec eloquentiam; quibus si pollerent, mi Dorpi, crede mihi, non tantopere iocis offenderentur, salutaribus magis quam ingeniosis aut eruditis. Obsecro te per Musas, quos tandem oculos, quas aures, quod palatum adferunt isti quos offendit in eo libello mordacitas? Primum quae potest illic esse mordacitas, ubi nullius omnino nomen perstringitur praeterquam meum? Cur non uenit in mentem, quod toties inculcat Hieronymus, ubi generalis est de uiciis disputatio, ibi nullius esse personae iniuriam? Quod si quisquam offenditur, non habet quod expostulet cum eo qui scripsit; ipse, si uolet, secum agat iniuriarum, utpote sui proditor, qui declararit hoc ad se proprie pertinere, quod ita dictum est de omnibus, ut de nemine sit dictum, nisi siquis uolens sibi uendicet. An non uides me toto opere, sic a nominibus hominum temperasse, ut nec gentem ullam acrius taxare uoluerim? Etenim ubi cuique nationi peculiarem philautiam recenseo, Hispanis ascribo militiae laudem, Italis litteras et eloquentiam, Anglis lautas mensas et formam, et caeteris item eiusmodi quidam, quae quisque in se dicta, uel agnoscat non illibenter, uel certe cum risu audiat. Ad haec, cum iuxta argumenti suscepti rationem per omnia mortalium genera uoluar, et in taxandis singulorum uitiis uerser, quaeso quid unquam aut dictu foedum occurrit, aut uirulentum? Ubi flagitiorum sentinam aperio? ubi secretam illam uitae humanae moueo Camarinam? Quis nescit, quam multa dici potuerint in malos pontifices, in improbos episcopos et sacerdotes, in uitiosos principes, breuiter in quemuis ordinem, si ad Iuuenalis exemplum non puduisset ea mandare litteris qui multos non pudet facere? Tantum festiua quidam et ridicula magis quam foeda recensuimus, sed ita recensuimus, ut obiter et maximis de rebus nonnunquam admoneamus, quod illos scire magnopere referat. [12] XII - Scio tibi non esse uacuum ad huiusmodi nugas descendere. Sed tamen si quando dabitur ocium, fac attentius excutias ridicules illos Moriae iocos, nimirum comperies non paulo magis quadrare ad euangelistarum et apostolorum dogmata, quam quorundam splendidas, sicuti putant, et magnis dignas magistris disputationes. Atque ipse quoque in tuis litteris non diffiteris plaeraque uera esse, qui illic referuntur. Verum existimas non expedisse, auriculas teneras mordaci radere uero. Si putas nullo pacto libere loquendum esse, nec unquam promendam esse ueritatem, nisi cure non offendit, cur medici pharmacis medentur amaris, et g-hieran g-pikran inter laudatissima ponunt remedia? Quod si illi faciunt, corporum medentes uitiis, quanto magis par est nos idem facere in sanandis animorum morbis? « Obsecra », inquit Paulus, « argue, increpa », oportune, importune. Apostolus uult omnibus modis insectanda esse uitia, et tu nullum uis hulcus attingi? Praesertim cum id ea moderatione flat, ut ne possit quidem quisquam laedi, nisi qui studio laeserit seipsum. [13] XIII - Quod si ulla est ratio, citra ullius offensam, medendi uitiis hominum, hœc una, ni fallor, est omnium maxime accommoda, cum neque nomen cuiusquam aeditur; deinde cum temperatur ab iis, a quorum commemoratione quoque bonorum abhorrent aures, - etenim quemadmodum in tragoediis quaedam atrociora sunt, quam ut oculis spectatorum conueniat exhiberi, et narrasse sufficiat, ita in hominum moribus quaedam obscoeniora sunt, quam ut uerecunde possint narrari; - postremo cum illa ipsa quae narrantur, sub ridicula persona per lusum et iocum efferuntur, ut omnem offensam sermonis hilaritas excludat. An non uidemus quantum aliquoties apud seueros etiam tyrannos ualeat iocus commodus et in tempore dictus? Quaeso te, quae preces, quae seria oratio potuisset regis illius animum tam facile placare, quam militis iocus? « Imo » inquit, « nisi lagena nos destituisset, longe atrociora fueramus in te dicturi ». Arrisit rex et ignouit. Nec sine causa tam diligenter de risu praecipiunt duo summi rhetores, M. Tullius et Quintilianus. Tantam uim habet lepos et iucunditas sermonis, ut etiam in nos apte tortis dicteriis delectemur, id quod de C- Caesare litteris est proditum. [14] XIV - Proinde si fateris uera quae scripsi, si festiua magis quam obscoena, quae ratio commodior excogitari poterat medicandi communibus hominum malis? Primum ipsa uoluptas illectat ad legendum et illectum remoratur. Nam in caeteris alias res alii uenantur. Voluptas ex aequo blanditur omnibus, nisi si quis stupidior est, quam ut litteratae uoluptatis sensu tangi possit. Porro qui illic offenduntur, ubi nullius aeditur nomen, ii mihi uidentur haud multum abesse a muliercularum affectibus, quae si quid in malas faeminas dictum fuerit, sic commouentur, quasi ea contumelia ad singulas pertineat; rursum si quid laudis tribuatur probis mulieribus, sic sibi placent, quasi quod unius aut alterius est, id pertineat ad omnium laudem. Absit hoc ineptiae genus a uiris, at multo magis ab eruditis uiris, maxime uero a theologis. Si quid hic offendo criminis, a quo sum immunis, non offendor, sed ipse mihi gratulor, qui uacem iis malis, quibus multos obnoxios esse uideo. Sin est tactum hulcus aliquod, et sum, ipse mihi ostensus in speculo, nec hic quicquam est causae cur offendi debeam. Si prudens sum, dissimulabo quod sentio, nec ipse mei ueniam proditor. Si probus, admonitus cauebo, ne mihi tale conuicium posthac in os nominatim possit impingi, quod illic sine nomenclatura notatum uideo. Cur non saltem hoc donamus huic libello, quod uulgaribus istis comoediis tribuunt et idiotae? Quam multa, quanta cum libertate iaciuntur illic in monarchas, in sacerdotes, in monachos, in uxores, in maritos, in quos non? Et tamen quia nemo nominatim incessitur, arrident omnes et suum quisque morbum, aut fatetur ingenue, aut dissimulat prudenter. Violentissimi quoque tyranni ferunt scurras et moriones suos, cum ab iis aliquoties manifesto conuitio feriuntur. Non ultus est Imperator Flauius Vespasianus exprobratam sibi cacantis faciem. Et quinam isti tam delicatis auribus, qui Moriam ipsam non ferunt in communem hominum uitam sine ullius nominis inustione ludentem? Nunquam explosa fuisset uetus comoedia, si ab aedendis nominibus illustrium uirorum abstinuisset. [15] XV - At tu quidem, optime Dorpi, ita propemodum scribis, quasi totum ordinem theologicum Moriae libellus a nobis alienasset. « Quid opus fuit » inquis, «theologorum ordinem tam acriter lacessere? », meamque deploras fortunam. « Olim » inquis, « tuas lucubrationes magno studio legebant omnes, te praesentem uidere gestiebant. Nunc Moria ueluti Dauus interturbat omnia ». Scio te nihil per calumniam scribere, nec ipse tecum tergiuersatorem agam. Quaeso, lacessitum theologorum ordinem putas, si quid dictum fuerit in stultos aut malos theologos, eoque indignos nomine? Atqui si placet ista lex, uniuersum mortalium genus infensum habeat, qui quid dixerit in sceleratos homines. Quis unquam fuit tam impudens rex qui non fateatur regum nonnullos esse malos et hoc honore indignos? Quis episcopus tam insolens quin idem de suo fateatur ordine? An unus ordo theologorum, in tanto numero, nullum habet stupidum, nullum indoctum, nullum rixosum, sed tantum Paulos, Basilios et Hieronymos nobis exhibet? Imo contra fit ut quo quaeque professio praeclarior est, hoc pauciores habeat qui respondeant. Plures inuenies bonos naucleros quam bonos principes, plures medicos bonos, quam bonos episcopos. Atqui ea res haud pertinet ad contumeliam ordinis, sed ad laudem paucorum, qui in pulcherrimo ordine sese pulcherrime gesserunt. [16] XVI - Rogo, dic mihi, cur magis offenduntur theologi, si modo sunt qui offendantur, quam reges, quam primates, quam magistratus, quam episcopi, quam cardinales, quam summi Pontifices? Denique quam negociatores, quam mariti, quam uxores, quam iureconsulti, quam poetae? Nullum enim omnino mortalium genus prœteriit Moria, nisi quod {hi} non usque adeo desipiunt, ut in se quisque dictum existimet, quod in genere dictum sit in malos. Diuus Hieronymus scripsit ad Eustochium "De Virginitate", atque in eo libro malarum uirginum mores ita depingit, ut nullus Apelles magis possit oculis exponere. Nunquid offensa est Eustochium? nunquid succensuit Hieronymo, quod uirginum ordinem dehonestasset? Ne tantulum quidem. At quamobrem tandem? nempe quod uirgo prudens non existimaret ad se pertinere, si quid dictum esset in malas, imo gaudebat admoneri bonas, ne in tales degenerarent; gaudebat admoneri malas, ut tales esse desinerent. Scripsit ad Nepotianum de uita clericorum. Scripsit ad Rusticum de uita monachorum, ac miris coloribus pingit, miris salibus taxat utriusque generis uitia. Nihil offensi sunt ad quos scripsit, quod scirent horum nihil ad se pertinere. Cur non alienatus est Gulielmus Montjoius, inter optimates aulicos non infimus, quod multa luserit Moria in proceres aulicos? Nempe cum ipse sit uir et optimus et prudentissimus arbitratur id, quod res est, quod in malos ac stultos dictum est primates, nihil ad se pertinere. Quam multa lusit in malos et laicos episcopos Moria? Cur nihil hisce rebus offensus est Archiepiscopus Cantuariensis? Nempe quia uir omni uirtutum genere absolutus nihil horum ad se pertinere iudicat. [17] XVII - Quid ego tibi pergam commemorare nominatim de summis principibus, de caeteris episcopis, de abbatibus, de cardinalibus, de uiris eruditione claris, quorum neminem adhuc sentio uel pilo factum alieniorem Moriae gratia? Nec adduci possum ut credam ullos theologos irritatos hoc libello, nisi forte pauculos aliquot, qui uel non intelligant, uel inuideant, uel natura sint adeo morosa, ut nihil omnino probent. Habet enim, id quod in confesso est, hoc hominum genus admixtos quosdam, primum ingenio iudicioque adeo infelici, ut ad nullas omnino litteras sint appositi, nedum theologicas; deinde, posteaquam pauculas Alexandri Galli regulas edidicerint, ad haec paululum ineptissimae sophistices attigerint; post ex Aristotele decem tenuerint propositiones, nec has intellectas; postremo ex Scoto aut Occam totidem edidicerint quaestiones, quod superest ex Catholico, Mammetrecto et consimilibus dictionariis, uelut ex Copiae cornu petituri, mirum quam cristas efferant, ut nihil est arrogantius imperitia. Isti sunt qui contemnunt diuum Hieronymum ut grammatisten quia non intelligant. Isti Graecas, Hebraicas, imo et Latinas rident litteras; et cum sint quouis sue stupidiores, ac ne sensu quidem communi praediti, putant se totius arcem tenere sapientiae. Censent omnes, damnant, pronunciant, nihil addubitant, nusquam haerent, nihil nesciunt. Et tamen isti duo tresue magnas saepenumero commouent tragoedias. Quid enim est inscitia uel impudentius, uel pertinacius? Hi magno studio conspirant in bonas litteras. Ambiunt in senatu theologorum aliquid esse, et uerentur ne, si renascantur bonae litterae et si resipiscat mundus, uideantur nihil scisse, qui antehac uulgo nihil nescire uidebantur. Horum sunt illi clamores, horum illi tumultus, horum coniuratio in uiros melioribus addictos litteris. His non placet Moria, quia non intelligunt, neque graece, neque latine. In huiusmodi non theologos, sed theologiae histriones, si quid forte dictum sit acerbius, quid hoc ad magnificentissimum bonorum theologorum ordinem? Nam si pietatis studio conmouentur isti, cur Moriae potissimum succensent? Quam impia, quam spurca, quam pestifera scripsit Pogius? At hic ut autor Christianus passim habetur in sinu, in omneis pene uersus linguas. Quibus probris, quibus maledictis clericos insectatur Pontanus? At hic ut lepidus ac festiuus legitur. Quantum obscoenitatis est in Iuuenale? At hune quidam putant concionatoribus etiam utilem esse. Quam maledice scripsit in Christianos Cornelius Tacitus, quam inimice Suetonius, quam impie derident immortalitatem animarum Plinius et Lucianus ! At hos tamen eruditionis gratia legunt omnes, et merito quidem legunt. Solam Moriam, quia salibus aliquot luserit, non in bonos theologos et eo dignos titulo, sed in ineruditorum friuolas quaestiunculas et ridiculum magistri nostri titulum, ferre non possunt. Ac duo tresue nebulones, theologico schemate personati, mihi conantur hanc mouere inuidiam, quasi theologorum ordinem laeserim et alienarim. Ego tantum tribuo theologicis litteris, ut eas solas soleam appellare litteras. Ita suspicio uenerorque hunc ordinem, ut huic uni nomen dederim ac uoluerim ascribi, quanquam pudore prohibeor, quo minus mihi tam eximium titulum asseram, quippe qui non ignorem quae dotes et eruditionis et uitae theologico nomini debeantur. Nescio quid homine maius profitetur, qui theologum profitetur. Episcoporum ea dignitas est, haud mei similium. Nobis satis est Socraticum illud didicisse, quod nihil omnino scimus, et qua possumus operam nostram iuuandis aliorum studiis conferre. [18] XVIII - Equidem nescio ubinam lateant isti duo tresue theologorum dii, quos scribis mihi parum esse propicios. Ipse compluribus in lotis sum uersatus ab aedita Moria, in tot Academiis uixi, in tot frequentissimis urbibus. Nullum unquam theologum mihi sensi iratum, nisi unum aut alterum ex istorum numero, qui omnibus bonis literis sunt hostes. Nec hii tamen unquam uerbo mecum expostularunt. Quid in absentem mussitent non admodum obseruo, tot bonorum iudicio fretus. Ni uererer, mi Dorpi, ne cui uidear arrogantius quam uerius haec dicere, quam multos tibi possem recensere theologos, uitae sanctimonia celebres, eruditione praecellentes, dignitate praeminentes, aliquot ex his etiam episcopos, qui me nunquam magis amplexi sunt, quam post aeditam Moriam, et quibus ille libellus magis arridet quam mihi ipsi. Horum singulos titulis ac nominibus suis hoc loto referrem, nisi uererer ne tantis etiam uiris Moriae causa futuri sint iniquiores tres isti theologi : imo unum duntaxat esse puto apud uos istius autorem tragoediae, nam rem propemodum coniectures assequor quem si uellem suis depingere coloribus, nemo miraretur eiusmodi uiro displicuisse Moriam; imo mihi non placeret, nisi talibus displiceret. Quanquam nec mihi placet. At isto certe nomine minus displicet, quod talibus ingeniis non placet. Plus apud me ponderis habet sapientum et eruditorum theologorum iudicium, qui tantum absunt ut me suggillent mordacitatis, ut moderationem etiam et candorem meum laudibus uehant, qui procax per se argumentum citra procaciam tractarim et in re iocosa sine dente luserim. [19] XIX - Etenim ut solis respondeam theologis, quos solos audio offendi, quis nescit quam multa uulgo quoque dicantur in mores malorum theologorum? Moria nihil attingit istiusmodi. Tantum iocatur in ociosas illorum disceptatiunculas, nec has ipsas tamen simpliciter improbat, uerum eos damnat, qui in his solis theologicae rei puppim, ut aiunt, et proram collocant, quique logomachiis, ut diuus appellauit Paulus eiusmodi sic occupantur, ut nec Euangelicas nec Propheticas nec Apostolicas litteras uacet legere. Atque utinam, mi Dorpi, pauciores essent huic obnoxii crimini. Possem tibi producere qui annum egressi octogesimum, tantum aetatis in huiusmodi tricis perdiderint, nec unquam contextum euangelicum euoluerint; id quod a me compertum ipsi quoque demum confessi sunt. Ne sub Moriae quidem persona sum ausus dicere, quod tamen non raro multos audio deplorantes, theologos et ipsos, sed uere theologos, hoc est uiros integros, graues, eruditos, et qui Christi doctrinam penitus ex ipsis imbiberint fontibus. Ii quoties apud eos sunt, apud quos fas liberas animi uotes depromere, deplorant hoc recentius theologiae genus mundo inuectum et uetus illud desiderant. Quid enim eo sanctius, quid augustius, quid aeque resipiens ac referens illa coelestia Christi dogmata? At hoc, ut omittam barbari facticiique sermonis sordes et portenta, ut omittam omnium bonarum litterarum inscitiam, ut imperitiam linguarum, sic Aristotele, sic humanis inuentiunculis, sic prophanis etiam legibus est contaminatum, ut haud sciam an purum illum ac syncerum Christum sapiat. Fit enim ut, dum ad humanas traditiones nimium auertit oculos, minus assequatur archetypum. Hinc saepenumero coguntur theologi cordatiores aliud apud populum dicere, quam uel apud se sentiant uel apud familiares loquantur. Et aliquoties non habeant quod respondeant consultoribus, cum perspiciunt aliud docuisse Christum, aliud humanis traditiunculis imperari. Quaeso quid commercii Christo et Aristoteli? Quid sophisticis captiunculis cum aeternae sapientiae mysteriis? Quorsum tot quaestionum labirynthi? Inter quas quam multae sunt ociosae, quam multae pestilentes, uel hoc ipso quod contentiones et dissidia pariunt? At sunt uestiganda quaedam, sunt et decernenda quaedam. Non abnuo; sed e diuerso permulta sunt quae rectius sit omittere quam inquirere (et scientiae pars est quaedam nescire); permulta de quibus salubrius est ambigere, quam statuere. Postremo si quid statuendum est, id uelim reuerenter, non arroganter, et ex diuinis Litteris, non e commenticiis hominum ratiunculis statui. Nunc neque questiuncularum ullus est finis; in quibus ipsis tamen quanta familiarum et factionum dissentio. Et cotidie decretum ex decreto nascitur. Breuiter eo redacta res est, ut negocii summa non tam ex Christi praescripto, quam ex scholasticorum definitionibus et episcoporum qualiumcunque potestate dependeat. Quibus rebus sic inuoluta sunt omnia, ut ne spes quidem sit mundum ad uerum illum Christianismum reuocandi. Hic aliaque permulta perspiciunt ac deplorant sanctissimi iidemque doctissimi uiri, quorum omnium praecipuam causam in audax hoc et irreuerens recentium theologorum genus reiiciunt. [20] XX - O si tibi liceret, mi Dorpi, tacitis oculis animi mei cogitationes intueri, nimirum intelligeres, quam multa prudens hoc reticeam loto. At horum aut nihil attigit Moria, aut certe leuissime attigit, ne quem offenderem. Atque eandem cautionem in omnibus seruare curaui, ne quid obscoene scriberem, ne quid pestiferum moribus, ne quid seditiosum, aut quod cum ullius ordinis iniuria coniunctum uideri posset. Si quid ibi dictum est de Diuorum cultu, semper reperies aliquid ascriptum, quod palam testetur nihil aliud taxari quam superstitionem non recte colentium Diuos. Item si quid in principes, si quid in episcopos, si quid dicitur in monachos, semper addimus quod declaret, illud in ordinis iniuriam non esse dictum, sed in corruptos et suo indignes ordine, ne quenquam bonum laederem, dum malorum insector uitia. Ac rursus, dum hoc ago, subtractis omnium nominibus, effeci, quod in me fuit, ne uel mali possent offendi. Postremo, dum salibus et iocis fictaque et ridicula per- sona tota peragitur fabula, curatum est ut tristes etiam et morosi boni consulant. [21] XXI - Iam illud, non ut mordacius dictum notari scribis, sed ut impium. Nam quo, inquis, pacto ferant piae aures, quod future uitae felicitatem dementiae speciem uocas? Obsecro te, optime Dorpi, quis tuum candorem docuit subdolum hoc calumniandi genus? Siue (quod magis arbitror) quis astutus ad hanc mihi struendam calumniam tua abusus est simplicitate? Ad hunc modum solent isti calumniatores pestilentissimi duo uerba decerpere, eaque nuda, non nunquam et immutata nonnihil, praetermissis his quae durum alioqui sermonem leniunt et explicant. Notat ac docet hanc astutiam in suis Institutionibus Quintilianus, ut nostra quam commodissime referamus, additis confirmationibus, et siquid est quod mitiget, quod extenuet, quod alioqui causam adiuuet; contra, quae sunt aduersariorum, ea destituta his omnibus recitemus, idque uerbis, quam fieri potest, odiosissimis. Hanc artem isti non ex Quintiliani praeceptis, sed ex sua maleuolentia didicerunt, qua saepenumero fit, ut quae magnopere placitura fuerint, si sic referantur ut scripta sunt, aliter recitata uehementer offendant. Relege, quaeso te, locum, ac diligenter inspice, quibus gradibus, quoque sermonis progressu huc peruentum sit, ut felicitatem illam dementiae speciem esse dicerem; ad haec obserua, quibus uerbis id explicem. Videbis illic esse quod uere pias aures etiam delectet, tantum abest ut quicquam sit quod off endat. In tua recitatione offendiculum est, non in meo libello. Etenim cum hoc ageret Moria, ut uniuersum rerum genus stulticiae nomine complecteretur, doceretque totius humanae felicitatis summam a stulticia pendere, per omne mortalium genus peruagata est usque ad reges ac summos Pontifices; deinde peruentum est ad ipsos Apostolos atque adeo Christum, quibus stultitiam quandam tributam reperimus in sacris Litteris. Neque uero periculum est, ne quis hic imaginetur Apostolos aut Christum uere stultos fuisse, sed quod in his quoque fuerit infirmum quiddam et nostris tributum affectibus, quod ad aeternam illam ac puram sapientiam parum sapiens uideri possit. Verum haec ipsa stulticia uincit omnem mundi sapientiam ; quemadmodum et propheta omnem mortalium iusticiam pannis confert foeminae menstruo fluxu contaminatae. Non quod bonorum iusticia polluta sit, sed quod ea quae apud homines purissima sunt, quodammodo impura sint, si ad illam ineffabilem Dei puritatem conferantur. Et ut sapientem proposui stultitiam, ita sanam insaniam et cordatam amentiam facio. Quoque mollius esset quod de Sanctorum fruitione sequebatur, praemitto tres Platonis furores, e quibus felicissimus sit amantium, qui nihil aliud sit quam ecstasis quaedam. At piorum ecstasis nihil aliud est quam gustus quidam futurae beatitudinis, qua toti absorbebimur in Deum, in illo magis quam in nobis ipsis futuri. At hunc Plato furorem uocat, cum quis extra se raptus in eo est quod amat eoque fruitur. Non uides quam diligenter paulo post dixtinxerim stulticiae et insaniae genera, ne quis simplicium in uerbis nostris labi posset? [22] XXII - Verum de re non pugno, inquis, a uerbis ipsis abhorrent piorum aures. At cur non offenduntur eaedem aures istae, cum Paulum audiunt dicentem, « quod stultum est Dei » et « stulticiam crucis »? Cur non diuum Thomam in ius uocant, qui de Petri ecstasi scribit in hunc modum : « Dum pie desipit, sermonem incipit de tabernaculis ». Sacrum illum ac felicem raptum desipientiam uocat. Et tamen ista canuntur in templis. Cur mihi non olim scripsere dicam, quod in precatione quadam Christum magum dixerim et incantatorem? Diuus Hieronymus Christum Samaritanum appellat, cum fuerit Iudaeus. Paulus eundem et peccatum uocat, quasi plus dicas quam peccatorem; maledictum uocat. Quam impium conuitium, si quis maligne uelit interpretari? quam pia laus, si quis, ut Paulus scripsit, ita accipiat? Ad consimilem modum, si quis Christum praedonem appellet, si quis adulterum, si quis temulentum, si quis haereticum, nonne futurum sit ut boni omnes obturent aures? At si quis commodis uerbis haec efferat, et sermonis progressu paulatim huc lectorem ueluti manu deducat, quemadmodum triumphans per crucem praedam ab Inferis abductam Patri reuexerit, quemadmodum Moysi synagogam, uelut uxorem Uriae, sibi adiunxerit, ut ex ea nasceretur pacificus ille populus, quo pacto charitatis musto temulentus semetipsum nobis impenderit, quemadmodum nouum doctrinae genus inuexerit, ab omnium et sapientum et insipientum placitis longe diuersissimum; quis quaeso poterit offendi, praesertim cum horum uocabulorum singula nonnunquam reperiamus in arcanis litteris, in bonum usurpata sensum? Nos in "Chiliadibus" (nam id obiter uenit in mentem) Apostolos Silenos appellauimus, imo Christum ipsum Silenum quendam diximus. Accedat iniquus interpres, qui hoc tribus uerbis odiosius explicet, quid intolerabilius? At legat pius et aequus quae scripsi, probabit allegoriam. [23] XXIII - Demiror autem nec dillu animaduersum ab istis, quam cautim efferam ista, quamque correctione studeam mitigare. Sic enim propono : « Sed posteaquam semel g-tehn g-leontehn induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse quam insaniae stulticiaeque genus quoddam. Absit inuidia uerbis. Rem ipsam potius expendite ». Audisne? Primum quod Moria de re tam arcana disputat, id mitigo prouerbio, quod iam leonis exuuium induerit. Nec simpliciter appello stulticiam aut insaniam, sed «stulticiae insaniaeque genus», ut piam stulticiam et felicem intelligas insaniam, iuxta distinctionem quam mox subiicio. Nec hoc contentus, addo « quoddam », ut appareat figuram subesse, non simplicem esse sermonem. Nec his contentus, offensam deprecor, quam uerborum sonus possit gignere, et admoneo, ut magis obseruent, quid dicatur, quam quibus dicatur uerbis; atque haec quidem in ipsa statim propositione. Iam uero in ipsa rei tractatione, quid est omnino quod non pie, quod non circumspecte sit dictum, ac reuerentius etiam quam ut conueniat Moriae? Sed ibi malui paulisper obliuisci decori, quam non satisfacere dignitati rei, malui rhetoricen offendere, quam laedere pietatem. Ac postremo peracta probatione, ne quem moueret quod de re tam sacra Stulticiam, hoc est iocosam personam, fecerim loquentem, et hanc deprecor culpam hisce uerbis : « Verum ego iamdudum oblita mei g-huper g-ta g-eskammena g-pehdoh. Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum uidebitur, cogitate et Stulticiam et mulierem dixisse ». Vides ut nusquam cessarim omnem offendiculi ansam praecidere. Verum ista non perpendunt, quorum aures praeter propositiones, conclusiones et corollaria nihil admittunt. Quid quod probatione praemunierim libellum, qua conor omnem praecludere calumniam? Neque quicquam addubito quin ea candidis omnibus faciat satis. Quid autem facias istis qui uel ob ingenii pertinaciam sibi satisfieri nolint, uel stupidiores sint, quam ut satisfactionem intelligant? Nam quemadmodum Simonides dixit, Thessalos hebetiores esse quam ut possint a se decipi, ita quosdam uideas stupidiores quam ut placari queant. Ad haec non mirum est inuenire quod calumnietur, qui nihil aliud quaerit nisi quod calumnietur. Quod si quis eodem animo legat diui Hieronymi libros, centum lotos offendet quae calumniae pateant, nec deerit in omnium Christianissimo doctore quod ab istis haereticum possit appellari; ne quid interim dicam de Cypriano, de Lactantio deque caeteris consimilibus. [24] XXIV - Denique quis unquam audiuit ludicrum argumentum in theologorum uocari cognitionem? Quod si placet, cur non eadem opera, quicquid a poetis hodie scribitur aut luditur, ad hanc excutiunt legem? Quot illic reperient obscoena, quot ueterem paganismum olentia? Verum haec, quoniam inter seria non habentur, nemo theologorum existimat ad se pertinere. Neque tamen postulem istorum exemplum mihi patrocinari. Ego nec ioco scriptum a me uelim, quod ullo pacto Christianorum officiat pietati; modo detur qui quod scriptum est intelligat, modo detur aequus et integer, quique cognoscere studeat, non affectet calumniari. At si quis istorum habeat rationem qui primum nullo sunt ingenio praediti, minore iudicio; deinde nihil omnino bonarum litterarum attigerunt, sordida tantum ista perturbataque doctrina infecti potius quam eruditi; denique infensi omnibus qui sciunt quod ipsi nesciant, nec aliud secum adferentes propositum quam calumniandi, quicquid illud sit, quod forte utcunque intellexerint : is nimirum nihil omnino scripturus est, si uacare uelit calumnia. Quid quod istorum nonnullos glorias studium ad calumniandum adducit? Nihil enim gloriosius inscitia cum scientiae persuasione coniuncta. Proinde cum uehementer sitiant famam, nec eam possint bonis rationibus assequi, malunt Ephesium illum iuuenem imitari, qui incenso phano totius orbis celeberrimo nobilitatus est, quam inglorii uiuere. Et cum ipsi nihil lectu dignum possint aedere, toti sunt in hoc, ut celebrium uirorum lucubrationes carpant. De aliis loquor, non de me qui nihil omnino sum. Ac Moriae libellum ipse ne pili quidem fado, ne quis putet hac re commoueri nos. Quid autem mirum si tales, quales modo diximus, propositiones aliquot eligant ex magno decerptas opere; quarum alias faciant scandalosas, alias irreuerentiales, alias male sonantes, alias impias et haeresim sapientes : non quod haec mala reperiant illic, sed quod ipsi secum adferant ! Quanto placabilius erat et Christiano candore dignius, eruditorum hominum industriam fauore alere, et si quid forte fortuna fuerit elapsum incogitantius, aut conniuere, aut comiter interpretari, quam inimice quaerere quod reprehendas, et sycophantam agere, non theologum ! Quanto felicius mutua collatione uel docere uel discere et, ut Hieronymianis utar uerbis, in scripturarum campo sine nostro dolore ludere ! At in istis mirum quam nihil sit medium. Quosdam autores sic legunt ut quantumuis manifestum inciderit erratum, uel friuolo praetextu defendant; in quosdam adeo sunt iniqui, ut nihil tam circumspecte dici possit, quod non aliqua ratione calumnientur. Quanto praestiterat, dum haec agunt, dum uicissim et lacerant et lacerantur, simul et suum perdentes ocium et alienum, Graecas et Hebraicas aut certe Latinas literas discere ! quarum cognitio tantum adfert momenti ad diuinarum scientiam Litterarum, ut mihi sane uideatur uehementer impudens earum rudem theologi nomen sibi uindicare. [25] XXV - Proinde, Martine optime, pro mea in te beniuolentia non te desinam adhortari, quod antehac saepius feci, ut studiis tuis saltem Graecarum litterarum cognitionem adiungas. Rara quadam est ingenii tui felicitas. Stilus solidus et neruosus ac fluens et exuberans animum arguit non sanum modo uerumetiam foecundum. Suppetit agitas non tantum integra, sed uirens adhuc et florida. Et uulgatum istum studiorum cursum iam feliciter absoluisti. Crede mihi, si istis tam praeclaris initiis Graecanicae litteraturae colophonem addideris, ausim tum mihi tum aliis omnibus magnum quiddam de te polliceri, et quod antehac nemo recentium theologorum praestiterit. Quod si in hac es opinione, ut amore uerae pietatis putes omnem humanam eruditionem esse contemnendam, et arbitraris ad hanc sapientiam maiore compendio perueniri transfiguratione quadam in Christum, caeteraque omnia quae digna cognitu sint, plenius in fidei lumine perspici quam in hominum libris, facile tune subscripsero sententiae. Quod si, ut nunc habet humanarum rerum status, ueram theologicae rei cognitionem tibi promittis absque linguarum peritia, praesertim eius in qua pleraeque sunt traditae diuinae Litterae, tota nimirum erras uia. Atque utinam hanc rem persuadere tibi tam possim quam cupio; nam cupio non minus quam et te diligo et tuis studiis faueo, porro tum diligo effusissime, tum faueo impensissime. Quod si tibi non possum approbare, saltem illud amici precibus dones uelim, ut periculum facias. Nihil recusabo supplicia, nisi fateberis amicum ac fidum fuisse consilium. Si quid meretur hic meus in te amor, si quid ualet patria communis, si quid tribuis huic, non ausim dicere doctrinae, sed certe laboriosae in bonis litteris exercitationi, si quid tribuis aetati (nam quantum ad annos attinet ego tibi pater esse possem); sine me hoc uel gratia uel autoritate, si minus argumentis, abs te impetrare. Ita demum mihi uidebor eloquens, quod tu mihi soles tribuere, si hanc rem persuasero. Quod si assequor, futurum est ut uterque gaudeamus, ego dedisse consilium, tu paruisse. Et qui nunc es omnium charissimus, hoc nomine non paulo futurus es charior, quod te tibi reddiderim chariorem. Sin minus, uereor ne natu iam grandior ac rerum usu doctus, et meum probaturus sis consilium, et tuam damnaturus sententiam : quodque fere solet usu uenire, tum intelligas errorem tuum, cum serum erit mederi. Possem tibi permultos enumerare nominatim, qui cani iam coeperint in his litteris repuerascere, quod tandem animaduertissent sine his mancum ac caecum esse litterarum studium. Verum hac de re nimis iam multa. [26] XXVI - Ut ad tuam redeam epistolam, quoniam existimas hac una ratione leniri posse theologorum inuidiam et ueterem instaurari fauorem, si quasi g-palinohdohn Sophiae laudem opponam Morias Encomio, uehementer hortaris et obsecras ut ita faciam. Ego, mi Dorpi, qui neminem contemno, nisi me ipsum, quique cupiam, si liceat, uniuersos mortales habere placatos, nec hoc laboris grauarer suscipere, nisi prospicerem futurum ut si quid apud pauculos iniquos et indoctos ortum est inuidiae, non solum non extinguatur, uerumetiam magis exacerbetur. Proinde satius esse duco g-meh g-kinein g-to g-eu g-keimenon g-kakon, g-kai g-tautehs g-Kamarinas g-meh g-aptesthai. Rectius, ni fallor, tempore languescet haec excetra. [27] XXVII - Nunc ad alteram epistolae tuae partem uenio. Operam meam in Hieronymo restituendo magnopere comprobas, et ad consimiles hortaris labores. Hortaris tu quidem iam currentem, quamquam non tam hortatoribus opus est ad hanc rem, quam adiutoribus, tantum est in negocio difficultatis. Verum nolim posthac mihi quicquam credas, nisi hic ueracem deprehenderis. Isti quos tantopere offendit Moria, nec Hieronymi probabunt aeditionem. Nec isti multo sunt aequiores Basilio, Chrysostomo, Nazianzeno quam nobis, nisi quod in nos licentius debacchantur; quanquam aliquoties irritatiores nec illis indigna luminibus uerentur effutire. Bonas litteras metuunt et suae timent tyrannidi. Atque ut intelligas me non temere hoc diuinare, cum opus esset institutum et fama iam percrebuisset, accurrere quidam graues, ut habentur, uiri et insignes, ut sibi uidentur, theologi, per omnia sacra typographum obtestantes ne quid Graecitatis aut Hebraismi pateretur admisceri : ingens in eis litteris esse periculum, nec quicquam esse fructus; ad solam curiositatem esse paratas. Et ante hoc tempus cum apud Britannos agerem, forte fortuna incidit mihi compotatio cum Franciscano quodam primi nominis Scotista, qui plaebis iudicio multum sapere, suo nihil nescire uidetur. Huic cum exposuissem quid in Hieronymo conarer, uehementer admiratus est esse quicquam in huius libris quod a theologis non intelligeretur; homo usque adeo indoctus ut demirer si tres uersus in omnibus Hieronymi lucubrationibus recte intelligat. Addebat homo suauis, si quod in Hieronymi praefationibus addubitarem, Britonem omnia luculenter exposuisse. Quaeso, mi Dorpi, quid istis facias theologis aut quid preceris, nisi forte fidelem medicum qui cerebro medeatur? Et tamen huius farinae sunt aliquoties qui in theologorum consessu fortissime uociferantur; hii de Christianismo pronunciant. Timent et horrent, ceu rem periculosam ac pestilentem, quam diuus Hieronymus, quam Origines etiam senex magnis sudoribus sibi parauit, quo uere theologus esset. At Augustinus iam episcopus, iam senex, in Confessionum libris deplorat, quod iuuenis ab eis litteris abhorruisset, quae sibi in exponendis sacris Litteris magno usui esse potuissent. Si periculum est, non metuam hoc discriminis, quod uiri tam sapientes affectarunt. Si curiositas, nolim esse sanctior Hieronymo, de quo quam bene mereantur isti, qui quod ille fecit curiositatem uotant, uiderint ipsi. [28] XXVIII - Exstat peruetustum Pontificii senatus decretum de constituendis doctoribus, qui linguas aliquot publice traderent, cum de Sophistica, de Aristotelis philosophia perdiscenda nusquam unquam quicquam sit cautum; nisi quod ista in Decretis uocantur in dubium, utrum fas sit ea discere, necne. Atque horum studium a multis ac magnis autoribus improbatur. Cur quod Pontificum autoritas iussit negligimus; de quo dubitatum est, imo quod improbatum, id solum amplectimur? Quanquam idem istis euenit in Aristotele quod in diuinis Litteris. Adest ubique Nemesis illa, contempti sermonis ultrix; passim et hic hallucinantur, somniant, caecutiunt, impingunt, meraque portenta proferunt. His egregiis theologis debemus, quod ex tam multis scriptoribus, quos in "catalogo" recenset Hieronymus, tam pauci supersint, quia scribebant quod magistri nostri non intelligerent. His debemus, quod diuum Hieronymum sic habemus deprauatum ac mutilum, ut aliis plus prope negocii sit in restituendo quam ipsi fuerit in scribendo. [29] XXIX - Iam uero quod tertio loto scribis de "Nouo Testamento", sane demiror quid tibi acciderit, aut quonam interim perspicacissimos ingenii tui oculos auerteris. Nolis quicquam a me mutari, nisi si quid forte sit apud Graecos significantius; et negas in hac qua uulgo utimur aeditione quicquam esse uitii. Nefas esse putas rem tot saeculorum consensu, tot Synodis approbatam, ullo pacto conuellere. Obsecro te, si uera scribis, eruditissime Dorpi, cur frequenter aliter citat Hieronymus, aliter Augustinus, aliter Ambrosius quam nos legimus? Cur Hieronymus multa reprehendit et corrigit nominatim, quae tamen in hac habentur aeditione? Quid facies cum tam multa consentiunt, hoc est cum secus habent Graecorum codices, cum ad horum exemplar citat Hieronymus, cum idem habent uetustissima Latinorum exemplaria, cum ipse sensus multo rectius quadrat? Num his omnibus contemptis tuum sequeris codicem fortassis a scriba deprauatum? Neque uero quisquam asseuerat in diuinis Litteris ullum esse mendacium, quandoquidem et hoc adductum est abs te; neque totum hoc, de quo cum Hieronymo digladiatur Augustinus, quicquam ad rem pertinet. At illud ipsa res clamitat, et uel caeco, quod alunt, potest esse perspicuum, saepe uel ob imperitiam interpretis, uel ob oscitantiam graeca male reddita esse, saepe germanam ac ueram lectionem ab indoctis librariis fuisse deprauatam, id quod cotidie uidemus accidere, aliquoties mutatam a semidoctis parum attentis. Uter magis fauet mendacio, qui haec corrigit ac restituit, an qui citius ferat addi mendam quam tolli? Quandoquidem ea deprauatorum natura est, ut menda mendam gignat. Et sunt fere eiusmodi quae mutamus, ut ad emphasim pertineant magis quam ad sensum ipsum; quanquam saepenumero magna sensus pars est emphasis. Verum non raro tota aberratum est uia. Quod quoties accidit, quaeso te, quo confugit Augustinus, quo Ambrosius, quo Hilarius, quo Hieronymus, nisi ad Graecorum fontes? Id cum sit ecclesiasticis quoque decretis comprobatum, tamen tergiuersaris et studes refellere, uel potius elabi distinctiuncula. Scribis eo saeculo Graecorum codices emendatiores fuisse Latinis; nunc contra esse, nec fidendum illorum libris qui desciuerint ab Ecclesia Romana. Vix adducor, ut credam te hoc ex animo scribere. Quid ais? non legemus eorum libros, qui desciuerunt a fide Christiana? Cur igitur Aristoteli tantum autoritatis tribuunt ethnico, cui nihil unquam fuerit cum fide commercii? Tota Iudaeorum gens a Christo desciuit; nihil igitur ponderis habebunt apud nos Psalmi et Prophetae suo sermone scripti? Iam mihi recense capita omnia in quibus Graeci a Latinis dissentiunt orthodoxis; nihil reperies, quod ex Noui Testamenti uerbis natum sit, aut quod huc pertineat. Tantum de uocabulo hypostaseos, de processione sancti Spiritus, de consecrandi cerimoniis, de paupertate sacerdotum, de potestate Romani Pontificis controuersia est. At nihil horum ex falsatis approbant exemplaribus. At quid dites, ubi uideris sic interpretatum Originem, sic Chrysostomum, sic Basilium, sic Hieronymum? Num eo quoque saeculo falsauerat aliquis Graecorum codices? Aut quis unquam deprehendit Graecorum codices uel uno in loto falsatos fuisse? Postremo cur falsare uelint, cum hinc non tueantur sua dogmata? Adde huc quod semper in omni doctrinae genere Graecorum codices emendatiores fuisse quam nostros fatetur et M- Tullius, quanquam alioqui Graecis iniquior. Nam distinctio litterarum, apices et ipsa scripturae difficultas in causa est quo minus facile queant uitiari; aut si quid fuerit uitiatum, facilius possit restitui. [30] XXX - Porro quod scribis ab hac aeditione non esse recedendum tot uidelicet consiliis approbata, more uulgarium theologorum facis; qui quicquid ullo modo in publicum usum irrepsit, ecclesiasticae tribuere solent autoritati. At mihi uel unam profer synodum in qua sit haec aeditio comprobata. Nam qui comprobauit, quae cuius sit nemo nouit? Nam Hieronymi non esse, uel ipsae testantur Hieronymi praefationes. Sed esto, comprobauit synodus aliqua; num ita comprobauit, ut nihil omnino liceat ex Graecorum fontibus emendare? Num mendas etiam omnes comprobauit, quae uariis modis potuerint irrepere? Num huiusmodi uerbis conceptum fuit decretum a Patribus? « Haec aeditio cuius sit autoris nescimus, sed tamen eam approbamus, nec obstare uolumus, si quid secus habent Graeci codices, quantumuis emendati; si quid secus legi Chrysostomus, aut Basilius, aut Athanasius, aut Hieronymus, etiam si illud magis quadrauerit ad sensum euangelicum; et tamen hos ipsos autores in caeteris magnopere comprobamus. Quin etiam quicquid in posterum quocumque modo uel a semidoctis et audaculis, uel ab imperitis, ebriis, oscitantibus librariis fuerit uitiatum, deprauatum, additum, omissum, eadem probamus autoritate, neque cuiquam uolumus licere mutare scripturam semel inductam ». Ridiculum decretum, inquis. At huiusmodi necesse est fuisse, si nos autoritate synodi deterres ab hac industria. Postremo quid dicturi sumus, ubi uiderimus, nec huius aeditionis exemplaria consentire? Num et hanc pugnantiam approbauit synodus, praescia uidelicet quid quisque mutaturus esset? [31] XXXI - Atque utinam, mi Dorpi, tantum esset ocii Romanis Pontificibus, ut hisce de rebus salutares aederent constitutiones : quibus caueretur de restituendis bonorum autorum monumentis, de parandis et reponendis emendatis exemplaribus. Verum in eo consilio sedere nolim istos falsissimo nomine theologos, qui huc tantum spectant, ut quod ipsi didicerunt id solum habeatur in precio. Quid autem isti didicerunt, quod non sit ineptissimum et idem confusissimum? Quibus si contingat tyrannis, futurum est, ut antiquatis optimis autoribus insulsissimas istorum naenias pro oraculis habere cogatur mundus : quae usque adeo nihil habent bonae eruditionis, ut ego sane malim uel mediocris esse cerdo, quam istius generis optimus, si nihil melioris accesserit doctrinae. Isti sunt, qui nolint quicquam restitui, ne quid ignorasse uideantur. Hii nobis fictam synodorum autoritatem obiiciunt; hii magnum Christianae fidei discrimen exaggerant; hii periculum Ecclesiae (quam isti scilicet humeris suppositis fulciunt, rectius plaustrum fulturi) et huiusmodi fumos spargunt apud uulgus indoctum ac superstitiosum, apud quod cum pro theologis habeantur, nolint ullam opinionis suae iacturam facere. Verentur ne, cum perperam diuinas citant Litteras, id quod saepenumero faciunt, Graecae aut Hebraicae ueritatis autoritas in os iaciatur, et mox appareat esse somnium, quod uelut oraculum adducebatur. Diuus Augustinus, uir tantus, ad haec episcopus, non grauatur uel ab anniculo puero discere. Isti tales malunt omnia sursum ac deorsum miscere, quam committere ut quicquam uideantur ignorare quod ad absolutam pertineat eruditionem. [32] XXXII - Quanquam nihil hic uideo, quod magnopere pertineat ad fidei Christianae synceritatem. Quod si maxime pertineret, hoc certe magis esset elaborandum. Neque uero periculum est ne protinus omnes desciscant a Christo, si fors auditum fuerit repertum esse in sacris Libris quod uel scriba deprauarit indoctus aut dormitans, uel interpres nescio quis parum apte uerterit. Aliis ex rebus hoc periculum est, quas hoc loto prudens subticeo. Quanto christianius fuerit, semotis contentionibus, quod quisque possit in communem usum libenter conferre, idque candide amplecti, simulque et citra fastum discere quod nescias, et citra inuidiam docere quod scias. Quod si qui sunt illitteratiores quam ut quicquam recte docere possint, elatiores quam ut quicquam discere uelint; hos, quondam pauculi sunt, ualere sinamus, et bonarum aut certe bonne spei mentium potius habeamus rationem. Ostendi quondam meas annotationes rudes adhuc et adhuc a follibus, quod aiunt, calentes uiris integerrimis, summis theologis, doctissimis Episcopis. Hii fatebantur ex illis qualibuscumque rudimentis sibi plurimum lucis affulsisse ad diuinarum Litterarum cognitionem. [33] XXXIII - Porro quod admones sciebam, Laurentium Vallam ante nos hoc laboris occupasse, quippe cuius annotationes primus curarim euulgandas; et Iacobi Fabri in Paulinas epistolas commentarios uidi. Atque utinam ab his sic esset elaboratum, ut nostra industria nihil foret opus. Equidem Vallam plurima laude dignum arbitror, hominem rhetoricum magis quam theologum, qui hac diligentia sit usus in sacris Litteris, ut Graeca cum Latinis contulerit, cum non pauci sint theologi, qui nunquam uniuersum Testamentum ordine perlegerint; quanquam ab hoc aliquot lotis dissentio, praesertim in his quae ad rem theologicam pertinent. Porro Iacobus Faber commentarios illos iam tum habebat in manibus, cum nos hoc operis moliremur; ac parum commode euenit, ut nec in familiarissimis colloquiis alterutri nostrum in mentem uenerit de suo meminisse instituto. Nec ante cognoui quid agitasset ille, priusquam opus formulis excusum prodisset. Et huius conatum uehementer approbo : quanquam ab hoc quoque lotis aliquot dissentimus inuiti, cum tali amico libenter g-homopsehphoi futuri per omnia, nisi ueri magis quam amici esset habenda ratio, praesertim in sacris Litteris. Sed mihi nondum satis liquet cur hos duos obiicias. Num ut a re uelut occupata deterreas? At apparebit me post tantos etiam uiros non sine causa laborem hunc suscepisse. An hoc significas, nec istorum industriam probari theologis? Equidem quid Laurentio ad ueterem illam inuidiam accesserit non uideo. Fabrum audio probari ab omnibus. Quid quod nec omnino simile negocium molimur? Laurentius tantum annotauit lotos aliquot, idque, ut apparet, in transcursu leuique, quod dici solet, brachio. Faber in Paulinas duntaxat Epistolas aedidit commentarios, easque suo more uertit; tum si quid discrepabat, obiter annotauit. Nos uniuersum Testamentum Nouum ad Graecorum exemplaria uertimus, additis e regione Graecis, quo cuiuis promptum sit conferre. Adiecimus separatim annotationes, in quibus partim argumentis, partim ueterum autoritate theologorum docemus, non temere mutatum quod emendauimus, ne uel fide careat nostra correctio, uel facile deprauari possit quod emendatum est. Atque utinam praestare potuissemus, quod sedulo sumus conati. Nam quantum ad Ecclesiae negocium attinet, nihil uerebor has meas uigiliolas, cuiuis episcopo, cuiuis cardinali, cuiuis etiam Romano Pontifici dicare, modo talis sit qualem habemus. Postremo non dubito futurum quin tu quoque sis aedito libro gratulaturus, qui nunc ab aedendo dehortaris, modo uel paululum eas degustaris litteras sine quibus hisce de rebus recte iudicari non possit. [34] XXXIV - Vide, mi Dorpi, ut eodem officio geminam inieris gratiam; nimirum alteram apud theologos istos, quorum nomine diligentissime functus sis tua legatione alteram apud me, cui tam amica admonitione , testatiorem feceris amorem tuum. Tu uicissim boni consules nostram aeque liberam satisfactionem : et, si sapis, nostro consilio potius accedes, qui tuam unius rem ago, quam istorum qui tuum ingenium eximiis rebus natum, non ob aliud student in suam trahere factionem, quam quo tanti ducis accessione suas conmuniant copias. Sequantur illi meliora si possint; sin minus, tu tamen quod est optimum sequere. Quod si non potes illos reddere meliores, id quod uelim te adniti, saltem illud caue, ne te reddant deteriorem. Porro fac, ut qua fide causam istorum apud me egisti, eadem meam agas apud istos. Placabis homines quoad fieri potest, et persuadebis me, quod facio, non in eorum facere contumeliam, qui hasce litteras nesciunt, sed in publicam omnium utilitatem; quae nemini non patebit, si uelit uti, neminem urgebit si malit carere : tum eo esse animo, ut, si quis exoriatur qui rectiora docere possit aut uelit, me primum fore qui nostra rescindam et abrogem et illius subscribam sententiae. [35] XXXV - Iohanni Paludano multam ex me salutem dicito, cum quo fac ut hanc de Moria litem partiaris, propter commentarios illi dicatos a Listrio nostro. Doctissimo Neuio, humanissimo D- Nicolao de Beueris, Praeposito diui Petri, fac me diligenter commendes. Menardum Abbatem, quem tam magnificis ornas praeconiis, nec dubito quin qua es fide uerissimis, uel tua causa diligo uenerorque, neque negligam in litteris meis, simul atque inciderit commoditas, eius honorificam facere mentionem. Bene uale, mortalium charissime Dorpi. Antuerpiae, Anno- M- D- XV-.