[296,0] EPISTOLA CCXCVI. Reuerendo Patri Seruatio Erasmus S.P. (Erasmi Apologia Pro Vita Sua) [296,1] Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque peruenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane uoluptatem incredibilem attulerunt, quod ueterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam uaria est hominum sententia, et suus cuique auium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi uelim; testis est mihi Deus. Nam si quid olim iuueniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium uel uitae genus uel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad uitae genus tutorum pertinacia et aliorum improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conuiciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc uitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod uitae genus incidissem, non solum inter felices uerum etiam inter bonos potuissem numerari. [296,2] Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi uitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel suscepto uitae genere desciscere, decreueram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus grauius semper duxi, quod in huiusmodi uitae genus detrusus essem, a quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset uitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis (ut uocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam probaui, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui uere sit bonus, in quouis uitae genere bene uicturum. Neque diffiteor me ad magna uitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et uere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem. [296,3] Hoc igitur interim spectaui, in quo uitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, uixi in studiis literarum, quae me a multis uitiis auocauerunt. Licuit consuetudinem habere cum uiris uere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse uos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores uerum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam seruiui. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo uestro contubernio, succurrebat inuidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, conuiuia quam laica; denique tota uitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non uideo quid relinquas expetendum. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec uobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, graui sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi uinum, neque quoduis uinum, idque cogente morbo. Non fero quemuis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat uitae moderationem; et noui coelum Hollandicum, noui uictus uestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, nihil aliud fuissem assecutus nisi quod uobis molestiam attulissem et mihi mortem. [296,4] Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi uerum etiam propemodum uniuersis. In loco, in cultu, in uictu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui uestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo uerterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae pietatis perniciem ex istis quas uocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creuerunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et uelut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum summam religionem ducere, neque spectare ubi uiuas sed quam bene uiuas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Diuus Hieronymus etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas. [296,5] At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutaui locum, nisi uel peste cogente, uel studii causa uel ualetudinis, et ubicunque uixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen uere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non inuitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue uero Cardinalis Grimanus, et hic ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis et uiris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me conuiuam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandauit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si uel paucos menses uelim in aula regis uiuere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, uir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea uolente me in pensionem centum coronatorum mutauit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae uniuersitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta uitae modestia, ut nullam religionem non sis prae hac contempturus, si uideas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, diui Pauli Decanus, uir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulauit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine uiuat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate. [296,6] Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an uideris nescio. Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus ac uigiliis. Edidi opus De rerum uerborumque copia, quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis; at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigaui diui Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia obelis iugulaui, obscura scholiis illustraui. Ex Graecorum et antiquorum codicum collatione castigaui totum Nouum Testamentum, et supra mille loca annotaui non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absoluam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni uiri dicunt me ualere quod alii non ualeant; in uestro uitae genere nihil ualiturus sum. Cum multis doctis et grauibus uiris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi qui mihi consuluerit ut ad uos me recipiam, aut qui hoc iudicauerit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur uerbis lingua uernacula. Et in hoc uitae genere in quo sum, uideo quae fugiam, sed quid potius sequar non uideo. [296,7] Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab Episcopo Traiectino, cum essem Louanii, impetraui ut sine scrupulo uterer scapulari lineo pro ueste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. Cum autem adirem Italiam uideremque toto itinere canonicos nigra ueste uti cum scapulari, ne quid offenderem nouitate cultus, ueste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum uiserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me inuadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii filios adirem, undique cum fustibus in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis uiris admonitus occultaui scapulare, et impetraui ueniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi uisum esset, modo haberem uestem sacerdotalem; et si quid ante peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonauit. In Italia ergo perseueraui in ueste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decreui meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in uita et in doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogaui an in Anglia conueniret. Probauit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celaui; et quoniam non potest ita celari quin aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et uetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares uersetur. Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat. [296,8] Habes uniuersam uitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio et hoc uitae genus mutare, si quod uidero melius. Sed in Hollandia quid agam non uideo. Scio non conuenturum cum coelo neque cum uictu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuuenis exiui, redibo ualetudinarius; exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, uiuam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas, ut seruiam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam seruire uolui. Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut ualetudini et otio literarum suppetat, et uiuam nulli grauis. Atque utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim uisurus; et accepi iam a compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoueris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis uotis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad uestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene uale, quondam sodalis suauissime, nunc pater obseruande. Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas Iulias Anno 1514.