[2879,0] DES- ERASMVS ROT- D- IOANNI VERGAIRE INSIGNI THEOLOGO S- D-. [2879,1] Fortasse uisus sum tibi paulo impotentius ferre mortem Guilhelmi Warami archiepiscopi Cantuariensis, qui litteris tam plorabundis ac lamentatricibus animi mei dolorem in sinum tuum effuderim. Idem opinor uisum Archiepiscopo patrono tuo. Nam simile fere responsum accepi a R- D- Bernardo Episcopo et Cardinali Tridentine, et a Christophoro Episcopo Augustensi. Soleo quidem, uti scribitis, in simili casu aliorum mederi dolori, sed ipsa re expertus sum esse uerissimum illud Comoediae, Tu si hic sis, aliter sentias. Et tamen, ne quod res est dissimulem, ipse mihi nonnihil in tanta tamque diutina animi egrimonia displicui, eademque mihi tum dixi, quae aliis eram dicturus : "Mortalis erat, ad extremam pene senectutem peruenit, summa cum dignitate uixit, pietatem insigniter coluit, honestam sui memoriam reliquit, ex hoc infelici exilio migrauit ad eternam tranquillitatem, ibi te expectat, mox sequuturum. Si uere diligis uirum, est quod illi gratuleris, non est quod deplores". Haec aliaque permulta loquebar animo meo, sed ad omnia surdo. Neque uero hic locus erat illi Satyrico, "Ploratur lacrymis amissa pecunia ueris". Si estimetur quod illius obtulit benignitas, maximum erat ; si quod accepi, minimum erat emolumenti. Sed in illius amicicia sic conquiescebam ut mihi uiderer abunde diues, qui talem haberem patronum, unde petere quiduis possem, si qua incidisset necessitas. Ea non incidit, nec facile potest incidere frugaliter uiuenti, atque iis rebus contento quas postulat corporis necessitas. [2879,2] Conduplicauit hunc luctum meum mors Christophori Schidlouicii, hominis apud Polonos summae autoritatis, ac nostri amantissimi. Sed Dominus pro sua clementia multis solatiis mitigauit hec uulnera, fecitque cum tentatione prouentum, ut possim sustinere. Siquidem in Archiepiscopi demortui locum ac dignitatem successit R- D- Thomas Cronmarus, professione Theologus, uir integerrimus candidissimisque moribus, qui ultro pollicitus est sese in studio ac beneficentia erga me priori nequaquam cessurum, et quod sponte pollicitus est, sponte praestare coepit, ut mihi Waramus non ereptus, sed in Cronmaro renatus uideri queat. Dedit et Vindelicorum Augusta candidos aliquot amicos, et ultroneos. Quorum ut tempore ita beneuolentia primus est R- D- Christophorus a Stadio, Episcopus Augustanus, uir ut maiorum imaginibus illustris, ita prudentia, consilio, pietatis amore, ac munificentia uix ulli in hisce regionibus secundus. Huic accessit uir animi decoribus quam imaginibus clarior, ac uirtutibus quam opibus ditior Antonius Fuggerus. Cui adheret niuei pectoris amicos Ioannes Cholerus, Praepositus Curiensis. At uir antiquae nobilitatis, moribus aureis Ioannes Paungartnerus a Paungarten et Ernbach, ut tempore postremus est, ita nemini cedit parata munificentia, non erga me tantum, sed erga omnes qui doctrine ac pietatis elogio commendantur. Hunc uir clarissimus Vlricus Zasius, huius seculi ornamentum, multis iam annos possidet : nunc ut est candidissimi pectoris, hoc nomine sibi gratulatur, quod eum mecum habet communem. [2879,3] Fuggeri nomen arbitror Hispaniis esse notum ac celebre, Ioannis a Paungarten an uobis auditum sit nescio. Itaque paucis hominem tibi depingam, quo sicut pridem meo dolore doluisti, ita nunc meo gaudeas gaudio ; et quemadmodum ibi consolando declarasti tuam in me beneuolentiam, ita hic gratulatione declares inter ueros amicos tristia simul ac leta esse communia. Ergo quod Ioannes a Paungarten amplissime diues est, cum aliis aliquot habet commune; sed illud cum paucis habet commune, quod opes suas possidet, non ab eis possidetur ; quodque illi seruit pecunia, non ille pecuniae. Possidet autem ista fortunae quae uocantur munera, non tantum heriliter, uerum etiam philosophice, persuasum habens hec non esse propria hominis bona, quae promiscue probis et improbis contingunt, nec tam egregium existimat diuitias habere quam contemnere. Contemnit autem, qui iuxta sapientis consilium illis affluentibus non adiicit animum, qui nec lucro tali fit obesus, nec iactura macilentus : qui perpendens haec quoque a celesti principe dari, non ut amentur, sed ut recte prudenterque dispensentur. Dominus hortatur ut diuites de iniquo Mammona sibi parent amicos, a quibus recipiantur in aeterna tabernacula. Maius est quod praestat Paungartnerus, qui de iuste partis mira benignitate reficit egenorum uiscera, bene foeneratum existimans quod Christi membris fuerit impensum. Iuxta Stoicos nulla felicitatis pars est habere diuitias. Sed sic habere meo quidem iudicio magna felicitatis pars est. Sic Deo charus fuit praediues ille Abraham, hospitalitatis et magister et exemplum. [2879,4] Accedit huc generis peruetusta nobilitas. Extant enim instrumenta testantia familiam illam inter claras habitam ante annos trecentos. Origo gentis fuit e Franconia Orientali uetustissima nobilium uirorum parente, unde qui nunc apud Gallos Franci dicuntur profecti sunt. Ibi sedem olim habuerunt huius maiores. Est etiamnum in ea regione monasterium, horum benignitate tum ornatum magnifice, tum amplissimis dotatum censibus. Verum ne nimis antiqua persequar, pater huius de quo nunc agimus, ob eximias animi uirtutes, integritatem in moribus, prudentiam in consiliis, fidem ac dexteritatem in negotiis, pietatem erga patriam, in summa tum gratia tum autoritate fuit apud supremos orbis monarchas, Mathiam Vngariae Regem, excussi iudicii uirum, Federicum Imperatorem, quem nominasse satis est laudasse, et huius filium Maximilianum. Quibus omnibus saepenumero belli domique fidelem ac praeclaram nauauit operam. Non ultima laus est principibus placuisse uiris, praesertim laudatis, et ob laudanda. Nec minus interim gratiosus apud proceres ac populum, ob morum amabilem comitatem, ac promptam perpetuamque de omnibus benemerendi uoluntatem. [2879,5] Ceterum ut sunt humanarum rerum aestuariae uices, huius familie clarissimae facultates, per se quidem amplissimae, sub maioribus uehementer decreuerant, partim bellorum inundationibus, partim filiabus multis summa cum dote splendide elocatis, quae magnam opum partem secum in familias alienas attraxerant. Quanquam autem uerae nobilitatis minima portio est opulentia, tamen hoc quicquid est decoris, Ioannes a Paungarten non passus est suo decedere generi : sed iacturam sub progenitoribus acceptam singulari prudentia uigilantiaque ita sarsit, ita lacunas omnes expleuit, ut nullum usquam restet facultatum attritarum uestigium. Ne in Principum quidem amiciciis parente fuit aut est inferior ; apud quos ob raram ingenii dexteritatem ac singularem prudentiam, summa in gratia summoque in precio et fuit hactenus et est hodie, nobilibus ac popularibus tam charus ob expositam in omnes praesertim egenos liberalitatem ut optimo iure patriae delicium possit appellari. In expeditione Turcarum a Carolo Cesare accitus, illi et facultatibus largiter, et consiliis fideliter, et opera fortiter adfuit, omnium periculorum socius, paratus et uitam patriae ac Cesari impendere, quum ante id temporis in hoc ipsum bellum suis impendiis Cesari misisset xxxii cataphractos pulcre instructos, non numerum hercle, sed uiros e multis selectos, quorum plerique poterant egregios belli duces praestare. Porro fidem, studium et operam quam praestitit Carolo Caesari, eandem nunc praestat huius germano Ferdinando, cui et ipsi ob raras animi dotes cum primis charus est. [2879,6] Habes hominis pietatem in patriam et in Principem. Nunc audi qua pietate foueat liberos suos. Quatuor habet filios, filias totidem, omnes felici indole. Dices forsitan, felicitatem hominis mihi narras, non pietatem. Sed mane, mox audies eximiam. Tanta solicitudine, tanta sanctimonia prudentiaque curat omnes educandos ut non corporum modo uerum etiam animorum parens optimo iure dici possit. Nullum omnium destinauit negotiationi, aut aliis sordidioribus artibus. Ad eruditionem, ad pietatem, ad gerenda Principum ac reip- splendida munia instituit omnes : ad quae frequenter euadunt parum appositi, qui libris ac disciplinis insenuerunt : nam umbris assueti, nescio quo pacto stupescunt, ac ueluti glaucomate oculis oborto mentis uertiginem quandam patiuntur, quoties in puluerem ac solem, hoc est, ad ciuilia munia asciscuntur. Tenera etas domi formatur ad omnem probitatem atque innocentiam. Adhibentur praeceptores, non de triuio, sed exploratis moribus ac litteratura non uulgari. Adolescentia prima statim ab aedibus paternis procul ablegatur in Italiam aut in Galliam : quo simul et linguis et moribus alienis assuescant. Hec est ingeniorum uelut insitio, qua mitescunt ac naturam exuunt syluestrem, si quam habent. Nihil enim fere morosius iis, qui in patria consenuerunt : oderunt exteros, ac damnant quicquid a uernaculis ritibus diuersum est. Quibusdam permittit ut Principum aulas degustent, sed electas. Neque enim parum interest inter aulam et aulam : tametsi in omnibus aulis ut est uaria rerum experientia, ita non desunt illecebrae, quae iuuentutem ad dulcia quam ad salubria proniorem corrumpant. Verum ab his periculis nullum uite genus liberum est, etiam si te abdas in Cartusiam. Aduersus has Sirenes non locus nos tutos reddit, sed pro auribus animus diligenter obturatus, non cera quemadmodum fecit Vlysses Homericus, sed philosophiae praeceptis. [2879,7] Itaque natu maximus Ioannes parentem nomine et cognomine referens nec minus indole, primum in Gallia deinde in Italia litteris haudquaquam infeliciter institutus, nunc agit in aula D- Mariae, quondam Vngariae Reginae, qua foemina nihil habet hec etas sanctius ac prudentius. Huic proximus Georgius iurisprudentiae destinatus est, qui iam et in bonis litteris et in legum sapientia supra modum etatis promouit. Tertius Antonius agit Venetiae, uelut in theatro totius Italiae splendidissimo, uariis linguis expeditus, et omni morum elegantia perpolitus ad unguem. Daniel natu minimus, adhuc domi fingitur ad innocentiam, mox dicandus instituto ad quod uidebitur natura compositus. Nimirum intelligit uir ingenii perspicacissimi ad hominis felicitatem plurimum referre ut in teneris annis ad hoc quisque institutum applicetur ad quod uideatur natura compositus. An non istuc demum est uere patrem esse? Quur enim patres appellantur, qui nihil aliud gignunt quam corpora, ac mox natorum curam omnem abiiciunt, aut si quid curant, praeter corpora nihil curant; animi, quae praecipua pars hominis est, nulla ratio ? Sed his quoque deteriores sunt, qui pueros ad honestum uitae institutum ut a natura factos ita et animo propensos ad illiberalia studia retrahunt. Hoc profecto non est educare liberos, sed exponere. Ac mea quidem sententia sceleratius est ingenium exponere uitiis quam corpus incertis casibus. Sit aliqua felicitatis pars ex opulentis nasci, e claris et illustribus progigni ; summa tamen ac proinde rara felicitas est ex tali parente nasci qualem se praestat suis Ioannes Paungartnerus. [2879,8] Quid ego nunc memorem, quam pia, quam uigilanti sollicitudine filias educet, qua comitate regat uxorem, qua pietate foueat optimae matris senectutem ? Dicas hominem uirtuti natum, qui nusquam cessai in officio. Quid hoc uiro felicius, si qua omnino in hac uita felicitas ? Contigit antiqua maiorum nobilitas, contigerunt opes imaginibus dignae. Contigit uxor ex animi sententia, claris et ipsa maioribus : contigerunt liberi a parentis optimis moribus haudquaquam degenerantes. Ipse corpore felici, etate integra uirentique, sed animo cano, tot egregiis dotibus praedito ut in ratione beatitudinis extremum calculum occupent opes ac generis claritudo. Arces duas possidet, alteram cognomento Paungarten, quam superiorum incuria neglectam magnifice reficit, exornatque structuras. Altera cognomento Ernbach, hactenus corrupte uulgo dicta Erbach ; sita est ad Danubium paulo supra Vlmam, loto amoenissimo, ditione satis ampla ; cui oppidum subiacet eiusdem nominis. Felix ille populus tali domino, cuius auspiciis omnia redduntur floridiora. Tanta hominis est in negotiis dexteritas ut hunc uel unum dicas esse qui ex parua ciuitate magnam, ex obscura possit illustrem reddere. [2879,9] Abundat Germania magnis et excellentibus uiris, sed utinam quamplurimos haberet Paungartnero pares. Adde his quod, quum eximia uirtus ac magna felicitas semper obnoxia soleat esse inuidiae, Paungartneri successibus applaudunt omnes, inuidet nemo. Tanta est ingenii suauitas, tantus animi candor, tanta erga omnes homines morum comitas ac, ut Graece dicam significantius, g-chrehstotehs. Quantum bonorum in hoc uno uiro possidet haec natio, qui Caesaribus in negotiis ciuilibus praestat fidelem iuxta ac prudentem consiliarium, in rebus bellicis fortem ac promptum ducem, idque g-adapanon, patriae ciuem pacificum ac salutarem, domui suae commodum ac uigilantem curatorem, probitatis ac literarum amatoribus benignum Moecenatem, amicis iucundum conuictorem, egenis liberalem nutricium, aut parentem uerius ? Felix Germania tali heroe. [2879,10] Felix ego tali amico, quicum mihi sunt omnia communia. Hoc ius non extat quidem in Cesarum legibus, sed in Gratiarum tabulis descriptum est, quo meum esse duco quicquid est in bonis Paungartenicis. Non quod illius fortunas uelim imminuere (quod nec animus hic postulat nec res familiaris exigit), sed ob hoc ipsum uiuo tranquillius quod existimem in meo esse mundo quicquid possidet syncerus amicus. Proin nunquam mihi uidebor inops aut destitutus, quandiu tales supersunt amici, non ita multi quidem illi, sed eximii, ut horum quilibet esse possit g-pollohn g-antaxios g-allohn. Syncero amico nulla possessio preciosior : in hac soleo praecipue conquiescere, meque ipsum aduersus g-to g-tohn g-batrachon g-koax consolari. Sed quoniam in hoc seculo nihil est proprium aut perpetuum, consultum est, iuxta beati Pauli consilium, hanc quoque possessionem sic habere quasi non habeamus. Volubiles sunt animi mortalium, et ut tale nihil accidat, a morte nemo tutus est. Sed absit omen sinistrum. Communi patrono Archiepiscopo Toletano fac me commendes, quoties inciderit oportunitas. Complures sunt anni, quod me dignatus est in amicorum numerum asscribere, et tamen ut omnes uno ore praedicant, totus adhuc in beneuolentia recens est. Bene uale. [2879,11] Datum apud Friburgum Brisgoae. 13 Cal- Decembr- 1533. Scripsi ante paucos dies per Cesaris oratorem, commendatorem quendam, uirum ut apparet candidum nostrique studiosum, qui multa mihi praedicabat auditu iucunda de Toletani praesulis erga me perpetuo fauore.