[0] PARTIE III : Réfutation du Cicéronianisme. [p46,360] (Bulephorus) Equidem et propositum tuum admiror et animi fortitudinem suspicio, Nosopone, supra quam dici possit; inuiderem etiam, si uel in hoc genere studiorum uel inter tam coniunctos amicos ac sodales tanta pestis incidere posset. {361} Ceterum, quoniam arduum est quod expetimus et uia non modo longa ac perdifficilis est, uerum etiam anceps, si periculum proprie tuum esset, tamen arbitrarer hoc esse necessitudinis nostrae neque uulgaris neque recentis liberis consiliis amico prospicere, ne tot curas, tot uigilias cum ualetudinis ac rei familiaris dispendio frustra susciperet, susceptas urgeret neue, quod in rebus humanis nimium frequenter accidere uidemus, pro thesauro diu multumque quaesito tandem reperiret carbones. {362} Nunc uero, cum pari cupidine ducamur omnes eiusdemque nymphae teneamur amore - nam et Hypologus eiusdem est animi - tuae quoque fuerit [p48,362] humanitatis et si quid admonemus, boni consulere, et si quid habes melius, libenter amicis communicare. {363} (Nosoponus) Aequissimum, Bulephore, postulas; proinde nec te grauatim audiam, nec maligne, si quid consulere queam, in medium conferam. {364} (Bulephorus) Primum illud mihi tecum conuenit, opinor, ei qui dicendi scribendiue laudem affectat, cognitis ante diligenterque perceptis artis praeceptionibus ex multis laudatis scriptoribus optimum quempiam esse seligendum, quem imitetur et ad quem exprimendum se componat. {365} (Nosoponus) Maxime. {366} (Bulephorus) Neminem autem esse, dumtaxat apud Latinos, qui pluribus eloquentiae uirtutibus excellat quam M- Tullius, de quo iure optimo praedicatum est quod de Apelle, in quem unum conflatum erat, quicquid in ceteris pictoribus erat eximium ac singulare. {367} (Nosoponus) Quis istuc neget? {368} (Bulephorus) Dabis ueniam, Nosopone, si crassius rusticiusque collegero, dialectices rudis. {369} (Nosoponus) Inter amicos decet omnia boni consulere. {370} Quamquam et alioqui mihi satis argute colligit, qui uere colligit. {371} (Bulephorus) Age, quid igitur sentis de Zeuxide Heracleota ? {372} (Nosoponus) Quid aliud, quam quod excellentissimo graphices artifice dignum est ? {373} (Bulephorus) Num et ingenio iudicioque ualuisse putas ? {374} (Nosoponus) Qui potuit ars tanta carere iudicio? [p50,375] (Bulephorus) Commode respondes. {376} Quid igitur illi ueniebat in mentem, quod, cum Crotoniatis picturus Helenae simulacrum, in quo decreuerat quicquid artis suae uiribus posset explicare et absolutum formae muliebris (nam in hoc argumento ceteris antecelluisse legitur) exemplar uiuae simillimum edere, in quo nulla uenustatis portio desiderari ualeret, non unam quampiam omnium pulcherrimam adhibuit, sed ex omnibus oblatis aliquot ceteris praestantiores elegerit, ut ex singulis decerperet quod in quaque decentissimum esset, itaque demum admirandum illud artis suae monumentum absoluerit ? {377} (Nosoponus) Diligentissimi pictoris officio functus est. {378} (Bulephorus) Vide igitur, num recto consilio ducamur, qui eloquentiae simulacrum ab uno Cicerone, quamuis praestantissimo, petendum arbitramur. {379} (Nosoponus) Si tali forma uirginem Zeuxis esset nactus, qualis est in eloquentia M- Tullius, fortassis unius corporis exemplo fuisset contentus. {380} (Bulephorus) Atqui hoc ipsum quo pacto iudicare potuisset nisi multis corporibus diligenter inspectis ? {381} (Nosoponus) Finge persuasum fuisse. {382} (Bulephorus) In hac igitur es sententia nullam in aliis oratoribus esse uirtutem imitatu dignam, quae non eximia sit in M- Tullio ? {383} (Nosoponus) Ita censeo. [p52,384] (Bulephorus) Nec ullum in hoc esse naeuum, qui non maior sit in ceteris ? {385} (Nosoponus) Ita prorsus. {386} (Bulephorus) Non hic proferam M- Brutum, qui totum hoc dicendi genus, quod Ciceroni uisum est optimum, improbauit, cumque status ac diuisionis propositiones, uelut causae totius columnae, praecipua sit orationis pars, in oratione pro Milone, quam adeo suspiciunt omnes, Brutus non probauit primarium ac secundarium causae statum adhibitum a M- Tullio, sed eandem causam aliter tractauit. {387} Non obiciam Pomponium Atticum, cuius unguiculos ac miniatulas cerulas se metuere scribit Cicero, quibus ille notare solitus est quae in M- Tullii scriptis offendebant, non M- Catonem qui Ciceronem, cum sibi maxime festiuus uideretur, ridiculum appellauit. {388} Hactenus et uiros graues et amicos Ciceronis recensui. {389} Hic si adiciam Gallum, Lartium Licinium, Cestium, Caluum, Asinium, si Caelium ac Senecam, si complures alios, qui cum de Ciceronis ingenio non satis magnifice senserunt tum orationis genus damnarunt, aliis illum appellantibus aridum, ieiunum, exsucum, exsanguem, [p54,389] elumbem ac dissolutum, mollem ac parum uirum, rursus aliis tumidum, Asiaticum ac superfluis redundantem respondebis haec esse uel inimicorum uel inuidorum iudicia, qui iam triumuirali proscriptione deiecti famam etiam moliti sunt si minus exstinguere, certe obscurare. {390} (Nosoponus) Recte diuinas. {391} Nam istuc plane responsurus eram et optimo iure respondendum arbitror. {392} (Bulephorus) Tribuantur sane haec iudicia uel odio uel liuori, certe fateberis, opinor, cum eruditis omnibus facetiam seu risum esse partem artis rhetoricae. {393} (Nosoponus) Alioqui quorsum opus erat ab oratoribus tam multa de hoc praecipi? {394} (Bulephorus) Nemo negat Ciceronem in iocando fuisse multum, alii nimium praedicant, tum intempestiuum et scurrilitati proximum. {395} Certe modum illi defuisse quemadmodum Demostheni facultatem, doctorum fere consensus fuit. {396} Nec admodum repugnat Quintilianus culpam in Tironem conferens, qui nimium indulserit numero dictorum ac plus in congerendis studii quam in eligendis iudicii adhibuerit. {397} Verum haec Tironis accusatio in patronum recidit. {398} Sed haec utcunque habent, quis unquam in hoc genere laudis primas tribuit M- Tullio? {399} Lacedaemoniorum peculiaris haec erat laus et secundum hos Atticorum. {400} Adeo ut, cum poema bucolicum et [p56,400] comoedia lepore facetiaque potissimum commendetur, ad hanc uenerem Latini ne aspirauerint quidem. {401} Est igitur aliqua uirtus oratoris, quae rectius petatur ab aliis quam a Cicerone. {402} (Nosoponus) Nos de Latinis agimus. {403} (Bulephorus) Age, audebimusne Ciceronis iocos cum C- Caesaris aut cum Octauii Caesaris dictis conferre ? {404} (Nosoponus) Vix ausim, quod adhuc nemo doctorum ausus est. {405} (Bulephorus) Itaque, si res festiuitatem desideret, non mihi fas erit aliquid ex Octauii dictis effingere ? {406} (Nosoponus) Non, si uelis haberi Ciceronianus. {407} (Bulephorus) Rursus abs te quaero, num sententias ponas inter ornamenta dictionis. {408} (Nosoponus) Gemmae sunt et lumina, tantum abest ut submoueam ab arte. {409} (Bulephorus) Hic appello tuum iudicium, an in hoc genere laudis Cicero ceteris omnibus antecellat. {410} (Nosoponus) Non me clam est, quod Seneca Publium mimographum in hac laude praefert omnibus. {411} Verum non protinus oraculum est, quod Senecae uisum est, qui ipse in sententiis immodicus est et quibusdam friuolis indulget. {412} (Hypologus) Et istud Quintiliani et Auli Gellii iudicium reici poterat, quod uterque uideatur inuisum habuisse Senecam, alter ob aemulationem, alter ob ingenii dictionisque similitudinem. [p58,413] (Bulephorus) At idem Gellius, quamuis parum aequus, fatetur inter Senecae sententias esse quibus nihil melius dici poterat. {414} Nec fieri potest, ut omnes aeque felices sint, ubi sermo totus sententiis contextus est. {415} Verum ex his facilius inuenias quod imiteris quam ex aliis, in quibus nec crebrae sunt nec insignes. {416} Agedum. {417} Nonne res interdum exigit breuitatem ? {418} (Nosoponus) Fortassis. {419} (Bulephorus) Huius exemplum utrum rectius petes a Sallustio Brutoue an a Cicerone? {420} (Nosoponus) Cicero breuitatem non affectauit. {421} (Bulephorus) In Demosthene laudatur uis orationis, hoc est neruosum quiddam ac naturale: ab utro hoc rectius petemus ? {422} (Nosoponus) De Latinis agebamus. {423} (Bulephorus) Verum haec sunt omnium linguarum communia. {424} Rursum res interdum postulat seueritatem; huius exemplum rectiusne petemus a Cicerone an a Bruto et Pollione? {425} (Hypologus) Ut pro hoc respondeam, ab his, qui hac nota fuerunt insignes. {426} (Bulephorus) Ubi negotium inuolutum partitionibus explicandum est, utrum a Cicerone petemus an ab Hortensio aut si quis Hortensio similis ? {427} (Nosoponus) Quid petemus ab eo, cuius praeter memoriam nihil exstat ? {428} (Bulephorus) Verum disputandi gratia fingamus exstare. [p60,429] (Nosoponus) Nihil opus fingere, ueris ac notis agamus. {430} (Bulephorus) Nemo non fatetur fidem in oratore praecipuam esse. {431} Eam conciliat probitatis et grauitatis opinio, eleuat artis aut intemperantiae suspicio. {432} Habeatur sane Cicero uir bonus, quod uix illi Fabius, licet impendio fauens, audet tribuere, sed, quod dissimulari non potest, artem magis ostentat, de se plura gloriose commemorat, licentius in alios inuehitur quam Cato, Brutus aut Caelius, cui sanctitatem tribuit Quintilianus. {433} Harum itaque rerum exemplum nonne rectius petemus ab Aristide, Phocione, Catone, Bruto quam a Cicerone? {434} (Nosoponus) Videris huc uenisse meditatus Ciceronis uituperationem. {435} (Bulephorus) Minime gentium, o Nosopone. {436} Si sermonis exitum patienter exspectaris, intelliges et Ciceronis et nostram agi causam. {437} Ciceronis, ne forte perperam illum exprimentes gloriam eius obscuremus, quemadmodum solent imperiti pictores eos traducere, quorum effigiem secus quam oportet expresserunt; nostram, ne male collocemus amores nostros ac ridiculum quiddam nec minus infelix usu ueniat nobis, quam quod obtigisse dicitur Ixioni, qui pro adamata Iunone nubis inane [p62,437] simulacrum complexus est, aut Paridi, qui pro rapta Helena decem annis bellum gessit, cum interim mendax Helenae simulacrum amplecteretur, nimirum ipsa procul in Aegyptum deorum artificio sublata. {438} Quid enim nobis infelicius aut magis ridiculum, si tot laboribus nihil aliud quam inanem ac fallacem Ciceronis umbram assequi contingeret ? {439} (Nosoponus) Istuc omen auertant superi. {440} (Bulephorus) Auertant, inquam, et hoc agimus, ne quid simile eueniat. {441} (Nosoponus) Nonnihil et illud conducit ad imitationem Ciceronis, ut quam optime sentiamus de Cicerone. {442} (Bulephorus) Nouus candor, si melius sentiamus de Cicerone quam ipse sensit de se ipso. {443} Verum tribuatur hoc illius modestiae, si parcius de se praedicauit; quis unquam ueterum sic admiratus est Ciceronem, ut ab uno petenda putarit omnia dictionis ornamenta ? {444} (Nosoponus) At hodie sunt quam plurimi, quos haec habet opinio. {445} (Bulephorus) Nihil moror quam plurimos, cordatum ac uere doctum reor esse neminem. {446} Cui mortalium hactenus sic indulsit natura uel in una quapiam disciplina, ut unus in singulis eius partibus excelleret omnes, ut non aliquid reliquerit in eo desiderandum aut ita dederit, ut non ab aliis superaretur ? {447} Quanto id incredibilius in dicendi facultate, quae disciplinis propemodum omnibus constat, quae tot alias res desiderat, quas nemo praeceptis tradere possit ? {448} Fingamus hodie Ciceronem uiuere et esse [p64,448] quendam Trachalo simillimum, utrum malles a Cicerone uocis moderationem petere an a Trachalo ? {449} Opinor ab eo, qui hac parte praefertur omnibus. {450} Pudoris ac modestiae specimen utrum malles a Crasso, si uiueret, petere an a Cicerone ? {451} Et ne de singulis commemorem, nonne sumeres a singulis, in quo ceteris antestarent ? {452} (Hypologus) Quis non eligeret potiora, nisi qui uel non diiudicaret uel sibi inuideret ? {453} (Bulephorus) Itaque mihi probatur Zeuxidis exemplum, quod secutus etiam Quintilianus imitatori praecipit nec unum esse legendum nec omnes nec quoslibet, sed ex praecipuis deligendos aliquot eximios, inter quos Ciceroni primas tribuit, non solitudinem. {454} Summum enim esse uult inter proceres, non solitarium exclusis ceteris. {455} (Nosoponus) Si Quintiliani consiliis auscultabimus, idem nobis usu ueniet quod euenit ipsi. {456} (Bulephorus) Quidnam ? {457} (Nosoponus) Ut parum euadamus Ciceroniani. {458} Nobis alius propositus est scopus. {459} (Bulephorus) An parum erit Ciceronianum, cui quicquam accesserit, quod a Cicerone petitum non fuerit ? {460} (Nosoponus) Sic autumant. {461} (Bulephorus) Etiam si melius fuerit, quod ab alio petitur, aut ne sit quidem illud apud Ciceronem ? {462} (Nosoponus) Quidni?