[1013,0] ERASMVS ROTERODAMVS ORNATISSIMO IACOBO TVTORI, INCLYTAE CIVITATIS ANTVERPIENSIS PENSIONARIO, S- D-. [1013,1] Quemadmodum qui sunt a scorpiis icti, solent ab iisdem remedium petere, ita mihi conuenire uidetur, Iacobe iureconsultorum aeruditissime, ut qui litteris sumus addicti, animi lassitudinem aut corporis affectionem e studiis grauioribus contractam, ab iisdem studiis sed amoenioribus recreemus. Etenim qui uere studiosi sunt, per omnem uitam nihil aliud agunt, quam diu licet illis suo arbitratu uitae cursum moderari; nec tam intermittunt studia quam remittunt, et relaxant aliquoties ingenium, cessant nunquam. Ociantur interdum, sed interim agentes aliquid ; feriantur aliquando, sed sic ut ocii rationem pulchre queant reddere. Et si libet, cessant etiam nonnunquam, sed ut horum cessatio plus adferat bonae frugis quam quorundam negociosissimae occupationes. Sic nimirum fortis et gnauus miles (conferam enim exemplum similius), dum in aestiuis aut hybernis agit, aut dum induciae praestant ut necesse non sit in acie stare aut excubare sub pellibus, tamen ita lusibus relaxat animum ac uires reficit, ut lusus ipsi militiam sapiant. Pugnat ad palum, iaculatur ad scopum, torquet fundam, uibrat hastam, decertat palestra, concurrit lanceis, torrentem natatu transmittit, armatus in equum insilit. Denique sic feriatur a belli muniis ut ad ea redeat uegetior. Aliter ludit ganeo, aliter egregius princeps ; aliter scurra iocatur, aliter uir probus et integer. [1013,2] Ad hoc igitur exemplum cum nuper ualetudo flagitaret ut ingenii corporisque uires diutinis atque immodicis studiorum laboribus fatigatas instaurarem sarciremque, relicto Louanio per aliquot Brabantiae Flandriaeque oppida circumuectus sum, quo simul et a libris aliquantisper abessem et amiculorum eruditorum conspectu fabulisque memet oblectarem. Neque sic tamen abesse potui ab adamata bibliotheca mea, quin unum aut alterum libellum itineris comitem circumferrem, ut siquando forte in uehiculo non contigisset congerro sat commodus, non deesset tarnen cuius colloquio temporis tedium fallerem. In his erant Officia Ciceronis, Lelius et Cato, una cum Stoicorum paradoxis. Inuitarat autem uoluminis exiguitas, haud multum additura sarcinulae ponderis. Ex huius lectione, mi Tutor, geminum fructum coepi. Primum enim pristinae consuetudinis nostrae, qua nihil esse potuit mellitius, memoriam sic mihi renouauit ut incredibilem animo persenserim uoluptatem. Deinde sic me totum inflammauit ad honesti uirtutisque studium, ut iam pridem nihil tale senserim, nostrates quosdam neotericos legens, qui Christiani Christianae philosophiae mysteria profitentur, et iisdem de rebus magna, ut nobis uidetur, subtilitate disserunt, sed aeque frigide. [1013,3] Ego quid aliis accidat nescio, mihi quid acciderit ingenue fateor, siue id illorum uicio fit siue meo. Sic subinde mecum inter legendum cogitabam : Heccine ethnicus scribit ethnicis, prophanus prophanis ? At in praeceptis uiuendi quanta aequitas, quanta sanctimonia, quanta synceritas, quanta ueritas, quam omnia consentanea naturae, quam nihil fucatum aut somnolentum. Quem animum exigit ab his qui gerunt rempublicam ! ut admirabilem illam et amabilem uirtutis spetiem ponit ob oculos ! quam multa, quam sancte, imo quam diuinitus tradit ! de gratis etiam iuuandis omnibus, de tuenda amicicia, de immortalitate animorum, de contemptu earum rerum quarum gratia uulgus hodie, non dicam Christianorum sed theologorum etiam ac monachorum, nihil non et facit et patitur. Pudebat interim nostrorum morum, qui sacris libris edocti, qui tantis et exemplis et praemiis prouocati, doctrinam Euangelicam profitemur, nec praestamus. Describe nostris satrapis talem principem aut magistratum qualem describit Cicero, dispeream ni cum sua imagine ut delirus ridebitur. Quis nunc rempublicam nisi spe lucri aut honoris gratia capessit? Quis non ita gerit ut questum facere uideatur, ut hostem agat eorum quibus debuerat etiam uite suae dispendio consulere. Vbi reperias inter Christianos par amicorum ad hanc imaginem quam proponit M- Tullius? ubi senes qui tam infracto animo ferant aetatis incommoda? ubi tam sancta senum cum iuuenibus colloquia? [1013,4] Nunquam antehac magis expertus sum uerum esse quod scribit Augustinus, ex ethnicorum benefactis acriores addi stimulos ad uirtutem quam nostratium, cum subit animo quam turpe sit non id perspicere pectus Euangelica luce illustratum, quod perspectum est iiss quibus sola nature scintilla praelucebat : non praestare nos, qui sub Christi uexillis militamus pietati, qui stipendium immortalitatis ab eodem expectamus, quod praestiterunt ii qui nihil hominis a rogo superesse aut suspicati sunt aut plane crediderunt. Et postea non desunt crassi quidam, qui studiosos ab huiusmodi libris deterreant ceu poeticis, ut uocant, et ad morum integritatem officientibus. Ego uero dignos censens quos et omnibus in ludis praelegant adolescentie litteratores et sibi legant relegantque senes, quos olim emaculatos tibi dicaui, nunc denuo dico non solum purgatiores uerum etiam auctario cumulatos. Siquidem adiecimus libellum de Amicicia, alterum de Senectute, tercium de Paradoxis, atque in omnes annotaciunculas quasdam, breues quidem illas sed, ni fallor, haudquaquam incommodas ; in quibus hoc potissimum agimus, ut quorundam morosam in dicendo superstitionem retundamus, qui ad singulas pene uoces reclamitant, `"Non est Latinum", "Non reperitur apud probos scriptores". Ad hec mendas aliquot prodidimus antehac a nemine, quod sciam, animaduersas. [1013,5] Superest ut quemadmodum mihi in hoc labore uersanti Tutor semper ob oculos uersabatur, ita tibi, cum hec leges, Erasmus in mentem ueniat tui cum primis et amans et studiosus. Bene uale. Louanii quarto Id- Septembr- Anno M-D-19-.