{23} HERCVLEI LABORES. g-Hehrakleioi g-ponoi, id est Herculei labores, bifariam accipiuntur: Partim plurimi (5) atque ingentes quique uires desiderent Herculanas, quemadmodum usurpauit Catullus : {24} Sed te, inquit, quaerere iam Herculis labos sit. Item Propertius : Deinde ubi pertuleris, quos dicit fama labores (10) Herculis. Ac rursum alibi: "Non labor Alcidae". M- Tullius lib- "De finibus" II: "At quum de omnibus gentibus optime mererere, quum opem indigentibus salutemque ferres, uel Herculis perpeti erumnas. Sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo uerbo erumnas etiam in deo nominauerunt. Exigerem ex te" etc. Partim Herculei labores (15) dicuntur, qui sunt eiusmodi, ut aliis quidem maximas adferant commoditates, caeterum autori suo nihil ferme fructus adducant praeter aliquantulum famae, plurimum inuidiae. Idque ita fato quodam accidisse putant, quod g-en g-tetradi g-gennehthehnai, id est "quarta natus luna" credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus poetico more causam in Aten deam et Iunonem reiicit, quae infesta Herculi (20) tanquam ex pellice nato periculis omnibus illum obiecerit. Celebrantur igitur atque etiam enumerantur a poetis Herculani labores. Quorum omnium longe difficillimus ac maximus hydra Lernaea, malum pertinax ac propemodum inexpugnabile illi, qui iam omnia deuicerat. Cuius symbolo ueteres inuidiam exprimere uoluisse satis indicat Horatius in Epistolis, cum ait: (25) "Diram qui contudit hydram Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit iniudiam supremo fine domandam". Consueuit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse tomes eximiamque uirtutem non aliter quam umbra corpus assequi, ut apposite (30) dixerit Iosephus in opere "De Iudaea capta": g-Amehchanon g-d' g-en g-eupragiais g-phthonon g-diaphugein, id est "Nulla ratione fieri potest, ut in recte factis effugias inuidiam". Quis enim umbram effugiat inuidiae, nisi pariter et uirtutis lucem effugerit? Cohaerent inuicem haec duo, ac rem omnium optimam res omnium pessima comitatur. Proinde Pindarus uideur non sine causa scripsisse: (35) g-Tod' g-achnumai g-phthonon g-ameibomenon g-ta g-kala g-erga, grauiter et indigne ferens nimirum, quod est indignissimum praeclara facta inuidiae praemio pensari. Neque uero parum concinne ueteres illi uidentur inuidentiae symbolum excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod, quemadmodum tradunt etiam naturalium causarum uestigatores, magis huic morbo (40) sint obnoxii, qui humili abiectoque animo praediti sunt, sunt autem quibus sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem : "Inuidiae domus est in uallibus imis Abdita sole carens, non ulli peruia uento, Tristis et ignaui plenissima frigoris et quae (45) Igne uacet semper, caligine semper abundet". {25} Neque uero cum simplici portento res, sed centum armato capitibus, quorum si quis unum aliquod execuerit, in eius locum protinus duo suppullulent. Ea uidelicet inuidentiae natura est, ut, si contra lucteris, magis ac magis irites, si quando coneris splendore uirtutis opprimere, tum insurgat acrior et intumescat. (50) Hic si recidas, illic maior oboritur. Carptim extingui non potest, uis tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit ac uix etiam ipsi Herculi. Quanquam enim liuor uelut ignis alta petit, est tamen omnino aliquid usque {26} adeo perfectum et illustre, ut eo non possit attingere. Quo loci sese peruenisse gloriatur Horatius, cum ait "Inuidiaque maior". Ac rursum alibi: (55) "Et iam dente minus mordeor inuido". Iam uero quid aliud est, quod obtrectatores isti clancularii solent in eos euomere, qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes praeclarum aliquod moliuntur, quam merum uirus ac uenenum plus quam letale? Quandoquidem generosis et excelsis animis sua fama, quam impetunt isti, non (60) paulo carior antiquiorque solet esse quam ipsa uita. Porro quod gentilium fabulae sub Herculis aenigmate significarunt, idem Hebraeorum historia sub Ioseph inuolucro nobis innuit. Nam quod illi Lerna, id huic fuit fratrum inuidentia. Sic enim interpretatur Philon in libro, cui titulus g-Politikos g-bios. Existimat autem Ioseph eorum repraesentare personam, qui rerum publicarum (65) gubernacula tractant, hoc uidelicet argumento, quod is, pastor adhuc quum esset, iam tum recte factis simul et patris fauorem emeruit et germanorum in se concitauit aemulationem. Quid autem aliud est rem publicam administrare quam pastorem agere? Quandoquidem et Homerus, quem inibi citat etiam Philon, regem g-poimena g-laohn subinde uocat. Siquidem nullorum benefactis (70) malignius respondet gratia quam eorum, qui de uulgo bene merentur. Sed quod Hercules assecutus est igni Graecanico, id Ioseph magnitudine benefactorum ac diuini numinis fauore consecutus est, ut inuidiam obrueret et eosdem aliquando supplices haberet, quos antea pertulerat aemulos, seque iam illi uitam debere faterentur, cuius uitae pridem tetenderant insidias. (75) Proinde principes, qui publicum agunt negocium, hoc animo praeditos esse oportet, ut ad hoc exemplar communem modo spectent utilitatem nec magistratum, perinde quasi cauponatio sit, sibi gerant, non aliis, nec legum ueluti laqueis insidiari uelint iis, unde perspexerint emolumentum aliquod auferri posse, sed gratis de bonis bene mereantur, cum monstris, hoc est cum (80) uitiis, assiduum bellum gerant, sola recti conscientia tanquam abunde magno recte factorum praemio contenti. Quodsi meritis tuis fama maligne responderit, si clanculum obsibilauerit liuor, si Lernae belua uel trecentis capitibus undique uenenum afflauerit, tum illud demum animi uere sublimis et inuicti fuerit documentum, nihilo segnius ad immortalem eniti laudem ac uel maximis (85) incommoditatibus suis aliorum consulere commodis et hunc pulcherrimum maximumque uirtutis fructum ducere, si quam plurimis quam maxime prodesse liceat atque hac parte, quoad mortali fas est, immortale numen imitari. Ad quod cum nulla gratia, nullum officium a nobis redire queat, tamen natiua genuinaque bonitate, solis in morem, omnibus, gratis et ingratis, dignis (90) iuxta atque indignis, suam impertit munificentiam, hunc unum spectans fructum, si quam plurimos sui participes efficiat. Verum ut ad deum nullum emolumentum benefactorum refluere potest, ita nec ingratitudinis molestia potest attingere. Mortalibus illud saepenumero euenit, ut pro summis meritis summam inuidiam summumque reportent incommodum. {27} (95) Quodsi ullis hominum laboribus hoc cognominis debetur, ut Herculani dicantur, eorum certe uel maxime deberi uidetur, qui in restituendis antiquae ueraeque literaturae monimentis elaborant. Quippe qui, cum sudores incomparabiles suscipiant propter incredibilem negocii difficultatem, tamen uulgi summam in se concitant inuidiam. Cui cum res praeclarae semper obnoxiae (100) fuerunt, tum uero praecipue nouitas non solum apud imperitos, uerum etiam apud eruditos. Adeo nusquam magis ingrati sumus, magis inuidi, magis morosi, nusquam minus candidi quam in pensitandis eorum laboribus, quibus meo quidem animo nulla unquam satis digna gratia referri queat. Indocti negligunt, semidocti rident, docti, si paucos exceperis (praecipuos quidem (105) illos, sed tamen paucos), partim inuident, partim morosius carpunt ac dissimulatis tam multis, quae recte dicta sint, sicubi forte fortuna semel aut iterum lapsus fuerit autor (quis autem non labitur aliquando?), id solum annotant, id solum meminerunt. I nunc et hoc tam magnificum praemium tot tamque diuturnis uigiliis, tot sudoribus, tot incommodis redime. Abdica te (110) communibus humanae uitae uoluptatibus, neglige rem familiarem, ne parce formae, ne somno, ne ualetudini. Boni consule iacturam oculorum, accerse praematurum senium, contemne uitae detrimentum, ut plurimorum odium in te concites, plurium inuidiam, ut pro tot uigiliis ronchos aliquot auferas. Quem quaeso haec non deterreant a capessendis huiusmodi laboribus, nisi si (115) quis sit animo plane Herculeo, qui possit alios iuuandi studio "quiduis et facere et pati?" Commouit haec cogitatio nonnihil animum meum, ut uerum fatear, atque in mediis huius operis exantlandis laboribus lassitudo quaedam oborta est {28} cogitanti nimirum, qualibus uiris, quos nostra uidit aetas, quam maligne fama (120) respondeat etiam aliquanto iam tempore defunctis, quam irreuerenter despiciantur ab iis, quos uere dixeris indignos, qui illis matellam, ut dicitur, porrigant, quam ingrate carpantur a semidoctis, quam pauci etiam inter eruditos, qui candide plenoque laudent ore. Alius desiderat aliquid, alius inuenit quod non probet, alius uitam incessit, alius fastidienter laudat, ut (125) praestiterit uituperasse. Porro nulli iudicant iniquius quam uel semidocti, qui doctrinam alienam sua metiuntur et reprehendendum existimant quicquid ipsi non didicerunt, uel eruditi, qui nondum hoc laboris genus degustarunt. Nam hi plane iuxta Graecorum prouerbium g-apo g-purgou g-krinousin g-Achaious et ipsi stantes in littore nauigantis artem ac discrimen spectant ociosi. Quodsi (130) fecissent periculum, ut minore fastidio, ita maiore cum uenia legerent aliorum lucubrationes. Hoc itaque cum uideam tantis in re literaria proceribus uel heroibus magis accidere, quid tandem augurer futurum de me, cuius omnia quam ad illos mediocria uel, uti uerius dicam, nulla sint, equidem non sum nescius, praesertim in hoc scripti genere, in quo multo plus est laboris, quam (135) quisquam facile coniectet, qui periculum ipse nunquam fecerit, deinde multis de causis lapsus facillimus. Postremo nusquam citius inuenerit quiuis quod desideret. Quare non arbitror futurum alienum, si, postea quam ipse locus admonuisse uidetur, super hisce rebus pauca disseram, non quo meum iactitem ingenium (140) aut ostentem industriam, sed ut lectorem mihi reddam aequiorem. Erit autem certe multo minus iniquus quisquis perpenderit, quam immensis sudoribus, quam infinitis difficultatibus haec adagiorum quantumlibet rudis sylua mihi constiterit. Iam hic igitur primus esto calculus rerum ipsarum antiquitas non ab Euandro aut Aboriginibus, sed g-apo g-Kannakou, quemadmodum dicunt (145) Graeci, sed ab ipso usque Saturni seculo, et si quid est hoc etiam antiquius, repetita. Vnde fit, ut pleraque sint a nostrorum temporum consuetudine g-dis g-dia g-pasohn, quod aiunt, semota. Proinde, quid sibi uelit adagium, aut diuines oportet et Delium aliquem natatorem requiras aut ex antiquis autoribus petas enarrationem. At quibus tandem autoribus? Non ex uno alteroue aut certis (150) aliquot, quemadmodum usu uenit in aliis argumentis. Veluti si quis instituat de arte dicendi conscribere, certos quosdam habet et idoneos autores, et eos non admodum sane multos, quos imitari suffciat. At hic quicquid est scriptorum, ueterum recentium, bonorum simul et malorum, in utraque lingua, in omniiugi disciplina, breuiter in omni scripti genere, necessum fuit (155) non dicam euoluere, sed curiosius ac penitus excutere rimarique. Siquidem adagia ceu gemmulae, quod minuta sint, fallunt nonnunquam uenantis oculos, ni acrius intendas. Praeterea nec obuia sunt, sed pleraque retrusa, ut prius eruenda tibi sint quam colligenda. Quis autem satis aestimet, quam infiniti laboris sit res tam minutulas ceu per omnia maria terrasque rimari? Vix aetas (160) humana suffecerit, ut tot utriusque linguae poetas, tot grammaticos, tot oratores, tot dialecticos, tot sophistas, tot historicos,, tot mathematicos, tot {29} philosophos, tot theologos, quorum uel titulis recensendis defatigetur aliquis, excutias ac reuoluas, neque id semel, sed sursum ac deorsum in his, utcunque res postularit Sisyphi saxum uoluere. Iam hoc opinor nemo non uidet, nemo (165) non fatetur esse maximum. At ea quota portio quaeso nostri sudoris? En tibi restat agmen pene maius interpretum, in quibus aliorum supinitas atque indiligentia, nonnullorum etiam imperitia (nam hi quoque sunt euoluendi, nimirum ut aliquando legas aurum e stercore) non mediocrem sarcinam adiunxere nostris laboribus. (170) Age uero, quid ego nunc allegem prodigiosam librorum deprauationem, quae sic Latinorum pariter et Graecorum codices omneis occupauit, ut, quicquid attigeris citaturus, uix unquam contingat, quin aut manifestum mendum offendat aut suboleat occultum? Ibi uero sudor nouus, exploranda corrogandaque exemplaria, nec ea sane pauca, quo uidelicet e multis unum (175) aliquod contingat emendatius aut multorum collatione, quod uerum ac germanum sit, quasi diuines. Ferendum hoc quoque, nisi pene toties accideret, quoties citaueris aliquid. Citandum autem passim. His tam multis appone et illum calculum haud quaquam opinor aspernandum, quod opera ueterum, ex {30} quibus ceu fontibus hausta sunt prouerbia, magna ex parte desiderantur. (180) Siquidem utraque Graecorum comoedia funditus intercidit uno excepto Aristophane, Latinorum item tragoedia praeter unum Senecam. Fortassis et hoc tolerari poterat, si modo lucubrationes illorum extarent, qui prouerbia ab illis collecta commentariis sunt interpretati. Quorum de numero sunt Aristoteles, Chrysippus, Clearchus, Didymus, Tarrhaeus cumque his alii nonnulli, (185) quorum ne tantulum quidem fragmentum ad nos peruenit. Supersunt igitur nobis recentiores quidam, ut indiligentes nulloque delectu, ita ieiuni quoque mutilique, uelut Zenobius, Diogenianus, Suidas, quibus hauddum constitui malamne gratiam debeamus, qui ex tam absolutis tamque copiosis autoribus tam paucula quaedam tamque nuda nobis tradiderint, an bonam, quod illorum (190) studio qualiacunque fragmenta uetustatis ad nos permanarint, nisi si quis id etiam horum epitomis acceptum ferat, quod illi neglecti perierunt. Quemadmodum Latini quidam Liuii interitum Floro, Trogi Pompeii Iustino, iuris Caesarei Iustiniano, theologiae Sententiarum, ut uocant, autori solent imputare, neque id prorsus ab re, mea quidem sententia. Quid quod inter hos usque (195) adeo non conuenit, ut saepenumero secum pugnantia scribant, ut hoc denique pondus accedat tuis laboribus non euoluendi solum eadem de re uarios interpretes, uerum etiam iterum atque iterum inspiciendi, conferendi, perpendendi, iudicandi. Nunc illud etiam mihi cogita, in aliis libris saepe locum esse ingenio, ut adsit (200) inueniendi ceu pariendi uoluptas possisque quouis loco quouis tempore mentis agitatione portionem aliquam operis absoluere, quantumque ualueris ingenii celeritate, tantum maturare quod institueris. Hic uelut alligatus pistrino non sineris uel latum, ut aiunt, pedem a codicibus discedere. Totum enim fere negocium pendet a codicum copia, praecipue Graecorum, quorum iam quanta (205) sit inopia, nemo nescit. Vnde fit, ut partim oculos conteras in uoluminibus cariosis, situ obsitis, laceris, mutilis, a tineis ac blattis undique derosis, tum autem non raro lectu etiam difficillimis, breuiter eiusmodi, ut, qui in eis diutile uersetur, facile cariem et senium quoddam sibi contrahat, partim etiam alienis. Quod ipsum quanti referat, uel me tacente protinus agnoscunt ii, qui fecere (210) periculum. Vt ne dicam interim illud, si quid in huiusmodi commentariis uoluptatis est, id totum esse lectoris, ad scriptorem nihil attinere praeter odiosum illum ac semper eundem colligendi, conuerrendi, explicandi uertendique laborem. Atqui uoluptas una res est, ut uere dixit Aristoteles, quae praestat, ut in labore diu perseuerare possimus. Alibi licet ingenio ludere, licet (215) eloquentiae flosculis aliquando lasciuire, sunt excessus amoeni, in quibus {32} lassus desideas ingeniique uires refocilles. Cum in omni negocio tum praecipue in literis uarietas satietatem arcet neque patitur oboriri taedium. At hic mihi non g-dis g-krambeh, quemadmodum est in Graecorum prouerbiis, sed ter millies eadem illa repetenda fuerunt, quid sibi uellet adagium, unde natum esset et (220) quem in usum conueniret, ut non alibi magis quam hic locum haberet illud Graecis tritum adagium g-Huperou g-peristropheh. Postremo nonnulla uoluptatis pars est huiusmodi tractare res, quae tractatu nitescant quaeque ultro splendorem et orationis copiam autori suppeditent. Hic quae tractantur, omnia sunt eiusmodi, ut usu, non tractatione splendescant ac tum demum (225) genuinam suam ostendant gratiam, cum gemmarum instar commode inserta orationi uisuntur. Separata frigent ac minutula leuiaque quaepiam esse uidentur. Adde nunc, quod alibi summa rerum opus aestimatur et lector non aliter quam scriptor laborat, huiusmodi quoniam carptim leguntur, qui legit, ad unum quodlibet prouerbium animum adfert integrum, ociosum, nonnulli (230) fortassis auidum etiam, alius contra fastidientem. Quam autem iniqua interim mea conditio, a quo illud requiritur, ut in singulis adagionibus expleam ociosum, satiem auidum, satisfaciam fastidioso. Accedit ad haec omnia Graeca uertendi labor, quem profecto nemo non difficillimum iudicabit, nisi qui nunquam annixus sit, ut ex bene Graecis bene (235) Latina faceret. Hic mihi rursum perpende tantam autorum uarietatem, quorum unicuique suus reddendus stilus. Cogita tot carminum genera, quorum in hoc opere tam ingens incidit turba; nam arbitror esse non pauciora decem millibus, ut, si quis hoc mensium spacio, quibus laborem hunc absoluimus, tantum carmina tam multa Latine reddidisset, idque carmine, non (240) uideatur usquequaque insimulandus ignauiae. Porro quid alii sensuri sint, nescio. Equidem etiam illud arbitror esse non nihil, in tam immenso prouerbiorum numero meminisse, quid quo loco dixeris, neque rerum turba confundi. Proinde qui in tantis difficultatibus uersetur, quas omneis uel percensere sit difficillimum, quid mirum, si quando labi contingat maxime (245) festinantem? Cur autem mihi festinandum fuerit, mox reddetur ratio. Quodsi Flaccus etiam in aliis argumentis, in quibus haec absunt incommoda, dat ueniam "maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cauit natura", si concedendum putat, ut in opere longiusculo somnus obrepat, si non indignatur Homero alicubi dormitanti, quid tandem causae est, cur mare coelo misceamus, si (250) pauculi forte errores in huiusmodi deprehendantur opere, in quo praeter communes illas labendi causas nec liberum sit rem tuis auspiciis peragere et eiusmodi duces habeas, qui subinde praebeant ansam errandi? Vt ne quid dicam interim de codicum mendis, quae nonnunquam doctissimis uiris imponunt; ut sileam de taedio, quod uel praecipue consueuit ingenii uigorem (255) hebetare; ut taceam de tam uaria rerum omniiugarum quasi farragine, qua fit, ut animus huc atque illuc in tam multa distractus non possit semper sibi praesens esse. Reliquum esse uidetur, ut paucis occurramus et iis, quos auguror in hac {33} nostra sylua curae diligentiaeque plusculum desideraturos. Nam quosdam hoc (260) animo esse uideo, ut libros mole, non eruditione metiantur et id demum absolutum existiment, ubi nihil adiungi possit, supersint pleraque; quibus nihil satis, nisi quod impendio nimium, atque ibi denique copiam esse iudicant, cum ad satietatem ubique dicuntur omnia. Horum igitur quispiam dicet quaedam a me copiosius locupletiusque tractari potuisse. Tum autem in euoluendis (265) autoribus occurret alicui locus aliquis, qui ad prouerbium faciat aut non faciat, sed illi facere uideatur: hunc protinus cauillabitur praeteritum a nobis. Principio quis rogo tam arrogans, qui istud ausit profiteri? Quis tam iniquus, ut exigat, in huiusmodi scripti genere ne quis omnino praetereatur locus? Vt nihil non legeris, nihil non annotaris, nihil non apparaueris, itane statim in tam (270) immensa rerum turba succurrit, quod oportuit quoque oportuit loco? Deinde quae tandem futura fuerat ista molesta diligentia undecunque conquirere, quicquid quocunque modo poterat ad prouerbii locupletationem accommodari? Quis tandem futurus fuerat uoluminum aut modus aut finis, si Sardonium risum, ut hoc exempli causa ponam, explicans totius huius insulae descriptionem (275) e geographorum omnium libris repetere uoluissem, loci situm, gentis antiquitatem, originem a capite, quod aiunt, usque ad calcem percensere? Deinde quae sit eius herbae species, quae uis, quicquid apud ullum medicorum super hac literis proditum inueniatur, in unum conuerrere? Ad haec qui risus ille gignatur quibusque de causis appareat in moriente, ex (280) physicorum sententia commemorare? Deinde quibus hoc risus genus aliquando fuerit familiare, ex omnibus historiarum monimentis perquirere? Tum autem, quam hic risus uirum probum dedeceat, in summa quicquid de laudato aut illaudato risu legatur apud morales philosophos ac poetas, id omne in eundem congerere aceruum? Postremo si quod apophthegma, si quid (285) urbane dictum, si quod memorabile factum, si quis apologus, si qua fabula, si qua sententia, si quid omnino uel affine uel contrarium, quod ad explicationem adagionis utcunque trahi queat, id uniuersum accumulare? Hoc propositi si mihi fuisset, quis non uidet ex singulis adagiis singula uolumina reddi {34} potuisse? Qui minus absurdum hoc, quam si prouerbium g-Ilias g-kakohn (290) enarraturus uniuersum bellum Troianum a gemino, sicut ait Flaccus, ouo pergam ordiri aut explicaturus g-Odusseion g-mehchanehma uniuersum Odysseae retexam argumentum? Deinde quam frequenter hic incidunt loci communes de morte, de uita, de simultate, de iusto atque iniusto. Sed inepte facio, qui eos recensere pergam, cum totidem pene numero sint quot ipsa prouerbia, quos (295) haud magni negocii fuerat ita declamatoriis locupletare rationibus, ut singuli uel in uoluminis magnitudinem fuerint exituri. At istam sane diligentiam, praeterquam quod ea stultissima futura fuerit, ne praestare quidem possit qui scribit Chiliadas, neque ferre qui legit. Itaque magis arbitratus sum in hoc opere modum esse quaerendum mihi quam copiam, exitum potius quam (300) progressum. Quanquam si quid properantibus nobis uelut obiter in mentem uenit, quod et dignum cognitu uideretur et a prouerbio non alienum, id quidem non sumus grauati ceu auctarium adiicere. Denique sunt aliquot loci (cur enim non ingenue fatear?), sed hi non admodum multi, in quibus et ipsi desideramus nonnihil, quos tamen non existimauimus omnino silentio praetereundos, (305) tametsi nobis non usquequaque satisfacerent ea, quae super his apud autores adhuc reperissemus, sed uel in hoc recensere uisum est, ut aliis, quibus seu plus est ocii seu maior librorum copia seu memoria felicior et uberior eruditio, diligentius uestigandi ministraremus occasionem, ipsi comicum interim illud usurpantes g-Ouch g-hohs g-thelometha g-all' g-hows g-dunametha. (310) Videbam et ordinem nonnullum induci posse, si similium, dissimilium, contrariorum confiniumque rationem secutus titulos quam plurimos proposuissem et unumquodque prouerbium uelut ad suam classem retulissem. Verum hunc prudens omisi, partim quod in huiusmodi miscellaneis hoc ipsum mihi uideretur nescio quo pacto decere, si nullus adsit ordo, partim quia (315) uidebam, si omnia eiusdem sententiae uelut in eandem classem infulsissem, futurum ut ex aequalitate lectori taedium oboriretur ac subinde nauseans clamaret illud g-Dis g-krambeh g-thanatos g-kai g-ho g-Dios g-Korinthos g-estin g-en g-toh g-biblioh, partim quod me deterruerit magnitudo laboris. Cur enim mentiar? Perspiciebam id fieri non posse, nisi totum opus denuo a capite usque ad calcem (320) retexuissem, neque cogitandum de aeditione, nisi iam supremum illum colophonem addidissem, ut uere iam opus futurum fuerit Horatiano nouennio. At nunc licuit etiam inter aedendum adiungere, si quid occurreret indignum quod praetermitteretur. Porro autem uix adducor, ut credam ullos tam iniquos futuros (quanquam (325) et hos futuros arbitror), ut eloquentiam etiam exigant, primum ab homine Hollando, hoc est plus quam Boeoto, sed extra iocum, in opere, quod totum ac proprie sit ad docendum accommodatum et ad docendum res non illas quidem indignas cognitu, sed ita minutas atque humiles, ut non modo non flagitent orationis ornamenta copiamque, uerum etiam repellant ac repudient. (330) In tam uaria rerum consarcinatione, in tam assidua nomenclatura scriptorum etiam humilium, quae mihi docendi causa crassius etiam et pinguius erat {35} adhibenda, in tam frequenti Graecanici sermonis interiectione, in tam crebra traductione, quis erat splendori locus, qui nitor, quae aequabilitas, qui fluxus orationis esse poterat? M- Tullius non requirit eloquentiam a philosopho, et (335) quisquam eam requirat a paroemiographo? Seneca nusquam desiderat eam, nisi cum paruo constat, cum ultro adest, ut tes magnas magnifice prosequatur. At hic affectare rhetorum suppellectilem, obsecro, quid aliud erat quam quod aiunt g-en g-theh g-phakeh g-muron et g-tohn g-pugmaiohn g-akrothinia g-kolossoh g-epharmozein, ut ne dicam g-tehn g-chutran g-poikillein. Me quidem, quanquam in aliis non aspernor, (340) nunquam magnopere coepit eloquentiae studium, sed nescio quo pacto magis semper arrisit cordata quam picta fucis oratio, dum absint sordes, dum mihi sententiam animi non incommode repraesentet. Quodsi qua nobis dicendi uirtus aliquando comparata fuisse, eam necessum erat in tam diutina, tam uaria, tam tumultuaria Graecorum et Latinorum autorum euolutione perire, (345) quandoquidem ubertas haec uel Tullio teste breui etiam intermissiuncula solet sterilescere. Tum si res ipsa maxime reciperet ornamenta dicendi, ne uacabat {36} quidem. Quin omne tempus tot euoluendis libris, tot annotandis locis, tot rebus memoria complectendis angustum etiam erat. Quanquam haec ipsa uerbis non omnino malis efferre nonnullam opinor eloquentiae partem (350) existimabit is, cui uere cognitum fuerit, quid sit eloquentia. Nihil enim moror istos quosdam eloquentiae pene dixerim simios, qui dicendi uirtutes inani quodam ac puerili uocum tinnitu metiuntur atque, ubi multorum denique dierum lucubratione unum aut alterum flosculum suis intertexuerint scriptis et quatuor e Cicerone ac totidem e Salustio uoculas asperserint, protinus apicem (355) Romanae facundiae assecutos se credunt. Tum displicet diui Hieronymi stilus, tum putet Prudentius, tum elingue, mutum, infans esse uidetur, ubicunque non uiderint quatuor illas M- Tullii uoculas. His si quando factum esset periculum, quid sit huiusmodi, sicut uidentur, nugas libris prosequi, fortassis et suam agnoscerent infantiam et alienam eloquentiam minus impudenter contemnerent. (361) Sed dixerit mihi quispiam monitor haud aspernandus : Atqui hoc ipsum elegans erat artificio dicendi rebus minutis nonnihil amplitudinis addere, humilibus adiungere dignitatis aliquid et, ut inquit Vergilius, "exiguis hunc addere rebus honorem". Neque uero non uacasset, si modo separasses colligendi et (365) expoliendi operam ac iustum his rebus temporis spacium impertisses. Quae necessitas erat, ut iuxta Plautinum dictum simul et sorberes et flares? Quis adegit, ut praecipitares aeditionem et opus tam ingens, tam operosum, ut ita dixerim, sesquianno perficeres, perfectum statim euulgares? Quodsi Flacci praeceptum secutus uigilias tuas in nonum pressisses annum, fieri poterat, ut (370) non solum eloquentiae gratiam adiungeres, uerum etiam ut et copiosius et emendatius opus in lucem exiret nec esset, cuius te poeniteret nec cui quicquam apponi uelles. Alioquin aut non oportuit suscipere prouinciam aut erat susceptae per omnia satisfaciendum. Hic ego profecto (neque enim mihi moris est refragari ueris) nonnullam culpae partem agnoscam necesse est. Neque (375) enim me clam erat opus hoc requirere non theologum hominem, qui literas antiquas leuiter ac ueluti praetercurrens degustasset, sed qui uitam omnem euoluendis, interpretandis, excutiendis id genus autoribus contriuisset cuique non tantum immorari, sed immori quaque studiis huiusmodi licuisset. Plane perspiciebam hunc laborem nec unius esse hominis nec unius bibliothecae nec (380) paucorum annorum, quem nos soli nostroque, ut aiunt, Marte breuius sesquianno absoluimus una duntaxat adiuti bibliotheca, nimirum Aldina copiosissima quidem illa quaque non alia bonis libris praecipue Graecis instructior, ut ex qua ceu fonte omnes bonae bibliothecae per omnem usque orbem nascuntur ac propagantur, itaque locupletissima quidem, non diffiteor, (385) sed tamen una. Verum est quo culpam hanc, si non purgare, certe minuere possim. Primum quod olim me ad hoc muneris suscipiendum non tam incitauit ratio quam induxit casus et amicorum preces impulerunt, quibus equidem cum nec alias unquam magnopere repugnare possim, tum uero Moecenas ille meus {37} (390) Guilielmus Montioius inter aulae Britannicae proceres eximius hoc a me contendebat, sic meritus, sic charus, ut omnia mihi posthabenda ducam, quoties illius mos gerundus est uoluntati. Quodsi philosophorum etiam dogmata concedunt, ut in gratiam amicorum nonnunquam aliquantulum a recto deflectamus, mihi dandam esse ueniam arbitror, qui, dum tanto amico (395) gratum facere studeo, prouinciam suscepi pulcherrimam quidem illam, sed {38} mihi fortasse non perinde aptam, praecipue cum uiderem eruditorum neminem hoc negocii capessere, non quod impares sese iudicarent, ut equidem opinor, sed quod uigilias illas immensas uiderent atque refugerent, maxime cum intelligerent gloriae prouentum laboribus minorem futurum. Deinde cum (400) uideremus hanc esse operis suscepti naturam, ut ipsum in se nullum haberet modum, uidelicet necessum habuimus modum illius non ipsius ratione, sed nostris occupationibus metiri, ut tantum impenderemus operae, non quantum postulabat, sed quantum a nostris studiis citra uitium decidere posse uidebamur. Itaque paulo festinantius absoluimus, partim quod in hoc opere nobis (405) ueluti peregrinari uideremur, partim quo liceret bis absolutis toto pectore reuerti ad ea, quae nostrae sunt propria professionis quaeque ad menses aliquot intermisimus, amici uoluntatem magis quam nostrum iudicium secuti. Quanquam Horatiano praecepto non ita ualde commoueor. Hoc enim ille praecepit iis, qui ad ingenii laudem scriberent; nos praeter utilitatem lectoris (410) nihil spectauimus. Praecepit iis, qui carmen conscriberent, in quo teste Plinio summa desideratur eloquentia; nos adagiorum commentaria colligimus. Denique nouennem istam curam, quam tamen nec ipse praestitit in carmine, fortassis praestiterit aliquis in centuria. Verum eandem in chiliadibus tum perquam arduum esse uideatur praestare tum requirere parum humanum, cum (415) hoc ipsum abunde laboriosum sit uel scribere chiliadas, ut ne adiungas toties mutandi laborem, qui priore uidetur non paulo difficilior. Quanquam equidem arbitror curam, quam requirit Horatius, non temporum spaciis, sed intentione metiendam.esse. Qua quidem de te uere possum affirmare me summis annixum uiribus, ut, quod tempori detractum uideretur, id uigilantia atque assiduitate (420) studii pensarem, ut sperem candidos lectores nec hanc partem omnino desideraturos. Nam si spacii rationem habeas, praecipitauimus opus; si noctes diesque infatigabili studio desudatas aestimes, maturauimus. Quodsi non modis omnibus nostra cura respondet operi, illud certe constabit, me quicunque unquam de prouerbiis conscripsere uel apud Graecos (425) uel apud Latinos (loquor de iis, quorum extant commentarii) diligentia non mediocri spacio praecessisse. Postremo quoniam et infinitum est opus et ad communem utilitatem paratum, age quid uetat, quominus operam partiti communi studio perficiamus? Ego meum persolui pensum et fessus lampada trado; succedat qui uices operis excipiat. Ego syluam ministraui, non omnino, (430) sicut opinor, malignam; accedant qui dolent, qui perpoliant, qui uariegent. Ego partem eam absolui, in qua plurimum fuit laboris, gloriae minimum; non pigeat alios adiungere, quod et facillimum erit et splendidissimum. Mea nihil referet, quocunque nomine legatur; non laborabo, penes quencunque summa gloriae futura est, modo nos occasionem dederimus, ut ad studiosos tanta (435) manarit utilitas. Neque uero uel tantillum offendar, si quis nostra castigabit eruditior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illud strabit eloquentior, expoliet ociosior, uindicabit felicior, dum id cum publica studiosorum commoditate fiat, quam unam usque adeo spectauimus in hoc opere, ut nostri nullam {39} rationem habuerimus. Alioqui poteram et ipse, quod plerique faciunt, eiusmodi (440) laborem deligere, qui longe minoribus sudoribus mihi constitisset idemque longe maiorem gloriae fructum attulisset. Quis enim non iudicasset egregium ac magnificum facinus, si totum Demosthenem aut Platonem aut alium aliquem huiusmodi Latinis auribus tradidissem? Atqui dictu difficile sit, quanto minore temporis, uigiliarum oleique impendio munus hoc conficere (445) licuisset quam has, sicuti uidentur, nugas congerere. Poteram ex tanto numero duas aut treis centurias mihi deligere atque in his expoliendis, locupletandis, elimandis omneis ingenii neruos intendere, non paulo minore laborum semente, multo tamen uberiorem famae messem mihi paraturus. Verum hoc fuerat meum priuatim, non publicum studiosorum agere negocium. Atqui, (450) sicut ego quidem arbitror, oportet in restituenda literaria re animum Herculanum praestare, hoc est nullo tuo incommodo a communi utilitate curanda uel deterreri uel defatigari. Sed his de rebus plus satis, ac iam dudum uereor, ne quibus Herculani laboris instar esse uideatur hunc tam prolixum sermonem, in quem nos (455) Herculani laboris adagium induxit, perlegere. Qua re finem faciam, sed si {40} illud addidero, cum haec primum aederentur, me labores omneis Herculeos superasse. Siquidem ille semper alias inuictus duobus simul monstris par esse non potuit. Itaque fugiens prouerbium nobis relinquere maluit quam Martem experiri, satius esse ducens rideri incolumem quam laudari extinctum. Nobis (460) autem eodem tempore cum duobus monstris immanibus fuit congrediendum, quorum utrumuis tantum habebat negocii, ut multos Hercules requireret, tantum abest, ut unicus homuncio duobus par esse possit. Nam Basileae simul typis excudebantur Adagiorum Chiliades, sic emendatae locupletataeque, ut non minoris mihi constiterit instauratio quam prior aeditio, (465) quam Venetiae apud Aldum Manutium peregimus, et uniuersae diui Hieronymi lucubrationes, e quibus ut maximam ita difficillimam quoque partem mihi proprie sumpsi, nempe libros epistolares, haud leuem per Musas prouinciam, si cui tantum uoluminum uel euoluendum modo sit. Nunc, Deum immortalem, quam grauis cum mendarum portentis, quibus illic scatebant (470) omnia, mihi fuit lucta, quanto sudore reponenda Graeca, quae uir ille passim admiscet; nam ea plerunque uel deerant uel perperam erant addita. Neque uero mediocribus mihi uigiliis constiterunt qualiacunque illa scholia, quae cum suis argumentis adiecimus, non solum ob id, quod in re primum a nobis tentata non esset quem sequerer, cuius inuentis adiuuarer, uerum etiam quod, (475) ut Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostentatorem quam rerum egregiarum gestorem, ita diuus Hieronymus, ut diuitem quandam ex omni disciplinarum et autorum genere constructam penum habuit in pectore, ita nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, ut ita dicam, ostentat. Adeo sancta quadam gloria quicquid in Vetere, quicquid in Nouo (480) Instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis, quicquid in Graecis, quicquid in Hebraicis literis exquisitum, id obiicit, infulcit, inculcat. Iam in ordine digerendo, qui uarie a diuersis erat confusus, etsi nulla est ingenii laus, tamen haud parum fuit molestiae. Tanta rerum moles huic homuncioni sustinenda fuit, et quidem uni. Nisi quod in uocibus aliquot Hebraicis, quod (485) eas literas leuiter ac primoribus modo, quod dici solet, labris degustassemus, Brunonis Amerbachii, doctissimi pariter ac modestissimi iuuenis, opera sumus nonnihil adiuti. Cui uicissim reliquam huius operis portionem exequenti in Graecis ac Latinis restituendis locis aliquot adfuimus operam opera pensantes. Vt ne commemorem interim nonnihil fuisse negocii, ut quae Hieronymianis (490) lucubramentis falso titulo fuerant admixta, partim erudita, partim iuxta indocta et infantia, nonnulla dementiae quoque speciem prae se ferentia, certis coniecturis ceu uestigiis quibusdam deprehenderemus atque exempta suis redderemus locis, dein ut hominis sanctissimi uitam, ab aliis non uanissime modo, uerum etiam insulsissime proditam, ex omnibus ipsius monumentis (495) colligeremus. Adde iam, quod huiusmodi laborum ea ratio est, ut fructus et utilitas ad omnes perueniat, molestiam nemo sentiat nisi unus ille, qui sustinet. Neque enim illud animaduertit lector, qui totos libros inoffensus decurrit, nobis aliquoties ad unam uoculam dies aliquot resistendum fuisse, nec {41} intelligit, aut si intelligit, certe non meminit, quantis difficultatibus nobis (500) constiterit illa, qua legens fruitur, facilitas quantisque molestiis ea molestia sit adempta caeteris. Proinde soleo et ipse mihi quarta luna uideri natus, cui nescio quo fato contigit in huiusmodi plus quam Herculaneos labores incidere.