[4,0] Liber IV. Praefatio. Securam quicumque cupis perducere uitam, Nec uitiis haerere animos, quae moribus obsint. Haec praecepta tibi semper relegenda memento; Inuenies, quo te possis mutare, magistrum. 1. Despice diuitias, si uis animo esse beatus, Quas qui suscipiunt, mendicant semper auari. 2. Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt, Si contentus eo fueris. quod postulat usus. 3. Cum sis incautus nec rem ratione gubernes, Noli fortunam, quae non est, dicere caecam. 4. Dilige denarium, sed parce dilige formam, Quam nemo sanctus nec honestus captat habere. 5. Cum fueris locuples, corpus curare memento; Aeger diues habet nummos, se non habet ipsum. 6. Verbera cum tuleris discens aliquando magistri, Fer patris imperium, cum uerbis exit in iram. 7. Res age, quae prosunt, rursus uitare memento In quibus error inest, nec spes est certa laboris. 8. Quod donare potes, gratis concede roganti; Nam recte fecisse bonis in parte lucrosum est. 9. Quod tibi suspectum est, confestim discute, quid sit; Namque solent, primo quae sunt neglecta, nocere. 10. Cum te detineat Veneris damnosa uoluptas, Indulgere gulae noli, quae uentris amica est. 11. Cum tibi proponas animalia cuncta timere, Unum praecipue tibi plus hominem esse timendum. 12. Cum tibi praeualidae fuerint in corpore uires, Fac sapias; sic tu poteris uir fortis haberi. 13. Auxilium a notis petito, si forte labores; Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus. 14. Cum sis ipse nocens, moritur cur uictima pro te? Stultitia est morte alterius sperare salutem. 15. Cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum, Non tibi fortuna est hominis sed uita petenda. 16. Utere quaesitis opibus, fuge nomen auari; Quid tibi diuitiae prosint, si pauper abundes? 17. Si famam seruare cupis, dum uiuis, honestam Fac fugias animo, quae sunt mala gaudia uitae. 18. Cum sapias animo, noli ridere senectam; Nam quicumque senet, sensus puerilis in illo est. 19. Disce aliquid; nam cum subito fortuna recessit Ars remanet uitamque hominis non deserit unquam. 20. Prospicito cuncta tacitus, quid quisque loquatur; Sermo hominum mores celat et indicat idem. 21. Exerce studium, quamuis perceperis artem, Ut cura ingenium, sic et manus adiuuat usum. 22. Multum uenturi ne cures tempora fati; Non metuit mortem, qui scit contemnere uitam, 23. Disce, sed a doctis; indoctos ipse doceto; Propaganda etenim est rerum doctrina bonarum. 24. Hoc bibe quod possis, si tu uis uiuere sanus; Morbi causa mali nimia est quaecumque uoluptas. 25. Laudaris quodcumque palam, quodcumque probaris, Hoc uiue, ne rursus leuitatis crimine damnes. 26. Tranquillis rebus semper aduersa timeto, Rursus in aduersis melius sperare memento. 27. Discere ne cesses; cura sapientia crescit; Rara datur longo prudentia temporis usu. 28. Parce laudato; nam quem tu saepe probaris, Una dies qualis fuerit ostendet amicus. 29. Non pudeat quae nescieris te uelle doceri; Scire aliquid laus est, culpa est nihil discere uelle. 30. Cum Venere et Baccho lis est et iuncta uoluptas; Quod lautum est animo complectere, sed fuge lites. 31. Demissos animo et tacitos uitare memento; Quod flumen placidum est, forsan latet altius unda. 32. Cum tibi displiceat rerum fortuna tuarum Alterius specta, quo sis discrimine peior. 33. Quod potes id tempta; nam litus carpere remis Tutius est multo quam uelum tendere in altum. 34. Contra hominem iustum praue contendere noli; Semper enim deus iniustas ulciscitur iras. 35. Ereptis opibus noli maerere dolendo, Sed potius gaude, si te contingat habere. 36. Est iactura grauis quae sunt amittere damnis; Sunt quaedam, quae ferre decet patienter amicum. 37. Tempora longa tibi noli promittere uitae; Quocumque ingrederis sequitur mors corporis umbra. 38. Thure deum placa, uitulum sine crescat aratro; Ne credas placare deum, cum caede litatur. 39. Cede locum laesus fortunae, cede potenti; Laedere qui potuit, prodesse aliquando ualebit. 40. Cum quid peccaris, castiga te ipse subinde; Vulnera dum sanas, dolor est medicina doloris. 41. Damnaris nunquam post longum tempus amicum, Mutauit mores, sed pignora prima memento. 42. Gratior officiis, quo sis mage carior, esto, Ne nomen subeas quod dicitur officiperdi. 43. Suspectus caueas ne sis miser omnibus horis, Nam timidis et suspectis aptissima mors est. 44. Cum fueris proprios seruos mercatus in usus, Et famulos dicas, homines tamen esse memento. 45. Quam primum rapienda tibi est occasio prima, Ne rursus quaeras quae iam neglexeris ante. 46. Morte repentina noli gaudere malorum: Felices obeunt quorum sine crimine uita est. 47. Cum tibi sit coniux, ne res et fama laboret, Vitandum ducas inimicum nomen amici. 48. Cum tibi contigerit studio cognoscere multa, Fac discas multa, uita nil discere uelle. 49. Miraris uerbis nudis me scribere uersus? Hoc breuitas fecit, sensus coniungere binos.