[40,0] XL. g-ICHTHYOPHAGIA. LANIO ET SALSAMENTARIVS. [40,1] (LANIO) Dic mihi, insulsissime Salsamentarie, nondum emisti restim? [40,2] (SALSAMENTARIVS) Restim, Lanio? [40,3] (LANIO) Ita, restim. [40,4] (SALSAMENTARIVS) Cui tandem rei? [40,5] (LANIO) Cui, nisi suspendio? [40,6] (SALSAMENTARIVS) Emant alii, me nondum usque adeo taedet huius uitae. [40,7] (LANIO) At breui taedebit. [40,8] (SALSAMENTARIVS) In uatem ipsum ista uertat deus aliquis potius. Sed quid est mali? [40,9] (LANIO) Si nescis, dicam. Instat tibi tuisque plane Saguntina, quod aiunt, fames, ut res plane sit uobis ad laqueum reditura. [40,10] (SALSAMENTARIVS) Bona uerba, Lanio. Ista sint hostibus nostris. Vnde nobis ex lanio repente prodisti pythius quispiam, ut diuines tantam calamitatem? [40,11] (LANIO) Non est diuinatio, ne tibi blandiaris. Res ipsa adest in foribus. [40,12] (SALSAMENTARIVS) Enecas, aede rem, si quid habes. [40,13] (LANIO) Aedam tuo magno malo. A Romano Senatu uenit edictum, ut posthac liberum sit cuique uesci quibus uelit. Quid igitur tibi tuoque ordini restat, nisi bulimia cum putribus salsamentis? [40,14] (SALSAMENTARIVS) Per me quidem uel limacibus uel urticis uescatur, qui uolet. At num interdictum est cuiquam, ne uescatur piscibus? [40,15] (LANIO) Non, sed data potestas uescendi carnibus, quibus fuerit collibitum. [40,16] (SALSAMENTARIVS) Siue uana praedicas, tu potius dignus es suspendio; siue uera, tibi potius parandus funis. Nam mihi posthac spero quaestum uberiorem. [40,17] (LANIO) Imo prouentum uberrimum, sed esuritionis usque ad saturitatem. Aut si mauis audire laetiora, posthac longe mundius uiues neque, quod soles, cubito nasum emunges pituitosum et scabie fruticantem. [40,18] (SALSAMENTARIVS) Ohe, uenimus ad summum, caecus conuitia iacit in luscum, quasi uero quicquam apud laniones purius sit ea parte corporis, quae dicitur semper lotione superior. Vtinam uerum esset quod annuncias, at uereor ne me coniicias in falsum gaudium. [40,19] (LANIO) Tibi quidem nimium uera nuncio. Sed unde tibi quaestum promittis uberiorem? [40,20] (SALSAMENTARIVS) Quoniam eo uideo recidisse mores hominum, ut quod uetitum sit, impotentius appetant. [40,21] (LANIO) Quid tum postea? [40,22] (SALSAMENTARIVS) Quia plures abstinebunt ab esu carnium, ubi permissa est uescendi potestas, nec ullum erit lautum conuiuium absque piscibus, quemadmodum apud priscos fieri consueuit. Itaque carnium esum permissum gaudeo, utinam et piscium esus esset interdictus: auidius his uescerentur homines. [40,23] (LANIO) Pium me hercule uotum. [40,24] (SALSAMENTARIVS) Hoc optarem, si, quod tu facis, nihil aliud spectarem quam pecuniae lucrum, cuius amore tu crassam istam et carniuoram animam diis manibus deuouisti. [40,25] (LANIO) Salsus es totus, quum insulsa sit oratio. [40,26] (SALSAMENTARIVS) Quae ratio commouit Romanos, ut tot seculis obseruatam legem carnariam relaxarint? [40,27] (LANIO) Nimirum hoc ipsa res iam dudum illis persuasit. Reputant, id quod est, per salsamentarios inquinari ciuitatem, infici terram, flumina, aerem et ignem et si quod aliud est elementum; corrumpi corpora mortalium. Ex piscium enim esu corpus impleri putribus humoribus, hinc febres, tabes, podagrae, epilepses, leprae et quid non malorum? [40,28] (SALSAMENTARIVS) Dic igitur mihi, Hippocrates, quur in ciuitatibus bene institutis uetitum est intra moenia mactare tauros ac sues? Rectius etiam consuleretur saluti ciuium, si nec pecudes iugularentur. Quur laniis describitur certus locus, ne si passim uiuant, totam urbem reddant pestilentem? An est ullum foetoris genus corrupto animantium cruore sanieque pestilentius? [40,29] (LANIO) Aromata mera sunt, si ad piscium putorem conferas. [40,30] (SALSAMENTARIVS) Tibi quidem, opinor, aromata mera sunt, at non idem uisum magistratibus, qui uos ab urbe submouent. Porro quam suauiter oleant uestrae istae lanienae, declarant ii qui naribus obturatis praetereunt; declarant uulgo, qui malunt habere uicinos decem lenones quam unum lanionem. [40,31] (LANIO) At uobis ad abluenda putria salsamenta nec locus nec amnes toti sufficiunt; uereque, quod dici solet, inaniter aquam consumitis. Semper enim piscis piscem olet, etiamsi unguentis oblinas. Quid autem mirum mortuos sic olere, quum plerique uiui mox ut capti sunt oleant? Carnes muria conditae seruantur multos in annos, adeo non putentes, ut aromaticum quiddam redoleant. Rursus uulgari sale conditae durant absque foetore. Duratae fumo uentoue nihil molesti odoris contrahunt. Haec omnia si pariter adhibeas pisci, nihil aliud quam piscem olebit. Vel hinc coniice nullum esse putorem cum piscium foetore conferendum, quod ab his putrefit etiam ipse sal, in hoc a natura datus ut a rebus arceat putrefactionem, dum genuina ui claudit constringitque, simul et excludens, quod estrinsecus noxam afferre possit et humores intus unde putrefactio poterat oriri desiccans; in solis piscibus sal non est sal. Nostras aedes fortassis aliquis delicatior praeteriens obturat nares; at nemo sustinet in cymba sedere, in qua uestra sunt salsamenta. Viatori si quando occurrunt plaustra onusta salsamentis, quae ibi fuga! quae narium obturatio! quae sputa! quae excreatio! Et si qua fieri possit, ut salsamenta pura in urbem adueherentur, quemadmodum nos mactatorum boum carnes apportamus, lex non dormiret; nunc quid facias iis, quae putria sunt etiam quum comeduntur? Et tamen quoties uidemus ab agoranomis damnatas merces uestras coniici in flumen, uobis indicta mulcta? Id uero saepius etiam fieret, nisi illi corrupti per uos magis spectarent priuatum commodum, quam publicam salutem. Nec hac tantum parte nocetis reipublicae, sed impia conspiratione uetatis, ne aliunde pisces recentiores aduehantur in ciuitatem. [40,32] (SALSAMENTARIVS) Quasi uero nullus unquam uiderit mulcta percussum lanionem, quod porcum insyncerum et linguae maculis leprae uitium profitentem uendiderit, aut quod ouem aquis coenoue suffocatam, aut alioqui uerminantes armos lotione et circumlito retenti cruore uitium dissimularit. [40,33] (LANIO) Atqui nullum ex nobis tale extat exemplum, quale nuper ex uobis. Ex unica anguilla, crusto panis incocta, periere nouum conuiuae. Talibus obsoniis uos instruitis mensas ciuium. [40,34] (SALSAMENTARIVS) Casum narras, qui nemini uitari possit, si fortuna uelit. At uobis pene quotidianum est pro cuniculis altiles feles uendere, pro leporibus canes, si per auriculas et pedes hirsutos liceret. Quid autem commemorem artocreas ex humanis carnibus confectas? [40,35] (LANIO) Tu quod in me damnabas, casus et hominum uitia mihi opprobras; tueantur ista qui committunt. Ego quaestum cum quaestu confero. Alioqui damnentur et olitores, quod interdum imprudentes pro caule uendant cicutam aut aconitum. Damnentur et pharmacopolae, quod interdum pro remediis porrigunt uenena. Nulla est ars tam inculpata, quin isthaec incidant mala. Vos quum omnes officii numeros impleueritis, uenenum est quod uenditis. Si torpedinem, si hydrum, si leporem marinum retibus admixtum cum caeteris uenderetis, casus esset, non crimen, nec magis imputari poterat uobis, quam medico, qui nonnunquam occidit aegrum quem curat. Ferri poterat hoc malum, si mensibus duntaxat hybernis extruderetis uestra purulenta: rigor temporis mitigaret pestilentiam. Nunc aestatis incendio putrem additis materiam, autumnum per se nocentem redditis nocentiorem. Quumque iam se renouat annus et humores conditi sese rursus proferunt non absque corporum periculo, ibi uos totos menses duos tyrannidem occupatis et anni renascentis infantiam accersito senio uitiatis, quumque hoc meditetur natura, ut corpora succis insalubribus repurgata nouis succis repubescant, uos ingeritis meros putores merasque sanies, et si quid est in corporibus uitii, augetis, malum malo adiicientes et bonos insuper corporis succos corrumpentes. Tolerari poterat hoc quoque, si tantum corpora uitiaretis; nunc, quoniam ex ciborum differentiis uitiantur animorum organa, fit ut et ipsi uitientur animi. Tales fore uideas homines istos pisculentos, quales sunt ipsi pisces; pallent, olent, stupent, muti sunt. [40,36] (SALSAMENTARIVS) O nouum Thaletem. Quid igitur sapiunt qui betis uictitant? nimirum quantum ipsae betae. Quid sapiunt qui boues et oues et capras deuorant? Nimirum quod boues, oues et caprae. Vos hoedos pro deliciis uenditis, et tamen hoc animal, ut est morbo comitiali obnoxium, ita gignit eundem morbum in his qui gaudent esu carnium. An non praestabat salsamentis placare latrantem stomachum? [40,37] (LANIO) Quasi solum hoc mentiti sint rerum naturalium scriptores. Et si maxime uerum sit quod narrant, corporibus morbo obnoxiis saepe quae per se optima sunt pessima sunt. Hecticis ac phthisicis uendimus hoedos, non uertiginosis. [40,38] (SALSAMENTARIVS) Si piscium esus tantam perniciem adfert rebus mortalium, quur nobis praesulum ac principum sententia licet toto anno nostras merces diuendere, uobis bonam anni partem indictae sunt feriae. [40,39] (LANIO) Istud quid mea refert? Fortassis hoc procuratum est a malis medicis, quo quaestus ipsis esset uberior. [40,40] (SALSAMENTARIVS) Quos malos medicos mihi commemoras, quum nulli sint piscibus hostes aeque capitales? [40,41] (LANIO) Ne quid erres, o bone, non faciunt hoc studio uestri nec amore piscium, quum ab his nulli religiosius abstineant; suum agunt negocium. Quo plures tussiunt, languent, aegrotant, hoc illis annona benignior est. [40,42] (SALSAMENTARIVS) Medicis hic non patrocinabor, ipsi suam uicem ulciscentur, si quando in casses illorum incideris. Mihi pro mea causa sufficit ueterum sanctimonia uitae, probatissimorum autoritas, episcoporum maiestas, publica Christianarum gentium consuetudo, quos omnes si damnabis insaniae, malo cum illis insanire, quam cum laniis esse sobrius. [40,43] (LANIO) Tu recusas patronus esse medicis, ego nolim esse criminator aut censor ueterum publicaeue consuetudinis. Ista uenerari soleo, non incessere. [40,44] (SALSAMENTARIVS) Isto quidem nomine cantus es uerius quam pius lanio, nisi te prorsus non noui. [40,45] (LANIO) Meo iudicio sapiunt, qui canent ne quid habeant rei cum his, qui fulmen habent in manibus. Attamen quid ex meis Bibliis, quae populari lingua uersa nonnunquam lego, sentiam, non tacebo. [40,46] (SALSAMENTARIVS) Vt nunc fies ex lanione theologus. [40,47] (LANIO) Arbitror primos illos homines simul atque ex uda argilla prodierunt, fuisse corpore salubri ac succulento. Id declarat illorum uiuacitas. Deinde paradisum fuisse locum multo commodissimum situ coeloque saluberrimo. Tali loco talia corpora uel aeris haustus, herbarum, arborum ac florum undique aspirantium fragrantia titra cibum ullum potuisse uiuere, praesertim quum ultro citra sudorem hominis affatim tellus effunderet omnia, nec morbus esset ullus nec senium. Cultus enim talis horti uoluptas erat uerius quam labor. [40,48] (SALSAMENTARIVS) Adhuc uerisimilia praedicas. [40,49] (LANIO) Ex tam uario horti feracissimi prouentu, nihil interdictum est praeter unicam arborem. [40,50] (SALSAMENTARIVS) Verissimum est. [40,51] (LANIO) Idque non ob aliud, nisi ut per obedientiam agnoscerent Dominum et conditorem suum. [40,52] (SALSAMENTARIVS) Recte. [40,53] (LANIO) Quin et illud arbitror: recentem terram omnia progenuisse feliciora meliorisque succi quam nunc gignit senescens ac propemodum effoeta. [40,54] (SALSAMENTARIVS) Esto. [40,55] (LANIO) Idque praecipue in paradiso. [40,56] (SALSAMENTARIVS) Haud dissimile ueri. [40,57] (LANIO) Illic igitur uesci uoluptatis erat, non necessitatis. [40,58] (SALSAMENTARIVS) Audiui. [40,59] (LANIO) Et abstinere a laniandis animantibus humanitas erat, non sanctitas. [40,60] (SALSAMENTARIVS) Nescio. Animantium esum a diluuio permissum lego, prius interdictum non lego. Quorsum autem attinebat permittere, si iam permissus erat? [40,61] (LANIO) Quare non uescimur ranis? Non quia uetiti, sed quoniam abhorremus. Qui scis an Deus illic admonuerit quem cibum requireret humana frugalitas, non quem permitteret? [40,62] (SALSAMENTARIVS) Non sum ariolus. [40,63] (LANIO) Atqui in ipso statim conditi hominis initio legimus: "Dominamini piscibus maris et uolatilibus coeli et uniuersis animalibus quae mouentur suer terram". Quis usus dominii, si uesci non licet? [40,64] (SALSAMENTARIVS) O crudelem herum. Itane deuoras seruos et ancillas, tuos liberos et uxorem? Quin eadem opera uesceris matula tua, cuius dominus es? [40,65] (LANIO) Sed audi uicissim, insulse Salsamentarie: e caeteris usus est, nec est inane dominii nomen. Equus uehit me tergo, camelus gestat sarcinas. E piscibus uero quis usus nisi uescaris? [40,66] (SALSAMENTARIVS) Quasi uero non sint innumera ex piscibus remedia. Deinde multa sunt in hoc tantum condita, ut delectent hominem contemplantem et in conditoris admirationem rapiant. Forte non credes delphinos hominem tergo uehere. Denique sunt pisces, qui nobis praedicant imminere tempestatem, uelut echinus. An non talem seruum optares domi tuae? [40,67] (LANIO) Verum ut hoc largiamur, ante diluuium non fuisse fas uesci cibis, praeterquam terrae frugibus, nihil magni erat abstinere ab iis, quae non requirebat corporis necessitas et habebant laniandi crudelitatem. Illud fateris animantium esum initio permissum ob humanorum corporum imbecillitatem. Frigus induxerat diluuium, et hodie uidemus in regionibus frigidis nasci homines caeteris edaciores; ac terrae prouentum uel extinxerat uel corruperat inundatio. [40,68] (SALSAMENTARIVS) Esto. [40,69] (LANIO) Et tamen a diluuio praeteribant annum ducentesimum. [40,70] (SALSAMENTARIVS) Credo. [40,71] (LANIO) Quur igitur Deus, quod illis robustis titra exceptionem permisit, post imbecillioribus aeuique contractioris astrinxit ad certa animantium genera, quemadmodum praecepit Moses? [40,72] (SALSAMENTARIVS) Quasi meum sit eorum quae Deus gerit rationem reddere. Arbitror tamen hoc tum fecisse Deum, quod solent heri, qui contrahunt indulgentiam in seruos, ubi uident illos abuti lenitate dominorum. Sic equo plus satis ferocienti subducimus fabas et auenam parcoque foeno pascimus, frenoque et calcaribus asperioribus subigimus. Excusserat hominum genus omnem reuerentiam in tantamque licentiam sese effuderat, quasi nullus omnino Deus esset. Hic inuenti sunt legis cancelli, ceremoniarum repagula, minarum ac praeceptorum frena, quo uel sic resipiscerent. [40,73] (LANIO) Quin igitur manent hodie legis illius repagula? [40,74] (SALSAMENTARIVS) Quia sublata est carnalis seruitutis asperitas, posteaquam per Euangelium adoptati sumus in filios Dei. Detractum est praeceptis, ubi contigit uberior gratia. [40,75] (LANIO) Quum Deus appellet suum testamentum sempiternum quumque Christus negarit se soluere legem, sed consummare, qua fiducia posteriores ausi sunt bonam legis partem abrogare? [40,76] (SALSAMENTARIVS) Gentibus ea lex data non erat, et ideo uisum est apostolis eas non onerare circuncisionis molestia, ne, quod Iudaei faciunt et hodie, in corporalibus obseruationibus constituerent salutis spem potiusquam in fiducia et charitate erga Deum. [40,77] (LANIO) Omitto gentes; quae Scriptura manifeste docet Iudaeos, si professionem Euangelicam fuerint amplexi, manumissos esse a Mosaicae legis seruitute? [40,78] (SALSAMENTARIVS) Quoniam id fore praedictum erat a prophetis, qui promittunt testamentum nouum et cor nouum, inducuntque Deum abominantem festos Iudaeorum dies, auersantem illorum uictimas, detestantem ieiunia, reiicientem donaria, desiderantem populum circunciso corde. Confirmauit illorum promissa Dominus ipse, qui porrigens discipulis corpus et sanguinem suum appellat testamentum nouum. Si nihil aboletur de ueteri, quur hoc dicitur nouum? Ciborum delectum non exemplo quidem sed sententia sua abrogauit Dominus, quum negat hominem inquinari cibis qui mittuntur in stomachum, et per secessum repurgantur; docet idem Petrum conspecta uisione, imo Petrus ipse cum Paulo caeterisque uescens cibis communibus, a quibus lex praeceperat temperari. Agit hoc ubique Paulus in suis epistolis, nec dubitatur quin, quod hodie sequitur populus Christianus, ab apostolis ueluti per manus traditum ad nos denique peruenerit. Itaque non tam manumissi sunt Iudaei, quam a legis superstitione uelut a lacte consueto quidem et familiari, sed iam intempestiuo, depulsi. Neque lex abrogata est, sed ea pars iussa est cedere, quae iam erat ociosa. Frondes et flores pollicentur fructum exoriturum. Is ubi grauat arborem, nemo flores desiderat. Neque quisquam deplorat perisse filii sui pueritiam, ubi iam ad aetatem maturam peruenit. Neque quisquam requirit lucernas et funalia, ubi se terris deprompsit sol. Nec habet quod queratur paedagogus, si filius iam puber suam libertatem sibi uindicat ac paedagogum in sua uicissim habet potestate. Pignus desinit esse pignus, ubi promissa sunt exhibita. Sponsa prius quam deducatur ad sponsum, epistoliis ab illo missis sese consolatur, exosculatur munuscula ab illo uenientia, picturas illum referentes amplectitur. Caeterum, ubi iam ipsius sponsi data est copia, prae huius amore negligit illa prius adamata. At Iudaei primum aegre diuellebantur a consuetis, uelut si puer assuetus lacti iam grandis mammam inclamet, cibum solidum fastidiens. Itaque propemodum ui depulsi sunt ab illis uel figuris uel umbris uel temporariis solatiis, quo se iam totos conuertant in eum, quem lex illa promiserat et adumbrarat. [40,79] (LANIO) Quis expectarat tantum theologiae a salsamentario? [40,80] (SALSAMENTARIVS) Soleo pisculentum commeatum suppeditare nostrae ciuitatis Dominicano collegio. Itaque fit ut illi frequenter prandeant apud me; ego nonnunquam apud illos. Ex eorum conflictationibus hoc decerpsi. [40,81] (LANIO) Nae tu dignus es, qui ex salsamentario fias piscium recentium uenditor. Verum illud expedi: Si Iudaeus esses, neque mihi satis liquet an sis, et immineret ex fame certum uitae periculum, uescereris carne suilla, an mortem praeoptares? [40,82] (SALSAMENTARIVS) Quid factures essem scio, quid mihi faciendum esset nondum intelligo. [40,83] (LANIO) Deus utrunque uetuit: "Non occides", et: "Non uesceris carne suilla". In tali case utrum praeceptum utri par est cedere? [40,84] (SALSAMENTARIVS) Primum non constat an hoc animo Deus uetuerit uesci suilla, ut mortem uellet oppeti potius, quam esu uitae consuli. Nam ipse Dominus excusat Dauid, qui contra legis praeceptum comederit sacros panes. Et in exilio Babylonico multa non obseruata sunt a Iudaeis, quae lex praescripserat. Proinde censerem eam legem, quam ipsa quoque natura tulit eoque perpetua est et inuiolabilis, debere potiorem haberi ea, quae neque semper fuit et post erat abroganda. [40,85] (LANIO) Quur igitur laudati sunt fratres Macchabaei, qui maluerunt duris cruciatibus exanimari, quam carnem gustare suis? [40,86] (SALSAMENTARIVS) Opinor, quoniam hic esus a rege praescriptus complectebatur totius patriae legis abnegationem, quemadmodum circuncisio, quam Iudaei gentibus obtrudere conabantur, continebat totius legis professionem, non aliter, quam arra data ad uniuersum contractum praestandum oblige. [40,87] (LANIO) Itaque, si crassior illa legis pars post exortam Euangelii lucem recte sublata est, quo consilio nunc uidemus uel eadem uel his grauiora reuocari, praesertim quum Dominus iugum suum appellet suaue et Petrus in Actis apostolorum Iudaeorum legem appellet duram, quam nec ipsi ferre potuerint nec patres ipsorum? Sublata est circuncisio, sed successit baptismus, duriore prope dixerim conditione. Illa differebatur in octauum diem, et si quis interim casus intercepisset puerum, uotum circuncisionis pro circuncisione imputabatur. Nos pueros uix dum e latebris uteri materni egressos in frigidam aquam, quaeque die in alueo saxeo constitit, non enim dicam computruit, totos immergimus; et si uel primo die atque adeo in ipso partus ostio perierit, nulla parentum aut amicorum culpa, deditur miser aeternae damnationi. [40,88] (SALSAMENTARIVS) Sic aiunt. [40,89] (LANIO) Sublatum est sabbatum, imo non sublatum est, sed translatum in diem dominicum. Quid refert? Paucorum dierum ieiunia indixit lex Mosaica; nos illis quantum addidimus numerum? In delectu ciborum quanto liberiores Iudaei nobis, quibus licebat uel totem annum uesci ouibus, tapis, perdicibus et hoedis? Illis nullum uestis genus erat interdictum praeter eam, quae esset lana linoque contexta. Nunc praeter tot uestium praescriptas et interdictas formas et colores accessit capitis rasura, eaque uaria. Ne commemorem interim confessionis onus et constitutionum humanarum sarcinas, decimationes non simplices, astrictum arctioribus uinculis matrimonium, nouas affinitatis leges aliaque permulta, quae faciunt ut hac parte non paulo commodior uideatur fuisse Iudaeorum, quam nostra conditio. [40,90] (SALSAMENTARIVS) Erras tota uia, Lanio : Christi iugum non aestimatur ad istam regulam, quam imaginaris. Pluribus astringitur Christianus, et astringitur ad difficiliora, denique ad poenam grauiorem, sed his adiuncta copiosior uis fidei et charitatis facit ea suauia, quae natura sunt grauissima. [40,91] (LANIO) Atqui quum olim Spiritus specie linguarum ignearum e coelo delapsus copiosissimo dono fidei et charitatis locupletarit credentium pectora, quur detractum est legis onus, uelut imbecillibus ac sub iniqua sarcina periclitantibus? Quur Petrus iam afflatus Spiritu uocat onus intolerabile? [40,92] (SALSAMENTARIVS) Detractum est ex parte, ne Iudaismus, ut coeperat, obrueret Euangelii gloriam, et ne legis odio gentes alienarentur a Christo, inter quas erant infirmi plurimi, quibus instabat duplex periculum, alterum ne crederent sine legis obseruatione neminem posse salutem consequi, alterum ne potius haberent in paganismo manere, quam Mosaicae legis iugum accipere. Horum imbecilles animos oportebat uelut esca quadam libertatis allicere. Rursus quo mederentur illis, qui negabant ex Euangelii professione salutis esse spem citra legis obseruationem, circuncisionem, sabbatismos, delectus ciborum aliaque id genus aut prorsus sustulerunt aut in aliud uerterunt. Porro quod Petrus negat se legis onus portare potuisse, non est referendum ad eam personam, quam tum gerebat, quum illi iam nihil est intolerabile, sed ad crassos et infirmos Iudaeos, qui non sine taedio arrodebant hordei tunicam, nondum gustata spiritus medulla. [40,93] (LANIO) Satis tu quidem crasse disseris. Atqui mihi uidetur et hodie non minus esse causarum, quur obseruationes istae carnales hactenus tolli debeant, ut arbitrariae sint, non obligatoriae. [40,94] (SALSAMENTARIVS) Qui sic? [40,95] (LANIO) Nuper in linteo quodam amplissimo uidi totum orbem depictum. Illic didici quantula esset mundi portio Christi religionem pure syncereque profitens : nimirum Europae particula uergens ad occidentem, rursus altera uergens ad septentrionem, tertia tendens sed procul ad meridiem; ad orientem uergentis quartae postrema uidebatur Polonia. Reliquus orbis aut barbaros habet, non ita multum a brutis animantibus differentes, aut schismaticos, aut haereticos, aut utrunque. [40,96] (SALSAMENTARIVS) At non uidisti totum illud littus Austrinum et sparsas insulas Christianis insignibus notatas? [40,97] (LANIO) Vidi, didicique illinc auectas praedas, Christianismum inductum non audiui. Quum igitur tam ampla sit messis, uidetur hoc esse consultissimum ad religionem Christianam propagandam, ut quemadmodum apostoli sustulerunt onus legis Mosaicae, ne gentes resilirent, ita nunc ad illiciendos etiam imbecilles, tolli quarundam rerum obligationes, sine quibus initio seruatus est orbis et nunc seruari posset, modo adsit fides et charitas Euangelica. Rursus audio uideoque plurimos esse, qui in locis, uestibus, cibis, ieiuniis, gesticulationibus, cantibus, summum pietatis constituunt, et ex his proximum iudicant contra praeceptum Euangelicum. Vnde fit, ut quum omnia referantur ad fidem et charitatem, harum rerum superstitione extinguatur utrunque. Procul enim abest a fide Euangelica, qui fidit huiusmodi factis. Et procul abest a charitate Christiana, qui ob potum eut cibum, quo recte quis uti potest, exasperat fratrem, pro cuius libertate mortuus est Christus. Quam amarulentas contentiones uidemus inter Christianos, quam inimicas calumnias ex ueste aliter cincta tinctaue, ex cibo quem porrigunt aquae et quem porrigunt pascua. Hoc malum, si ad paucos serpsisset, contemni poterat. Nunc uidemus uniuersum orbem ob haec dissidiis exitialibus concuti. Haec si tollerentur, et nos maiori concordia uiueremus, neglectis ceremoniis, ad ea tantum contendentes quae docuit Christus, et reliquae nationes citius amplecterentur religionem cum libertate coniunctam. [40,98] (SALSAMENTARIVS) Extra Ecclesiae domum non est salus. [40,99] (LANIO) Fateor. [40,100] (SALSAMENTARIVS) Extra Ecclesiam est, quisquis non agnoscit Pontificem Romanum. [40,101] (LANIO) Non reclamo. [40,102] (SALSAMENTARIVS) Sed hunc non agnoscit, qui illius praescripta negligit. [40,103] (LANIO) Atque ideo spero futurum, ut hic Pontifex nomine Clemens, animo pietateque clementissimus, quo magis omnes nationes ad Ecclesiae sodalitatem alliciat, omnia mitiget, quae hactenus uisa sunt aliquot populos a Romanae sedis foedere alienare, potiusque habeat Euangelii lucrum, quam suum in omnibus ius persequi. Audio quotidie ueteres querimonias de annatis, de condonationibus, de dispensationibus deque reliquis exactionibus, de grauatis ecclesiis; sed arbitror hunc ita moderaturum omnia, ut posthac impudens sit, qui pergat queri. [40,104] (SALSAMENTARIVS) Vtinam idem facerent omnes monarchae. Nihil addubito, quin res Christiane nunc in arctum coacta felicissime sit proferenda, si gentes barbarae senserint se uocari non ad seruitutem humanam, sed ad libertatem Euangelicam, nec ad rapinam expeti, sed ad felicitatis et sanctimoniae consortium. Vbi coaluerint et in nobis mores uere Christianos compererint, ultro plus offerent, quam ab eis ulla uis queat extorquere. [40,105] (LANIO) Id breui futurum auguror, si pestilens Ate, quae duos potentissimos orbis monarchas funesto bello commisit, abierit g-es g-korakas. [40,106] (SALSAMENTARIVS) Atque ego demiror iamdudum non esse factum, quum Francisco nihil fingi possit humanius, et Carolo Caesari arbitror a praeceptoribus instillatum, ut quo per fortunam plus accesserit imperii finibus, hoc ipse plus addat clementiae benignitatique. Ad haec habere solet et aetas ea peculiarem facilitatis ac mansuetudinis dotem. [40,107] (LANIO) Nihil est quod in utroque desideres. [40,108] (SALSAMENTARIVS) Quid igitur remoratur publicum orbis uotum? [40,109] (LANIO) Adhuc iureconsulti de finibus ambigunt, et scis comoediarum tumultus semper desinere in nuptias. Itidem principes suas finiunt tragoedias. Sed in comoediis subito coeunt nuptiae, hic inter magnos magnis moliminibus res agitur. Et praestat aliquanto serius obduci cicatricem, quam mox iterum hulcus erumpere. [40,110] (SALSAMENTARIVS) An credis istas nuptias esse firma concordiae uincula? [40,111] (LANIO) Vellem quidem, sed ex his uideo fere nasci maximam bellorum partem, et si quod bellum ortum fuerit, dum affinis adest affini, latius se spargit incendium et difficilius componitur. [40,112] (SALSAMENTARIVS) Fateor et agnosco uerissimum esse quod dicis. [40,113] (LANIO) Sed aequumne tibi uidetur, ut ob iureconsultorum rixas et contractuum moras totus orbis tantum perpetiatur mali? Nunc enim nihil usquam tutum est et pessimis licet plurimum, dum neque bellum est neque pax. [40,114] (SALSAMENTARIVS) De principum consiliis non est meum dicere. Verum, si quis me faciat Caesarem, scio quid sim facturus. [40,115] (LANIO) Eia, facimus te Caesarem simulque Romanum Pontificem, si libet. Quid facis? [40,116] (SALSAMENTARIVS) Fac me potius Caesarem et regem Galliae. [40,117] (LANIO) Age, esto utrunque. [40,118] (SALSAMENTARIVS) Protinus concepto pacis uoto, edicerem per uniuersam ditionem meam inducias, dimissis copiis, denuncians poenam capitis, si quis uel gallinam alterius attigerit. Ita pacatis rebus meo commodo, uel ut melius dicam, publico, transigerem de ditionis finibus aut de coniugii conditionibus. [40,119] (LANIO) Habesne firmiora foederis uincula quam matrimonium? [40,120] (SALSAMENTARIVS) Arbltror. [40,121] (LANIO) Imparti. [40,122] (SALSAMENTARIVS) Si Caesar essem, sic absque mora transegissem cum rege Gallorum: Frater, malus quispiam genius bellum hoc inter nos excitauit, neque tamen inter nos certamen fuit de capite, sed de ditione. Tu, quod in te fuit, fortem ac strennuum bellatorem praestitisti. Fortuna mihi fauit teque ex rege fecit captiuum. Quod accidit tibi, mihi potuit accidere, et tua calamitas omnes nos admonet humanae conditionis. Experti sumus quam hoc certaminis genus utrique sit incommodum. Age diuerso genere inter nos conflictemur. Dono tibi uitam, dono libertatem, pro hoste recipio te in amicum. Sit omnium praeteritorum malorum obliuio. Redi ad tuos gratis ac liber, habe tibi tua, esto bonus uicinus, et posthac geratur unum hoc certamen inter nos, uter alterum fide, officiis ac beneuolentia uincat; neque certemus uter altero latius regnet, sed uter sanctius administret suam ditionem. In priori conflictu fortunati laudem tuli, hic qui uicerit longe splendidius auferet decus. Mihi quidem haec clementiae fama plus adferet uerae laudis, quam si uniuersam Galliam meae ditioni adiunxissem. Et tibi gratitudinis opinio plus decoris conciliabit, quam si me tota Italia depulisses. Noli inuidere mihi laudem quam affecto, ego uicissim tuae sic fauebo, ut huic amico libenter sis debiturus. [40,123] (LANIO) Profecto sic possit astringi Gallia. Imo totus orbis. Etenim, si conditionibus iniquis hulcus hoc obducatur uerius quam sanetur, uereor ne, mox per occasionem rupta cicatrice, pus uetus erumpat maiore cum malo. [40,124] (SALSAMENTARIVS) Quam magnificam quamque plausibilem gloriam haec humanitas per uniuersum orbem pararet Carolo. Quae natio se non lubens tam humano tamque clementi principi submitteret? [40,125] (LANIO) Egisti Caesarem sat feliciter. Nunc age Pontificem. [40,126] (SALSAMENTARIVS) Perlongum sit singula persequi. Dicam compendio. Sic agerem, ut uniuersus orbis intelligeret esse principem Ecclesiae, qui nihil aliud sitiret, quam Christi gloriam et salutem omnium mortalium. Ea res uere mederetur inuidiae pontificii nominis et solidam ac perennem pararet gloriam. Sed interim ab asino, quod aiunt, delapsi, multum aberrauimus ab instituto. [40,127] (LANIO) Ego te mox reducam in uiam. Ais igitur obligare pontificum leges omnes qui sunt in Ecclesia? [40,128] (SALSAMENTARIVS) Aio. [40,129] (LANIO) Ad poenam gehennae? [40,130] (SALSAMENTARIVS) Aiunt. [40,131] (LANIO) Etiam episcoporum? [40,132] (SALSAMENTARIVS) Sic arbitror, in sua cuiusque ditione. [40,133] (LANIO) Etiam abbatum? [40,134] (SALSAMENTARIVS) Haereo. Nam hi certis conditionibus accipiunt administrationem, nec possunt suos grauare constitutionibus, nisi ex autoritate totius ordinis. [40,135] (LANIO) Quid si episcopus iisdem conditionibus accipiat suam functionem? [40,136] (SALSAMENTARIVS) Addubito. [40,137] (LANIO) Quod episcopus constituit, Pontifex potest rescindere? [40,138] (SALSAMENTARIVS) Opinor. [40,139] (LANIO) Quod Pontifex decreuit, nemo potest abrogare? [40,140] (SALSAMENTARIVS) Nemo. [40,141] (LANIO) Vnde igitur audimus rescissas pontificum sententias, hoc titulo, quod parum recte fuerint edocti, et priorum constitutiones a posterioribus antiquatas, quod a pietate delirarent? [40,142] (SALSAMENTARIVS) Ista subreptitia sunt ac temporaria. Nam et in Pontificem ut hominem cadit ignorantia personae factiue. Caeterum, quod ex autoritate Concilii uniuersalis proficiscitur, coeleste oraculum est et pondus habet par Euangeliis aut certe proximum. [40,143] (LANIO) Licetne de Euangeliis dubitare ? [40,144] (SALSAMENTARIVS) Bona uerba, ne de conciliis quidem rite in Spiritu Sancto congregatis, peractis, aeditis et receptis. [40,145] (LANIO) Quid si quis dubitet, an haec competant in concilium quod obiicitur, quemadmodum audio Basiliense Concilium a nonnullis reiici, nec omnibus probari Constantiense; loquor de his qui nunc habentur orthodoxi, ne quid dicam de proximo Concilio Lateranensi. [40,146] (SALSAMENTARIVS) Dubitent qui uelint suo periculo. Ego nolo dubitare. [40,147] (LANIO) Petrus igitur habuit autoritatem condendi nouas leges? [40,148] (SALSAMENTARIVS) Habuit. [40,149] (LANIO) Habuit et Paulus cum caeteris apostolis? [40,150] (SALSAMENTARIVS) Habuerunt in suis quisque ecclesiis, a Petro seu Christo commissis. [40,151] (LANIO) Et Petri successoribus par est potestas cum ipso Petro? [40,152] (SALSAMENTARIVS) Quid ni? [40,153] (LANIO) Tantundem igitur honoris debetur rescripto Romani Pontificis, quantum Epistolis Petri; et tantundem constitutionibus episcoporum, quantum Epistolis Pauli? [40,154] (SALSAMENTARIVS) Equidem arbitror etiam amplius deberi, si praecipiant et legem ferant cum autoritate. [40,155] (LANIO) Sed fasne est dubitare, an Petrus et Paulus scripserint afflatu diuini Spiritus ? [40,156] (SALSAMENTARIVS) Imo haereticus sit qui dubitet. [40,157] (LANIO) Idem censes de rescriptis et constitutionibus pontificum et episcoporum? [40,158] (SALSAMENTARIVS) De Pontifice censeo, de episcopis ambigo, nisi quod pium est de nullo perperam suspicari, ni res ipsa palam clamitet. [40,159] (LANIO) Quur Spiritus citius patitur errare episcopum, quam Pontificem? [40,160] (SALSAMENTARIVS) Quia grauius est a capite periculum. [40,161] (LANIO) Si tantum ualent praesulum constitutiones, quid sibi uult quod Dominus in Deuteronomio tam rigide comminatur, ne quis quid addat aut adimat legi? [40,162] (SALSAMENTARIVS) Non addit legi, qui latius explicat, quod latebat, qui ea suggerit quae spectant ad legis obseruationem, neque detrahit qui pro uiribus audientium legem dispensat, alia promens, alia celans pro ratione temporis. [40,163] (LANIO) Num obligabant pharisaeorum et scribarum constitutiones? [40,164] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror. [40,165] (LANIO) Quur ita? [40,166] (SALSAMENTARIVS) Quia docendi habebant autoritatem, non condendi leges. [40,167] (LANIO) Vtra potestas uidetur amplior, condendi leges humanas, an interpretandi diuinas? [40,168] (SALSAMENTARIVS) Condendi humanas. [40,169] (LANIO) Mihi secus uidetur. Etenim, cui ius est interpretandi, huius sententia pondus habet legis diuinae. [40,170] (SALSAMENTARIVS) Non satis assequor quod dicis. [40,171] (LANIO) Dicam explanatius. Lex diuina iubet subuenire parenti; Pharisaeus interpretatur hoc esse datum patri, quod missum est in corbonam, eo quod Deus pater sit omnium. Nonne huic interpretationi cedit lex diuina? [40,172] (SALSAMENTARIVS) Ista quidem falsa interpretatio est. [40,173] (LANIO) Sed posteaquam illis semel tradita est interpretandi autoritas, unde mihi constabit, cuius sit uera interpretatio, maxime si ipsi inter se dissentiant? [40,174] (SALSAMENTARIVS) Si minus satisfecit tibi sensus communis, sequere praesulum autoritatem. Id tutissimum est. [40,175] (LANIO) Ergo pharisaeorum et scribarum autoritas deuoluta est ad theologos et concionatores? [40,176] (SALSAMENTARIVS) Est. [40,177] (LANIO) Sed nullos audio frequentius inculcantes: Audite, ego dico uobis, quam eos qui nunquam uersati sunt in palaestris theologicis. [40,178] (SALSAMENTARIVS) Audies omnes candide, sed cum iudicio. Modo ne simpliciter insaniant. Tum enim oportet populum cum sibilo surgere, quo suam agnoscant dementiam. Caeterum quibus contigit titulus doctoris, his oportet fidere. [40,179] (LANIO) Verum in his quoque comperio nonnullos multo rudiores ac stultiores illis, qui prorsus sunt illiterati; et inter doctissimos miram uideo controuersiam. [40,180] (SALSAMENTARIVS) Elige quae sunt optima, inexplicata aliis relinquito, ea semper amplectens, quae procerum et multitudinis consensus approbauit. [40,181] (LANIO) Scio isthuc esse tutius. Sunt igitur et constitutiones iniquae, quemadmodum sunt interpretationes falsae? [40,182] (SALSAMENTARIVS) An sint, alii uiderint, arbitror esse posse. [40,183] (LANIO) Annas et Caiphas habebant potestatem condendi leges? [40,184] (SALSAMENTARIVS) Habebant. [40,185] (LANIO) Num horum quauis de re constitutiones obligabant ad poenam gehennae? [40,186] (SALSAMENTARIVS) Nescio. [40,187] (LANIO) Puta Annam constituisse, ne quis reuersus a foro sumeret cibum, nisi loto corpore; qui illotus caperet cibum, num crimen gehenna dignum admitteret? [40,188] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror, nisi contemptus publicae potestatis crimen exacerbaret. [40,189] (LANIO) An omnia praecepta Dei obligant ad poenam gehennae? [40,190] (SALSAMENTARIVS) Non opinor. Nam Deus prohibuit omne peccatum quamlibet ueniale, si theologis habenda fides. [40,191] (LANIO) Fortassis et ueniale pertraheret in gehennam, nisi Deus sua misericordia subleuaret imbecillitatem nostram. [40,192] (SALSAMENTARIVS) Non est absurdum dictu, affirmare non ausim. [40,193] (LANIO) Quum Israelitae exularent in Babylone, praeter alia plurima quae lex praescripsit, in multis fuit omissa circuncisio. An omnes hi perierunt? [40,194] (SALSAMENTARIVS) Deus nouit. [40,195] (LANIO) Si Iudaeus clam fame periclitans uesceretur carne suilla, committeretne crimen ? [40,196] (SALSAMENTARIVS) Mea quidem sententia necessitas excusaret factum: quandoquidem ore Domini defensus est Dauid, quod contra legis praeceptum comederit panes sacros, quos appellant propositionis, nec solum comedit ipse, sed et fugae comites prophanos iisdem pauit. [40,197] (LANIO) Si quem ea necessitas constringeret, ut aut pereundum sit fame aut furtum committendum, utrum eligeret, mortem an furtum? [40,198] (SALSAMENTARIVS) Forsitan in eo casu furtum furtum non esset. [40,199] (LANIO) Hem, quid audio, ouum non est ouum? [40,200] (SALSAMENTARIVS) Praesertim si caperet animo reddendi placandique dominum, quum primum liceret. [40,201] (LANIO) Quid si pereundum homini, nisi falsum testimonium ferat aduersus proximum, utrum eligendum? [40,202] (SALSAMENTARIVS) Mors. [40,203] (LANIO) Quid si commisso adulterio possit seruare uitam? [40,204] (SALSAMENTARIVS) Potior erit mors. [40,205] (LANIO) Quid si simplici stupro possis effugere mortem? [40,206] (SALSAMENTARIVS) Moriendum potius, ut aiunt. [40,207] (LANIO) Quur hic ouum non desinit esse ouum? praesertim si nulla fiat uis aut iniuria. [40,208] (SALSAMENTARIVS) Fit iniuria corpori puellae. [40,209] (LANIO) Quid si periurio? [40,210] (SALSAMENTARIVS) Moriendum. [40,211] (LANIO) Quid si simplici nullique noxio mendacio? [40,212] (SALSAMENTARIVS) Docent praeoptandam mortem. At ego crediderim, graui necessitate aut ingenti proposita utilitate, mendacium huiusmodi aut nullum esse crimen aut leuissimum, nisi quod aperta fenestra periculum est, ne discamus et perniciosis mendaciis assuescere. Finge incidisse casum, ut innoxio mendacio possit seruare et corpora et animas totius patriae suae, utrum eliget uir pius? fugiet mendacium? [40,213] (LANIO) Quid alii sint facturi nescio, ego uel quindecim Homerica mendacia non uerear dicere, moxque labeculam illam abstergerem aqua sacra. [40,214] (SALSAMENTARIVS) Idem ego facerem. [40,215] (LANIO) Igitur non quicquid Deus praecipit aut interdicit, obligat ad poenam gehennae? [40,216] (SALSAMENTARIVS) Non uidetur. [40,217] (LANIO) Modus igitur obligationis non est ab autore legis tantum, sed ex materia. Quaedam enim cedunt necessitati, quaedam non cedunt. [40,218] (SALSAMENTARIVS) Sic uidetur. [40,219] (LANIO) Quid si sacerdos periclitetur de uita, seruandus, si ducat uxorem, utrum eliget? [40,220] (SALSAMENTARIVS) Mortem. [40,221] (LANIO) Quum diuina lex cedat necessitati, quur haec lex humana terminum agit, nulli dignans concedere? [40,222] (SALSAMENTARIVS) Non lex obstat, sed uotum. [40,223] (LANIO) Quid si quis uouisset uisere Hierosolymam, nec id posset nisi certo uitae dispendio, ibit, an morietur? [40,224] (SALSAMENTARIVS) Morietur, ni uoti relaxationem impetrarit a Pontifice Romano. [40,225] (LANIO) Quur alterum uotum relaxatur, alterum minime? [40,226] (SALSAMENTARIVS) Quia alterum solemne, alterum priuatum. [40,227] (LANIO) Quid est solemne? [40,228] (SALSAMENTARIVS) Quod solet fieri. [40,229] (LANIO) An non igitur solemne et alterum quod quotidie fit? [40,230] (SALSAMENTARIVS) Fit, sed priuatim. [40,231] (LANIO) Proinde monachus si priuatim apud abbatem profiteretur, non esset uotum solemne? [40,232] (SALSAMENTARIVS) Nugaris. Ideo facilius relaxatur uotum priuatum, quia minore offendiculo soluitur, et is qui facit, hoc animo facit ut, si commodum sit, mutet sententiam. [40,233] (LANIO) Hoc igitur animo uouent, qui priuatim profitentur perpetuam castimoniam ? [40,234] (SALSAMENTARIVS) Deberent. [40,235] (LANIO) Perpetuum igitur et non perpetuum? Quid si Cartusianum monachum hic constringat casus, ut aut uescendum sit carnibus aut moriendum, utrum eliget? [40,236] (SALSAMENTARIVS) Docent medici nullas esse carnes tam efficaces, quin idem efficiat aurum potabile et gemmae. [40,237] (LANIO) Vtrum igitur conducibilius, gemmis et auro succurrere periclitanti, an earum rerum precio multos de uita periclitantes seruare et aegroto dare pullum gallinaceum? [40,238] (SALSAMENTARIVS) Haereo. [40,239] (LANIO) Atqui piscium aut carnium esus non est ex eorum numero, quae uocant substantialia. [40,240] (SALSAMENTARIVS) Cartusianos suo iudici relinquamus. [40,241] (LANIO) Dicamus in genere. Diligenter, frequenter multisque uerbis inculcatur in lege Mosi sabbatismus. [40,242] (SALSAMENTARIVS) Verum. [40,243] (LANIO) Vtrum igitur succurram urbi periclitanti uiolato sabbato, an non? [40,244] (SALSAMENTARIVS) At interim me uis esse Iudaeum? [40,245] (LANIO) Volo, et quidem recutitum. [40,246] (SALSAMENTARIVS) Istum nodum secuit ipse Dominus. Sabbatum enim hominis causa est institutum, non contra. [40,247] (LANIO) Ista lex igitur ualebit in omnibus humanis constitutionibus? [40,248] (SALSAMENTARIVS) Valebit, nisi quid obstet. [40,249] (LANIO) Quid si conditor legis non hoc animo ferat legem, ut quemquam obliget ad poenam gehennae, imo ne ad reatum quidem ullum, sed constitutionem nihilo plus uelit habere ponderis, quam exhortationem? [40,250] (SALSAMENTARIVS) O bone, non est in manu conditoris, quantum obliget lex. Vsus est sua potestate ferenda lege; caeterum ad quid obliget aut non obliget, id Deo in manu est. [40,251] (LANIO) Quur igitur audimus quotidie parochos nostros e suggesto clamantes: Cras ieiunandum sub poena damnationis aeternae, si nobis non constat, quomodo lex obliget humana? [40,252] (SALSAMENTARIVS) Id faciunt, quo magis terreant contumaces; nam ad hos arbitror ea uerba pertinere. [40,253] (LANIO) Sed interim an contumaces talibus dictis territent, nescio, certe infirmos uel in scrupum uel in periculum coniiciunt. [40,254] (SALSAMENTARIVS) Difficile est utrisque consulere. [40,255] (LANIO) Eadem autem est uis consuetudinis et legis? [40,256] (SALSAMENTARIVS) Aliquando maior. [40,257] (LANIO) Proinde tametsi non adest animus consuetudinem inducentibus iniiciendi laqueum cuiquam, tamen obligat uolentes nolentes? [40,258] (SALSAMENTARIVS) Arbitror. [40,259] (LANIO) Onus imponere potest, tollere non potest? [40,260] (SALSAMENTARIVS) Admodum. [40,261] (LANIO) Iam itaque uides, opinor, quantum sit periculi, nouas leges ab hominibus ferri, si nulla necessitas urgeat aut nulla magna inuitet utilitas. [40,262] (SALSAMENTARIVS) Fateor. [40,263] (LANIO) Dominus quum ait: "Nolite omnino iurare", num quemuis iurantem obnoxium facit gehennae? [40,264] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror. Consilium est enim, non praeceptum. [40,265] (LANIO) At istud unde mihi liquet, quum uix aliud accuratius aut seuerius interdixerit, quam: Ne iuremus? [40,266] (SALSAMENTARIVS) Disces a doctoribus. [40,267] (LANIO) Et Paulus, quum dat consilium, non obligat ad gehennam? [40,268] (SALSAMENTARIVS) Nequaquam. [40,269] (LANIO) Quur ita? [40,270] (SALSAMENTARIVS) Quia non uult iniicere laqueum infirmis. [40,271] (LANIO) Est igitur in manu condentis legem obstringere ad gehennam aut non obstringere. Et sanctum est cauere ne quibuslibet constitutionibus illaqueemus imbecilles. [40,272] (SALSAMENTARIVS) Est. [40,273] (LANIO) Et si Paulus hic cautionem adhibuit, multo magis sacerdotibus adhibenda, de quibus incertum quo spiritu agantur. [40,274] (SALSAMENTARIVS) Fateor. [40,275] (LANIO) Atqui paulo ante negabas esse in manu conditoris, quatenus obstringeret lex. [40,276] (SALSAMENTARIVS) Iam consilium est, non lex. [40,277] (LANIO) Nihil est facilius quam commutare uocabulum. Noli furari, praeceptum est? [40,278] (SALSAMENTARIVS) Est. [40,279] (LANIO) Noli omnino resistere malo? [40,280] (SALSAMENTARIVS) Consilium est. [40,281] (LANIO) At hoc posterius magis habet speciem praecepti, quam illud prius. Saltem hoc est episcopis in manu, utrum uelint esse praeceptum quod instituunt, an consilium? [40,282] (SALSAMENTARIVS) Est. [40,283] (LANIO) At istud Paulo ante fortiter negabas. Etenim, qui non uult suam constitutionem quenquam ad ullum crimen astringere, nimirum uult eam esse consilium, non praeceptum. [40,284] (SALSAMENTARIVS) Verum, sed non expedit hoc scire uulgus, ne protinus clamitent esse consilium, quod seruare non libet. [40,285] (LANIO) At quid interim facies tot infirmis conscientiis tam misere confusis tuo silentio? Verum age, dic mihi: nullisne notis docti deprehendere possunt, utrum consilii uim habeat constitutio, an praecepti? [40,286] (SALSAMENTARIVS) Possunt, sicut audiui. [40,287] (LANIO) Non libet scire mysterium? [40,288] (SALSAMENTARIVS) Licet, nisi uelis effutire. [40,289] (LANIO) Ah, pisci dixeris. [40,290] (SALSAMENTARIVS) Quum nihil audis, nisi hortamur, ordinamus, mandamus, consilium est; quum audis iubemus, districte praecipimus, praesertim si accedant minae excommunicationis, praeceptum est. [40,291] (LANIO) Quid si debeam pistori meo, quumque soluendo non sim, fugere malim, quam coniici in carcerem, num pecco criminaliter? [40,292] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror, nisi desit soluendi uoluntas. [40,293] (LANIO) Quur igitur excommunicor? [40,294] (SALSAMENTARIVS) Istud fulmen territat improbos, non adurit innocentes. Scis enim et apud priscos Romanos fuisse leges diras ac minaces, sed in hoc ipsum tantummodo latas, qualis illa fertur e duodecim tabulis de dissecando corpore debitoris, cuius ideo nullum extat exemplum, quod non in usum, sed ad terrorem esset prodita. Iam ut fulmen non agit in ceram aut linum, sed in aes, ita tales excommunicationes non agunt in miseros, sed in contumaces. Et tamen, ut ingenue dicam, in huiusmodi friuolis adhibere fulmen a Christo traditum propemodum esse uidetur, quod ueteres dicebant: in lente unguentum. [40,295] (LANIO) Num idem ius patrifamilias in sua domo, quod episcopo in sua dioecesi? [40,296] (SALSAMENTARIVS) Arbitror, pro portione. [40,297] (LANIO) Et huius praescripta similiter obligent? [40,298] (SALSAMENTARIVS) Quid ni? [40,299] (LANIO) Edico: Ne quis uescatur cepis. Quomodo periclitatur apud Deum qui non paruerit? [40,300] (SALSAMENTARIVS) Ipse uiderit. [40,301] (LANIO) Posthac non dicam meis: praecipio, sed: admoneo. [40,302] (SALSAMENTARIVS) Sapies. [40,303] (LANIO) Verum perspicio uicinum meum proximum esse periculo, et arreptum clam admoneo, ut sese subducat ab ebriosorum et aleatorum commercio, ille monitorem aspernatus, perditius incipit uiuere quam antea; num hic illum obstringit admonitio? [40,304] (SALSAMENTARIVS) Videtur. [40,305] (LANIO) Igitur neque consulendo neque exhortando fugimus laqueum. [40,306] (SALSAMENTARIVS) Imo non adfert laqueum admonitio, sed admonitionis argumentum. Etenim, si frater admonitus, ut crepidis uteretur, negligeret, nullo crimine teneretur. [40,307] (LANIO) Non hic percontabor quantum obligent praescripta medicorum. Votum obstringit ad poenam gehennae? [40,308] (SALSAMENTARIVS) Maxime. [40,309] (LANIO) Omne? [40,310] (SALSAMENTARIVS) Omnissimum, modo sit licitum, legitimum ac liberum. [40,311] (LANIO) Quid appellas liberum? [40,312] (SALSAMENTARIVS) Quod nulla extorsit necessitas. [40,313] (LANIO) Quid est necessitas? [40,314] (SALSAMENTARIVS) Est metus cadens in constantem uirum. [40,315] (LANIO) Etiam in Stoicum, quem "si fractus illabatur orbis, impauidum ferient ruinae"? [40,316] (SALSAMENTARIVS) Istum Stoicum mihi ostende, et respondebo. [40,317] (LANIO) Sed extra iocum, num famis aut infamiae metus cadit in constantem uirum ? [40,318] (SALSAMENTARIVS) Quid ni? [40,319] (LANIO) Si filia nondum emancipata clam nubat insciis parentibus, nec passuris si sciant, legitimum erit uotum? [40,320] (SALSAMENTARIVS) Erit. [40,321] (LANIO) An sit, nescio, certe si qua sunt, hoc est unum ex illorum numero, quae licet uera sint, tamen ob scandalum imbecillium silenda sunt. Quid si uirgo, quae ex autoritate parentum contraxit matrimonium cum sponso, clam et inuitis parentibus uoto semet addicat collegio sanctae Clarae, eritne licitum et legitimum? [40,322] (SALSAMENTARIVS) Si fuerit solenne. [40,323] (LANIO) Num solenne est quod in agro fit, in obscuro monasteriolo? [40,324] (SALSAMENTARIVS) Sic habetur. [40,325] (LANIO) Si eadem domi paucis testibus uoto profiteatur perpetuam corporis integritatem, non erit legitimum? [40,326] (SALSAMENTARIVS) Non. [40,327] (LANIO) Quamobrem? [40,328] (SALSAMENTARIVS) Quia sanctius uotum obstat. [40,329] (LANIO) Eadem puella si uendat agellum, ualebit contractus? [40,330] (SALSAMENTARIVS) Non opinor. [40,331] (LANIO) Et ualebit, si seipsam dederit in potestatem alienam? [40,332] (SALSAMENTARIVS) Si se Deo dicauerit. [40,333] (LANIO) An non et uotum priuatum dicat hominem Deo? Et qui suscipit sanctum coniugii sacramentum, nonne se dicat Deo? Et quos Deus iungit, dicant se diabolo? De solis coniugibus dixit Dominus: quos Deus iunxit, homo ne separet. Ad haec, quum adolescens uix dum pubescens aut puella simplex minis parentum, saeuitia tutorum, improbis instinctibus monachorum, blanditiis et odiis protruditur in monasterium, num liberum est uotum? [40,334] (SALSAMENTARIVS) Si sint doli capaces. [40,335] (LANIO) Ea aetas maxime capax est doli, ut cui facillime possis imponere. Quid si proponam in animo diebus Veneris abstinere a uino, perinde obstringit propositum ut uotum? [40,336] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror. [40,337] (LANIO) Quid igitur interest inter certum propositum et uotum tacita cogitatione conceptum? [40,338] (SALSAMENTARIVS) Animus obligandi. [40,339] (LANIO) Negabas ante hic ualere animum. Propono, si queam; et uoueo, siue queam, siue non queam? [40,340] (SALSAMENTARIVS) Habes. [40,341] (LANIO) Habeo nebulas in pariete depictas, hoc est nihil. Est igitur et in proposito dispicienda materiae ratio? [40,342] (SALSAMENTARIVS) Opinor. [40,343] (LANIO) Et ut illic a legis, ita hic a uoti nomine cauendum? [40,344] (SALSAMENTARIVS) Recte. [40,345] (LANIO) Si Romanus Pontifex statueret, ne quis iungat matrimonium intra septimum propinquitatis gradum, admitteret crimen qui duceret cognatam gradu sexto? [40,346] (SALSAMENTARIVS) Opinor, certe periclitaretur. [40,347] (LANIO) Quid si episcopus suis ediceret, ne quis haberet rem cum uxore, nisi die lunae, Iouis et sabbati, committeret crimen, qui clam aliis diebus uteretur uxore? [40,348] (SALSAMENTARIVS) Arbltror. [40,349] (LANIO) Quid si ediceret, ne quis bulbis uesceretur? [40,350] (SALSAMENTARIVS) Quid istuc ad pietatem? [40,351] (LANIO) Quia bulbi prouocant libidinem. Quod de bulbis dico, idem dictum puta de erucis. [40,352] (SALSAMENTARIVS) Haereo. [40,353] (LANIO) Quid haeres? unde est humanis legibus obligandi uis? [40,354] (SALSAMENTARIVS) Ex dictis Pauli : "Obedite praepositis uestris". [40,355] (LANIO) Hinc igitur obligat omnis episcoporum ac magistratuum constitutio? [40,356] (SALSAMENTARIVS) Modo sit aequa, iusta et legitime lata. [40,357] (LANIO) Sed ipsius rei quis erit iudex? [40,358] (SALSAMENTARIVS) Ipse qui condidit. Nam eius est interpretari, cuius est condere legem. [40,359] (LANIO) Ergo citra delectum est obediendum quibuslibet constitutionibus? [40,360] (SALSAMENTARIVS) Opinor. [40,361] (LANIO) Quid si praepositus stultus et impius ferat legem impiam et iniquam, ipsius iudicio standum est, et populus, cui nullum est iudicandi ius, obtemperabit? [40,362] (SALSAMENTARIVS) Quorsum attinet ea somniare, quae non fiunt? [40,363] (LANIO) Qui subuenit parenti, non subuenturus nisi lex cogeret, num impleuit legem? [40,364] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror. [40,365] (LANIO) Qui sic? [40,366] (SALSAMENTARIVS) Primum non satis facit animo eius qui condidit legem. Deinde uoluntati impiae addit hypocrisim. [40,367] (LANIO) Qui ieiunat, non ieiunaturus nisi praeciperet Ecclesia, num satis facit legi? [40,368] (SALSAMENTARIVS) Mutas et autorem legis et materiam. [40,369] (LANIO) Confer igitur Iudaeum sic ieiunantem diebus praescriptis, ut ni lex huc adigat non sit ieiunaturus, cum Christiano seruante ieiunium ab hominibus indictum, haud quaquam seruaturo, si legem tollas; aut, si mauis, Iudaeum abstinentem a carne suilla et Christianum abstinentem a carnibus et lactariis die Veneris. [40,370] (SALSAMENTARIVS) Infirmitati non nihil reluctanti legi puto paratam esse ueniam, certo proposito legem auersanti et obmurmuranti non item. [40,371] (LANIO) Atqui fateris leges diuinas non semper obligare ad poenam gehennae? [40,372] (SALSAMENTARIVS) Quid ni fatear? [40,373] (LANIO) Nec audes fateri esse legem humanam, quae non obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquis in ancipiti. Videris igitur aliquanto plus tribuere legibus hominum quam Dei. Mendacium et obtrectatio suapte natura sunt mala et a Deo prohibita, et tamen fateris esse aliquod mendacii et obtrectationis genus, quod non obligat ad poenam gehennae; nec audes eum, qui quomodocumque uescitur carnibus in die Veneris, liberare a poena gehennae. [40,374] (SALSAMENTARIVS) Non est meum quenquam absoluere aut damnare. [40,375] (LANIO) Si diuinae leges et humanae pariter obstringunt, quid igitur interest inter has et illas? [40,376] (SALSAMENTARIVS) Nimirum quod qui uiolat legem humanam, immediate peccat aduersus hominem, si mihi concedis scholasticorum flosculis uti, mediate aduersus Deum; qui uiolat legem diuinam, contra. [40,377] (LANIO) Quid refert, utrum prius miscueris acetum an absinthium, quum mihi utrunque sit ebibendum? Aut quid refert, utrum lapis a me uulnerato repercussus feriat amicum, an ordine uerso? [40,378] (SALSAMENTARIVS) Hoc didici. [40,379] (LANIO) Et si ex materia circunstantiisque sumitur obligandi modus in utrisque legibus, quid interest inter autoritatem Dei et hominum? [40,380] (SALSAMENTARIVS) Impia percontatio! [40,381] (LANIO) Attamen multi credunt plurimum interesse. Deus tulit legem per Mosen, nec licet uiolare. Idem fert leges per pontifices, aut certe concilium; quid interest inter has et illas? Lex Mosi per hominem, leges nostrae per homines. Et uidentur minus ponderis habere quae Deus tulit per unum Mosen, quam quae Spiritus Sanctus aedit per frequens episcoporum et eruditorum concilium. [40,382] (SALSAMENTARIVS) De spiritu Mosi dubitare non licet. [40,383] (LANIO) Paulus in episcoporum uicem uenit. Quid igitur interest inter Pauli praecepta et cuiuslibet episcopi? [40,384] (SALSAMENTARIVS) Quia sine controuersia Paulus scripsit afflatus Spiritu. [40,385] (LANIO) Haec scriptorum autoritas quousque se porrigit? [40,386] (SALSAMENTARIVS) Arbitror non ultra apostolos, nisi quod conciliorum est inuiolata autoritas. [40,387] (LANIO) Quare de Pauli spiritu dubitare non licet? [40,388] (SALSAMENTARIVS) Quia obstat Ecclesiae consensus. [40,389] (LANIO) De episcopis dubitare licet? [40,390] (SALSAMENTARIVS) De his nihil temere suspicandum, nisi res ipsa palam clamitet quaestum aut impietatem. [40,391] (LANIO) Quid de conciliis? [40,392] (SALSAMENTARIVS) Non licet, si fuerint rite et per Spiritum Sanctum congregata peractaque. [40,393] (LANIO) Est igitur aliquod concilium in quod ista non competunt? [40,394] (SALSAMENTARIVS) Esse potest. Quod ni esset, theologi nequaquam adderent hanc exceptionem. [40,395] (LANIO) Videtur igitur et de conciliis dubitari posse. [40,396] (SALSAMENTARIVS) Non arbitror, posteaquam fuerint Christianarum gentium iudicio consensuque recepta comprobataque. [40,397] (LANIO) Posteaquam excessimus pomeria, quibus Deus uoluit circumscribi sacrosanctam illam et inuiolabilem Scripturae autoritatem, uidetur mihi et aliud esse discrimen legum diuinarum et humanarum. [40,398] (SALSAMENTARIVS) Quod? [40,399] (LANIO) Leges diuinae sunt immutabiles, nisi si quae sunt eius generis ut significandi coercendiue gratia uideantur ad tempus datae, quas et prophetae desituras iuxta carnalem sensum praedixerunt et apostoli iam omittendas docuerunt. Deinde, inter leges humanas existunt nonnunquam iniquae, stultaeque et pestilentes, unde et abrogantur uel autoritate superiorum, uel consentiente neglectu populi. Tale nihil est in legibus diuinis. Rursus humana lex suapte sponte cessat, ubi cessarit causa propter quam lata est. Veluti si constitutio iuberet singulos quotannis aliquid conferre in structuram templi, templo absoluto, cessat rigor legis. Ad haec lex ab hominibus lata non est lex, nisi fuerit utentium consensu comprobata. Lex diuina nec expendi debet nec potest abrogari. Quanquam et Moses legem laturus suffragia populi collegit, non quod hoc esset necesse, sed ut illas magis haberet obnoxios. Impudens enim est legem contemnere, quam tuo suffragio comprobaris. Postremo quum leges hominum, quae fere corporalia praescribunt, pedagogi sint ad pietatem, cessare uidentur, ubi quis profecit ad spiritus robur, ut iam talibus cancellis non egeat, modo pro uirili uitetur scandalum infirmorum, non maliciose superstitiosorum. Velut si pater praescribat filiae impuberi, ne bibat uinum, quo tutior sit illius uirginitas usque ad nuptias, quum adoleuerit iamque uiro tradita fuerit, non tenetur praecepto patris. Multae leges habent instar pharmacorum; ea uero mutantur et cedunt pro re nata, ipsis etiam medicis approbantibus. Qui si semper iisdem utantur remediis a ueteribus proditis, plures occiderent quam sanarent. [40,400] (SALSAMENTARIVS) Multa tu quidem congeris, quorum nonnulla placent, aliqua displicent, quaedam non intelligo. [40,401] (LANIO) Si lex episcopi quaestum euidenter oleat, hoc est statuat ut singuli parochi bis in anno emant aureo ducato ius absoluendi a casibus, quos uocant episcopales, quo plus extorqueat a suis, obtemperandum censes? [40,402] (SALSAMENTARIVS) Censeo, sed interim clamandum aduersus legem iniquam, exclusa semper seditione. Sed unde mihi hic percontator lanio? Tractent fabrilia fabri. [40,403] (LANIO) Huiusmodi quaestionibus saepe torquemur in conuiuiis. Interdum diatriba feruescit ad pugnam et sanguinem. [40,404] (SALSAMENTARIVS) Pugnent qui uolent, ego censeo leges maiorum esse reuerenter suscipiendas et obseruandas religiose, uelut a Deo profectas; nec esse tutum nec esse pium de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat ad impietatem, satius est ferre, quam seditiose reluctari. [40,405] (LANIO) Ista quidem ratione fateor bene consultum rebus eorum qui dignitate pollent, et tecum sentio, nec illis inuideo. Caeterum lubens audiam rationem, qua consulatur et populi uel libertati uel commodis. [40,406] (SALSAMENTARIVS) Deus non destituet populum suum. [40,407] (LANIO) Verum ubi interim illa libertas spiritus, quam apostoli promittunt ex Euangelio, quam Paulus toties inculcat, clamans : "Regnum Dei non est esca et potus"; et quod filii non simus sub paedagogo, nec amplius seruiamus elementis huius mundi, aliaque innumera, si tanto pluribus constitutionibus onerantur Christiani quam Iudaei, et si arctius obligant hominum leges quam pleraque a Deo tradita praecepta? [40,408] (SALSAMENTARIVS) Dicam, Lanio. Non in hoc est Christianorum libertas, ut liceat illis facere quae uelint, liberis a constitutionibus humanis, sed quod ex feruore spiritus ad omnia prompti, lubentes et alacres ea faciunt quae praescribuntur, nimirum filii potius quam serui. [40,409] (LANIO) Expedite, sed erant et sub lege Mosaica filii, et sunt sub Euangelio serui, atque adeo uereor ne maxima pars hominum, si serui sunt qui lege coacti suum officium faciunt. Quid igitur discriminis inter nouam et ueterem? [40,410] (SALSAMENTARIVS) Meo iudicio multum interest. Quod uetus sub inuolucris docuit, noua sub oculos posuit. Quod illa sub aenigmatibus praedixit, haec dilucidius ostendit. Quod illa subobscure promisit, haec exhibuit maxima quidem ex parte. Illa tradita erat uni genti, haec ex aequo docet omnes salutem. Illa paucis prophetis et eximiis uiris impartiit insignem illam et spiritualem gratiam, haec omne donorum genus largiter effudit in omnium aetatum, sexuum et nationum homines : linguas, sanationes, prophetias, miracula. [40,411] (LANIO) Vbi nunc igitur ista? [40,412] (SALSAMENTARIVS) Cessarunt, non interierunt, uel quia non est opus, iam euulgata Christi doctrina, uel quia plerique titulo tantum Christiani, fide, quae est miraculorum architectrix, caremus. [40,413] (LANIO) Si propter incredulos ac diffidentes opus est miraculis, talium nunc plena sunt omnia. [40,414] (SALSAMENTARIVS) Est incredulitas simpliciter errans, qualis erat Iudaeorum obmurmurantium Petro, quod Cornelii familiam recepisset ad Euangelii gratiam; qualis erat gentium, quae religionem, quam a maioribus acceperant, putabant esse salutiferam, et apostolorum doctrinam esse superstitionem peregrinam; hi conspectis miraculis conuersi sunt. Nunc qui diffidunt Euangelio, tanta Luce per uniuersum orbem coruscante, non simpliciter errant, sed excaecati malis affectibus nolunt intelligere, ut bene agant; hos nulla miracula reducerent ad mentem meliorem. Et sanandi tempus nunc est, puniendi post futurum est. [40,415] (LANIO) Quanquam multa dixisti satis probabiliter, tamen mihi propositum est non fidere salsamentario, sed adibo theologum quendam eximie doctum, quicquid is de singulis pronunciauerit, coelestis oraculi uice fuerit. [40,416] (SALSAMENTARIVS) Quis iste? Pharetrius? [40,417] (LANIO) Ille simpliciter delirat et ante annos, dignus qui concionetur deliris aniculis. [40,418] (SALSAMENTARIVS) Bliteus? [40,419] (LANIO) An ego tam loquaci sophistae credam? [40,420] (SALSAMENTARIVS) Amphicholus? [40,421] (LANIO) Nunquam ei credam in soluendis quaestionibus, cui meo malo credidi carnes meas. An ille bona fide soluat problemata, qui pessima fide nondum soluit pecuniam? [40,422] (SALSAMENTARIVS) Lemantius? [40,423] (LANIO) Non utor coecis ad indicandam uiam. [40,424] (SALSAMENTARIVS) Quis igitur? [40,425] (LANIO) Si scire uis, Cephalus est, uir trium linguarum et omnis politioris literaturae perpulchre gnarus, tum in sacris uoluminibus et uetustis theologis diu studioseque uersatus. [40,426] (SALSAMENTARIVS) Dabo rectius consilium. Eas ad inferos, illic inuenies rabinum Druinum, qui tenedia bipenni dissecabit omnes tuas quaestiunculas. [40,427] (LANIO) Tu praei, quo mihi uiam appares. [40,428] (SALSAMENTARIVS) Sed extra iocum: estne uerum, quod narras, datam potestatem uescendi carnibus? [40,429] (LANIO) Ludebam, te ut urerem. Et si Romanus Pontifex id uellet maxime, ordo salsamentariorum moueret seditionem; deinde mundus est plenus pharisaicis hominibus, qui non alia te sibi possunt uindicare sanctimoniam, nisi talibus obseruatiunculis hi nec paterentur sibi detrahi iam partam gloriam, nec sinerent minoribus plus esse libertatis, quam ipsis fuit. Ne in lanionum quidem rem esset permitti liberum quarumlibet uerum esum. Tum enim uarius esset euentus nostrae negotiationis, nunc certius est lucrum et minus aleae minusque laborum. [40,430] (SALSAMENTARIVS) Verissima praedicas, sed eadem incommoditas ad nos rediret. [40,431] (LANIO) Gaudeo tandem inuentum aliquid in quo salsamentario cum lanione conueniat. Iam ut incipiam et ipse serio loqui, quemadmodum fortassis expediret populum Christianum paucioribus constitutiunculis obstringi, praesertim si quae non multum aut nihil conducunt ad pietatem, ne dicam officiunt, ita non libet ab istis stare, qui omnes omnium hominum constitutiones reiiciunt, neque flocci faciunt, imo ob hoc ipsum multa faciunt, quia praeceptum est ne faciant. Attamen demirari non possum in plerisque rebus praepostera mortalium iudicia. [40,432] (SALSAMENTARIVS) Idem nec ego satis admirari possum. [40,433] (LANIO) Coelum terrae miscemus, si quid periculi suspicamur, ne quid decedat ponderis sacerdotum constitutionibus autoritatique, et dormitamus quum imminet euidens periculum, ne tantum tribuamus hominum autoritati, ut autoritati diuinae minus tribumur quam oportet. Sic a Scylla declinamus, ut non metuamus Charybdim, malum exitiabilius. Debetur episcopis suus honos, quis negat? praesertim si agant quod dicuntur. Sed impium est honores soli Deo debitos transferre in homines, et dum impense reueremur hominem, parum reuereri Deum. Honorandus Deus in proximo, uenerandus in proximo, sed interim adhibenda cautio, ne Deus per hanc occasionem suo fraudetur honore. [40,434] (SALSAMENTARIVS) Itidem uidemus multos in tantum fidere corporalibus ceremoniis, ut his freti negligant ea quae sunt uerae pietatis, suis meritis arrogantes, quod est diuinae largitatis, et ibi consistentes, unde gradus erat ad perfectiora, et ex his rebus proximum calumniantes, quae per se nec bonae sunt nec malae. [40,435] (LANIO) Quin in eadem re quum duo sint, quorum alterum altero praestantius, semper deterioris est nobis potior ratio. Corpus et quae corporis sunt ubique pluris fiunt, quam ea quae sunt animi, et hominem occidisse pro graui crimine ducitur, ut est; at pestifera doctrina, uipereis instinctibus corrupisse mentem hominis ludus est. Si sacerdos alat capillitium aut uestem sumat hominis prophani, rapitur in carcerem, acriter punitur; si bibat in lupanari, si scortetur, si ludat aleam, si uitiet alienas uxores, si nihil attingat sacrae lectionis, tamen columna est Ecclesiae. Non excuso mutatam uestem, sed accuso praeposterum iudicium. [40,436] (SALSAMENTARIVS) Imo si non persoluat pensum precum horariarum, paratum est anathema; si foeneretur, si simoniam admittat, impune est. [40,437] (LANIO) Si quis uideat Cartusianum aliter uestitum aut uescentem carnibus, quam execratur, quam horret, quam timet, ne terra dehiscens et spectatorem et spectatum absorbeat; idem si uideat eum temulentum, mendacibus uerbis in famam aliorum debacchantem, manifestis dolis imponentem tenui uicino, nemo perinde abominatur. [40,438] (SALSAMENTARIVS) Veluti si quis uideat Franciscanum enodi cingulo cinctum aut Augustinensem non corio sed lana cinctum, aut discinctum Carmelitam aut cinctum Rhodiensem. Rursus si percalceatum Franciscanum aut semicalceatum Cruciferum, nonne concitaret Tyria, quod dici solet, maria? [40,439] (LANIO) Imo nuper apud nos ex duabus foeminis, quarum utranque dixisses prudentem, altera abortiit, altera concidit syncopi, quod conspicerent canonicum quendam sacris uirginibus praefectum in propinqua uicinia, sed tamen in publico, obambulare, qui uestem lineam non haberet tectam nigro pallio. At eaedem crebro uiderant aues eiusmodi comessantes, cantillantes, saltitantes, non addam caetera, nec ullam sentiebant nauseam. [40,440] (SALSAMENTARIVS) Sexui fortasse debetur uenia. Opinor tibi notum Polythrescum. Is aegrotabat periculose, phthisis erat. Medici diu suaserant ut uesceretur ouis et lactariis, sed frustra; eodem cohortabatur episcopus. Ille, quum esset uir non indoctus et Theologiae baccalaureus, uidebatur citius emoriturus quam utriusque medici consilio morem gesturus. Ita uisum est medicis et amicis, ut falleretur. Parata est sorbitio ex ouis et lacte caprino, dictum est lac amygdalinum. Ille lubens comedit, et idem aliquot diebus faciens coepit habere meliuscule, donec puella quaedam fucum prodidit. Ibi coepit quod comederat reuomere. At idem superstitiosus in lacte nulla religione commotus est, quo minus abiuraret pecuniam mihi debitam. Nam chirographum simpliciter exhibitum clam ungui sciderat. Delatum est iusiurandum, ego illi cessi. Is uero tam non grauatim recepit, ut optare uideretur quotidianas eiusmodi delationes. Quid hoc iudicio peruersius? Peccabat aduersus mentem Ecclesiae, qui hic non obtemperarit sacerdoti et medicis, et in periurio manifesto firmam habebat conscientiam, tam infirmus in lacte. [40,441] (LANIO) Hic mihi succurrit fabula, quam nuper Dominicanus quidam narrauit in concione frequentissima, quo sermonis amaritudinem (nam in die parasceues exponebat mortem Domini) iucundiore narratione dilueret. Virginem sacram oppresserat adolescens. Vteri tumor arguit factum. Conuocatus est uirginum chorus, praesedit abbatissa. Accusata est. Inficiali statui non erat locus, argumentum erat necessarium. Confugit ad statum qualitatis, nisi mauis translationis. - Oppressa sum a ualentiore. - At saltem exclamasses. - Fecissem, inquit, sed in dormitorio nefas est soluere silentium. Sit haec fabula, modo fateamur hoc stultiora geri permulta. Nunc dicam quod his oculis uidi. Nomen hominis locique silebitur. Habebam affinem priorem abbati proximum, ordinis Benedictini, sed ex eorum numero qui non uescuntur carnibus, nisi extra locum, quem appellant magnum refectorium. Habebatur doctus et ipse uolebat haberi, annos natus fere quinquaginta. Certare poculis et hilarescere uino erat illi quotidianum. Duodecimo quoque die adibat thermas publicas. Illic dabatur opera purgandis renibus. [40,442] (SALSAMENTARIVS) Erat unde id fieret? [40,443] (LANIO) Possidebat annue sexcentos florenos. [40,444] (SALSAMENTARIVS) O paupertatem optabilem! [40,445] (LANIO) Ex uino et Venere incidit in phthisim. Desperantibus medicis, abbas imperabat esum carnium, addens illud terribile uerbum: Sub poena inobedientiae. Ille uix adigi potuit, ut moriens gustaret carnes, a quibus tot annis non abhorruerat. [40,446] (SALSAMENTARIVS) Prior tali abbate dignus. Diuino tamen quos dicas, nam eandem fabulam et ab aliis audire memini. [40,447] (LANIO) Diuina. [40,448] (SALSAMENTARIVS) Nonne abbas est praegrandi obesoque corpore, lingua subblesa; prior humiliore statura, sed erecta, gracili uultu? [40,449] (LANIO) Diuinasti. [40,450] (SALSAMENTARIVS) Accipe par pari relatum. Audies quod ipse nuper uidi, cuique non interfui solum, uerum etiam propemodum praefui. Erant duae monachae, quae uisebant cognatos suos. Vbi uenissent quo uolebant, famulus per obliuionem reliquerat codicem precum iuxta consuetudinem ordinis et loci in quo uiuebant. Deum immortalem, quanta illic perturbatio ! Non audebant coenare, nisi dictis precibus uespertinis, nec sustinebant ex alio codice dicere, quam ex suo. Interim tota domus coenaturiebat. Quid multis? Cantherio recurrit famulus, sub multam noctem adfert relictum codicem. Dicuntur preces, uixque ad decimam coenauimus. [40,451] (LANIO) Hactenus nihil audio, quod sit magnopere reprehendendum. [40,452] (SALSAMENTARIVS) Nimirum, dimidium duntaxat audisti fabulae. Inter coenandum coeperunt illae uirgines hilarescere uino, tandem risu soluto, iocis parum pudicis perstrepuit conuiuium, sed nemo licentius egit, quam illae quae nisi dictis ex ordinis forma precibus coenare noluerunt. A conuiuio lusus, choreae, cantilenae, reliqua non audeo commemorare. Sed plane uereor, ne quid ea nocte patratum sit parum uirgineum, nisi me fallebant prooemia; lasciui lusus, nutus et suauia. [40,453] (LANIO) Istam peruersitatem non tam imputo uirginibus, quam sacerdotibus earum curam gerentibus. Sed age, fabulam fabula pensabo: quin potius audies oculatam historiam. Hisce diebus aliquot coniecti sunt in carcerem, quod ausi sint die dominico panem coquere, quum forte deesset. Equidem non damno factum, sed excutio iudicium. Aliquanto post, die dominico, qui uulgo Palmarum dicitur, forte erat quur uicus propinquus mihi esset adeundus. Ibi tum ad horam diei ferme quartam a prandio, obuium habeo, ridiculum ne dicam an miserandum spectaculum, arbitror nulla Bacchanalia plus habuisse turpitudinis. Alii uacillabant huc illuc uino, non aliter quam nauis destituta rectore iactatur uentis et fluctibus. Erant qui complexi brachium alterius sustinebant lapsantem, sed ipsi parum firmi, alii subinde cadebant aegreque surgebant. Nonnulli quernis frondibus erant coronati. [40,454] (SALSAMENTARIVS) Magis conueniebat pampineis, tum addendi thyrsi. [40,455] (LANIO) Senior quidam Silenum agens sarcinae in morem sublimis gestabatur humeris, eo gestu quo solent olim efferri cadauera, pedibus eo porrectis quo ibant, nisi quod pronus baiulabatur, ne uomitu praefocaretur supinus. Is misere conuomebat suras extremorum baiulorum. Nec inter baiulos quisquam erat sobrius, plerique ridebant, sed sic, ut facile diceres mentem abesse. Bacchi furor habebat omnes. Atque hac pompa ciuitatem ingressi sunt, idque clara luce. [40,456] (SALSAMENTARIVS) Vnde collegerant eam insaniam? [40,457] (LANIO) In uico propinquo uinum paulo uilius uenditur quam in urbe. Eo se contulerant aliquot combibones, quo uilius insanirent, sed largius. Non enim minus impensum est pecuniae, sed plus contractura est dementiae. Hi si gustassent ouum, uelut admisso parricidio, pertracti fuissent in carcerem; quum praeter omissam sacrum concionem, praeter neglectas preces uespertinas, in die tam sacrato, tantum intemperantiae publicitus esset admissum, nemo puniit, nemo detestatus est. [40,458] (SALSAMENTARIVS) Atqui ne istuc tantopere mireris, in mediis urbibus, in popinis templo proximis, diebus quamlibet festis, potatur, cantatur, saltatur, pugnatur tanto strepitu tantoque tumultu, ut nec sacrum peragi nec sacra concio possit exaudiri. Iidem si eodem tempore consuissent calceum, aut si in die Veneris gustassent suillam, capitis accerserentur. Et tamen dies Dominicus ob hoc potissimum est institutus, quo uacaret audire doctrinam Euangelicam, et ideo uetitum consuere calceos, ut sit ocium concinnandis animis. An non haec mira iudiciorum peruersitas? [40,459] (LANIO) Prodigiosa. Iam in ipso ieiunii praescripto, quum duo sint, alterum abstinentia cibi, alterum delectus cibi, nemo nescit prius illud praecepti diuini, aut cerce iuxta praeceptum diuinum esse, alterum uero non solum humanum, uerum etiam propemodum pugnans cura apostolica doctrina, utcunque hoc excusamus; tamen his quoque praepostero iudicio coenare uulgo impune est, gustasse cibum ab homme uetitum, a Deo permissum et item ab apostolis, capitale est. Ieiunium tametsi non constat esse certo praeceptum ab apostolis, tamen illorum exemplis ac literis commendatum est. At interdictum ciborum esum, quos Deus creauit ad uescendum cum gratiarum actione, ut tueamur apud iudicem Paulum, quot lemmatis est opus? et tamen toto passim orbe coenatur affatim, nullus offenditur; si ualetudinarius gustet pullum gallinaceum, periclitatur Christiana religio. In Anglia uulgus Quadragesimae tempore iustam coenam apparat alternis diebus, nemo miratur; si febri periclitans tentet attingere ius pulli, plus quam sacrilegium admissum uidetur. Apud eosdem in Quadragesima, quo ieiunio ut nihil antiquius, ita nihil sanctius habitum est apud Christianos, impune coenatur, ut dixi. Si tentes idem extra Quadragesimam die Veneris, nemo feret. Si quaeras quamobrem, allegant patriae consuetudinem. Execrantur eum, qui regionis negligit consuetudinem, et ipsi sibi ignoscunt, qui negligant uetustissimam totius Ecclesiae consuetudinem. [40,460] (SALSAMENTARIVS) Nec probandus est, qui sine causa negligit consuetudinem patriae, in qua uiuit. [40,461] (LANIO) Nec ego criminor eos, qui Quadragesimam cum Deo uentreque partiuntur, sed indico praeposterum de rebus iudicium. [40,462] (SALSAMENTARIVS) Quum dies dominicus praecipue legatur institutus, quo populus simul conueniret ad audiendum sermonem Euangelicum, qui non audit missam, abominabilis est; qui negligit concionem, malens pila ludere, purus est. [40,463] (LANIO) Quantum flagitium admissum existiment, si quis sumat Eucharistiam illotis faucibus ; quam nihil trepidant, quum idem faciunt ! illoto animo peruersisque cupiditatibus sordidato. [40,464] (SALSAMENTARIVS) Quam multi sunt sacerdotes, qui citius mortem oppetant, quam sacrificent, calice et patina nondum ab episcopo consecrata, aut quam sacrificent ueste quotidiana. At inter hos qui sic affecti sunt, quam multos uidemus, qui non uerentur ad sacram mensam accedere, noctis proximae crapula adhuc temulenti. Quanta trepidatio, si forte contigerint Corpus Domini ea manus parte, quae sacro oleo contacta non fuit? Quin eadem religione dispicimus, ne probandus animus offendat Dominum? [40,465] (LANIO) Vasa sacra non attingimus et piaculum admissum arbitramur, si id forte acciderit, et interim uiua templa Sancti Spiritus quam securi uiolamus ! [40,466] (SALSAMENTARIVS) Humana constitutio uetat, ne nothus, claudus aut luscus recipiatur ad sacra ministeria. Hic quam sumus difficiles, et tamen interim passim recipimus indoctos, aleatores, temulentos, milites et homicidas. Dicunt: Latent nos animorum morbi. De occultis non loquor, de his loquor, quae magis in propatulo sunt, quam uitia corporis. [40,467] (LANIO) Sunt et episcopi, qui ex functionibus nihil sibi uindicant praeter rationes aliaque sordida; concionandi munus, quae prima dignitas est episcopi, cedunt quamlibet sordidis, haudquaquam facturi, nisi praepostero iudicio tenerentur. [40,468] (SALSAMENTARIVS) Qui festum diem uiolat ab episcopo quopiam institutum, rapitur ad poenam; et satrapae quidam, qui tot constitutionibus pontificum et conciliorum, tot fulminibus fortiter contemptis, impediunt canonicas electiones, opprimant immunitates ecclesiasticorum, nec his quidem parcentes domibus, quae fouendis senibus, aegrotis et egenis ex piorum hominum eleemosynis institutae sunt, abunde Christiani sibi uidentur, si saeuiant in leuissimarum rerum praeuaricatores. [40,469] (LANIO) Praestat satrapas missos facere, loquique de salsamentis et carnibus. [40,470] (SALSAMENTARIVS) Assentior. Redeamus igitur ad ieiunium et pisses. Audiui pontificum leges nominatim excipere pueros, senes, aegrotos, inualidos, grauem laborem sustinentes, grauidas, lactantes ac uehementer tenues. [40,471] (LANIO) Idem et ipse frequenter audiui. [40,472] (SALSAMENTARIVS) Rursus audiui praecellentem quendam theologum, opinor Gersoni nomen esse, hoc addere: Si quid extiterit causae paris momenti cum his, quae pontificum leges nominatim excipiunt, similiter cessare uigorem praecepti. Sunt enim corporum peculiares habitus, qui reddunt capitaliorem inediam quam morbus euidens. Et sunt uitia morbiue, qui non apparent, quum reuera plus habeant discriminis. Proinde qui sibi notus est, nihil opus habet consulere sacerdotem, quemadmodum infantes non consulunt sacerdotem, quia causa eximit illos a lege. Et qui pueros aut uehementer senes aut alioquin inualidos adigunt ad ieiunium aut esum piscium, bis peccant, primum aduersus fraternam charitatem, deinde aduersus mentem Pontificum, qui nolunt eos inuolui lege, quibus obseruata perniciem adferret. Christus quicquid instituit ad sanitatem animi et corporis instituit. Nec ullus Pontifex sibi uindicat tantam potestatem, ut sua constitutione quemquam adigat ad uitae discrimen; ueluti si quis ex inedia uespertina contrahat insomniam et ob insomniam periclitetur paraphronesi, simul et aduersus Ecclesiae mentem et aduersus Dei uoluntatem homicida est proximi. Principes, quoties commodum est, aedita lege minantur supplicium capitale. Quid illis liceat, non definio; illud dicam: tutius facerent, si non infligerent mortem corporis, nisi ob causas in diuinis literis expressas. In odiosis Dominus longius auocat ab extrema linea, uelut a periurio, uetans omnino iurare, in homicidio prohibens irasci; nos ob humanam constitutionem ad extremam homicidii lineam impellimus, quam uocamus necessitatem. Imo quoties apparet causa probabilis, charitatis est ultro hortari proximum ad ea, quae postulat corpusculi imbecillitas. Et si nulla apparet causa, tamen christianae charitatis est benigne interpretari, quod recto animo fieri potest, nisi qui comedit, prae se ferat manifestum Ecclesiae contemptum. Contumaciter ac seditiose uescentes recte punit magistratus prophanus; at quid quisque domi suae pro corpusculi sanitate comedat, medicorum est curare, non magistratuum. Quod si quorum improbitas hinc quoque concitet tumultum, ipsi seditionis accersantur, non is qui seruiuit ualetudini, nec diuina nec humana lege uiolata. Hic certe non in loco praeteximus autoritatem pontificum, quorum tanta est humanitas, ut ubi cognorint causam haud absurdam, ultro inuitent ad ea quae postulat ualetudo, diplomatis arment aduersus malorum obtrectationes. Denique per uniuersam Italiam patiuntur in certis macellis uendi carnes, nimirum illorum saluti consulentes, quos illa lex non astringit. Quin et in concionibus sacris audiui theologos paulo minus pharisaicos dicere: Nihil est quod uereamini coenae tempore sumere panem unum et heminam uini ceruisiaeue propter imbecillitatem humani corporis. Si tantum sibi sumunt autoritatis ut pro coena coenulam indulgeant ualidis, idque contra praeceptum Ecclesiae, quae ieiunium indixit, non coenulam, quur non audent iustam coenam permittere iis, quorum imbecillitas hoc requirit, et pontifices expressis causis declararunt sibi placere? Dicatur zelus, si quis durius tractet corpus suum, nam sibi quisque notus est; at ubi pietas, ubi charitas istorum, qui contra legem naturae, contra legem Dei, contra sensum legis pontificiae fratrem imbecillem, spiritu promptum, corpusculo infirmum ad mortem adigunt aut morbum morte duriorem? [40,473] (LANIO) Suggerit mihi tua commemoratio quiddam, quod ante biennium uidi. Erotem nosti, uirum iam natu grandem, uidelicet sexagenarium, ualetudine plusquam uitrea, tum quotidianis morbis, iisque atrocissimis grauissimisque studiorum laboribus sic afflicta, ut uel Milonem possint deiicere; ad haec occulta quadam naturae proprietate uel a puero sic et abhorrens a piscium esu et impatiens inediae, ut nunquam id tentarit absque capitis discrimine, postremo diplomatis pontificum abunde communitus aduersus pharisaicas linguas. Is nuper eo uocantibus amicis, inuiserat ciuitatem Eleutheropolim, non omnino suo nomini respondentem. Erat autem Quadragesimae tempus. Datus est unus atque alter dies amicorum affectibus. Interim uescebatur piscibus, ne quem offenderet, quum haberet praeter necessitatem a Pontifice diploma, per quod licebat uesci quibuslibet. Iam praesentiebat morbum imminentem, quem habebat familiarem, sed morte crudeliorem. Parat abitum et res urgebat, nisi maluisset ibi decumbere. Ibi quidam suspicantes illum hoc maturius abire, quod non ferret esum carnium, effecerunt ut Glaucoplutus, uir adprime doctus et primae in ea republica autoritatis, Erotem inuitaret domum suam ad ientaculum. Eros iam turbae satur, quam in publico diuersorio uitare non poterat, assensus est, sed hac lege, ne quid esset apparatus praeter oua duo, quae stans ubi comedisset, equum conscenderet. Promissum est ita fore. Vbi eo uenit, paratus erat pullus gallinaceus. Eros indigne ferens praeter oua nihil attigit et abrumpens conuiuium conscendit equos, deducentibus eruditis aliquot. Eius pulli nidor, nescio quomodo, peruenerat ad sycophantas. Ab his rumor sparsus est tam atrox, ac si decem homines fuissent ueneno necati. Nec ea ciuitas modo perstrepuit hac fabula, sed eodem ferme die rumor ad alias ciuitates transuolarat, quae aberant itinere tridui. Atque ut fit, rumor aliquid ueris addiderat, Erotem, ni propere fugisset, accersendum fuisse ad magistratum. Hoc ut erat falsissimum, ita uerum erat, Glaucoplutum magistratui expostulanti satisfecisse. Iam Eros sic affectus, ut dixi, si uel in publico carnibus uesceretur, quis deberet offendi? Et tamen in eadem ciuitate totam Quadragesimam, sed praecipue diebus festis, bibitur usque ad insaniam, clamatur, saltatur, pugnatur, luditur alea proxime templum, ut sacra concio non possit audiri, et nullum est offendiculum. [40,474] (SALSAMENTARIVS) Mira iudiciorum peruersitas. [40,475] (LANIO) Accipe fabulam huic non dissimilem. Iam ferme biennium est, quod idem Eros ualetudinis ergo uiseret Feruentiam, ego officii gratia comitatus sum. Diuertit in aedes ueteris amici, cuius crebris literis fuerat euocatus. Is est uir praepotens, et illius ecclesiae procerum unus. Ventum est ad pisces, rursus Eros coepit periclitari; agmen morborum erat, febris, cephalalgia, uomitus, calculus. Hospes tametsi uideret grauiter periclitantem amicum, non ausus est tamen carnium micam dare amico. Quamobrem? Videbat tot causas quur liceret, uideret diploma. Sed metuebat linguas hominum. Et iam eo profecerat morbus, ut frustra daturus fuerit. [40,476] (SALSAMENTARIVS) Quid Eros ? Noui hominis ingenium, emoriatur citius quam amicum ulla grauet inuidia. [40,477] (LANIO) Inclusit se cubiculo, triduum uictitauit suo more. Prandium erat ouum unum, potus aqua saccaro decocta. Simulatque se remiserat febris, conscendit equum, secum deferens commeatum. [40,478] (SALSAMENTARIVS) Quem? [40,479] (LANIO) Lac amygdalinum in laguncula et uuas passas in crumena. Vbi domum rediit, tum aperuit sese calculus, totumque mensem decubuit. Et tamen hunc quoque abitum saeuus, sed uanus carnium rumor sequutus est et Lutetiam usque perlatus, non sine frequenti splendidorum mendaciorum comitatu. Quod tu remedium arbitraris idoneum talibus offendiculis? [40,480] (SALSAMENTARIVS) Vt in illorum capita omnes suas matulas effundant; et si forte occurrant, obturatis naribus praetereantur, quo uel sic agnoscant suam uesaniam. [40,481] (LANIO) Certe hanc pharisaicam impietatem oportebat acribus theologorum conuiciis flagellari. De hospite uero illo quid censes? [40,482] (SALSAMENTARIVS) Mihi uir prudens uidetur, qui norit quam friuolis de causis quantas tragoedias interdum excitet populus. [40,483] (LANIO) Sit hoc sane prudenter factum et boni uiri metum ciuiliter interpretemur. At quam multi sunt, qui quum in simili casu fratrem mori patiantur, Ecclesiae consuetudinem et populi scandalum praetexunt; caeterum in uita palam dedecorosa, quam agunt in comessationibus, in amoribus, in luxu, in ocio, in summo contemptu sacrorum studiorum, in rapinis, simoniis et fraudibus, nihil formidant populi scandalum. [40,484] (SALSAMENTARIVS) Omnino tales sunt quidam. Quod isti pietatem appellant, immanis et impia crudelitas est. Sed illi mihi uidentur crudeliores, qui non ex occasione relinquunt hominem in periculo, sed inuentis periculis ueluti laqueis, impellunt multos in corporis animique manifestum discrimen, praesertim nulla publica autoritate pollentes. [40,485] (LANIO) Expecto quid dicas. [40,486] (SALSAMENTARIVS) Ante annos triginta uixi Lutetiae in collegio, cui cognomen ab aceto. [40,487] (LANIO) Sapientiae uocabulum audio. Quid uero narras? Vixit salsamentarius in eo collegio tam acido? Non mirum igitur, si tantum tenet quaestionum theologicarum. Nam illic, ut audio, parietes ipsi mentem habent theologicam. [40,488] (SALSAMENTARIVS) Sic est, ut dicis, ego tamen praeter corpus pessimis infectum humoribus et pediculorum largissimam copiam nihil illinc extuli. Verum ut pergam quod coepi. In eo collegio tum regnabat Ioannes Standoneus, uir in quo non damnasses affectum, sed iudicium omnino desiderasses. Etenim quod ipse memor adolescentiae, quam cura extrema paupertate transegerat, rationem habebat pauperum, uehementer probari debet. Et si iuuenum inopiam hactenus subleuasset, ut honestis studiis suppeteret rerum usus, non ad lasciuiam exuberaret copia, laudem merebatur. Caeterum quod rem aggressus est cubitu tam duro, uictu tam aspero parcoque, uigiliis ac laboribus tam grauibus, ut intra annum prima experientia multos iuuenes felici indole praeditos ac spem amplissimam prae se ferentes, alios neci dederit, alios caecitati, alios dementiae, nonnullos et leprae, quorum aliquot ipse noui, certe nullus omnium non periclitatus est, quis non intelligat esse crudelitatem in proximum? Nec his contentus addidit pallium et cucullam, ademit in totum esum carnium. Et huius generis plantaria transtulit in longinquas regiones. Quod si quisque tantum permittat suis affectibus, quantum ille permisit, futurum est, ut istorum similes totum occupent mundum. Siquidem a talibus initiis primum orta sunt monasteria, quae nunc minitantur pontificibus et monarchis. In proximi ad pietatem resipiscentis lucro gloriari pium est, in ueste aut cibo gloriam quaerere pharisaicum est. Proximorum inopiam subleuare pietas est; prospicere ne liberalitate bonorum abutantur ad luxum, disciplina est. Caeterum in morbos, in delirationem, in mortem his rebus impellere fratrem crudelitas est, parricidium est. Abest fortasse uoluntas occidendi, at non abest homicidium. Quae igitur istis debetur uenia? Nimirum quae medico, qui per insignem imperitiam occidit aegrotum. Dicet aliquis : nullus illos cogit ad hoc uitae genus, sponte ueniunt, rogant admitti, et liberum est abire pertaesis. - O Scythicam responsionem. Itane postulant, ut adolescentes rectius perspiciant quid ipsis conueniat, quam uir doctus, rerum usu tritus et aetate prouectus? Sic sese excuset lupo, qui famelicum ostensa esca pellexit in retia. An qui uehementer esurienti apponat cibum insalubrem aut letiferum etiam, ira semer excusabit pereunti? - Nemo te coegit edere, uolens ac lubens deuorasti quod erat appositum. - Nonne is iure respondeat: Tu non cibum dedisti, sed uenenum. Telum ingens necessitas, graue tormentum fames. Auferant igitur illa magnifica uerba: Libera erat electio. Imo magnam uim admouet, quisquis talibus utitur tormentis. Nec ea saeuitia tantum perdidit tenues, sustulit non paucos diuitum filios et generosam indolem deprauauit. Aetatem lasciuientem moderatis rationibus cohibere paternum est. Caeterum in medio hyemis rigore datur postulantibus paululum panis, potus iubetur e puteo peti, qui aquam habet pestilentem, pestiferam alioqui, etiam si nihil haberet praeter rigorem matutinum. Noui multos, qui ualetudinem ibi contractam nec hodie possunt excutere. Erant aliquot cubicula humili solo, putri gypso, uicinia latrinarum pestifera. In his nullus unquam habitauit, nisi aut mors aut morbus capitalis fuerit consequutus. Omitto nunc miram flagrorum carnificinam, etiam in innoxios. Sic aiunt dedisti ferociam, ferociam appellant indolem generosiorem, quam studio frangunt, ut eos reddant habiles monasteriis. Quantum ibi deuorabatur ouorum putrium? quantum uini putris hauriebatur? Sunt fortassis haec iam correcta, sed sero, uidelicet iis qui perierunt aut corpus circumferunt infectum. Neque uero haec commemoro, quod male uelim illi collegio, sed operaeprecium esse iudicaui monere, ne sub umbra religionis humana saeuitia corrumpat aetatem imperitam ac teneram. Iam quantum ibi discatur ciuilitatis aut uerbe pietatis, in praesentia non excutio. Quod si uiderem maliciam exuere, quicunque cucullam induunt, hortarer omnes ad cucullam. Nunc alia res est, proinde non sunt ad hoc uitae genus frangendi spiritus suppullulantis aetatis, sed animus magis ad pietatem educandus. Mihi uix contigit ullum ingredi monasterium Cartusianorum, quin illic offenderim unum atque alterum aut simpliciter mente captum aut delirantem. Verum iamdudum tempus est, ut a tam longa digressione redeamus ad institutum. [40,489] (LANIO) Imo nullum est digressionis dispendium. Rem ipsam egimus, nisi si quid tibi forte succurrit, quod adiiciendum putes iis, quae disserta sunt de constitutionibus humanis. [40,490] (SALSAMENTARIVS) Mihi quidem nec humanum praeceptum implere uidetur, qui negligit hoc praestare, quod spectauit is qui praecepit. Etenim qui festis diebus tantum abstinet ab operis manuariis nec interim uacat sacris aut audiendis concionibus, uiolat festum diem, negligens id cuius gratia festus dies institutus est. Ideo enim interdictum est opus bonum, ut fieret melius. Iam uero qui pro solitis operis uacant popinis, scortis, temulentiae, pugnis et aleae, bis uiolant diem festum. [40,491] (LANIO) Opinor et precum sacrarum pensum in hoc praescriptum sacerdotibus ac monachis, ut hac exercitatione consuescerent sustollere mentem in Deum; et tamen qui pensum hoc non exoluit, periclitatur. Qui tantum ore demurmurat uoces, nec curat animum ad ea quae sonat colligere, imo ne literas quidem studet discere, sine quibus quae sonant intelligi non possunt, uir bonus habetur ac sibi quoque uidetur. [40,492] (SALSAMENTARIVS) Ego multos noui sacerdotes, qui piaculum inexpiabile putant aliquam partem precum omisisse aut per errorem dixisse de diua Virgine, quum dicendum esset de sancto Paulo. At iidem pro nihilo ducebant aleam, scortum ac temulentiam, quae diuinis pariter et humanis legibus uetita sunt. [40,493] (LANIO) Nec paucos ego comperi, qui citius mortem oppetissent, quam uel casu gustato cibo, aut dum os proluunt, delapsis in stomachum aliquot aquae guttis sacrificassent; at iidem fatebantur esse sibi cum quibusdam simultatem, quos, si daretur opportunitas, occiderent, nec uerebantur cum hoc animo ad sacram Christi mensam accedere. [40,494] (SALSAMENTARIVS) Atqui ut ieiuni sacrificent, hominis praeceptum est; ut deponant iras prius quam accedant ad sacram mensam, Dei praeceptum. [40,495] (LANIO) Iam uero de periurio, quam praepostere iudicamus, infamis habetur, qui iureiurando confirmauit se dissoluisse aes alienum, si conuincatur non dissoluisse; nec periurium obiicitur sacerdoti, qui palam impudice uiuit, quum iureiurando publice professus sit castitatem. [40,496] (SALSAMENTARIVS) Quin istam cantionem canis episcoporum uicariis, qui coram altari deierant se comperisse omnes quos offerunt initiandos, idoneos aetate, scientia et moribus, quum aliquoties inter hos uix duo tresue sint tolerabiles, plurimi uix ad stiuam idonei. [40,497] (LANIO) Vocatur ad poenam, qui commotus aliqua causa peierat; et non puniuntur, qui tertio cuique uerbo admiscent periurium. [40,498] (SALSAMENTARIVS) Isti non iurant ex animo. [40,499] (LANIO) Eodem colore patrocineris licebit ei, qui hominem occidit non ex animo. Peierare nec ioco nec serio fas est. Et atrocius crimen foret, si quis ioco necaret hominem, quam si commotus ira. [40,500] (SALSAMENTARIVS) Quid si quis ad eandem trutinam expendat iusiurandum principum, quo inaugurantur? [40,501] (LANIO) Et ista quum sint maxime seria, tamen quoniam uelut ex more fiunt, non habentur pro periuriis. Eadem est querimonia de uotis. Matrimonii uotum est iuris sine controuersia diuini, et tamen dirimitur per monasticae uitae professionem ab hominibus repertam. [40,502] (SALSAMENTARIVS) Quum nullum uotum religiosius sit quam baptismi, tamen qui uestem mutat aut locum, perinde quasi patrem ueneno necarit, perquiritur, rapitur, stringitur, nonnunquam et occiditur propter honorem ordinis. At quorum tota uita pugnat ex diametro cum professione baptismi, quippe qui toti seruiunt mammonae, uentri et huius mundi pompis, habentur in pretio, nec his obiicitur uoti uiolati crimen, nec exprobratur, nec uocantur apostatae, sed habentur pro Christianis. [40,503] (LANIO) Simile uulgi iudicium est de benefactis ac malefactis deque praesidiis beatitudinis. Quanta infamia sequitur puellam lapsam? at longe grauius crimen est lingua mendax et obtrectatrix, et animus odio liuoreque corruptus. Vbi non grauius punitur quamuis leue furtum, quam adulterium? Nemo lubens cum eo consuetudinem habet, qui semel furti aspersus est infamia, cum eo qui coopertus est adulteriis, pulchrum est habere familiaritatem. Spiculatori publico, qui stipendio conductus seruit legibus, quemadmodum et iudex ipse, nemo dignetur locare filiam; et non detestamur affinitatem militis, qui, toties inuitis parentibus et uetante nonnunquam magistratu, subduxit sese ad bellum mercenarium, tot stupris, tot raptibus, tot sacrilegiis, tot homicidiis aliisque facinoribus impurati, quae uel in ipsa militia uel in profectione ad bellum et reditu a bello committi solent; hunc generum asciscimus, hunc quouis carnifice peiorem adamat uirgo, et interpretamur etiam nobilitatem quaesitam scelere. Qui nummum tollit, pendet; qui fraudata moneta publica, qui monopoliis, qui usuris, qui mille technis ac fraudibus tam multos spoliant, inter praecipuos habentur. [40,504] (SALSAMENTARIVS) Qui uni cuipiam uenenum porrigunt, ut uenefici dant poenas legibus; qui uinis infectis aut oleo uitiato populum inficiunt, impune faciunt. [40,505] (LANIO) Noui quosdam monachos adeo superstitiosos, ut existiment sese esse in manu diaboli, si uel casu sacra uestis absit, nec metuunt ab unguibus diaboli, si mentiantur, si calumnientur, si inebrientur, si inuideant. [40,506] (SALSAMENTARIVS) Istiusmodi licet et inter nos idiotas complures uidere; non credunt domum tutam a uiolentia cacodaemonis, nisi paratam habeant aquam consecratam, frondes sacras ac cereum, et non metuunt suis aedibus in quibus quotidie tot modis prouocatur Deus et colitur diabolus. [40,507] (LANIO) Quam multi sunt, qui magis fidunt praesidio Virginis matris aut Christophori, quam ipsius Christi? Matrem colunt imaginibus, candelis et cantiunculis, Christum impia uira fortiter offendunt. Nauta quum periclitatur, Christi matrem aut Christophorum aut quemuis diuorum citius inuocat, quam ipsum Christum; et Virginem se credunt habere propitiam, quod illi sub noctem cantiunculam non intellectam canunt: "Salue regina"; ac non potius metuunt, ne illa se putet irrideri talibus cantiunculis: quum totus dies magnaque noctis pars illis transigatur obscoenis sermonibus, temulentiis et factis non referendis. [40,508] (SALSAMENTARIVS) Ita militi periclitanti citius in mentem uenit Georgius aut Barbara, quam Christus. Porro quum nullus sit cultus diuis gratior, quam imitatio factorum, quibus ipsi Christo placuerunt, hanc partem fortiter contemnimus. Et Antonium nobis egregie fauentem fore credimus, si illi porcos aliquot sacras alamus, sique ipsum cum suo porco igni et tintinnabulo pictum habeamus in foribus ac lateribus aedium; nec metuimus, quod magis erat metuendum, ne ille male uelit aedibus, in quibus regnant ea uitia, quae uir sanctus semper fuit detestatus. Virgini annumeramus rosariola et salutatiunculas; quin potius annumeramus in illius gratiam coercitum animi tumorem, repressam libidinem, condonatam iniuriam? Huiusmodi cantiunculis delectatur Christi mater, his officiis demerueris utrunque. [40,509] (LANIO) Itidem morbo periclitanti citius in mentem uenit sanctus Rochus aut Dionysius, quam Christus, unica salus hominum. Quin et hi qui sacras literas interpretantur e suggesto, quas nemo sine Spiritus afflatu uel intelligere recte uel docere potest utiliter, malunt inuocare Virginis matris auxilium, quam ipsum Christum aut Christi spiritum. Et in haereseos suspicionem uocatur, qui mutire audet aduersus hanc consuetudinem, quam uocant laudabilem. Atqui laudabilior erat ueterum consuetudo, quam obtinuerunt Origenes, Basilius, Chrysostomus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, qui spiritum Christi identidem inuocant, Virginis auxilium nusquam implorant. Nec in eos stomachantur, qui tam sanctam consuetudinem ex Christi et apostolorum doctrina, ex sanctorum patrum exemplis desumptam, ausi sunt immutare. [40,510] (SALSAMENTARIVS) Similis error habet complures monachos, qui sibi persuadent Benedictum esse propitium, donec gestent illius cucullam et pallium, quanquam non arbitror eum uirum unquam gestasse tam laciniosam magnoque emptam uestem, nec uerentur illius iram, quod in uita nihil habeant cum illo commune. [40,511] (LANIO) Francisci germanus est, qui uestem cinericiam et canabeum cingulum non abiicit; uitam confer, nihil pugnantius. De plerisque loquor, non de omnibus. Atque hic sermo per omnes ordinum et professionum formas circunferri potest. Ex corruptis iudiciis nascitur praepostera fiducia et ex iisdem nascuntur praepostera scandala. Prodeat Franciscanus coriacea zona cinctus, qui casu funem suum perdiderit; aut Augustinensis laneum gestans cingulum; aut discinctus, qui cingi soleat; quae futura est abominatio, quantum periculum ne mulieres ad hoc spectaculum abordant? Et ex huiusmodi nugis, quanta fraternae charitatis ruptura? quam acerba odia? quam uirulentae obtrectationes? Aduersus haec clamat Dominus in Euangelio, nec minus gnauiter Paulus apostolus. Aduersus eadem clamandum esset theologis et concionatoribus. [40,512] (SALSAMENTARIVS) Esset sane, sed in his multi sunt, quibus expedit talem esse populum, imo tales esse principes, tales episcopos. Et sunt rursus qui nihilo plus sapiunt in his quam populus, aut, si quid sapiunt, dissimulant, suo uentri consulentes potius quam Iesu Christo. Itaque fit, ut populus undique corruptus praeposteris iudiciis ibi fidat, ubi praesens est periculum, ibi trepidet, ubi nihil est periculi, ibi conquiescat, unde progrediendum erat, eo proficiat, unde erat recedendum. Ab his male structis si quid tentes conuellere, clamant excitari seditionem; quasi seditio sit, si quis uitiosum corporis habitum, quem imperitus medicus diu fouerit ac propemodum uerterit in naturam, conetur eximere pharmacis melioribus. Verum abrumpenda est querimonia, quae finem non habet. Et periculum sit, si senserit populus hoc nostrum colloquium, ne nouum suscitent prouerbium, quod haec curae sint salsamentario et lanioni. [40,513] (LANIO) Istis ego regeram uetus prouerbium: "Saepe etiam est holitor ualde opportuna loquutus". Nuper quum ista dissererem super coenam, malis auspiciis aderat quidam pannosus, pediculosus, luridus, uietus, exuccus, facie cadauerosa, cranium uix habebat tres pilos; quoties loquebatur, claudebat oculos, aiebant theologum esse. Is me uocabat discipulum Antichristi, aliaque permulta balbutiebat. [40,514] (SALSAMENTARIVS) Quld ibi tu? mutus? [40,515] (LANIO) Ego illi precabar micam sobriae mentis in tam putido cerebro, si tamen ullum habebat cerebrum. [40,516] (SALSAMENTARIVS) Iuuaret et istam audire fabulam ordine. [40,517] (LANIO) Audies, si die louis ueneris ad prandium. Habebis uitulinam crusto incoctam, contusam adeoque teneram, ut possis uel exugere. [40,518] (SALSAMENTARIVS) Polliceor hac lege : si die Veneris apud nos prandeas, efficiam ut intelligas salsamentarios non semper uesci putribus salsamentis.