[30,0] XXX. FRANCISCANI (g-Ptohchohplousioi). CONRADVS, BERNARDINVS, PASTOR, PANDOCHEVS, VXOR. [30,1] (CONRADVS) Atqui pastorem decet hospitalitas. [30,2] (PASTOR) Pastor sum ouium, non amo lupos. [30,3] (CONRADVS) At non perinde fortassis odisti lupas. Sed quo tandem merito sic abhorres a nobis, ut ne tecto quidem digneris? Neque enim te grauabimus coena. [30,4] (PASTOR) Dicam, quia si conspiceretis in aedibus meis gallinam aliquam aut pullos gallinaceos, cras in concione traducerer apud populum. Hanc soletis referre gratiam communicati hospitii. [30,5] (CONRADVS) Non omnes sumus istiusmodi. [30,6] (PASTOR) Sitis cuiusmodi uoletis, ego uix sancto Petro fiderem, si tali cultu ueniret ad me. [30,7] (CONRADVS) Si ita stat sententia, saltem indica diuersorium aliud. [30,8] (PASTOR) Est in hoc uico diuersorium publicum. [30,9] (CONRADVS) Quod habet signum? [30,10] (PASTOR) In tabula pensili uidebitis canem os inserentem in Ollam. Hoc agitur in culina, ad abacum rationalem sedet lupus. [30,11] (CONRADVS) Signum inauspicatum. [30,12] (PASTOR) Fruamini. [30,13] (BERNARDINVS) Quod genus pastoris hoc est, per illum liceret perire fame. [30,14] (CONRADVS) Si non melius pascit oues quam nos, oportet esse parum obesas. [30,15] (BERNARDINVS) In malis rebus opus est bono consilio. Quid fiet? [30,16] (CONRADVS) Perfricanda frons est. [30,17] (BERNARDINVS) Nimirum inutilis est pudor, quum urget necessitas. [30,18] (CONRADVS) Admodum sanctus Franciscus aderit nobis. [30,19] (BERNARDINVS) Pro fortuna. [30,20] (CONRADVS) Non expectabimus pandochei responsum pro foribus, sed recta irrumpemus in ipsum uaporarium, nec facile patiemur nos eiici. [30,21] (BERNARDINVS) O facinus impudens. [30,22] (CONRADVS) Hoc satius quam noctem agere sub dio ac perire frigore. Interim depone pudorem in saeculo, cras resumpturus, ubi uidebitur. [30,23] (BERNARDINVS) Scilicet, sic res ipsa suadet. [30,24] (PANDOCHEVS) Quod animantium genus hic uideo ? [30,25] (CONRADVS) Seruos Dei, filios sancti Francisci, uir optime. [30,26] (PANDOCHEVS) An Deus talibus seruis delectetur, nescio, ego mihi nolim multos esse domi. [30,27] (CONRADVS) Quamobrem? [30,28] (PANDOCHEVS) Quia ad edendum ac bibendum plusquam uiri estis, ad laborandum nec manus habetis nec pedes. Ohe, uos estis filii sancti Francisci? Soletis praedicare eum esse uirginem, et habet ille tot filios? [30,29] (CONRADVS) Spiritus filii sumus, non carnis. [30,30] (PANDOCHEVS) Infelix genitor ille. Nam quod in uobis pessimum est, animus est. Corpore nimium ualetis, planeque melius habetis ista parte, quam expediat nobis, qui alimus uxorem et filias. [30,31] (CONRADVS) Tu forte suspicaris nos esse ex eorum genere, qui degenerant a progenitoris instituto. Nos sumus Obseruantes. [30,32] (PANDOCHEVS) Ego igitur obseruabo ne quid adferatis detrimenti. Nam istud genus ego odi pessime. [30,33] (CONRADVS) Quamobrem, te quaeso? [30,34] (PANDOCHEVS) Quia circumfertis dentes, nec circumfertis pecuniam. Hoc genus hospitum mihi est ingratissimum. [30,35] (CONRADVS) At laboramus uobis. [30,36] (PANDOCHEVS) Vultis ostendam uobis quomodo laboretis? [30,37] (CONRADVS) Ostende. [30,38] (PANDOCHEVS) Inspicite picturam uobis proximam ad laeuam. Illic uidetis uulpem concionantem, sed a tergo anser collum profert e cuculla. Rursus uidetis lupum absoluentem confessum, sed prominet pars ouis occultatae sub ueste. Videtis simium assidentem aegroto in ueste Franciscana, altera manu praefert crucem, alteram habet in crumena aegrotantis. [30,39] (CONRADVS) Non inficiamur hac ueste nonnunquam tegi lupos, uulpes ac simias, sed fatemur etiam saepe tegi porcos, canes, equos, leones ac regulos. Quin eadem uestis tegit multos bonos uiros. Vestis ut neminem reddit meliorem, ita nullum reddit deteriorem. Proinde iniquum est quenquam ex ueste aestimare. Alioqui tua uestis, qua nonnunquam uteris, esset execranda, quae multos tegit fures, homicidas, ueneficos et adulteros. [30,40] (PANDOCHEVS) De ueste cedam, si numeretis. [30,41] (CONRADVS) Rogabimus Deum pro te. [30,42] (PANDOCHEVS) Ego uicissim pro uobis, operam opera pensans. [30,43] (CONRADVS) Atqui non ab omnibus accipiendum. [30,44] (PANDOCHEVS) Quur uobis religio est contingere pecuniam? [30,45] (CONRADVS) Quia pugnat cum professione nostra. [30,46] (PANDOCHEVS) Itidem cum mea professione pugnat admittere gratuitum hospitem. [30,47] (CONRADVS) At nos cogit regula non contingere pecuniam. [30,48] (PANDOCHEVS) At mea regula diuersum praecipit. [30,49] (CONRADVS) Vbi est tua regula? [30,50] (PANDOCHEVS) Lege uersus istos. Hospes, in hac mensa fuerint quum uiscera tensa, Surgere ne properes, ni prius annumeres. [30,51] (CONRADVS) Nos non erimus tibi sumptui. [30,52] (PANDOCHEVS) At qui mihi non sunt sumptui, ne quaestui quidem sunt. [30,53] (CONRADVS) Deus abunde pensabit, si quid officii nobis praestiteris. [30,54] (PANDOCHEVS) Istis utebis non alo familiam. [30,55] (CONRADVS) Abdemus nos in angulum uaporarii, neque cuiquam erimus molesti. [30,56] (PANDOCHEVS) Non fert tales homines hoc uaporarium. [30,57] (CONRADVS) Itane nos eiicis, fortassis hac nocte deuorandos a lupis? [30,58] (PANDOCHEVS) Lupus lupinam non est, ut nec canis caninam. [30,59] (CONRADVS) Crudelis esses, si hoc faceres Turcis ; quales quales sumus, homines sumus. [30,60] (PANDOCHEVS) Surdo canitis. [30,61] (CONRADVS) Tu molliter foues corpus tuum, nudus recubans post uaporarium, et nos extrudis frigore nocturno perituros, etiamsi parcant lupi. [30,62] (PANDOCHEVS) Sic uixit Adam in Paradiso. [30,63] (CONRADVS) Vixit, sed innocens. [30,64] (PANDOCHEVS) Et ego innocens. [30,65] (CONRADVS) Fortassis detracta syllaba prima. At uide, si tu nos nunc extrudis e paradiso tuo, ne Deus te non recipiat in suum. [30,66] (PANDOCHEVS) Bona uerba. [30,67] (VXOR) Mi uir, tot tua malefacta saltem hoc beneficio pensa, patere hos hac nocte tecto nostro uti; sunt uiri boni, senties quaestum hinc fieri uberiorem posthac. [30,68] (PANDOCHEVS) Ecce deprecatricem, suspicor conuenire inter uos, nec admodum lubens audio hoc elogium a muliere, uiri boni. [30,69] (VXOR) Hau, non ita est, sed cogita, quoties peccaris alea, temulentia, rixis, pugnis; saltem hac eleemosyna redime tua peccata, ne eiicias hos, quos optaris tibi adesse morienti; scurras et sanniones recipis saepenumero, et hos extrudis? [30,70] (PANDOCHEVS) Vnde ista concionatrix nobis ? Abi tu, et cura rem culinariam. [30,71] (VXOR) Id quidem fiet. [30,72] (BERNARDINVS) Mitescit et sumit indusium lineum, spero fore recte. [30,73] (CONRADVS) Et mensam insternunt pueri. Bene habet, quod nulli ueniunt hospites, alioqui nobis erat exulandum. [30,74] (BERNARDINVS) Feliciter cecidit, quod e proximo oppidulo retulimus nobiscum lagunculam uini et agni coxam assam. Alioqui hic, ut uideo, ne foenum quidem impartisset nobis. [30,75] (CONRADVS) Iam accubuere pueri. Adiungamus nos in mensae partem, sic tamen, ne cui incommodemus. [30,76] (PANDOCHEVS) Vobis imputandum arbitror, quod hodie nullum habeo conuiuam praeter domesticos et uos inutiles. [30,77] (CONRADVS) Nisi frequenter hoc accidit, imputa nobis. [30,78] (PANDOCHEVS) Frequentius quam uellem. [30,79] (CONRADVS) Noli laborare, uiuit adhuc Christus, qui non deseret suos. [30,80] (PANDOCHEVS) Audiui uos dici Euangelicos. At Euangelicm prohibet per uiam circumferri peram aut panes. Vos manicas habetis pro pera, ut uideo. Nec panes modo circumfertis, uerumetiam uinum et delicias carnium. [30,81] (CONRADVS) Fruere nobiscum, si libet. [30,82] (PANDOCHEVS) Meum uinum ad istud collatum uappa est. [30,83] (CONRADVS) Gusta et de carnibus, nobis enim superest. [30,84] (PANDOCHEVS) O felices mendicos, uxor mea nihil hodie coxit praeter caules et laridum rancidum. [30,85] (CONRADVS) Commutemus, si uideur, nostros apparatus. Nam nostra nihil refert, quibus uescamur. [30,86] (PANDOCHEVS) Quur igitur non circunfertis caules et uappam? [30,87] (CONRADVS) Quoniam haec nobis obtrudere maluerunt, apud quos hodie pransi sumus. [30,88] (PANDOCHEVS) Gratis pransi? [30,89] (CONRADVS) Maxime. Imo gratias etiam egerunt et abeuntes his apophoretis onerarunt. [30,90] (PANDOCHEVS) Vnde uenitis? [30,91] (CONRADVS) E Basilea. [30,92] (PANDOCHEVS) Hui. E tam longinquo? [30,93] (CONRADVS) Sic est. [30,94] (PANDOCHEVS) Quod tandem genus hominum estis uos, qui sic oberratis sine iumento, sine crumena, sine famulitio, sine armis, sine commeatu? [30,95] (CONRADVS) Vides qualecunque uestigium Euangelicae uitae. [30,96] (PANDOCHEVS) Mihi uideur erronum uita, qui uagantur cum reticulo. [30,97] (CONRADVS) Tales errones erant apostoli, talis erat et Dominus lesus. [30,98] (PANDOCHEVS) Nostis artem chiromanticam? [30,99] (CONRADVS) Nihil minus. [30,100] (PANDOCHEVS) Vnde igitur suppetit uictus? [30,101] (CONRADVS) Ab eo qui promisit. [30,102] (PANDOCHEVS) Quis ille? [30,103] (CONRADVS) Qui dixit : Nolite esse soliciti, haec omnia adiicientur uobis. [30,104] (PANDOCHEVS) Promisit, sed quaerentibus regnum Dei. [30,105] (CONRADVS) Id facimus pro uirili. [30,106] (PANDOCHEVS) Apostoli clarebant miraculis, sanabant aegrotos, proinde non mirum illis ubique suppetisse uictum, uos nihil tale potestis. [30,107] (CONRADVS) Possemus, si similes essemus apostolis et si res posceret miraculum. At miracula data sunt ad tempus incredulis. Nunc nihil opus nisi pia uita. Et saepe felicius est aegrotare quam ualere, saepe felicius mori quam uiuere. [30,108] (PANDOCHEVS) Quid igitur uos facitis ? [30,109] (CONRADVS) Quod possumus, pro sua quisque dote diuinitus donata consolamur, exhortamur, admonemus, corripimus, ubi se dederit occasio; nonnunquam et concionamur, sicubi comperimus pastores mutos; si non datur prodesse, damus operam, ne quem laedamus moribus et lingua. [30,110] (PANDOCHEVS) Vtinam cras uelis nobis concionari. Nam dies est apud nos festus. [30,111] (CONRADVS) Cui diuo? [30,112] (PANDOCHEVS) Antonio. [30,113] (CONRADVS) Fuit is quidem uir bonus, sed unde dies festus? [30,114] (PANDOCHEVS) Dicam: abundat hic uicus subulcis propter uicinum nemus glandiferum. Et persuasum est Antonio delegatam curam eius pecoris, et ideo colunt illum, ne saeuiat neglectus. [30,115] (CONRADVS) Vtinam uere colerent illum. [30,116] (PANDOCHEVS) Quo pacto? [30,117] (CONRADVS) Sanctissime coluit diuos, quisquis imitatus est. [30,118] (PANDOCHEVS) Totus hic uicus cras perstrepet compotationibus, saltationibus, lusibus, rixis et pugnis. [30,119] (CONRADVS) Sic ethnici quondam colebant Bacchum suum. Miror autem, si sic cultus Antonius non saeuit in homines ipso pecore stultiores. Qualem habetis pastorem? mutum ac malum? [30,120] (PANDOCHEVS) Qualis sit aliis, nescio, mihi optimus est, nam hic potat totos dies. Neque quisquam plures adducit aut meliores combibones, magno meo bono. Atque adeo demiror illum nunc abesse. [30,121] (CONRADVS) Nos experti sumus parum commodum. [30,122] (PANDOCHEVS) Quid audio? salutastis hominem? [30,123] (CONRADVS) Ambiuimus apud illum hospitium, ille non aliter quam lupos abegit a limine, et huc iussit abire. [30,124] (PANDOCHEVS) Haha, nunc intelligo. Hinc est quod noluit adesse, quod sciret uos hic futuros. [30,125] (CONRADVS) Estne mutus? [30,126] (PANDOCHEVS) Mutus? Nemo illo uocalior in uaporario, ac strenue boat in templo. Concionantem nunquam audiui. Sed quid pluribus opus? uos ipsi sensistis, ut intelligo, non esse mutum. [30,127] (CONRADVS) Estne peritus sacrarum literarum? [30,128] (PANDOCHEVS) Ait se peritissimum, sed quicquid talium rerum didicit, didicit in secreta confessione, sic ut fas non sit proferre apud alios. Quid multa? Dicam in summa: qualis est populus, talis est sacerdos, et plane nacta est suum patella operculum. [30,129] (CONRADVS) Fortasse non dabit locum concionaturo. [30,130] (PANDOCHEVS) Dabit, ad me recipio, sed hac lege, ne quid in illum iaculere, quemadmodum plerique soletis. [30,131] (CONRADVS) Rei malae assueuerunt, qui hoc solent. Ego clam admoneo pastorem, siquid offendit; quod superest, episcoporum est munus. [30,132] (PANDOCHEVS) At tales aues huc raro deuolant. Equidem uideo uos esse uiros bonos. Sed quid sibi uult ista uestium uarietas? Nam plerique hoc ipso iudicant uos esse malos, quod sic uestiamini. [30,133] (CONRADVS) Vnde id? [30,134] (PANDOCHEVS) Nescio, nisi quod tales multi comperiantur. [30,135] (CONRADVS) Multi hoc ipso iudicant nos esse sanctos, quod sic uestiamur; peccant utrique, sed tamen humanius peccant, qui ex ueste bene de nobis suspicantur, quam qui male. [30,136] (PANDOCHEVS) Esto sane. Sed quae tandem utilitas tot discriminum? [30,137] (CONRADVS) Quid tu censes? [30,138] (PANDOCHEVS) Mihi quidem nulla uidetur, nisi in pompis aut in bellis; in pompis enim circunferuntur uariae personae, sanctorum, Iudaeorum, ethnicorum. Has ex diuerso cultu dignoscimus. In bellis autem hoc praestaret cultuum uarietas, ut suum quaeque uexillum copiae sequerentur neque fieret ordinum confusio. [30,139] (CONRADVS) Pulchre dicis, et haec uestis est militaris. Alius alium ducem sequimur, sed omnes militamus sub uno Caesare Christo. Verum in ueste tria spectanda sunt. [30,140] (PANDOCHEVS) Quae? [30,141] (CONRADVS) Necessitas, usus et decorum. Quur sumimus cibum? [30,142] (PANDOCHEVS) Ne pereamus fame. [30,143] (CONRADVS) Sic aliquando sumenda uestis, ne pereamus frigore. [30,144] (PANDOCHEVS) Fateor. [30,145] (CONRADVS) Hoc melius praestat haec uestis quam tua. Tegit enim et caput et collum et scapulas, unde plurimum est periculi. Vsus postulat uaria uestium genera. Equitaturo conuenit breuis, quiescenti longa, in aestate tenuis, in hyeme densa. Sunt Romae qui singulis diebus ter commutant uestem, mane sumunt duplicatam pellibus, sub meridiem accipiunt simplicem, rursus sub noctem aliquando crassiorem. Verum non omnibus suppetunt mutatoria. Proinde haec uestis reperta est, una ad plurimos usus accommoda. [30,146] (PANDOCHEVS) Qui sic? [30,147] (CONRADVS) Si flat Boreas, aut si feruet sol, adducimus cucullam. Si calor offendit, dimittimus in tergum; si quiescendum est, dimittimus uestem; si ambulandum, subducimus aut succingimus etiam. [30,148] (PANDOCHEVS) Non pessime sapuit, quisquis hoc inuenit. [30,149] (CONRADVS) Est autem hoc ad bene uiuendum praecipuum, ut homo consuescat esse paucis contentas. Alioqui si deliciis aut affectibus indulgere coeperimus, nullus erit finis. At nulla uestis inueniri potuit, quae una tot commoditatibus subseruiret. [30,150] (PANDOCHEVS) Assentior. [30,151] (CONRADVS) Nunc decorum inspiciamus. Dic mihi bona fide, si tu sumeres uxoris tuae uestem, nonne dicerent omnes te facere praeter decorum? [30,152] (PANDOCHEVS) Dicerent me insanire. [30,153] (CONRADVS) Quid tu diceres, si illa sumeret uestem tuam? [30,154] (PANDOCHEVS) Fortasse nihil mali dicerem, sed contunderem eam bonis fustibus. [30,155] (CONRADVS) Atqui nihil refert, qua ueste utaris. [30,156] (PANDOCHEVS) Hic plurimum refert. [30,157] (CONRADVS) Nec mirum. Nam et ethnicorum leges puniunt uirum ac foeminam, si diuersi sexus cultum sumpserint. [30,158] (PANDOCHEVS) Nec iniuria. [30,159] (CONRADVS) Age, quid si senex octogenarius sumeret sibi uestitum adolescentis quindecim annos nati, aut contra, si iuuenis sumeret uestem senis, nonne dicant omnes rem esse fustuario dignam? Aut si anus coleretur ad modum adolescentulae, et contra? [30,160] (PANDOCHEVS) Admodum. [30,161] (CONRADVS) Itidem si laicus sumat cultum sacerdotis, contra sacerdos laici. [30,162] (PANDOCHEVS) Vterque faceret indecore. [30,163] (CONRADVS) Quid si priuatus sumeret ornamentum principis ? Aut sacerdos priuatus episcopi, num faceret indecore? [30,164] (PANDOCHEVS) Scilicet. [30,165] (CONRADVS) Quid si ciuis sumeret cultum militis, plumas caeteraque stultitiae Thrasonicae insignia? [30,166] (PANDOCHEVS) Rideretur. [30,167] (CONRADVS) Quid si inter milites Anglus gestaret crucem albam, Eluetius rubram, Gallus nigram? [30,168] (PANDOCHEVS) Faceret impudenter. [30,169] (CONRADVS) Quid itaque miraris nostrum hunc cultum? [30,170] (PANDOCHEVS) Quid intersit inter priuatum et principem, inter uirum ac foeminam, scio; quid intersit inter monachum et non monachum, nescio. [30,171] (CONRADVS) Quid interest inter pauperem et diuitem? [30,172] (PANDOCHEVS) Fortuna. [30,173] (CONRADVS) Et tamen indecorum esset, si pauper imitaretur cultum diuitis. [30,174] (PANDOCHEVS) Verum, ut nunc ferme coluntur diuites. [30,175] (CONRADVS) Quid inter fatuum et sapientem? [30,176] (PANDOCHEVS) Aliquanto plus quam inter diuitem et tenuem. [30,177] (CONRADVS) Nonne moriones aliter uestiuntur quam qui sapiunt? [30,178] (PANDOCHEVS) Nescio quid uos deceat, attamen uester cultus non multum abest ab illorum cultu, si qui addat auriculas et tintinnabula. [30,179] (CONRADVS) Hoc plane deest. Et sumus huius mundi moriones, si modo uere sumus, quod profitemur. [30,180] (PANDOCHEVS) Quid uos sitis nescio, illud scio multos esse moriones gestantes auriculas et tintinnabula, qui plus sapiant iis, qui gestant pillea suffulta pellibus, epomides reliquaque sapientium insignia. Itaque mihi stultissimum uidetur sapientiam profiteri ueste. Vidi quendam plus quam morionem, qui gestabat uestem usque ad talos demissam, epomidem Magistri Nostri; aderat et uultus, qui uideri posset grauis theologi. Disputabat apud omnes non sine specie grauitatis. Magnatibus autem non minus erat iucundus, quam quiuis alius morio, quum stultitiae genere superaret omnes. [30,181] (CONRADVS) Quid igitur tu postulas ut princeps, qui ridet morionem, commutet cum illo uestem? [30,182] (PANDOCHEVS) Fortassis hoc postularet aliquando decorum, quod tu proponis, si libeat repraesentare ueste quicquid est in animo. [30,183] (CONRADVS) Vrges tu quidem, sed tamen arbitror non sine causa uestem suam additam morionibus. [30,184] (PANDOCHEVS) Ob quam? [30,185] (CONRADVS) Ne laedantur a quoquam, si quid imprudenter dixerint aut fecerint. [30,186] (PANDOCHEVS) Non dicam interim, quod ista tes quosuis irritatpotius ad laedendum, adeo ut frequenter a stultis fiant insani. Nec uideo quur, quum bos cornupeta, qui occiderit hominem, aut canis aut sus, qui occiderint infantem, afficiantur supplicio, morio qui sceleratiora commiserit praesidio stultitiae sinatur uiuere. Illud expeto, quur uos distinguamini cultu a caeteris. Nam si quaeuis causa sufficit ad diuersum cultum, oporteret pistorem aliter uestiri quam piscatorem, calcearium aliter quam uestiarium, aliter pharmacopolam quam oenopolam, aliter aurigam quam nautam. Vos si sacerdotes estis, quur secus uestimini quam reliqui sacerdotes? Si laici, quur a nobis differtis? [30,187] (CONRADVS) Olim monachi nihil aliud eramus quam purior pars laicorum. Et hoc intererat inter monachum et alium laicum, quod nunc interest inter frugalem et probum uirum suis manibus alentem familiam, et inter snaphanum ex praedationum reditu iactantem sese. Post Romanus Pontifex addidit nobis suos honores, uestis ex nobis nacta est dignitatem, quae nunc nec laicorum est nec sacerdotum, sed tamen huius, qualis qualis est, non puduit aliquando Cardinales et summos Pontifices. [30,188] (PANDOCHEVS) At tandem decorum istud unde sumitur? [30,189] (CONRADVS) Nonnunquam ex ipsa rerum natura, nonnunquam ex consuetudine mortalium et opinione. Nonne iudicarent omnes absurdum, si quis tergore bubulo sic uestiretur, ut cornua prominerent in capite et cauda traheretur humi? [30,190] (PANDOCHEVS) Ridiculum sane. [30,191] (CONRADVS) Rursum si quis uestem haberet, quae faciem ac manus tegeret, pudenda ostenderet? [30,192] (PANDOCHEVS) Multo absurdius. [30,193] (CONRADVS) Ob id notati sunt ab ethnicis etiam scriptoribus, qui multicia sumerent foeminis etiam indecora; uerecundius enim est nudum esse, qualem te offendimus in uaporario, quam uti ueste pellucente. [30,194] (PANDOCHEVS) Ego puto totum hoc de cultu pendere a consuetudine ac persuasione mortalium. [30,195] (CONRADVS) Qui sic? [30,196] (PANDOCHEVS) Non multi sunt dies, quod hic diuersati sunt, qui se praedicarent peragrasse uarias regiones nuper inuentas, et quas in priscorum cosmographorum picturis desideramus. Hi se narrabant peruenisse ad insulam quandam coeli temperatissimi, ubi summi dedecoris loco habebatur tegere corpus. [30,197] (CONRADVS) Isti fortassis beluarum ritu uiuebant. [30,198] (PANDOCHEVS) Imo, ut aiebant, humanissimam agebant uitam. Degebant sub rege, eum comitabantur ad opus mane, non amplius quam horam unam singulis diebus. [30,199] (CONRADVS) Quid operis faciebant ? [30,200] (PANDOCHEVS) Euellebant radicum genus, quod illis tritici loco est, et tritico tum gratius tum salubrius; quo peracto redeunt ad suum quisque negotium, et quod cuiusque lubitum est animo, faciunt. Sancte educant liberos, uitant et puniunt flagitia, sed nullum acerbius quam adulterium. [30,201] (CONRADVS) Quo supplicio? [30,202] (PANDOCHEVS) Foeminis ignoscitur, datur hoc sexui. Caeterum uiris adulterii conuictis haec poena est, ut per omnem uitam in publicum prodeant membro pudendo uelo obtecto. [30,203] (CONRADVS) O graue supplicium! [30,204] (PANDOCHEVS) Atqui consuetudo persuasit illis hoc esse quouis supplicio grauius. [30,205] (CONRADVS) Vbi contemplor quid possit persuasio, propemodum assentior tibi. Etenim si quis uellet furem aut homicidam afficere extrema ignominia, nonne satis esset, si praecideret illi interulam supra nates, si partes pudendas turpiter prominentes lupinis pellibus conuestiret, caligas diuersis coloribus uariegaret, uestem quae thoracem tegit ac brachia totam conscinderet, ueluti rete faciens e ueste, scapulas et pectus nudaret, barbam partim demeteret nouacula, partim promitteret, partim intorqueret, capillos tonderet, adderet pileum undique sectum cum ingenti fasciculo plumarum, ac sic iuberet prodire in publicum? Nonne magis traduceret hominem, quam si morionis cucullam adderet cum auriculis praelongis ac tintinnabulis? Et tamen sic ultro sese ornant milites ac sibi placent. Et reperiunt quibus hoc pulchrum uideatur, quum nihil possit esse insanius. [30,206] (PANDOCHEVS) Imo non desunt honesti ciues, qui hoc pro uiribus aemulentur. [30,207] (CONRADVS) Atqui si quis nunc conetur Indorum aemulari cultum, qui plumis auium uestiuntur, nonne pueris omnibus uideretur insanire? [30,208] (PANDOCHEVS) Prorsus. [30,209] (CONRADVS) Atqui quod nos miramur etiam, longe insanius est illo. Proinde ut utrum est, nihil esse tam absurdum, quod non commende assuetudo, ita negari non potest in uestibus esse quoddam decorum, quod apud sanos et cordatos semper decorum est. Ac rursus indecorum, quod apud omnes qui sapiunt, indecorum uideri debeat. Quis enim non ridet, quoties uidet foeminas onustas longae uestis coronide, quae nobilitatem generis caudae longitudine metiuntur? Quanquam hoc non pudet imitari quosdam Cardinales, duntaxat in palliis. Et tamen res est adeo uiolenta consuetudo, ut non sit huic aut illi liberum mutare, quod receptum est. [30,210] (PANDOCHEVS) Satis de consuetudine. Sed dic tu mihi, quid sentias, utrum existimes satius monachos non differre a caeteris cultu, an differre? [30,211] (CONRADVS) Equidem arbitror simplicius et christianius non aestimari quenquam ex cultu, modo sit honestus ac decorus. [30,212] (PANDOCHEVS) Quur igitur uos non abiicitis cucullas? [30,213] (CONRADVS) Quur apostoli non statim uescebantur cibis quibuslibet? [30,214] (PANDOCHEVS) Nescio, dic tu. [30,215] (CONRADVS) Quoniam obstabat inuicta consuetudo. Quod enim penitus infixum est animis hominum, multoque usu confirmatum inueterauit, ac uelut in naturam abiit, subito tolli sine magna pernicie tranquillitatis humanae non potest, sed ita paulatim submouendum est, quemadmodum ille reuulsit pilos caudae equinae? [30,216] (PANDOCHEVS) Tolerarem, si monachorum omnium esset unus cultus. Tot discrimina quis ferat? [30,217] (CONRADVS) Hoc malum usus inuexit, qui nihil non inuehit. Benedictus non commentus est nouum cultum, sed is quo tutu utebatur cum suis, erat cultus laici simplicis ac probi. Nec Franciscus inuenit nouam formam, sed haec erat uestis pauperum ac rusticorum. Posteriores additis quibusdam uerterunt rem in superstitionem. Nonne uidemus et hodie quasdam anus tenentes sui seculi cultum, qui magis est diuersus a cultu horum temporum, quam meus cultus abest a tuo? [30,218] (PANDOCHEVS) Videmus. [30,219] (CONRADVS) Itaque quum hunc cultum uides, uides reliquias prisci seculi. [30,220] (PANDOCHEVS) Ergo nihil habet aliud sanctimoniae cultus uester? [30,221] (CONRADVS) Nihil prorsus. [30,222] (PANDOCHEVS) Quidam iactant istos cultus praemonstratos diuinitus a diua Virgine matre. [30,223] (CONRADVS) Ista sunt hominum somnia. [30,224] (PANDOCHEVS) Sunt qui desperent se posse a morbo reualescere, ni uestiantur cultu Dominicano. Imo qui ne sepeliri quidem uelint, nisi in ueste Franciscana. [30,225] (CONRADVS) Ista qui suadent, aut captatores sunt aut fatui, qui credunt, superstitiosi. Deus non minus dignoscit nebulonem in ueste Franciscana quam militari. [30,226] (PANDOCHEVS) At minor est plumarum uarietas in auibus, quam in uobis cultus. [30,227] (CONRADVS) An non itaque pulchrum est imitari naturam? sed pulchrius uincere. [30,228] (PANDOCHEVS) Vtinam uinceretis et rostrorum uarietate. [30,229] (CONRADVS) Sed age, uarietati quoque patrocinabor, si pateris. Nonne aliter uestitur Hispanus, aliter Italus, aliter Gallus, aliter Germanus, aliter Graecus, aliter Turca, aliter Saracenus? [30,230] (PANDOCHEVS) Scilicet. [30,231] (CONRADVS) Et in eadem regione quanta uarietas uestium, etiam in eiusdem sexus, aetatis et ordinis hominibus. Quanto alius cultus Veneto, alius Florentino, alius Romano. Atque haec intra unam Italiam. [30,232] (PANDOCHEVS) Credo. [30,233] (CONRADVS) Hinc nata est et nostra uarietas. Dominicus sumpsit cultum a probis agricolis eius Hispaniae partis in qua uixit, Benedictus a rusticis eius Italiae partis in qua uixit, Franciscus ab agricolis diuersae partis. Atque item de caeteris. [30,234] (PANDOCHEVS) Proinde quantum uideo, uos nihilo estis sanctiores nobis, nisi sanctius uixeritis. [30,235] (CONRADVS) Imo peiores uobis, qui parum pie uiuentes grauius offendamus animos simplicium. [30,236] (PANDOCHEVS) Est igitur aliqua spes de nobis, qui nec patronum habemus nec cultum nec regulam nec professionem? [30,237] (CONRADVS) Habes, o bone, uide ut serues. Quaere a susceptoribus tuis quid professus sis in baptismo, quam uestem illic acceperis. Et humanam regulam desideras, qui regulam Euangelicam professus sis? Desideras hominem patronum, qui patronum habeas Iesum Christum? Quum duceres uxorem, nihil professus es? Cogita quid debeas coniugi, quid liberis, quid familiae, et senties te plus habere sarcinae, quam si Francisci regulam professus esses. [30,238] (PANDOCHEVS) Credisne ullum pandocheum ingredi coelum? [30,239] (CONRADVS) Quid ni? [30,240] (PANDOCHEVS) Multa fiunt ac dicuntur in hac domo, quae parum respondent Euangelio. [30,241] (CONRADVS) Quae? [30,242] (PANDOCHEVS) Alius bibit plus satis, alius obscoene loquitur, quidam rixantur, quidam obtrectant. Denique an caetera sint casta, nescio. [30,243] (CONRADVS) His occurrendum est, quantum potes. Si non potes, cette ne alas quaestus causa haec mala, neue accersas. [30,244] (PANDOCHEVS) Nonnunquam parum bonae fidei sum in uino. [30,245] (CONRADVS) Qui sic? [30,246] (PANDOCHEVS) Vbi sensero illos plus satis incalescere, largiter aquam admisceo. [30,247] (CONRADVS) Istud quidem leuius est quam si quibuslibet uendas uinum periculosis medicamentis infectum. [30,248] (PANDOCHEVS) Dic mihi serio, quot dies fuisti in hoc itinere? [30,249] (CONRADVS) Mensem ferme. [30,250] (PANDOCHEVS) Quis interim uos curat? [30,251] (CONRADVS) Nonne bene curantur qui habent uxorem, liberos, parentes et cognatos ? [30,252] (PANDOCHEVS) Saepenumero. [30,253] (CONRADVS) Tu non habes nisi unam uxorem, nos centum; tu non nisi unicum patrem, nos centum; tu non nisi unicam domum, nos centum; tu non nisi paucos liberos, nos innumeros; tu non nisi paucos cognatos, nos infinitos. [30,254] (PANDOCHEVS) Qui sic? [30,255] (CONRADVS) Quia latius se porrigit cognatio spiritus, quam carnis. Et ita nobis pollicitus est Christus, et experimur uerum, quod pollicitus est. [30,256] (PANDOCHEVS) Nae tu mihi praebuisti sat lepidum conuiuam. Emoriar nisi malim hanc confabulationem, quam pastoris mei compotationem. Cras dignaberis aliquid dicere populo. Et si posthac continget te hac facere iter, scito tibi hic paratum locum. [30,257] (CONRADVS) Quid si alii ueniant? [30,258] (PANDOCHEVS) Non erunt ingrati, modo tui similes. [30,259] (CONRADVS) Meliores, uti spero. [30,260] (PANDOCHEVS) Verum inter tam multos malos quomodo dignoscam bonos? [30,261] (CONRADVS) Dicam paucis, sed in aurem. [30,262] (PANDOCHEVS) Dic. [30,263] (CONRADVS) --- [30,264] (PANDOCHEVS) Meminero et faciam.