[1356,0] EPISTVLA 1356. ERASMUS ROTERODAMUS UDALRICO HUTTENO S-. [1356,1] (1) Henricus Epphendorpius, nostri non instudiosus , certe tui amantissimus, subindicauit mihi te non satis amico in me animo esse, adeo ut nescio quid mordacioris scripti mediteris. (2) Quod ego sane eo magis sum admiratus, quod de meo in te animo, quem hactenus in te gessi ut si in quemquam alium amantissimum, nihil adhuc immutarim, (2b) etiamsi pristinam familiaritatem nobis inuidit ad tempus fortuna ; (2c) nec dedignatus sum te alloquio cum hic adesses, sed humanissimis uerbis per Epphendorpum rogaui ut abstineres, si tantum esset salutatio, propter inuidiam qua grauatus sum iam diu usque ad capitis periculum. (3) Quod autem consilium est lucrifacere inuidiam, cum nihil prosis amico? (4) Ego te, mi Huttene, in tali statu si fuissem Huttenus, ultro rogassem Erasmum, ne sibi frustra accerseret odium. (5) Et tamen admonui Epphendorpium, si posses abesse ab hypocaustis, quae ego nullo pacto ferre possum, mihi non ingratum fore tuum colloquium. (6) Fortasse non sunt mea in te officia quae commemorem, et siqua essent, ineptum sit ea a me commemorari : (6b) hoc possum uere praedicare me ueteris beneuolentiae semper fuisse tenacissimum, nec unquam Huttenum a me uel dicto uel facto fuisse laesum : (6c) ego sum huius animi, ut tantam amicitiam quantam inter nos conciliarunt bonœ litterae, uix etiam parricidium dirimere debeat. (7) Sunt fortasse qui te instigent in me, hoc agentes ut tuo stilo abutantur ad animi sui saturandum odium. (8) Quod si feceris, illud scito, primum facies in immerentem, non enim dicam bene meritum, certe in tibi bene uolentem ; (8b) deinde rem facies lacobo Hochstrato, Nicolao Egmondano aliisque compluribus, quos tu pro summis hostibus ducis, longe gratissimam ; (8c) ceterum summopere molestam bonarum litterarum cultoribus, quorum te profiteris propugnatorem. (9) Quomodo repubescent illa portenta, si senserint Huttenum illam sic adamatam Erasmo ingenii uenam, illum toties praedicatum Erasmo stilum in Erasmum stringere? (10) Quare fuerit hoc tuae prudentiae, priusquam tollantur signa, priusquam rauco crepent cornua cantu, priusquam tuba terribilem bello sonitum taratantara dicat, (10b) ueluti missis patre patrato ac feciale, secretis litteris ad me libere et amice perscribere quid de me tibi delatum sit, aut quid omnino sit quod exulceret animum tuum : (10c) nam ipse, ita me deus bene amet, non possum diuinare : non dubito quin tibi per omnia sim satisfacturus, nisi prorsus alius esse coepisti quam olim fueris. (11) Utinam, mi Huttene, non haberes alios hostes quam Erasmum ; utinam haberes quicquid hic inimicus tibi optat! puta hoc tibi de tripode dictum. (12) Iam si te ab instituto reuocare non potest nec ueteris amicitiae religio, nec studiorum communium ratio, nec hostium uoluptas, cogita hoc non mediocriter ad tuam quoque existimationem pertinere : quis enim non desideratus est humanitatem et genere et litteris dignam in Hutteno, si nulla lacessitus iniuria ferrum letali ueneno tinctum stringat in amicum? (13) Nec fortasse defuturi sunt qui perpendentes quo in statu res tuae sunt in praesentia, suspicentur istis artibus praedam undecumque peti ; (13b) et periculum est ne apud multos haereat coniectura, nimirum in profugum, obœratum et ad extremam rerum omnium inopiam redactum. (14) Non es ignarus, quae fabulae uulgo de te ferantur, neque nescis quamobrem tibi succenseat quidque tibi minitetur comes Palatinus, qui de famulo tuo sumpsit capitis supplicium. (15) Proinde nolim interpreteris hanc meam admonitionem uel a metu uel a mala conscientia proficisci potius quam ab amore tui, meque nunc meum negotium agere magis quam tuum. (16) Ut odiosissime scribas, primum nec horum malorum insolentem impetes, nec omnino mutum ; deinde ut obticescam, tamen grauius laeseris tuam ipsius existimationem quam meam. (17) Quare etiam atque etiam uide, mi Huttene, ut hic tuam prudentiam in consilium adhibeas potius quam obsequare leuissimorum hominum cupiditati. (18) Bene uale. Basileae in die parasceues. MDXXIII. (19) Expecto tuam expostulationem.