[0] EUMENII PRO RESTAURANDIS SCOLIS ORATIO. [1] I. Certum habeo, uir perfectissime, non quidem te, qui semper in omni genere dicendi maxima facutate uiguisti, sed circumstantium plerosque mirari quod ego, qui ab ineunte adulescentia usque in hunc diem numquam isto in loco dixerim et, quantulumcunque illud est quod labore ac diligentia uideor consecutus, exercere privatim quam in foro iactare maluerim, nunc demum sero quodam tirocinio ad insolitum mihi tribunal aspirem : a quo ego me fateor, quamquam mihi sedes ista iustitiae et ad agendum et ad dicendum amplissima uideretur, diffisum tamen ingenio meo antehac afuisse et hoc ipso in tempore, quamuis diuersissimum a contentione litium genus orationis habiturum, conscientiae trepidatione reuocari. [2] II. Ne quid igitur aut opinion hominum dubium relinquam aut interpretationi ex hac postulatione quam de restituendis patriae meae Maenianis mihi sumendam potius quam cuiquam delegandam putaui ad maius de me aliquid quam posse me sentio uidear promittere : contestatum esse initio dicendi aput audientes uolo temporarium me dicendi munus, atque id ipsum meis studiis peculiariter commodum, inuolare, non ad incognitam mihi sectam forensium patronorum alienae laudis cupiditate transire. neque enim tanta me aut neglegentia aut confidentia tenet ut nesciam quanta sit inter hanc aciem fori et nostra illa secreta studiorum exercitia diuersitas. ibi armantur ingenia, hic proeliantur. ibi prolusio, hic pugna committitur. hic plerumque uelut sudibus et saxis, illic semper telis splendentibus dimicatur. hic sudore et quasi 'puluere sordidus', illic insignis ornatu laudatur orator, ut, si uterque experiundi causa officia commutent, alium quidam tubarum sonus et strepitus armorum, alium quaedam triumphi schema deterreat. [3] III. Scio haec, inquam, uir perfectissime, neque me sciens fallo; et idcirco tantum abest ut me relictis docendi praecipiendique rationibus orationibus aptum atque idoneum putem, ut ob hoc ipsum quod uel uno die atque una de re in foro dicam ueniam magis possim sperare quam gloriam. quamquam in hac oratione, uir perfectissime, loci tantummodo insolentia, non dicendi nouitate perturber, siquidem id postulo quod non modo contradicendo nemo audeat impedire, sed omnes potius quibus diuina principum liberalitas, quibus urbis istius restitutio, quibus optimarum artium celebratio grata atque iocunda est summo gaudio et fauore suscipiant, ut Maenianae illae scolae quondam pulcherrimo opere et studiorum frequentia celebres et illustres iuxta cetera quae instaurantur opera ac templa reparentur. ita quantum mihi trepidationis affert locus, tantum releuat causa dicendi. quam quidem ego, uir perfectissime, duas in partes arbitror diuidendam, ut prius disseram quam sit ex usu et officio opus illud ad pristinam magnificentiam reformari, deinde qua ratione id possit sine sumptu publico, ex largitione quidem principum maximorum, sed tamen cum aliquo meo erga patriam studio et amore procedere. [4] IV. Ante omnia igitur, uir perfectissime, diuinae imperatorum Caesarumque nostrorum prouidentiae singularique in nos beniuolentiae huius quoque operis in instauratione parendum est, qui ciuitatem istam et olim fraterno populi Romani nomine gloriatam et tunc demum grauissima clade perculsam, cum latrocinio Bagaudicae rebellionis obsessa auxilium Romani principis irrito rogaret, non solum pro admiratione meritorum, sed etiam pro miseratione casuum attollere ac recreare uoluerunt ipsamque ruinarum eius magnitudinem immortalibus liberalitatis suae monimentis dignam iudicauerunt, ut tanto esset illustrior gloria restitutorum quanto ipsa moles restitutionis immanior. itaque maximas pecunias et totum, si res poscat, aerarium non templis modo ac locis publicis reficiundis, sed etiam priuatis domibus indulgent, nec pecunias modo, sed etiam artifices transmarinos et ex amplissimis ordinibus prouinciarum incolas nouos et deuotissimarum hiberna legionum, quarum inuicta robora ne in his quidem quae nunc cum maxime gerunt bellis requirunt, ut commodis nostris studio gratiae hospitalis operentur et resides aquas et nouos amnes ueluti aridis fessae urbis uisceribus infundant. [5] V. Ex quo manifestum est eos qui coloniam istam tot tantisque opibus totius imperii erigere atque animare statuerunt uel praecipue sedem illam liberalium litterarum uelle reparari, cui peculiarem frequentiam honestissimae iuuentutis illustrato studiorum honore prouiderint. cui enim umquam ueterum principum tantae fuit curae ut doctrinae atque eloquentiae studia florerent quantae his optimis et indulgentissimis dominis generis humani? quos ego, quod ad uotum pietatemque pertinet, liberorum nostrorum parentes appellare non dubito: qui nobilissimam istam indolem Galliarum suarum interitu summi doctoris orbatam respicere dignati suo potissimum iudicio praeceptorem ei moderatoremque tribuerunt et inter illas imperatorias dispositiones, longe maioribus summae rei publicae gubernandae prouisionibus occupati, litterarum quoque habuere dilectum neque aliter quam si equestri turmae uel cohorti praetoriae consulendum foret, quem potissimum praeficerent, sui arbitrii esse duxerunt, ne hi quos ad spem omnium tribunalium aut interdum ad stipendia cognitionum sacrarum aut fortasse ad ipsa palatii magisteria prouehi oporteret, ueluti repentino nubilo in mediis adulescentiae fluctibus deprehensi, incerta dicendi signa sequerentur. [6] VI. In quo ego, uir perfectissime, nihil laudi meae tribuo, sed domini nostri Constantii, uere principis iuuentutis, incredibilem erga iuuentutem Galliarum suarum sollicitudinem atque indulgentiam mirari satis nequeo, qui honorem litterarum hac quoque dignatione cumulauit ut me filio potius meo ad pristina mea studia aditum molientem (licet hunc ipsi palatio patris sui munus inuexerit) ipsum iusserit disciplinas artis oratoriae retractare et mediocrem quidem pro ingenio meo naturaque uocem, caelestia tamen uerba et diuina sensa principum prolocutam ab arcanis sacrorum penetralium ad priuata Musarum adyta transtulerit; non utique quia mihi, quem (quod sine inuidia dixerim) tanta dignatione respicit quanta pro summis honoribus debet sufficere sapienti, uellet aliquid imposita ista professione detrahere, sed ut professioni ipsi ex eo honore quem gessi adderet dignitatem. cui igitur est dubium quin diuina illa mens Caesaris, quae tanto studio praeceptorem huic conuentui iuuentutis elegit, etiam locum exercitiis illius dedicatum instaurari atque exornari uelit, cum omnes omnium rerum sectatores atque fautores parum se satisfacere uoto et conscientiae suae credant, si non ipsarum quas appetunt gloriarum templa constituant. [7] VII. Inde est quod Atheniensis humanitas aram Misericordiae instituit quod Romani ducis animi magnitudo templum Virtutis et Honoris. quarum enim artium sine animi affectionum magnis hominibus ingeneratus ardor fuit, earum etiam consecrata existere ad posteros monimenta uoluerunt. aedem Herculis Musarum in circo Flaminio Fuluius ille Nobilior ex pecunia censoria fecit non id modo secutus quod ipse litteris et summi poetae amicitia duceretur, sed quod in Graecia cum esset imperator acceperat Heraclen Musagetem esse, id est, comitem ducemque Musarum, idemque primus nouem signa {hoc est, omnium} Camenarum ex Ambraciensi oppido translata sub tutela fortissimi numinis consecrauit, ut res est, quia mutuis opibus et praemiis iuuari ornarique deberent: Musarum quies defensione Herculis et uirtus Herculis uoce Musarum. [8] VIII. Credo igitur, tali Caesar Herculius et aui Herculis et Herculii patris instinctu tanto studium litterarum fauore prosequitur ut non minus ad prouidentiam numinis sui existimet pertinere bene dicendi quam recte faciendi disciplinas et pro diuina intellegentia mentis aeternae sentiat litteras omnium fundamenta esse uirtutum, utpote continentiae modestiae uigilantiae patientiae magistras. quae uniuersae cum in consuetudinem tenera aetate uerterunt, ad omnia deinceps officia uitae et ad ipsa quae diuersissima uidentur militiae atque castrorum munia conualescunt. ideoque his omnis industriae atque omnis laudis nutricibus aut, ut uerius loquar, matribus cum praeceptorem Caesar Herculius declarare dignatus sit: necesse est etiam sedem propriam cupiat reformari ut, cum ad antiquam firmitatem cultumque reparata sit, multo hic iustius et uerius nuncupetur aedes Herculis atque Musarum. [9] IX. Et sane, uir perfectissime, interest etiam gloriae quam tanti principes tot uictoriis ac triumphis merentur ut ingenia quae canendis eorum uirtutibus excoluntur non intra priuatos parietes, sed in publica ostentatione et in ipso urbis istius ore uegetentur. quid autem magis in facie uultuque istius ciuitatis situm est quam haec eadem Maeniana in ipso transitu aduenientium huc inuictissimorum principum constituta? qui cum se occursu laetae iuuentutis affici non solum liberalitate quam ipsi tribuunt, sed etiam litteris quibus me ad institutionem eius cohortantur ostendant, quanto plus capient uoluptatis, cum reparatum uideant ipsum conciliabulum iuuentutis ? ad hoc, uir perfectissime, opus istud reddit illustrius et cum ipsorum Caesarum, tum etiam omnium hominum aspectui promptius, quod praecipuo est loco positum quasi inter ipsos oculos ciuitatis, inter Apollinis templum atque Capitolium. quo magis est etiam sacrosancta sedes utriusque lateris ueneranda confinio utriusque lateralis numinis instauranda respectu, ne fana longe omnium in hac urbe pulcherrima labes media deformet, praesertim cum mihi uideatur ipse ille qui Maeniana haec primus extruxit idcirco ea illic potissimum collocasse ut ueluti cognato uicinorum sibi numinum tenerentur amplexu, cum augustissima tecta litteris dedicata inde Athenarum conditrix Minerua conspiceret, hinc Apollo medius Camenarum. [10] X. Igitur ibi maxime et oportet et fas est exercere iuuentutis ingenia ubi tam propinqua sunt numina amica doctrinae, ubi ex proximo iuuat mens diuina sapientiam et carminum deus uocem et uerecundiam uirgo perpetua et prouidentiam praescius futurorum. ibi adulescentes optimi discant, nobis quasi sollemne carmen praefantibus, maximorum principum facta celebrare (quis enim melior usus est eloquentiae?), ubi, ante aras quodammodo suas, Iouios Herculiosque audiuut praedicari Iuppiter pater et Minerua socia et Iuno placata. satis me uerborum fecisse arbitror, uir perfectissime, de eo quod mihi ad dicendum prius constitueram, quam sit ex usu atque officio instaurari opus illud studiis quibus optimi principes maxime fauent dedicatum, in ipsa ciuitatis fronte positum, celeberrimis templis utrimque coniunctum. [11] XI. Nunc, quod in secundum eundemque grauem locum distuli, quemadmodum id sine sumptu publico et cum laude sacrae largitionis fieri possit ostendam. salarium me liberalissimi principes ex huius rei publicae uiribus in sexcenis milibus nummum accipere iusserunt, non quoniam non amplius tribuere commodis meis uellent, in quem multo maiora et prius et postea praemia contulerunt, sed ut trecena illa sestertia, quae sacrae memoriae magister acceperam, in honore privati huius magisterii addita pari sorte geminarent. hoc ego salarium, quantum ad honorem pertinet, adoratum accipio et in accepti ratione perscribo, sed expensum referre patriae meae cupio et ad restitutionem huius operis, quoad usus poposcerit, destinare. cuius uoluntatis meae ratio etsi asserenda non est, tamen sub hac tua humanitate et circumstantium expectatione qua me audiri sentio aliquatenus persequenda est. [12] XII. Nam primum omnium in hoc ego maximos esse fructus praemiorum puto ut digni quibus tribuantur habeamur, siquidem ipse usus pecuniae bonis malisue artibus partae promiscuus et uilis est; honestis uero rationibus posse acquirere summum, etiamsi quaestum remiseris, lucrum est. neque enim Syrus mercator aut Deliacus aut Indicus ad uberrima ista compendia laudis aspirat, sed rarae atque inter paucissimas opes sunt contentae meritis conscientiae. quippe hoc ipso praemii gloria continetur ne id cupiditate quaerendi affectasse uideamur. quod hoc uno assequi possumus, si pro accepto ducamus oblatum, ut industriae sit ad sumendi copiam peruenire potuisse continentiae praeterisse. , [13] XIII. An si fortissimi uiri in sacris certaminibus summo labore atque etiam uitae periculo solam uocem praeconis et coronae testimonium petunt, ego uerba illa diuina caelestesque litteras, quibus mihi tanti principes instituendam iuuentutem commendare dignati sunt, non ultra omnium uocum potentiam uenerabundus accipiam? non ultra omnes laureas colam? quas ego, uir perfectissime - - - tamenetsi hanc quoque mihi ueniam tribuas oportet. neque enim fas ipsius epistulae sacrae commemorationem solam sine obsequio recitationis inducere, ut ea perlecta magis eluceat quantum me studium par sit impendere non ipsis modo litteris, sed etiam templis ac sedibus litterarum. [14] XIV. "Merentur et Galli nostri ut eorum liberis, quorum uita in Augustodunensium oppido ingenuis artibus eruditur, et ipsi adulescentes, qui hilaro consensu meum {Constantii Caesaris ex Italia reuertentis} suscepere comitatum, ut eorum indoli consulere cupiamus. proinde quod aliud praemium his quam illud conferre debemus quod nec dare potest nec eripere fortuna? unde auditorio huic, quod uidetur interitu praeceptoris orbatum, te potissimum praeficere decreuimus, cuius eloquentiam et grauitatem morum ex actus nostri habemus administratione compertam. saluo igitur priuilegio dignitatis tuae hortamur ut professionem oratoriam repetas atque in supra dicta ciuitate, quam non ignoras nos ad pristinam gloriam reformare, ad uitae melioris studium adulescentium excolas mentes nec putes hoc munere ante partis aliquid tuis honoribus derogari, cum honesta professio ornet potius omnem quam destruat dignitatem. denique etiam salarium te in sexcenis milibus nummum ex rei publicae uiribus consequi uolumus, ut intellegas meritis tuis etiam nostram consulere clementiam. Vale, Eumeni carissime nobis." [15] XV. Ita non uidetur tibi, uir perfectissime, hac tantorum principum exhortatione non solum meus ex otio iacens ad pristinas artes animus attolli, uerum etiam ipsi quodammodo ueterum scolarum parietes et tecta consurgere ? quod enim tantum carmen Amphioni, quae tanta plectro fidibusque dulcedo quam secuta quondam saxa perhibentur, ut ducentibus subuecta modulis et ad interualla carminum resistentia sponte murum uelut arte construerent, quanta in his imperatorum et Caesarum litteris inest ad omnis animorum impetus effectusque rerum ciendos uis atque permotio? qui, quod iubere possunt, suadere dignantur et, cum uel tacitas eorum ac uultu tenus significatas uoluntates summi patris sequatur auctoritas, cuius nutum promissionem quippe firmantis totius mundi tremor sentit, ipsi tamen ultro impetrandi potestatem cohortandi humanitate conciliant. quin etiam laudibus incitant, grauitatem morum, dicendi facultatem sibi probatam et cognitam praedicantes, palatini honoris priuilegium oratoriae professioni saluum et incolume seruantes. quibus ego diuinae benignitatis illecebris, etiamsi omni sensu ante caruissem, ad quamuis profecto intellegentiam mouerer et adducerer, siquidem tantos principes unum hominem tanta laude decorare non est oratorem admonere, sed facere. [16] XVI. Quid igitur mihi cum numerata pecunia? immo quid cum ullis opibus sut Midae regis aut Croesi aut ipsius qui auro dicitur fluxisse Pactoli, cum diuina haec testimonia omnibus diuitiis atque ipsis deorum praeconiis anteponam? nisi forte Pythiados illius excellentem Socratis sapientiam uaticinatae aut magnificentius carmen uidetur aut uerius quam quod Iouii Herculiique pronuntiant, quorum ne nutus quidem possunt, non modo dicta, reuocari. quamobrem, ut dixi, uir perfectissime, sexcena illa, quantum ad honorem spectat, accipi oportet, re autem atque usu delego patriae et ipsi potissimum operi, in quo studia nostra celebranda sunt. uideor enim mihi id quod sacris litteris continetur hoc manifestius atque illustrius retenturus, si ita saluo honoris mei priuilegio doceam ut me dignum talibus aeternorum principum iudiciis probem amore rei publicae. equidem ipsos patriae deos testor tanto me ciuitatis istius amore flagrare ut, quocumque oculos circumtuli, ad restitutionem operum singulorum ita gaudio ferar ut spiritum identidem meum pro illorum salute deuoueam, quorum iussu opibusque reparantur. sed tamen hoc quod mihi ornandae professionis meae causa tributum est huic me praecipue sentio debere monimento. [17] XVII. Etenim si bello parta Marti dicantur, si mari quaesita Neptuno, si messes Cereri, si Mercurio lucra libantur, si item rerum omnium commoda ad cultum referuntur auctorum : ubi fas est docendi praemia consecrare nisi in sede dicendi? praesertim cum mihi ultra communem cum ceteris studiorum religionem etiam proprius quidam sit erga Maeniana illa ex maiorum meorum recordatione dilectus. quamuis enim ante ingressum pueritiae meae intermissa fuerit eorum exercendis studiis frequentatio, tamen illic auum quondam meum docuisse audio, hominem Athenis ortum, Romae diu celebrem, mox in ista urbe {perspecto} probato hominum amore doctrinae atque huius ipsius operis ueneratione detentum. cuius ego locum, in quo, ut referunt, maior octogenario docuit, si ab isto uenerabili sene (te, Glauce, appello, praesentem quem uidemus, non ciuitate Atticum, sed eloquio) recoli ornarique perfecero, ipsum mihi uidebor ad uitam tali professionis suae successione reuocasse. quod quidem ego meum erga honorem domus ac familiae meae studium non confiterer, uir perfectissime, nisi ipsis imperatoribus Caesaribusque nostris gratum esse confiderem ut publicam eorum in restituendo orbe pietatem pro suo quisque captu in renouandis suorum uestigiis aemuletur. [18] XVIII. Quis enim nunc ait animo tam humili, tam abiecto, tam ab omni appetitione laudis alieno ut non et quantulamcumque memoriam suorum excitare et sibi aliquid secundae opinionis cupiat acquirere, cum uideat omnia quae priorum labe conciderant hac felicitate saeculi resurgentia, tot urbes diu siluis obsitas atque habitatas feris instaurari moenibus, incolis frequentari; quod in Aegaeo mari semel contigit ut, quae apertis fluctibus uagabatur, repente insula Delos sisteret, eius nunc simile tot orientibus undique ciuitatibus, tot insulis ad humanos cultus quasi renascentibus euenire? nisi forte non grauior Britanniam ruina depresserat quam si superfuso tegeretur oceano, quae profundissimo poenarum gurgite liberata ad conspectum Romanae lucis emersit, aut haec ipsa quae modo desinit esse barbaria non magis feritate Francorum uelut hausta desiderat quam si eam circumfusa flumina et mare alluens operuisset. nam quid ego alarum et cohortium castra percenseam toto Rheni et Histri et Eufratis limite restituta? qua ueris autumniue clementia tot manu positae arbores conualescunt, quo calore solis tot depressae imbribus segetes resurgunt, quot ubique muri uix repertis ueterum fundamentorum uestigiis excitantur ? adeo, ut res est, aurea illa saecula, quae non diu quondam Saturno rege uiguerunt, nunc aeternis auspiciis Iouis et Herculis renascuntur. [19] XIX. Sed enim, uir perfectissime, inter omnia quae uirtute principum ac felicitate recreantur, sint licet fortasse alia magnitudine atque utilitate potiora, nihil est tamen admirabilius hac liberalitate quam fouendis honorandisue litterarum studiis impartiunt. quippe, ut initio dixi, nulli umquam antehac principes pari cura belli munia et huiusmodi pacis ornamenta coluerunt. diuersissimus enim ad utramque sectam deflexus est, dispar natura mentium et discrepans in electione iudicium; ipsorum denique utriusque artibus praesidentium numinum dissoni motus habitusque dissimiles. quo magis horum noua et incredibilis est uirtus et humanitas qui inter tanta opera bellorum ad haec quoque litterarum exercitia respiciunt atque illum temporum statum quo, ut legimus, Romana res plurimum terra et mari ualuit ita demum integrari putant, si non potentia, sed etiam eloquentia Romana reuirescat. [20] XX. Detur ergo, uir perfectissime, illa mihi ab optimis uirtutum omnium dominis tributa largitio huic operi doctrinae atctue eloquentiae dedicato ut, quemadmodum cetera uitae nostrae commoda aput auxiliatores eorum deos colimus, ita singularem eorumdem erga litteras dignationem in antiqua litterarum sede celebremus. uideat praeterea in illis porticibus iuuentus et cotidie spectet omnes terras et cuncta maria et quicquid inuictissimi principes urbium gentium nationum aut pietate restituunt aut uirtute deuincunt aut terrore deuinciunt. siquicdem illic, ut ipse uidisti, credo, instruendae pueritiae causa, quo manifestius oculis discerentur quae difficilius percipiuntur auditu, omnium cum nominibus suis locorum situs spatia interualla descripta sunt, quicquid ubique fluminum oritur et conditur, quacumque se litorum sinus flectunt, qua uel ambitu cingit orbem uel impetu irrumpit oceanus. [21] XXI. Ibi fortissimorum imperatorum pulcherrimae res gestae per diuersa regionum argumenta recolantur, dum calentibus semperque uenientibus uiotoriarum nuntiis reuisuntur gemina Persidos flumina et Libyae arua sitientia et conuexa Rheni cornua et Nili ora multifida dumque sibi ad haec singala intuentium animus adfingit aut sub tua, Diocletiane Auguste, clementia Aegyptum furore posito quiescentem aut te, Maximiane inuicte, perculsa Maurorum agmina fulminantem aut sub dextera tua, domine Constanti, Batauiam Britanniamque squalidum caput siluis et fluctibus exerentem aut te, Maximiane Caesar, Persicos arcus pharetrasque calcantem. nunc enim, nunc demum iuuat orbem spectare depictum, cum in illo nihil uidemus alienum. habes, uir perfectissime, studii ac uoti mei professionem. abs te peto ut eam litteris tuis aput sacras aures prosequi non graueris. siquidem maximus ac paene solus fructus est recta cupientium ut uoluntas eorum ad diuinam tantorum principum scientiam perferatur.