[107,0] ERASMVS IOANNI COLETO S- D-. [107,1] Si quid omnino in meipso agnoscerem, Colete humanissime, uel mediocri laude dignum, laetarer profecto cum Hectore illo Neuiano laudari abs te, uiro omnium facile laudatissimo ; cuius ego iudicio tantum tribuo, ut longe mihi sit iucundior tacita tua unius existimatio quam si uel uniuersum forum Romanum et acclamet et applaudat, aut tanta me miretur imperitorum multitudo quantum Xersis exercitum fuisse ferunt. Vt enim Horatianum sequens institutum uentosae suffragia plebis nunquam sum aucupatus, quippe quae pari temeritate et probat et reprehendit ; ita a probatissimis uiris laudari pulcherrimum semper existimaui, qui nec falso quenquam pro sua simplicitate uelint laudare, nec possint pro sua prudentia falli, quorum neque doctrina suspicionem erroris, nec uita assentationis recipit. Verum tuae laudes, mi Colete, tantum abest ut mihi cristas erexerint, ut homo natura putidulus uehementius etiam mihi displicuerim. Videor enim admoneri qualem me esse conueniat, quum ea de me praedicantur quae in aliis ueneror, in me desydero. [107,2] Noui, noui ipse optime, qua me parte calceus stringat. Neque tamen eorum, qui me tibi tam amanter commendarunt, aut officium aut humanitatem reprehendo, neque tuam in recipienda commendatione facilitatem uitupero. Siquidem ut humani est hominis de ignotis benigne sentire, ita festiui ac facilis amicis libenter credere. Nam quod ex meis ipsius scriptis me laudas, id tale esse puto ut aut urbana laudatiuncula nos ad uirtutem excitare uolueris, aut incredibili quadam modestia tua fieret ut aliena tibi nimis placerent, tua nimium displicerent. Quare animum quidem in me tuum tam promptum, tam propensum, tam candidum amplector, ut debeo, libenter, ueneror, exosculor ; iudicium amo ut amicum, non probo ut uerum : non quod te iudicem aut parum idoneum existimem, quum sis prudentia uir singulari, aut fictum, quum animi tui simplicitatem non ignorem ; sed quod partim amore lapsus commendatoribus meis nimium credideris, partim candore miro quodam atque modestia alienis laudibus nimium benigne faueris. Qui tamen error tuus, mi Colete, hoc mihi debet esse iucundior, quod ab eo sit animo profectus qui me semper unice delectauit, humano, facili, candido, ab omni inuidentiae labe alienissimo. Malo itaque te de aobis amanter errare quam integrum nihil falli. [107,3] Verum ne merces ignotas falsa laudatione tibi obtrusas fuisse postea queraris, et ut deligas priusquam diligas, en meipsum tibi describam, tanto quidem melius quanto sum ipse mihi quam aliis notior. Habebis hominem tenui, imo nulla, fortuna, ab ambitione alienum, ad amandum propensissimum, literarum tenuiter sane peritum, sed tamen admiratorem flagrantissimum, qui probitatem alienam religiose ueneretur, suam habeat nullam ; qui doctrina facile omnibus cedat, fide nemini ; simplicem, apertum, liberum, simulandi ac dissimulandi iuxta ignarum ; animo pusillo sed integro, sermonis parci ; eum denique a quo praeter animum nihil expectes. Huiusmodi hominem si tu, Colete, potes amare, si tua familiaritate dignum iudicas, ita Erasmum in tuo aere numerato ut nihil neque tuum existimes. [107,4] Anglia uero tua mihi quum multis nominibus tum hoc praecipue nomine iucundissima est, quod iis rebus abundat, praeter quas nihil mihi solet esse iucundum, hominibus bonarum literarum scientissimis, inter quos, nemine reclamante, facile te principem numero : qui quidem ea sis doctrina, ut nulla morum probitate commendatus, tamen admirandus omnibus esse debeas, ea uitae sanctimonia, ut citra doctrinae commendationem nemini tamen non charus, colendus, uenerandus haberi possis. Quid ego nunc dicam, uir optime, quantum me affecerit delectaritque stilus ille tuus, placidus, sedatus, inaffectatus, fontis limpidissimi in morem e ditissimo pectore scatens, aequalis, sui undique similis, apertus, simplex, modestiae plenus, nihil usquam habens scabri, contorti, conturbati ; ut mihi plane uisus sim animi tui simulachrum quoddam tuis in literis agnouisse ? Loqueris quae uis, uis quae loqueris. Verba in pectore nata, non faucibus, sententiam sponte sequuntur, non illa uoces sequitur. Denique felici quadam facilitate ea sine cura effundis, quae uix alios summo studio possit exprimere. [107,5] Sed temperabo a laudibus tuis apud te duntaxat, ne recentem tuam in me beneuolentiam offendam. Scio quam nolint laudari ii qui soli laudem merentur omnium. Bene uale. Oxoniae.