[1] VII. [2] MILITIS CONFESSIO. [3] Alia. [4] Militaria. [5] HANNO, THRASYMACHUS. [6] (Hanno) Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis? [7] (Thrasymachus) Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras? [8] (Hanno) Quia alatus uidebare quum abires, nunc claudicas. [9] (Thrasymachus) Sic a bello rediri solet. [10] (Hanno) Quid tibi cum bello, homo quouis dama fugacior? [11] (Thrasymachus) Spes praedae reddiderat fortem. [12] (Hanno) Multum igitur refers manubiarum? [13] (Thrasymachus) Imo zonam inanem. [14] (Hanno) Tanto minus grauare sarcina. [15] (Thrasymachus) Atqui sceleribus onustus redeo. [16] (Hanno) Grauis profecto sarcina, si uerum dicit Propheta, qui peccatum appellat plumbum. [17] (Thrasymachus) Plus illic scelerum et uidi, et patraui, quam unquam antehac in omni uita. [18] (Hanno) Ecquid igitur arridet uita militaris? [19] (Thrasymachus) Nihil neque scelestius, neque calamitosius. [20] (Hanno) Quid igitur in mentem uenit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad conuiuium? [21] (Thrasymachus) Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae deuouisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare. [22] (Hanno) Ita quidem uidetur. [23] Nam ad res honestas uix ullo pretio conduci queant. [24] Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit uictoria. [25] (Thrasymachus) Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor uirorum, ut neque uidere potuerim, quid gereretur, adeo ut uix scirem ubi essem ipse. [26] (Hanno) Unde igitur ceteri, qui ex bello ueniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores? [27] (Thrasymachus) Ego credo, istos mentiri splendide. [28] In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro. [29] (Hanno) An ne hoc quidem scis, unde tibi uenerit claudicatio? [30] (Thrasymachus) Vix, ita me Mauors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu. [31] (Hanno) At ego scio. [32] (Thrasymachus) Scis? an tibi narrauit aliquis? [33] (Hanno) Non, sed diuino. [34] (Thrasymachus) Dic igitur. [35] (Hanno) Quum fugeres pauidus, collapsus humi offendisti in silicem. [36] (Thrasymachus) Dispeream, nisi rem acu tetigisti. [37] Adeo uerisimile est, quod diuinasti. [38] (Hanno) Abi domum, et uxori narra tuas uictorias. [39] (Thrasymachus) Illa mihi occinet haud suaue encomium, qui nudus redeam. [40] (Hanno) Sed unde restitues, quod rapuisti? [41] (Thrasymachus) Iam pridem restitui. [42] (Hanno) Cui? [43] (Thrasymachus) Scortis, oenopolis, et iis, qui me uicerunt alea. [44] (Hanno) Satis militariter. [45] Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. [46] Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est. [47] (Thrasymachus) Imo illic erat sacrum nihil. [48] Nec profanis parcitum est, nec fanis. [49] (Hanno) Quo pacto sarcies? [50] (Thrasymachus) Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit. [51] (Hanno) Iure belli fortassis. [52] (Thrasymachus) Tenes. [53] (Hanno) At istud ius summa est iniuria. [54] Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum. [55] (Thrasymachus) Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito. [56] (Hanno) Est aliquid insanire cum multis. [57] (Thrasymachus) Concionator e suggesto pronunciauit, bellum esse iustum. [58] (Hanno) Suggestum illud non solet mentiri. [59] Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi. [60] (Thrasymachus) Audiui ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte uiuere. [61] (Hanno) Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, uiolare sacras uirgines, spoliare miseros, occidere innoxios. [62] (Thrasymachus) Lanii conducuntur ad mactandum bouem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines? [63] (Hanno) Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello cadere? [64] (Thrasymachus) Non admodum. [65] Bona spes habebat animum meum. [66] Nam diuae Barbarae me semel commendaram. [67] (Hanno) Receperat illa tutelam tui? [68] (Thrasymachus) Sic mihi uisa est annuere capite aliquantulum. [69] (Hanno) Quando isthuc tibi uisum est? mane? [70] (Thrasymachus) Non, sed a coena. [71] (Hanno) Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi uisae sunt ambulare. [72] (Thrasymachus) Ut hic diuinat omnia! sed praecipua spes erat in diuo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar. [73] (Hanno) In tentoriis? [74] Unde illic diui? [75] (Thrasymachus) Carbone pinxeramus illum in uelo. [76] (Hanno) Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. [77] Sed extra iocum; non uideo qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam. [78] (Thrasymachus) Imo noui uiam breuiorem. [79] (Hanno) Quam? [80] (Thrasymachus) Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis. [81] (Hanno) Etiam de sacrilegiis? [82] (Thrasymachus) Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi. [83] (Hanno) Bene habet, si uestram compositionem Deus ratam habuerit. [84] (Thrasymachus) Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. [85] Nam Deus natura placabilis est. [86] (Hanno) Quem tibi sacerdotem deliges? [87] (Thrasymachus) Cui cognouero quam minimum esse frontis ac bonae mentis. [88] (Hanno) Ne non habeant similes labra lactucas. [89] Ab illo purus abibis ad corpus dominicum? [90] (Thrasymachus) Quid ni? [91] Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exonerauero sarcina: ipse uiderit, qui absoluit. [92] (Hanno) Qui scis, an absoluat? [93] (Thrasymachus) Scio. [94] (Hanno) Quonam indicio? [95] (Thrasymachus) Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid. [96] (Hanno) Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absoluo te, ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi? [97] (Thrasymachus) Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum. [98] (Hanno) Sed isthuc tuo periculo credis. [99] Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes. [100] (Thrasymachus) Unde tu mihi obuius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes? [101] (Hanno) Felix occursus. [102] Bona auis est obuius amicus, qui bene moneat. [103] (Thrasymachus) Nescio quam bona, certe parum suauis.