[60,0] LX. EXEQVIAE SERAPHICAE. THEOTIMVS ET PHILECOVS. [60,1](PHILECOVS) Vnde nobis Theotimus noua religionis facie ? [60,2] (THEOTIMVS) Qui sic? [60,3] (PHILECOVS) Quia seuera frons, oculi in terram defixi, caput in leuum humerum nonnihil inflexum, sphaerulae precatoriae in manibus. [60,4] (THEOTIMVS) Si nosse cupis, amice, quae ad te nihil attinent, e spectaculo uenio. [60,5] (PHILECOVS) An spectasti funambulum aut praestigiarum artificem aut aliud huic simile? [60,6] (THEOTIMVS) Fortasse non ita huic dissimile. [60,7] (PHILECOVS) Equidem nunquam antehac uidi quenquam istiusmodi uultu redeuntem e spectaculo. [60,8] (THEOTIMVS) Sed eiusmodi fuit spectaculi genus, ut, si tu interfuisses, fortassis me incederes aliquanto tristior. [60,9] (PHILECOVS) Quin tu ergo memoras, quid te tam fecerit religiosum? [60,10] (THEOTIMVS) Redeo ab exequiis Seraphicis. [60,11] (PHILECOVS) Quid ego audio ? Itane moriuntur et angeli? [60,12] (THEOTIMVS) Non, sed horum sodales. Caeterum te ne diutius suspensum habeam, nosti, opinor, hic apud Pelusios Eusebium, hominem clarum et eruditum? [60,13] (PHILECOVS) Illumne ex principe priuatum, e priuato exulem, ex exule tantum non mendicum, pene addideram sycophantam? [60,14] (THEOTIMVS) Recte diuinasti quem dicam. [60,15] (PHILECOVS) Sed quid illi accidit? [60,16] (THEOTIMVS) Hodie sepultus est, a pompa funebri redeo. [60,17] (PHILECOVS) Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit. [60,18] (THEOTIMVS) Vereor, ut sine lachrymis queam tibi quod uidi describere. [60,19] (PHILECOVS) At ego uereor, ut sine risu possim audire. Sed narra, obsecro. [60,20] (THEOTIMVS) Scis Eusebium iampridem fuisse misera ualetudine. [60,21] (PHILECOVS) Scio ante annos aliquot euirato corpusculo. [60,22] (THEOTIMVS) In huiusmodi morbis, qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent mortis diem praedicere. [60,23] (PHILECOVS) Maxime. [60,24] (THEOTIMVS) Hi monuerunt hominem, quicquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope, sed quod humana coniectura deprehendi quiret, non superesse triduum uitae. [60,25] (PHILECOVS) Quid tum postea? [60,26] (THEOTIMVS) Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, uestem eiusdem coloris, funem nodosum, fenestratos calceos. [60,27] (PHILECOVS) Moriturus? [60,28] (THEOTIMVS) Sic est. Quin et profitetur uoce iam moribunda se Christo militaturum iuxta Francisci regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt testes, uiri sanetimonia celebres. In ea ueste moritur uir egregius ad tempus a medicis praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent. [60,29] (PHILECOVS) Vtinam adfuissem isti spectaculo. [60,30] (THEOTIMVS) Illachrymasses, si spectasses, qua charitate Seraphici sodales cadauer abluerint, amictum illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint et nudatos exosculati sint, faciem unguento etiam exhilararint, iuxta praeceptum Euangelicum. [60,31] (PHILECOVS) Prodigiosa humilitas Seraphicos uiros agere pollinctores ac uespillones. [60,32] (THEOTIMVS) Posthac pheretro composuerunt, et iuxta Pauli doctrinam, alter alterius onera portate, propriis humeris fratres fratrem baiularunt per uiam publicam ad monasterium. Ibi solennibus naeniis sepelierunt. Quum uenerabilis illa pompa per uiam incederet, uidi complures inuitis oculis effundere lachrymas, quum talem uirum, quem prius uiderant purpura byssoque uestitum, nunc conspicerent in amictu Franciscano, fune canabeo cinctum, tam religiosa specie toto corpore compositum. Nam et mortui caput erat deflexum in humerum et manus, ut dixi, decussatim compositae. Caetera item omnia mirificam quandam religionem prae se ferebant. Quin ipsa turba Seraphica ceruicibus inflexis, oculis in terram defixis, et naeniis adeo lugubribus, ut arbitrer ipsos manes non canere lugubrius, multis excutiebat lachrymas et singultus. [60,33] (PHILECOVS) Sed habebatne quinque Francisci uulnera ? [60,34] (THEOTIMVS) Id non ausim affirmare certo. Apparebant in manibus ac pedibus uestigia quaedam subliuida, ac uestis in sinistro latere fenestellam habebat. Verum non ausus sum oculos acrius intendere, quod affirment in huiusmodi rebus curiositatem multis fuisse exitio. [60,35] (PHILECOVS) Sed nullosne illic sensisti ridentes ? [60,36] (THEOTIMVS) Sensi, uerum eos suspicor haereticos esse, quorum hodie plenus est mundus. [60,37] (PHILECOVS) Vt simpliciter tecum fabuler, mi Theotime, uix ipse ualuissem a risu temperare, si isti spectaculo adfuissem. [60,38] (THEOTIMVS) Faxit Deus, ne tu sis istius fermenti contagio corruptus. [60,39] (PHILECOVS) Nihil hinc periculi est, optime Theotime; ego a puero religiose beatum Franciscum, iuxta mundum nec doctum nec sapientem, sed profunda mundanorum affectuum mortificiatione Deo charissimum, semper animo sum ueneratus, cumque hoc omnes, qui illius ingressi uestigiis ex animo student mundo mortui Christo uiuere. Nam uestem nihil moror; sed lubens ex te didicero, quid uestis conferat mortuo? [60,40] (THEOTIMVS) Margaritas non esse porcis obiiciendas nec sanctum dandum canibus, scis ab ipso Domino praeceptum esse. Proinde si ridendi causa percontaris, nihil ex me audies; sin simplici discendi studio, libens impartiam quod ab illis didici. [60,41] (PHILECOVS) Profiteor discipulum et attentum et docilem et beneuolum. [60,42] (THEOTIMVS) Principio scis quosdam usque adeo ambitiosos, ut non sat habeant superbe et insolenter uixisse, nisi et ambitiose sepeliantur mortui. Non sentiunt exanimes, sed tamen uiuentes imaginatione quadam futurae pompae uoluptatem aliquam ac fructum praecipiunt. Hoc quicquid est affectus abdicare, non negabis, opinor, aliquam pietatis partem. [60,43] (PHILECOVS) Fateor, si fastus exequiarum non ualeat alia ratione deuitari. Sed mihi uidetur modestius, si princeps exanimis inuoluatur linteo uili ac per plebeios uespillones in uulgari coemeterio inter plebeia cadauera sepeliatur. Nam qui sic efferuntur, quemadmodum elatus est Eusebius, mutasse fastum uidentur uerius quam uitasse. [60,44] (THEOTIMVS) Deo gratum est, quicquid bono fit animo. Illius autem est iudicare cor hominis. Verum, quod dixi, leue est, sunt alia grauiora. [60,45] (PHILECOVS) Quae? [60,46] (THEOTIMVS) Profitentur ante mortem Francisci regulam. [60,47] (PHILECOVS) Videlicet, ut eam seruent in campis Elysiis. [60,48] (THEOTIMVS) Non, sed hic, si reualescant. Et fit aliquoties, ut medicorum sententiis damnati, simul ut sacrosanctam uestem induerint, ope Dei reuiuiscant. [60,49] (PHILECOVS) Idem saepenumero usu uenit in his, qui uestem eam non induunt. [60,50] (THEOTIMVS) Oportet simpliciter ambulare in uia fidei; si nihil esset eximii fructus in hac re, non ambirent praesertim apud Italos genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla, sic sepultus est ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rodolphus Agricola, sic nuper Christophorus Longolius. [60,51] (PHILECOVS) Mea nihil refert quid delirent homines, quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid magni boni conferat hominem metu mortis attonitum ac certae uitae desperatione perturbatum profiteri aut uestiri. Quid quod uota sunt irrita, nisi fiant animo sano sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo aut ui; ut horum nihil sit, professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam cum caperone; sic enim loquitur uir ille Seraphicus. Itaque si reuiuiscant, duplici nomine non tenentur; neque enim uotum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe uitae, neque professio obligat ante caperonem gestatum. [60,52] (THEOTIMVS) Vtcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius uoluntatis addictio non potest Deo non esse gratissima. Siquidem hoc est in causa, ut bona opera monachorum, etiam si demus caetera paria, gratiora sunt Deo quam aliorum, quod ex optima radice proficiscantur. [60,53] (PHILECOVS) Non excutiam hic quanti momenti sit, hominem totum se Deo addicere, quum iam sui iuris non est; ego arbitror unumquemque Christianum se totum addicere Deo in baptismo, quum renunciat omnibus pompis et uoluntatibus Satanae datque nomen imperatori Christo, post hac illi per omnem uitam militaturus. Et Paulus agens de his qui Christo commoriuntur, ut iam sibi non uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, non loquitur de monachis, sed de uniuersis Christianis. [60,54] (THEOTIMVS) Opportune meministi baptismi, sed olim tingebantur aut aspergebantur agentes animam, quibus tamen dabatur spes aeternae uitae. [60,55] (PHILECOVS) Quid episcopi promiserint, non ira magni refert; quid Deus praestare dignetur, nobis incertum est. Si certum fuisset tales aspergine aquulae repente fieri ciues coeli, quae maior poterat aperiri fenestra, ut homines mundo dediti studio per omnem uitam seruirent impiis cupiditatibus ac tum demum adhiberent aspersiunculam, quum iam amplius peccandi facultas non esset? Quod si tali baptismo similis est ista professio, praeclare consultum est impie uiuentibus, ne pereant, hoc est Satanae uiuant, Christo moriantur. [60,56] (THEOTIMVS) Imo si phas est aliquid ex Seraphicis mysteriis prodere, efficacior est illorum professio, quam baptismi. [60,57] (PHILECOVS) Quid audio ? [60,58] (THEOTIMVS) In baptismo tantum proluuntur crimina, restat anima pura, sed nuda; hic qui profitetur, statim ditatur totius ordinis egregiis meritis, nimirum insitus corpori sanctissimae sodalitatis. [60,59] (PHILECOVS) Itane qui per baptismum inseritur corpori Christi, nihil accipit nec a capite nec a corpore? [60,60] (THEOTIMVS) Nihil a Seraphica massa, nisi beneficentia aut fauore promereatur. [60,61] (PHILECOVS) Quis angelus hoc istis reuelauit? [60,62] (THEOTIMVS) Non angelus, o bone, sed ipse Christus ore proprio hoc aliaque permulta beato Francisco praesens praesenti patefecit. [60,63] (PHILECOVS) Obsecro te per amicitiam nostram atque obtestor, ne me graueris istis impartiri sermonibus. [60,64] (THEOTIMVS) Sunt reconditissima mysteria, nec phas est ea prophanus communicare. [60,65] (PHILECOVS) Qui prophanus, amice, qui nulli unquam ordini melius uoluerim, quam Seraphico? [60,66] (THEOTIMVS) Sed interdum uellicas eos odiosius. [60,67] (PHILECOVS) Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est, quum eum ordinem nulli grauius laedant, quam qui sub illius umbra turpiter uiuunt; quisquis optime uult ordini, necesse est ut illius corruptoribus maxime succenseat. [60,68] (THEOTIMVS) At uereor, ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero. [60,69] (PHILECOVS) Quid mali metuis ab innocentissimo uiro? [60,70] (THEOTIMVS) Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat, quomodo multos tractasse dicitur, qui reclamarunt illius quinque uulnerum uestigiis. [60,71] (PHILECOVS) Itane diui peiores sunt in coelo, quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse miti ingenio, ut quum pueri per uiam incedenti caseum, lac, rudera et lapides immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris incederet et gaudens. Et nunc factus est iracundus et uindex? Alio die quum a socio audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quicquid criminum in scelerosissimum quemuis congeri potest, contractas egit gratias, confessas illum nihil esse mentitum. Miranti socio quur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia et his sceleratiora patraram, nisi me numinis fauor seruasset. Vnde igitur nunc factus est uindex? [60,72] (THEOTIMVS) Sic est, diui in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius? Quid Antonio mansuetius? Quid Ioanne Baptista patientius, dam uiuerent? At nunc quam horrendos morbos immittunt, nisi legitime colantur. [60,73] (PHILECOVS) Citius crediderim illos adimere morbos, quam immittere. Sed quod mihi dixeris, nec prophano commiseris et tacituro credideris. [60,74] (THEOTIMVS) Age tua fretus fide dicam, quod quidem ad banc rem attinet. Obsecro te, Francisce, ut te tuisque sodalibus propitiis sit mihi phas audita loqui! Scis Paulo fuisse sapientiam reconditam, quam non palam, sed occulte loquebatur inter perfectos. Sic habent et illi quaedam arcana, quae non euulgant apud quoslibet, sed beatis uiduis aliisque piis et selectis beneuolentibus gregi Seraphico priuatim impartiunt. [60,75] (PHILECOVS) Expecto g-trisagias g-apokalupseis. [60,76] (THEOTIMVS) Principio Dominus praedixit patriarchae Seraphico futurum, ut quo grex Seraphicus magis increbresceret, hoc illi pabulum abundantius suppeditaret. [60,77] (PHILECOVS) Hic protinus adempta est omnis querela iis qui dictitant hoc hominum genere in dies increbrescente grauari populum. [60,78] (THEOTIMVS) Deinde aperuit et hoc, quod quotannis in die illi festo omnes animae non modo fratrum, qui sacrosanctum illum gestant habitum, uerum etiam ordini bene cupientium ac de ipsius sodalibus benemerentium ab igni purgatorio liberarentur. [60,79] (PHILECOVS) Tam familiariter Christus cum illo fabulabatur? [60,80] (THEOTIMVS) Quid ni, ut cum amico et sodali, quemadmodum Deus pater fabulabatur cum Mose. Moses a Deo traditam legem tulit ad populum, Christus legem Euangelicam promulgauit, Franciscus legem suam angeli manibus bis descriptam tradidit Seraphicis fratribus. [60,81] (PHILECOVS) Expecto tertiam apocalypsim. [60,82] (THEOTIMVS) Verebatur egregius ille patriarcha, ne bonum semen, quod seminatum erat, noctu uitiaret ille malus, et ita cum zizania reuelleretur et triticum. Hunc scrupulum exemit illi Dominus, promittens illi sibi curae futurum, ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum fune populus usque ad extremum iudicii diem. [60,83] (PHILECOVS) O Domini clementiam. Alioqui fuerat actum de Ecclesia Dei. Sed perge. [60,84] (THEOTIMVS) Quarto loco reserauit illud, quod nullus impie uiuens diu perseuerare posset in eo ordine. [60,85] (PHILECOVS) An non defecit ab ordine quisquis impie uiuit? [60,86] (THEOTIMVS) Non, neque enim Christum statim abnegauit, qui scelerate uiuit, quanquam aliquo modo negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine. [60,87] (PHILECOVS) Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conuentualium, qui pecunias habent, qui potant, ludunt aleam, scortantur et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem? [60,88] (THEOTIMVS) Franciscus nunquam gestauit uestem tali colore, nimium fusco, nec usus est cingulo e lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur: Nescio uos, eo quod non habent uestem nuptialem. [60,89] (PHILECOVS) Estne amplius? [60,90] (THEOTIMVS) Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod qui male uellent ordini Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam peruenirent ad dimidium aetatis a Deo praefinitae, nisi mortem anticipassent, sed omnes pessima morte quam ocissime perituros. [60,91] (PHILECOVS) Vidimus istuc cum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo cardinale Sedunensi: de semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat, periit priusquam, opinor, attingeret quinquagesimum annum. [60,92] (THEOTIMVS) Recte quidem dicis, sed ille laeserat etiam Cherubicum ordinem. Nam huius opera potissimum effectum praedicant, ut Bernae quatuor illi Dominicani traderentur flammis, quum alioqui Pontificis animum pecunia fuerint expugnaturi. [60,93] (PHILECOVS) Sed aiunt illos prodigiosae impietatis orsos fabulam. Fictis uisionibus ac miraculis agebant, ut persuaderent Virginem matrem fuisse contaminatam labe originali, diuum Franciscum non habuisse uera Christi uulnerum uestigia, ea uerius habuisse Catarinam Senensem; sed perfectissima pollicebantur laico conuerso, quem ad hanc fabulam agendam subornauerant, et ad hanc imposturam abutebantur corpore Domini, postremo etiam fustibus et uenenis. Denique praedicant hanc telam non fuisse unius monasterii, sed totius ordinis procerum. [60,94] (THEOTIMVS) Vtcunque ista habent, non temere dictum est a Deo : Nolite tangere Christos meos. [60,95] (PHILECOVS) Expecto, si quid superest. [60,96] (THEOTIMVS) Superest apocalypsis sexta, qua Dominus iurauit illi futurum, ut fautores ordinis Seraphici, quantumuis impie uiuerent, tamen aliquando Domini misericordiam consequerentur et sceleratam uitam beato fine clauderent. [60,97] (PHILECOVS) Etiamne si in adulterio deprehensi occiderentur ? [60,98] (THEOTIMVS) Quod Dominus promisit, non potest non esse ratum. [60,99] (PHILECOVS) Sed quibus tandem rebus illi metiuntur fauorem ac beneuolentiam? [60,100] (THEOTIMVS) Oh dubitas; qui dat, qui uestit, qui culinam instruit, iamdudum amat. [60,101] (PHILECOVS) Non amat qui monet, qui docet? [60,102] (THEOTIMVS) Haec ipsis domi abundant, et huius generis beneficia solent aliis largiri, non ab aliis accipere. [60,103] (PHILECOVS) Plus ergo Dominus promisit Francisci discipulis, quam suis. Sibi quidem patitur imputari, si quid ipsius respectu benefiat cuilibet Christiano, sed non promittit male uiuentibus uitam aeternam. [60,104] (THEOTIMVS) Nec mirum, amice. Nam extremus Euangelii uigor seruatus est huic ordini. Sed audi iam septimam apocalypsim eamque postremam. [60,105] (PHILECOVS) Hic sum. [60,106] (THEOTIMVS) Iurauit illi Dominus neminem male moriturum, qui in habitu Seraphico moreretur. [60,107] (PHILECOVS) At quid appellas male mori? [60,108] (THEOTIMVS) Is male moritur, cuius anima relicto corpore recta defertur ad tartara, unde nulla est redemptio. [60,109] (PHILECOVS) Vestis igitur non liberat ab igni purgatorio. [60,110] (THEOTIMVS) Non, nisi quis moriatur in ipso festo beati Francisci. Verum an tibi parum uidetur tutum esse a tartaro? [60,111] (PHILECOVS) Maximum ego quidem arbitror. Sed quid de his sentiendum, quibus iam mortuis induitur sacra uestis? Non enim in ea moriuntur. [60,112] (THEOTIMVS) Si uiui hoc petierunt, uoluntas habetur pro facto. [60,113] (PHILECOVS) At ego, cum agerem Antuerpiae, adfui cum caeteris cognatis matronae cuidam agenti animam; aderat Franciscanus uir admodum uenerabilis. Is ubi uidet mulierem iam oscitantem, alterum brachium illius inseruit suae uesti, sic ut etiam aliquam humeri partem tegeret. Ibi quidam dubitabant, utrum tota mulier esset tuta ab inferorum portis, an pars contecta. [60,114] (THEOTIMVS) Tota erat tuta, non aliter quam in baptismo pars hominis tingitur aqua, totus tamen Christianus redditur. [60,115] (PHILECOVS) Mirum cacodaemones tantopere horrere uestem illam. [60,116] (THEOTIMVS) Magis horrent quam crucem Domini. Quum efferretur Eusebius, uidi, non solus tamen, agmina nigrorum daemonum muscarum instar assultantium ad corpus; nullus tamen audebat attingere. [60,117] (PHILECOVS) At interim facies, manus, pedes erant in periculo quippe nudi. [60,118] (THEOTIMVS) Vt serpentes nec umbram fraxini, licet porrectam longius, ferre possunt, ita daemones uirus illud sacrae uestis etiam procul sentiunt. [60,119] (PHILECOVS) Proinde non arbitror talia corpora putrescere, alioqui plus animi esset uermibus, quam cacodaemonibus. [60,120] (THEOTIMVS) Verisimile narras. [60,121] (PHILECOVS) Quam fortunati pediculi, qui in tam diuina ueste perpetuo uiuunt. Caeterum quum uestis deferatur ad sepulchrum, quid est quod tuetur animam? [60,122] (THEOTIMVS) Vestis umbram secum defert, ea tutam reddit, adeo ut negent quenquam illius ordinis uenire in purgatorium ignem. [60,123] (PHILECOVS) Nae ego istam apocalypsim, si uera narras, pluris facio quam illam Ioannis. Haec enim expeditam ac facilem ostendit uiam, qua cuiuis liceat citra sudorem, citra molestiam, citra poenitentiam mortem aeternam effugere, tota uita suauiter peracta in deliciis. [60,124] (THEOTIMVS) Assentior. [60,125] (PHILECOVS) Iam igitur mirari desino, si plerique Seraphicis sodalibus plurimum tribuant; uerum non queo satis admirari non deesse, qui non uereantur illis oppedere. [60,126] (THEOTIMVS) Nimirum istos scias, quotquot uideris, traditos in reprobum sensum suaque malicia excaecatos. [60,127] (PHILECOVS) Post hac ero cautior, daboque operam ut in sacrosancta ueste moriar. Verum extiterunt hoc seculo quidam, qui docent hominem sola fide iustificari, nullo operum praesidio; maximum igitur priuilegium sit, si uestis beet absque fide. [60,128] (THEOTIMVS) Non simpliciter absque fide, ne quid erres, Philecoe. Satis autem est credere haec, quae diximus esse promissa a Christo patriarchae Francisco. [60,129] (PHILECOVS) Vel Turcam igitur seruabit uestis ? [60,130] (THEOTIMVS) Vel ipsum Satanam, si se patiatur indui et fidem habeat apocalypsi. [60,131] (PHILECOVS) Iamdudum me tuum fecisti, sed unum atque alterum scrupulum mihi cupiam per te eximi. [60,132] (THEOTIMVS) Dic. [60,133] (PHILECOVS) Audiui Franciscum suum appellare institutum Euangelicum. [60,134] (THEOTIMVS) Verum. [60,135] (PHILECOVS) Sed Euangeioi regulam profitentur omnes Christiani mea quidem sententia. Quod si istorum institutum est Euangelicum, oportet, quotquot Christiani sunt, eosdem esse Franciscanos. Et in his primas tenebit Christus cum apostolis et sanctissima matre. [60,136] (THEOTIMVS) Conuinceres tu quidem, nisi Franciscus quaedam addidisset Euangelio Christi. [60,137] (PHILECOVS) Quae? [60,138] (THEOTIMVS) Vestem cineraceam, funem canabeum et pedes nudos. [60,139] (PHILECOVS) Istis igitur notis dignoscimus Euangelicum a Franciscano? [60,140] (THEOTIMVS) Differunt et contactu pecuniae. [60,141] (PHILECOVS) Verum, ut audio, Franciscus recipi uetat, non attingi. Recipit autem uel dominus uel procurator uel creditor uel haeres uel mandatarius. Et si numeret chirotheca munitus, nihilominus recepisse dicitur. Vnde igitur hoc nouum interpretamentum ne recipiant, id est, ne contingant? [60,142] (THEOTIMVS) Sic interpretatus est Benedictus Pontifex. [60,143] (PHILECOVS) At non ut Pontifex, uerum ut Franciscanus. Alioqui nonne qui sunt obseruantissimi, quum peregrinantur, excipiunt linteolo nummos? [60,144] (THEOTIMVS) Faciunt, quum urget necessitas. [60,145] (PHILECOVS) At mori satius est, quam uiolare regulam plusquam Euangelicam. Deinde nonne passim resipiunt per suos procuratores? [60,146] (THEOTIMVS) Quid ni? Etiamsi dentur aliquot milia, id quod non raro accidit. [60,147] (PHILECOVS) At regula dicit: Neque per se, neque per alios. [60,148] (THEOTIMVS) At non contingunt. [60,149] (PHILECOVS) Ridiculum. Si contactus impius est, etiam per alios contingunt. [60,150] (THEOTIMVS) Verum non est illis cum procuratoribus actio. [60,151] (PHILECOVS) Non est? Experiatur hoc qui uelit. [60,152] (THEOTIMVS) Christus non legitur usquam contigisse pecuniam. [60,153] (PHILECOVS) Esto, sed probabile est Christum adolescentulum crebro parentibus suis emisse oleum, acetum et olera. Sed extra controuersiam Petrus et Paulus contrectarunt. Non est in contactus fuga laus pietatis, sed in contemptu. Vini contactus multo periculosior est, quam pecuniae; cur non horrent ibi periurium? [60,154] (THEOTIMVS) Quia Franciscus non prohibuit. [60,155] (PHILECOVS) Nonne porrigunt manus suas ocio molliculas et pulchre lotas foeminis salutantibus, et nummo forte inspiciendi causa oblato, resiliunt ac se muniunt signo crucis, papae quam Euangelice? Equidem puto Franciscum licet omnis literaturae rudem non adeo desipuisse, ut uetuerit qualemcunque pecuniae contactum. Et tamen si id sensit, quanto periculo suos exposuit, quos iussit nudis pedibus incedere. Vix enim uitari potest quin aliquando imprudentes calcent nummum humi iacentem. [60,156] (THEOTIMVS) Verum non tangunt manibus. [60,157] (PHILECOVS) An tactus non est sensus toto corpori communis? [60,158] (THEOTIMVS) Est, atque etiam si quid tale usu ueniat, non sacrificant, nisi confessi. [60,159] (PHILECOVS) Religiose. [60,160] (THEOTIMVS) Verum omissis cauillationibus, dicam id quod res est. Pecunia multis est eritque maximorum malorum occasio. [60,161] (PHILECOVS) Fateor, sed eadem aliis est multorum bonorum materia. Diuitiarum amorem lego damnatum, pecuniam damnatam nusquam lego. [60,162] (THEOTIMVS) Recte dicis. Sed quo longius absint ab auariciae morbo, sic prohibitus est contactus, quemadmodum in Euangelio uetamur iurare, ne incidamus in periurium. [60,163] (PHILECOVS) Quin igitur uetitus est aspectus ? [60,164] (THEOTIMVS) Quia facilius est continere manus quam oculos. [60,165] (PHILECOVS) Et tamen per illas fenestras ingressa est mors. [60,166] (THEOTIMVS) Et ideo qui germane Franciscani sunt, ultra supercilia deducunt cucullam rectisque et in terram defixis oculis incedunt, ne quid uideant praeter uiam, quod idem uidemus in equis currus onustos trahentibus, utrinque corium capistro additum non sinit eos quicquam uidere, nisi quod ante pedes est. [60,167] (PHILECOVS) Verum age dic mihi, estne hoc uerum, quod audio, in regula uetitum, ne quod indultum impetrent a Pontifice? [60,168] (THEOTIMVS) Est. [60,169] (PHILECOVS) Atqui audio nullum hominum genus pluribus instructum indultis, adeo ut liceat illis homines ipsorum sententia damnatos uel ueneno necare uel uiuos defodere citra ullum irregularitatis periculum. [60,170] (THEOTIMVS) Non est uana fabula quam audisti, nam mihi narrauit uir minime mendax Polonus se obdormiisse potum in templo Franciscanorum in his angulis, in quibus sedent foeminae per laminas foraminosas confitentes. Experrectus cantu nocturno non ausus est se prodere. Decantatis ex more nocturnalibus, totus fratrum chorus descendit in aedem inferiorem, ibi erat parata fossa bene lata beneque profunda. Stabant duo iuuenes reuinctis a tergo manibus. Habita est concio de laude obedientiae, promissa est apud Deum omnium commissorum uenia. Nonnulla etiam spes infecta, fore ut Deus fratrum animos flecteret ad misericordiam, si sponte descenderent in foueam seque supinos reponerent. Factum est, subductisque scalis, omnes simul iniecere terram. [60,171] (PHILECOVS) Sed siluitne interim ille spectator? [60,172] (THEOTIMVS) Maxime, tum quidem nimirum metuens ne, si se prodidisset, tertius adderetur fossae. [60,173] (PHILECOVS) Etiamne hoc illis licet ? [60,174] (THEOTIMVS) Licet, quoties periclitatur decus ordinis. Nam ille simul atque euasisset, passim in omnibus conuiuiis narrabat, quae uiderat, magna Seraphicae gentis inuidia. Nonne praestiterat uiuum sepeliri? [60,175] (PHILECOVS) Fortasse. Verum his subtilitatibus omissis, qui fit, ut quum patriarcha iusserit incedi nudis pedibus, nunc maxime incedant calceis fenestratis? [60,176] (THEOTIMVS) Duabus de causis praeceptum hoc mitigatum est; altera est, ne per imprudentiam tangant pecuniam; altera, ne frigus laedat aut spina aut serpentes aut silices aut aliud simile, quum illis sit per uniuersum terrarum orbem obambulandum. Caeterum ut id fiat inuiolata regulae maiestate, fenestra calcei pedem nudum ostendit per synecdochen. [60,177] (PHILECOVS) Praedicant se profiteri perfectionem Euangelicam, quam aiunt constare consiliis Euangelicis, de quibus inter eruditos magna digladiatio est. Et in uno quoque uitae statu locus est perfectioni Euangelicae. Sed quid omnium maxime perfectum tibi uidetur inter Euangelii praecepta? [60,178] (THEOTIMVS) Arbitror totum illud, quod prodidit Matthaeus capite quinto, cuius haec est clausula: "Diligite inimicos uestros, benefacite his qui uos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo uos perfecti, sicut et pater uester coelestis perfectus est". [60,179] (PHILECOVS) Commode respondisti. Sed pater ille diues est ac munificus in omnes, nec mendicat a quoquam. [60,180] (THEOTIMVS) Munifici sunt et illi, sed opum spiritualium, hoc est precum et bonorum operum, quibus opulenti sunt. [60,181] (PHILECOVS) Vtinam sint inter illos exempla charitatis Euangelicae, quae maledicta benedictis, iniuriam beneficio pensat. Quid sibi uult illa iam celebris Alexandri pontificis uox, tutius esse regem quamlibet potentem laedere, quam quemlibet ex ordine Franciscanorum aut Dominicanorum? [60,182] (THEOTIMVS) Ordinis laesam dignitatem ulcisci phas est, et quod uni ex minimis male fit, fit toti ordini. [60,183] (PHILECOVS) At quur non potius, quod uni benefit, fit toti ordini? Et quur non unus Christianus laesus totum Christianismum ad uindictam prouocat? Quur toties caesus ac lapidatus Paulus non inclamauit suppetias aduersus apostolicae dignitatis uiolatores? Iam si iuxta Domini sententiam, "Beatius est dare quam accipere", utique perfectior est, qui bene uiuens ac docens de suo, dat egentibus, quam qui tantum accipit. Alioqui frustra Paulus gloriatur, quod gratis praedicauerat Euangelium. Atque hic uidetur esse praecipuum illius laudatae addictionis experimentum, si conuiciis impetiti non incandescant, si in male merentes charitatis affectum obtineant. Quid magni est, si quis aliquid facultatum relinquat, de alieno uicturus aliquanto lautius, quum sibi seruet ulciscendi cupiditatem? Cinctorum fune, semicalceatorum ubique est magna copia; haec qui praestet, quae perfecta Dominus uocat, quae apostoli constanter exhibuerunt, inter istos nimium rara est auis. [60,184] (THEOTIMVS) Non ignoro quas fabulas impii quidam de illis spargant, sed ego sic affectus sum, ut ubicunque uidero illam sacrosanctissimam uestem, putem adesse angelos Dei, eamque domum esse felicem, cuius limen crebro teritur illorum pedibus. [60,185] (PHILECOVS) Et ego arbitror pauciores esse steriles foeminas, ubi illi agunt familiariter. Sed mihi propitius sit Franciscus, Theotime, qui hactenus tanto in errore sim uersatus. Existimabam istorum uestem nihil aliud esse quam uestem, nec per se meliorem ueste nautae aut calcearii, nisi utentis sanctimonia commendaretur, quemadmodum Christi uestis contacta sanauit haemorrhoissam. Alioqui dubitabam, utrum textor an uestiarius eam uim dedisset uesti. [60,186] (THEOTIMVS) Haud dubie, qui formam dat, dat uim. [60,187] (PHILECOVS) Posthac ergo uiuam suauius, nec me macerabo metu inferorum aut confessionis taedio aut cruciatu poenitentiae.