[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] EPISTOLA PRIMA. ENNODIUS BOETIO. Optimae spei plenus, cui fautum (an faustum) cupio, ad curam officii epistolaris aspiro. Decet enim uestris fascibus hac praefatione delibari; et inter purpuras, possessoris luce crescentes, qualicunque non abstinere colloquio. Nunquid solius doctrinae beneficiis amor agnoscitur, nec fas esse credendum est, prodire in medium desideria rusticantis? simplicius innotescunt uota nullo peritiae uelata praestigio. Ergo nos hoc sumus ore, quod pectore: non amara praecordiorum delenificis possumus mutare sermonibus; pudens laudator est, cui in concinnatione blandimenti dicenda mens suggerit. Deo ergo omnipotenti gratias, qui in uobis, dum uetera familiae uestrae bona custodit, noua multiplicat, et quod plus est apice dignitatis dignos facit esse culminibus. Redditur quidem uestrae gloria ista origini, sed, quod est clarius, merito impetrante personae. Fuerit in morem ueteribus curulium celsitudinem campi sudore mercari, et contemptu lucis honorum luce fulgere; sed aliud genus uirtutis quaeritur, postquam praemium facta est Roma uictorum. Noster candidatus post manifestam decertationem debitum triumphum, dum nunquam uiderit bella, sortitur. Iudicio exigit laureas, et congredi non necessarium duxit armatis. Inter Ciceronis gladios et Demosthenis enituit, et utriusque propositi acumina quasi natus in ipsa artium pace collegit. Nemo dissonantiam Atticae perfectionis metuat et Romanae, nec praecipua gentium bona societatem dubitet conuenire. Unus es qui utrumque complecteris, et quidquid uiritim distributum poterat satis esse, auidus maximarum rerum possessor includis. Eloquentiam ueterum, dum imitaris, exsuperas, dicendi formam doctissimis tribuis, dum requiris. Est apud me epistolae uestrae, quae huius rei fidem faciat, ueneranda compositio. Utinam quae a uobis diriguntur, tam essent crebra quam suauia! Dicatis forsitan: Par fuit propinquum laudare, in commune augmentum laborantem, quia non est proprium, quod quasi singulariter uidetur palmata conferre. Venit ad me equidem portio de curuli. Sed, si mihi creditis, plus erigor de genio et studiis sublimati. Interdum accesserunt ista de casibus, soli contigerunt illa uirtuti. Prope inops ad scriptionem adducitur suffragii consularis, qui tantum de parentibus gloriatur. Tibi utrumque in peculio est, Latiaris scientia et uena purpurarum. O si mihi non styli epistolaris consideratio in longum equidem producta manus opponeret! quod alii relatione dictant, ego crudum, et si confusis ordinibus explicarem. Redeo ad tabellarum fidem. Valere me nuntio, et utrum ualeatis imploro: ad summam beneficii postulans ut dignatio me reciproci sermonis attollat: hoc quoque deprecans, ut domum quam in Mediolanensi ciuitate et abundantia uestra et neglectus propemodum iam reliquit, mihi quo uultis genere concedatis. Iustum est enim ut parentes uestri habeant quod de patrimonii mole descendit. Credite mihi, Deo teste, quia si impetrare sine detrimento census uestri meruero, quasi dono obligatus, obsequiis potioribus respondebo. De qua parte, sic uobis feliciter uniuersa contingant, si securus esse debeo, plenarii mihi documenti dirigite firmitatem. [8,2] EPISTOLA II. ENNODIUS AVIENO. Par erat magnitudinem uestram ingenii sui opulentiam, dum sancti patris sectatur instituta, depromere, et multo acquisitam sudore doctrinam pro diligentiae testimonio uentilare. Gemina uobis contingit antefata concinnatione laudatio; quando crescente susceptorum deuotione fertur in medium palma sermonis, res quae nobis amorem uestrum reserat, uos extollit. Uno eodemque usu et oris pompa multiplicatur et fidei. In pace constituti illam subiectis affectionem putantur impendere, quam loquuntur. Haec, mi domine, ille occupatissimus pater et in humana locatus arce custodit. Nam contemptum manifestat, qui in otio degens uerba non tribuit. Legisse me memini, Sermonis auari nullus honor. Nunc ergo seruitiis salutationis adhibitis, indico me ualere. Superest ut suggestio mea eliciti gaudeat ubertate colloquii. [8,3] EPISTOLA III. ENNODIUS MESSALAE. Post unam epistolam quam uictus crebris scriptionibus emisisti, in continua taciturnitate perduras: et credo necessitate, non studio, seruas philosophiam nil dicendi; non respiciens ueteres, ut loquerentur melius, in praesentia nil locutos, et illam silentii curam nutricem fuisse sermonis. Tu uideris mihi disciplinas Atticas in muta fideliter parte sectari, nolens silentio acquisita uulgare: ostende post oris ferias quae tibi per aurium callem diuitiae commearunt. Destinasti mihi dictiones tuas; in quibus et si non fuit optanda sublimitas, non tamen deprehensa est quae sorderet abiectio. Egi Deo gratias, quia iam te de uinculo in quo negligentia constringebaris, exemeras. Promisi sequentibus potiorem successum aestimatione principii. Sed uos inchoationem, quantum ad me cui nihil dirigitis, cum extremitate iunxistis. Domine Messala, quotidie cuius sis filius, habere ante oculos cordis Dei nostri dispensatione contingat. Sed nolo prolixa esse, quae aspera sunt. Vale, officio salutationis accepto, et correctum te suggestionibus meis frequentibus resigna maniis litterarum. [8,4] EPISTOLA IV. ENNODIUS ARATORI. Ad longinqua digrediens caritatis immemor exstitisti, non licuit tecum piam diligentiam muros exire. Dum urbis habitator es, fabricatas blanditias, non sine daedala arte custodis, at ubi rus petendum esse decreueris, quasi graues sarcinas amicorum memoriam derelinquis. Tu uillares delicias expetisti, et nos apud te inter moenium mala remansimus. Non habuit radicem affectio, quam uelut curarum tormenta separasti. Dicas, unde tam uelox exprobratio? nec aequum esse parari ante delicta tortorem. Scripturum te, mox fuisses ad optata peruectus, sine cunctatione promisisti: quantum pater tuus semper culparum tuarum uulgator exposuit, iam a te pueri paginis uacui commearunt. Timeo ne ista taciturnitas diuturnitate conualescat; et in usum silentii turpis crescat incuria. Domine mi, saluto ego, et promissi te memorem debere esse conuenio, quatenus inter cana nemora redimitus hederis efferaris. [8,5] EPISTOLA V. ENNODIUS FAUSTO. Directos a sancto episcopo artifices prosequi commendatione non opus est. Res enim plus suo placitura genio, de deuotione laudatoris abiurat iniuriam. Familia est quam, cum uideritis, non possitis ambigere ab Ecclesia destinatam, et de eius thesauris et gremio sub hoc studio processisse, ut tractata liberaliter pariat uobis in illa melioris saeculi commutatione mercedem. In quibus mancipiis, iuxta annuntiationem beatissimi Laurentii martyris, opes esse maximas quis negabit? Sunt enim feminae, quae quamuis exterioris hominis lumina perdidissent, mentium splendore radiabunt: quidquid enim corporibus de prosperitate subducitur, ad frugem crescit animarum. Nolite male accipere, quod nec uidere poterunt, nec uideri: procul a maturitate uestra illiciens decore formositas. Qui uitam suam, sicut uos in hoc innocentiae calle disposuit, si tales pascat, in coelis est: crede mihi, quamuis uobis gaudia pariat fusa ad Deum ubertas illa lacrymarum, contenti eritis possidere sub continuatione plangentes. Inter ista bona quae praefatus sum, licet magno uobis labore et pretio constitissent, adiicio quae sequuntur. Una inter ipsas, et ingenua, et sine filiis, et puto, quod fit sanctis uicinum desideriis, nec habebit. Est enim in Christianis hominibus fecunda sterilitas, et maximum solatium saeculi adiutoria non habere. Sed ne forte animus uester in occupationes publicas debeat de anagnostici prolixitate fastidium; quamuis bona in principiis locata uos animent, et quemlibet rancorem detergeat in exordio, iuxta oratoriam disciplinam, locata dulcedo; tamen ne desideria uestra fabricata dissimulatione suspendam, nulla ex illis documenta promerui. Quia commemorationem mularum facerem, episcopo durum uidetur: et quamuis famuli uestri fratris Gaiani institisset efficacia, et supra modum nos pressisset importunitas, nihil communi actione profecimus. Hoc tantum uolunt inseri, multis sanctum patrem uestrum beneficiis uestris et gratia inuitatum, muneris uobis uicissitudinem prospexisse: quod genus documenti si placet, sine cunctatione rescribite, aut quae eius forma esse debeat, intimate. Nunc ego ille periclitatae utilitatis et in obsequiis uestris annis pluribus iam probatus, quantum egerim, quod uix alter per infinita chartae damna narrasset, pernicibus sum uerborum saltibus elocutus. [8,6] EPISTOLA VI. ENNODIUS AVIENO. Credo ad iustitiam pertinere, ut quod a uobis exspecto, primus exhibeam. Decet enim ut qui bona opera praestolatur, inuitet exemplo. Expugnat calcaribus tarditatem, qui formam ministrat officii. His ergo salutationis munus impertiens, sanum me esse, post inaequalitatem quam pro peccatis sum passus, enuntio; et statum uestrae prosperitatis inquiro, sperans ut in huius rei solutione multus incumbas. [8,7] EPISTOLA VII. ENNODIUS SENARIO. Apud sanctas conscientias non negat caritati debita sua gratiae principalis occupatio, nec eliminat pii amoris aula feruorem. Testimonium dat solidae affectioni, qui eam inter impedimenta obliuione non obruit. Commendate mihi scriptione culmina uestra, quae uoto importunus emerui: custodia communionis, honor est dignitatum. His ergo obsequentissime salutans, epistolas breuitate constringo, sciens posse productas horreri: faciens ut pro me Domino gratias referatis, qui molestiam quam pertuli, antequam ea discere potuissetis, abstersit. [8,8] EPISTOLA VIII. ENNODIUS ELPIDIO DIACONO. Quibus modis fraternitatem tuam ad scribendum, quaue arte sollicitem, quando homo uerborum locuples in me silentia peregrina custodis? Elegi ut te loqui loquendo faciam, et illam Atticam eruditionem ad epistolas alia garrulitate producam. Iustum fuit ut tot diebus a promissione desisteres, et qualiter peruenisses, nulla paginae directione signares? aut forte contra me illam tuam cautelitatem aestimas esse seruandam? Dedignaris colloquio, quorum gratiam multo sudore quaesisti? Crede mihi, nisi ab hoc te uitio sub ea qua ambulare soles uelocitate suspenderis, necesse est ut ad alios nostra patrocinia transferamus, qui memores constituti amorem munerentur obsequiis. His ergo salutans, amico et medico indico me graui corporis inaequalitate laborare: quam nisi te dictante pagina iocos exhibitura curauerit, distensam per tormenta ranulam longis hominibus coaequabo. [8,9] EPISTOLA IX. ENNODIUS MESSALAE. Si iam te fauor diuinus a proposito negligentiae ad uotiua ducit studia, si quo te uena, quo te domnus Faustus uocat, attendis, optata non taceas scriptione. Sed timeo, ne dum officiosum desidero, sustineam rusticantem, et incipiat hoc desideriis meis resistere quod cupiui. Coelestes diuitiae illam inertiam stimulo pietatis exsuscitent, et mendicitatem oris tui superna ope locupletent. Ecce iniuriis prouocatus scribe. Salutem ergo dicens, rogo ut quid circa te agatur tabularum promulgatione cognoscam. [8,10] EPISTOLA X. ENNODIUS MAXIMO V. S. Bene disponantur superno uota nostra iudicio. Ipse ad nuptias tuas ueniat, qui primo parenti, dum adhuc natiua immortalitate gauderet, supernae benedictionis munus indulsit. Faciat tibi Christus noster nec custoditae integritatis fructum perire, nec munera nuptiarum. Sic uirginitas prosit ad sobolem, ut castitati tuae fecunditas nihil decerpat: et miro dispensationis arcano, nec saeculo, dum pater es, pereas, nec Dei gratiae, dum pudicus. Veniat super te quod Isaac iuniori filio pie inductus optauit. Illis domum socrus auspiciis uxor introeat, quibus ad Tobiae penetralia nurus accessit. Sit tibi causa perfectae dilectionis in coniuge, in te uirginitas custodita. Solam illam deputatam tibi noueris, cui te quasi non esses, ex mundi faece seruasti. Ecce quia uenire non potui, oratione non desum. Domine mi, spero ut, honore salutationis accepto, quae a me directa sunt, dignanter accipias. [8,11] EPISTOLA XI. ENNODIUS ARATORI. Miror cur deuenustes turpi silentio ad Romanum decorem politi in te bona colloquii, et coactas multo sudore diuitias fugiens dispensationem taciturnitate consumas. Quidquid dignis collatum fuerit, dum in usu est, ornat auctorem: ingeniorum elegantiam qui concludit, extenuat; unus error est, prodire rusticantem, et dignum laudis honore delitescere. Nunquid non habuisti digna memoratu, aut ego tibi uisus sum non colendus eloquio? Fuit aliquando materia, quae sic omnium linguis et litteris celebranda sit, quando ad nuptialem copulam perductus homo est, cui cum magna sit lux natalium, abundantia facultatum, disciplina et pudor utrumque transgreditur? qui uitia carnis abiurans, pro blandimento turpi respuebat quidquid leges dedere pro remedio: et nolens uxoris corpus deputare seruitiis, putauit se addicere, si quidquam mundo impenderet liberam castitatem? Haec et si non diligis, debes tamen pro ingenii tui ostentatione laudare. Possumus credere te bonum fieri, si audiamus quae honesta sunt praedicantem. Nunc salutem largissimam dicens, ut rescribas admoneo: et non me de epistola mea aestimes; quam, Deus testis est, dum de basilica remearem, transcussione dictaui. [8,12] EPISTOLA XII. ENNODIUS FLORO. Qua te deuinetione teneam, qua diligentia complectar, ex animi tui potes qualitate colligere. Vix enim amari continget, nisi quos sinceriter amare constiterit. Congreditur inter se coelestis uigor animarum, et studia sua multis sibi pandit affatibus: et ideo uicissitudinem mihi reddere disponis.Insiste domno ut suburbanum illud, si dignatur, dato a me pretio comparari iubeat quod dum in Liguria fuero, feliciter habebam, et post obitum meum ipse suique possideant. Mihi tamen post Deum, libertatem, substantiam uidetur ipse conferre, si hoc beneficii per ipsum fuero consecutus. Sed sic filia tua uiuat; sic de illa quales optas filios teneas; sic Deus animam tuam sanctis suis faciat coaequari, et frater tuus uiuat, ut insistas suppliciter, importune, quatenus ad effectum petitionem meam perducas. Cogites Deum, cogites necessitates meas; quia nihil est quod potentia ipsius, quod affectus circa me maius possit praestare. [8,13] EPISTOLA XIII. ENNODIUS AURELIANO PRESBYTERO. Affectionem mentior, si uobiscum digrediens non remansi, et beatitudinem uestram mecum quamuis locatam in statione, non detuli: et quia animus in me, ut in caeteris, imperator est corporis, ipse circa diligentiam uestram est tota intentione captiuus. Ergo salutationis honorificentiam debita humilitate persoluens, nihil ualetudini meae de itineris confractione indico decessisse. Ecce qua sollicitudinem uestram benigni studii cura remuneror: facite quod scriptum est, accepta restituentes, de prosperitatis uestrae me significatione gratulari. [8,14] EPISTOLA XIV. ENNODIUS FAUSTO. Tacerem molestias meas, nisi intellexissem quod sollicitudo uestra me subleuat. Nam dum cognoscitis, quam uariis morborum fatigor incommodis, pro peccatis meis febribus frequenter addicor, et uires quae uidebantur restitutae, franguntur. Ergo uos remedia consueta praestate, et usum illum sanctae conuersationis impendite: ut quidquid medicina mortalium non ualet, fusis ad Deum nostrum precibus impetretis. [8,15] EPISTOLA XV. ENNODIUS EDASIO. Ante experimentum amicorum fides occulta est: postquam in lucem processerit, eorum qui aliquid saporis habuerint, sibi mentes obligat. Est tamen minus libera seruitus, quae caris exhibetur. Confiteor magnitudini tuae: latebat me ante relationem hominis mei, quid in sublimitate tua, et saporis et gratiae, sub nobili humilitate delitesceret: didici hominem, qui canam in fide beatitudinem, dum amicorum absentiam bene tractat, exsuperat. Plura quidem discedens promiseras: sed ad genium conscientiae tuae maiora praestitisti. Domine fili, salutationis effusissimae munus impartiens, ago atque habeo insufficientes gratias de his quae mihi in prima potitiae fronte collata sunt. Quod restat, deprecor ut residua illa mancipia teneri iam facias. Ecce fiduciam de bonis praecedentibus descendentem: qui ante ignoto preces metuebat offerre, iam non dubitat imperare. [8,16] EPISTOLA XVI. ENNODIUS BARBARAE. Non ego debiti immemor ab officiis temperaui; nec constituta despiciens garrulitatem meam ab obsequii exhibitione suspendi. Sed postquam ab urbe regressus sum, continuo me uariae aegritudines, et quidquid ad mortem uocat, arctauit. Vere domna mea, sic uobis uestrisque laeta contingant, quia ad testimonium ueteris mysterii Christus noster iterum quamuis peccatorem, nec ut illum qui amicus dici meruit, sed rursus uocauit Lazarum de sepulcro. Est facti unitas in distantia personarum: et nunc amplior magnitudo diuini operis, quia quod ille meruit, mihi cessit indebite. Haec causa me ab officii promulgatione reuocauit. Postquam tamen ad uitam reductus sum, continuo me ad seruitia uobis soluenda conuerti: rogans Deum, ut uos uestrosque superno tueatur auxilio. Promitto mihi etiam et desideriis meis quod cum felicitate uestra et gaudio, ad comitatenses excubias, quae uotis meis satisfaciat, dignitas adepta uos euocet. Noli, domna, huic te labori, huic oneri submouere. Videant bona Romanae ciuitatis prouinciae, et quae monitis uix instituuntur, per bona quae uobis Deus contulit, formentur exemplis. Rogo tamen, reuerentia salutationis exhibita, ut exspectatissimo me releuetis alloquio: sed nec alterum dictare patiamini, quae ad me scribetis: sic nunquam ab impetratione oratio uestra pellatur. [8,17] EPISTOLA XVII. ENNODIUS STEPHANIAE. Credo uos et ignorantes meis periculis subuenisse: aut quare confidam nescire quidquam, quos per Deum contingit uniuersa praenoscere? Postquam enim ab urbe redii, reparata sunt in me diuina mysteria: et quod senuerat temporibus, nouellis resurrexit exemplis. Iterum uocatus est Lazarus de sepulcro: non quidem illius par merito qui amici Redemptoris nomen emeruit, sed in diuersitate actuum unius conuenit forma mysterii. Deductus per aegritudines multiplices ad sepulcra; sed coelestis uoce reuocatus, ad haec primum quae uobis soluuntur officia me conuerti: credens placere Deo, si cultoribus eius per linguam quam ipse reddidit principe loco exhibeantur obsequia. Ergo reuerentia salutationis impensa, deprecor ut pro me, sicut poposci, orare attentius procuretis, ut per meritum uestrum diuina clementia dignetur confirmare quod tribuit: et frequenter me pia litterarum uestrarum promulgatione subleuetis. Rogo ut nullum alium dictare facias, per domni Asterii animam et professionem tuam. Sic ei nitor quem optas, usque ad consummationis tempus assistat. [8,18] EPISTOLA XVIII ENNODIUS FAUSTO. Coegit me ad studia mea portitor praesentium litterarum, et quod uolebam, prope importunus exegit. Sic contulit beneficium, qui exigebat. Iste in negotio suo probatum mundo iustitiae uestrae poscit examen: nec ab aliquo ueritatem causae suae discerni aestimat, si cessetis. Pro hoc precator accedo, ut dum adestis mandatis coelestibus et ueritatem tota intentione perquiritis, afflicti hominis necessitatibus succurratis. Spero etiam, salutationis officio impenso, ut indicio me prosperitatis uestrae, non neglectis quae frequenter se ingerunt occasionibus, subleuetis. [8,19] EPISTOLA XIX. ENNODIUS FAUSTO. Quamuis omnis frequentia litterarum uideatur rara sollicitis nec sufficiat prouidentia pro pietate suspenso: tamen pars ista cui impenditur, nisi responderit, ab humanitate seiungitur. Ergo salutationis officia praefatus, Deo tribuente indico mecum sanctorum suffragiis et uestris precibus iam melius agi, et illam desperationis et febrium intepuisse ualetudinem. Nunc, quod restat, spero ut petitionem meam quam per confamulum meum fratrem Florum destinaui, suscipere solita benignitate dignemini: quia etsi mihi ad praesens res uidetur esse compendii, uobis quibus magis futura cordi sunt, utilitas ex hac parte summa respondet. [8,20] EPISTOLA XX. ENNODIUS AGNELLO. Si ualerem corpore prosequi, uerbis abstinerem: at cum illa res ualetudini deficit, ista succurrit. Scit secretorum discussor, me et diuisum praesentia a uobis abesse non posse. Proinde sollicitudinem uestram nuntio meae prosperitatis releuo: et propter quod concessum est epistolare commercium, uestrum requiro, indicans, honore salutationis impenso, puerum me ad suscipiendum caballum direxisse. Tantum est ut talem mittatis, quem et uos dedisse clareat, et ego pro honoris summa me gaudeam suscepisse. [8,21] EPISTOLA XXI. ENNODIUS BEATO. Si possem scribendo delere paginam meam, multiplici hoc facere intentione procurarem. Sed quia non est fas hominem non errare; ego ille canus, sed pater tuus, ne unquam prioris epistolae meae sis memor, exposco. Sic te pater et patria talem, qualem per singulos dies omnibus protestor, excipiat. Alienis scriptis credidi, ut styli mei importuna festinatione morderem. Tu feceras quod sapiens; qui soli domno Probo, artem tenenti inter doctos, uersus meos relegeras: quod facere decuit. Ego importunus, qui alteri credere non debuissem, quantum uideo, frustra commotus sum. Vade ergo ad domnum Probum (sic pater tuus uiuat: sic me, quem semper amasti, uiuentem audias, quia ista pene mortuus dictaui) et osculare illi genua pro me, et dic illi de extremo uersu, Terentianus me induxit in illo exemplo, "Sic fatur lacrymans, classique immittit habenas". Omnia tamen quae fuerunt digna correctione, praeuidit. Saluto, amore quo debeo. Si euasero, uersus ipsos emendo, et sic dirigo. Nam litteras tuas quas per infantem Rufinum direxisti, Iulio mense suscepi. Unde me contigit nescire quod actum fuerat, ut taliter mouerer. [8,22] EPISTOLA XXII. ENNODIUS FLORO. Qui iustius prosperitatis meae cognoscit indicia, nisi qui sinceriter et indesinenter optauit, nec conuenit prius alterum desideria aliena cognoscere? Ergo seruitio salutationis exhibito, indico me, coelesti beneficio, postquam cessauit humana curatio, mox sanatum: reuocauit ad spem prosperitatis res illa, quia medici destiterunt. Nunc gaudia uestra, sicut de me aestimo, cognoscentes, mecum laudibus prosequimini tanti beneficii largitorem: et si adhuc uos longior mora detinet, quam bene ualeatis, litteris intimate. [8,23] EPISTOLA XXIII. ENNODIUS FLORO. Spectabilis uir Eleutherius in negotio suo, quod a domno praefecto audiendum Vicarius susceperat, ad amplitudinem uestram a me commendatitias sperauit: credens, salua iustitia, opem sibi integram posse suppetere, si meis apud uos iuuaretur alloquiis. Rogo ergo honore salutationis exhibito, ut ei, si uere contra aequitatem laborat, manum medicam porrigatis: quia nefas est, ut in praeiudicio bonae causae prodesse sibi calliditas uideat, quod molitur. [8,24] EPISTOLA XXIV. ENNODIUS FAUSTO. Usum suum benignitas uestra supra homines locata custodit. Vere medicina est cura sanctissimi; nam uenerabilis conscientia Deo semper insinuat quod requirit. Digressis uobis, acrior me calor exussit, et ad omnem desperationem praecipitante diabolo uela patuerunt. Venit ad me medicus, et dixit se quod faceret non habere. Hinc mihi maior spes, quando homo cessauerit. Continuo me cum lacrymis ad coelestis medici auxilia conuerti; et domni Victoris oleo totum corpus, quod iam sepulcro parabatur, contra febres armaui. Scit Deus meus: mox adfuit magni militis imperator, et quod per testem eius idoneum poposci, incunctanter obtinui. Mox feruor ille aeterni frigoris procurator intepuit, et hora nona, sicut legitur, Domino meo mandante discessit. Scio orationis uestrae tempora: scio lacrymarum copiam in illo quoque momento iuuisse laborantem. Ecce indicia uotiua non tacui: sed portitorum raritas desiderium commune suspendit. Nam me multum iuuat releuatio uestra, quae a uobis minime, qui laeta respuistis, optetur. [8,25] EPISTOLA XXV. ENNODIUS FAUSTO. Mox ubi me gratia superna respexit, et animam de iudicii coelestis uicinitate trepidantem, concesso, ut melioraretur, uiuendi laxauit spatio, magnitudini uestrae beneficia per litteras diuina non tacui. Vere, cessantibus medicis, illius qui innocentia et lacrymis emitur, medicina non defuit. Credite, nisi mihi subuenisset destitutio curantium, nil ualerem. Nam quia aegrescebam hominum studiis, coepi negligentia iam sanari. Haec quidem prioribus intimata sunt: sed ne occasio praeteriretur, adieci: sperans, obsequio salutationis oblato, ut me de prosperitatis uestrae de qua pendeo, subleuetis alloquiis. [8,26] EPISTOLA XXVI. ENNODIUS AVIENO. Necesse est ut qui desiderat scripta uestra non taceat: nec silentii exemplum tribuat, qui cupit alloquium. Iuxta orationum uestrarum suffragia, quos innocentia et deuotio Deo nostro facit acceptos, meliorem me esse iam sentio: desiderans honorificentia salutationis impensa, quam bene ualeatis agnoscere: quia post receptam salutem, unicum est solatium bono uestrae prosperitatis attolli. [8,27] EPISTOLA XXVII. ENNODIUS BARBARAE. Quamuis adhuc inter extrema sim positus, et pro peccatorum meorum mole, somni mei beneficia, dum mereor in longum conteri, non sequantur: reuerentiae tamen uestrae obsequiis quod debet pendens anima non omisit. Pene iam uocatur ad iudicium, et adhuc suspicit in hac luce quos coluit. Quam uera est illa sententia, quod sanctus affectus nec morte pereat! Ergo, domna mea, seruitiis uos debitae salutationis prosequens, rogo ut, agnitis quae circa me geruntur, pro illo quo omnibus eminetis et sanguinis nitore et conuersationis radiis, domno meo apostolo et caeteris eius fratribus supplicetis: ut per uos exorata Dei potentia, clementiae suae quae tarda esse non solet, beneficia non refrenet. [8,28] EPISTOLA XXVIII. ENNODIUS BEATO. Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur, quod te et in frequentibus paginis alloquor et officio sermonis tui in lucem exire publicam non detestor? Non me aetas tua, non ingenio meo potest reuocare par formula. Eligo benignis plus credere, quam peritis; ut bona originis anteferant studiis: quod fidelis es, diuini est muneris: in natura eruditio: per Deum ueniet res secunda. Necesse est ut totum tibi amor integritatis exhibeat, primarum partium insignia iam tenenti. Ergo honore salutationis accepto, noueris me, iuxta petitionem uestram, epistolam ad uos admonitionis, quamuis sub festinatione, dictasse: quam ad domnum patricium Symmachum idcirco dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est, corrigatur. Sed propter surreptionem negligentiae, te quoque eius exemplaribus informaui. Qua de re tu apud te esto: et caue ne tibi ad te perlatam manifestes comprehenso superius eminentissimo uiro, ceu rem nouam postulans: quia si eius eam magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam eorum perferre qui sapiunt non timebis. [8,29] EPISTOLA XXIX. ENNODIUS BEATO. Non mihi tuus error illusit, nec retrouersa decepit affectio: tu aetatis, naturae, propositi ordinem custodisti: ego deliqui, aliter de te quam poscebat ueritas, iudicando. Ad hoc redeunt, quos diligentia insulsa captiuat: proinde iam sine circuitione loquendum est. Quo te immemorem tui duxit insana praesumptio, ut sancto presbytero diceres, in uersibus illis, quamuis in temporis momento compositis, aliquibus uideri affectum coniugalis gratiae non expressum? Aut ego diffamare uolui quod scripseram? aut epitaphia hoc poscebant, aut ratio? Quis hoc imperitus, quis tecum sanitate uacuus dixit, ut carmen quod in summam gratiam domnus Faustus excepit, te et participibus tuis rodentibus laederetur? Forte de tertio Phaleucio, qui Terentianum nesciunt, habuerint, quod de una syllaba quaerentes occasionem loquerentur. Vere dignus fui ista quae pertuli, quia scriptum est, margaritas ante immunda animalia non esse mittendas. Quamuis dictionum et imperitiae meae bene sim conscius, te tamen nec scire aliquid, nec sciturum ante didiceram. Vale, et ad alios te quibus debeas loqui, conuerte. [8,30] EPISTOLA XXX. ENNODIUS ADEODATO PRESBYTERO. Acerbo aegritudinis impetu et ualida febrium nimietate contritus, cum ut fidem ueteris testimonii Christus noster in me, quod in Lazaro fecerat, ostendisset, et Euangelii fidem praesentibus declararet exemplis: litteras uestras accepi. Ordinauit ille qui potuit, ut diebus quibus uitam restituerat, amicorum quoque suorum eam et confirmaret et fulciret alloquiis. De uersibus unde tibi portentum illud dixit, risum mihi stulta iudicia fecerunt. Scias illos in summo pretio apud domnum habitos, quamuis in temporis angustia et uiridarii transcursione conscriptos. Sed si eos non scripsisti, nec facias. Mihi sufficit, dum feci, uota complesse. Nunc ad eam partem me confero, quae specialiter a sanctis poscenda est; ut pro aegro et amante attentius ores; si mereor, crebra mihi et instructionis et consolationis praestes alloquia. [8,31] EPISTOLA XXXI. ENNODIUS BOETIO. Consideratio magnitudinis uestrae exegit epistolare commercium; sed festinatio portitoris epistolam breuitate conclusit. Non potui morari properantem: sed nec his uacuum muniis propter res necessarias emisi. Crebras super domo quam poposci, litteras destinaui. Si possibile est cupita tribui, iam referte, quia omnia aedificia eius sub negligentia consenescunt. Domine mi, salutationis obsequia dependens, rogo ut uos iuuetis sine uestro dispendio supplicantem. [8,32] EPISTOLA XXXII. ENNODIUS SYMMACHO (PAPAE). Rem necessariam prouidet, qui parenti omnium orbatos et peregrinos insinuat: unica uia est apostolatus uestri solatium, quae medetur externis. Absit afflictos dicere, quos ad uos contigerit peruenisse: creatoris patriam, opes alibi non requirunt, quos coronae uestrae cura susceperit. Praesentum baiulus, ortus nobiliter, profutura ad testimonium ingenuitatis studia Romana requirit. Nunc beatitudini uestrae mea supplicis uestri commendat assertio, ut salutationis seruitiis dignanter acceptis, quod usu facitis, pro mei consideratione geminetur. [8,33] EPISTOLA XXXIII. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO. Et quod es, miseratione ornatur; et quod futurus es, pietate conquiritur: et diaconum his studiis extulisti, cuius rei promittit cura pontificem. Praesentium baiulus, honestus moribus, natura sublimis, gemini solatii orbatus praesidio, Romam pro honestis artibus, licet peregrinaturus, expetiit. Vide si mereantur a religioso, bene nato, locupleti, iuuari ista quae praetuli. Nunc officio salutationis exhibito, rogo ut si me, si bonam quam coemisti opinionem diligis, impensis portitor adulescat auxiliis. [8,34] EPISTOLA XXXIV. ENNODIUS PORTIANO ABBATI. Diuinis declaratur exemplis, nisi per Dei gratiam uisitationem hominum coelestium non uenire. Quae enim recordatio potest esse peccantium, nisi occultis itineribus fauor coelestis operetur, et per uiam mentibus inspiratam quae propter peccata surrepere poterat, eliminetur obliuio? Impetratae iam diuinae misericordiae fiducia est, cultorum Dei animis non deesse. Ergo gratias refero Trinitati Deo nostro, qui ut me reuerentia uestra alioquiis uisitaret, exegit. Suscipio obedientiam uestram: nec enim exiguus cultus debetur obsequentibus, cum Christi gloria maneat imperantem. Orate pro me, qui humanitatis imbecilla, dum adhuc estis homines, euitastis: quos contigit, necdum corpore sequestrato, ponderibus carnis absolui; et seruitiis salutationis acceptis, frugem circa me gratiae, dum sermonis adolescit cultura, concedite. [8,35] EPISTOLA XXXV. ENNODIUS AURELIANO PRESBYTERO. Inamabilis quidem desideriis meis militauit occasio, et uotis aditum necessitas uix ferenda patefecit: amplexus paginam praefatione blandientem, sequenti eius elocutione confusus sum. Nam dulce principium et sereni mella colloquii, relata calamitas, quasi ueste noctis, obnubit. Vere loquentibus uobis ingesta sunt oculis, quae legebam. Nam dum absentiae felicitatem pagina sapientis intercepit, coactus sum illam Aetheriam nimis uidisse terrenam, et a sublimitate uocabuli in Tartarum duce culpa depositam. Taceo quid debuerit parentibus, quid pudori: ex qua domo infelix processit ad scelus: quod secuta est, relictis Dei cultoribus, lupanaris uice coniugium. Credite mihi, ultionem criminis, dum admittit crimen, exsecuta est: et turpi mersa contubernio, et flagitium et poenam flagitii reperit in marito. Secum rei personam portauit: et iudicis mulier, dum elegit indignum. Producerem litteras, nisi memoriam infaustae feminae desiderarem obliuione sepeliri. Vos, ut Galliae expulsione illorum subleuentur, eligetis: nos, ne Italia coinquinetur. Expetant potius Libycas syrtes: et ab humanitatis consortio diuidantur: quia si inde domnum Aurelianum fugerint, hinc Ennodium, ad quae loca declinabunt? Domno Fausto. Domno praefecto quae iussistis, pressius intimaui: qui praecepta regia mox exegit, per quae credimus uiros bonos et amicos occasionem inuenisse praestandi: et uos tamen animum ab anxietate remouete: quia coelestis sufficiet ad ultionem malorum uigor examinis. Domine mi, salutationis obsequia praesentans, precor ut crebro me prosperitatis uestrae, quia commeantium opportunitas ingeritur, releuetis alloquiis. [8,36] EPISTOLA XXXVI. ENNODIUS BOETIO. Perdiderat eruditionis pretium lingua, dum retices: quia dum uenustatem eloquentiae taciturnitas includebat, credebatur non esse quod nuper efferbuit. Produxisti in lucem nouum iubar eloquii: et dum diem in epistola facis, splendorem recens adeptus crederis iam maturum. Gratias ago, quod me ad amicitiae custodiam paginae tuae flore compellis. Sed si fidei meae esses conscius, dubitationem de rebus constantibus non haberes. Timeo ne ambiguitatem quam credis exhibeas; et dum amantis teporem metuis, in affectionem frigescas Domine, ut supra, salutationis gratiam persoluens, spero ut crebro ad me epistolarum commercia dirigas, quia in his muniis et diligentia te admonet et perfectio ut multus incumbas. [8,37] EPISTOLA XXXVII. ENNODIUS BOETIO. Quamuis tenui effectu petitionis surgit eloquium, et conciliant et dotant facundiam res secundae, in qualibet uerborum saturitate paginae si repudientur, ab impetratione ieiunant: plus felicibus epistolis debetur laudatio quam peritis. Iure loquitur uerbis nitore sublimibus, qui summates uiros dicendi uenustate captiuat: quoduis oratorium schema sinistra sors dissipat: ditescit enim lingua nutrita beneficiis. Dudum ad eminentiam uestram direxi qualicunque audacia producente colloquium: quod ita responsi genio subleuastis, ut crederem me perdidisse digni fauoris tempora per quietem, quando modicus sudor iudicium arcem tenentis illexerat. Promiseratis etiam domum quam poposceram, non negandam. Geminis eleuatus successibus incedebam: si et opinio perfecti astipulatione, et census locupletissimi creuisset impendio. Sed detestor moram, quam sterilia quidem peccata pepererunt. Nam et homo culminis uestri quem praestolabar aduenit: et nihil sibi mandatum esse, quod desideriis meis prodesse posset, asseruit. Vide meritorum meorum fusca commercia: quorum contra me nitentia fidem frangere nequeunt, exigunt tarditatem. Absit a conscientia mea, de uestra claritate diffidere: obscenae mentis est, putare constituti memoriam non manere. Sed rogo ut dum propositi uestri lucem asseritis, eorum quae mihi debentur, obscura superetis. Ergo praestationi uestrae genium dono celeritatis infundite. Domine mi, cultum salutationis impertiens, preces adiicio, ut consularem sportulam cum responso praefatae petitionis accipiam. [8,38] EPISTOLA XXXVIII. ENNODIUS SYMMACHO (PAPAE). Non inefficaciter poscit, qui parenti omnium peregrinos insinuat: nobilibus generalis debetur assertio, maxime apud eos qui beneficia tribuunt non rogati. Beatum sublimem adolescentem, praesentium baiulum, si corona uestra dignanter accipiat, praeclarum iuxta morem pontificis ornat officium. Est enim qui gratiam uestram et natalibus et moribus mereatur: sufficit dignis stricta laudatio. Nunc seruitiis salutationis exhibitis, rogo, ut me amantem uestri crebri releuetis promulgatione colloquii. [8,39] EPISTOLA XXXIX. ENNODIUS HORMISDAE DIACONO. Si dignatio circa me promissa duraret, assereretur frequentia litterarum: uix respiciunt humiles, quos ad arcem euentus prosper euexerit: graue est, si spes secundarum rerum caritatis nexus incidat: non debet praeiudicare diligentiae, cui secundum uota blanditur. Si tamen aliquid circa me gratiae custoditis; si uiuit amoris polliciti scintilla, Beatum commendo nobilissimum adolescentem praesentium portitorem; cui iustum est ut consideratione mei, et parentem beatitudo uestra impendat, et patriam. Esto specialis tutor, omnium mox futurus. Domine frater, salutationis humilitate depensa, rogo ut sub celeritate quam bene ualeatis, scriptione signetis. [8,40] EPISTOLA XL. ENNODIUS BOETIO. Precum iteratio bonam conscientiam obliuionis accusat. Sed facessat stimulare currentem, et constantem uirum ad memoriam promissionis impellere. Haec de his quae a me dudum culmini uestro sunt scripta, perstrinxi; ut domum de qua iam paginati indicio uoluntas uestra est patefacta, perficiam. Reliqua epistolae salutationis nuntio mancipaui; ut sicut apud nos ualetudo in statione est, ita de culmine uestro coelestis faciat fauor agnosci. [8,41] EPISTOLA XLI. ENNODIUS AGAPITO. Insolabiliter amantum ferretur absentia, nisi opem darent remedia litterarum, quae ieiunas desiderantum animas pascunt esca colloquii. Bene enim per stylum dilectio amicam sibi pingit effigiem; cum qua sine laboris patientia misceat mella sermonum. Ad hoc magnitudo tua artifex ne impastam gratiam linqueres, scripsisti. Debeo uicissitudinem, quia memorem mei te esse cognoui. Honore ergo salutationis exhibito, rogo ut quod scis apud caros et affectione praeditos esse pretiosum sub continuatione facere non omittas. [8,42] EPISTOLA XLII. ENNODIUS AVIENO. Aegritudinis uestrae indicium in meae contigit incrementum. Nam talis semper et usus et pene natura solliciti, ut uix credat transiisse quod metuit: et quae fecit Redemptor noster coelesti benignitate praeterita, quasi sint in occultis locata suspirat. Vere domne Auiene, iam in me nihil de usura lucis istius, nisi uestra tantum, post amorem Dei, remansit affectio: quando melius mecum agitur, talis sum, qualem me in desperatione dimisistis. Superest ut precibus uestris et peccatorum remissio concedatur, et si ita Deo uidetur, pro uice remedii obitus celer eueniat, ne amarius sit morte quod uiuo. Domine mi, salutationem debitam tota humilitate persoluens, rogo ut per uos, quid in causa uestra de Roma nuntietur, agnoscam. [8,43] EPISTOLA XLIII. ENNODIUS MESSALAE. Nunquid aliquando ab effectu destitit, qui Deo cum fiducia supplicauit? Si animus in fide non claudicet, et uota et uotorum copia coniunguntur. Ecce egit apud uos silentium meum, quod tanti temporis non ualuit obtinere loquacitas. Quantum uideo, scripta uestra nisi taciturnitas non meretur: quos mutos putatis, alloquimini: ab his quibus lingua esse creditur, abstinetis. Fecisti tamen quod decuit domnum et, ut ipsi dicitis, parentem; ut me graui aegritudine depressum dignum putetis alloquio. Rogo ut hoc sub continuatione faciatis. Domine mi, salutationis reuerentiam soluens posco ut pro me per omnes Dei sanctos supplicare non desinas, quatenus uitae redditus, de uisione uestra gaudeam.