[3,0] REGULA III. Circa obiecta proposita non quid alii senserint, uel quid ipsi suspicemur, sed quid clare et euidenter possimus intueri uel certo deducere quaerendum est; non aliter enim scientia acquiritur. [3,1] Legendi sunt Antiquorum libri, quoniam ingens beneficium est tot hominum laboribus nos uti posse: tum ut illa, quae iam olim recte inuenta sunt, cognoscamus, tum etiam ut quaenam ulterius in omnibus disciplinis supersint excogitanda admoneamur. Sed interim ualde periculosum est, ne quae forsitan errorum maculae, ex illorum nimis attenta lectione contractae, quantumlibet inuitis et cauentibus nobis adhaereant. Eo enim scriptores solent esse ingenio, ut, quoties in alicuius opinionis controuersae discrimen inconsulta credulitate delapsi sunt, nos semper eodem trahere conentur subtilissimis argumentis; contra uero, quoties aliquid certum et euidens feliciter inuenerunt, nunquam exhibeant nisi uariis ambagibus inuolutum, timentes scilicet ne simplicitate rationis inuenti dignitas minuatur, uel quia nobis inuident apertam ueritatem. [3,2] Nunc autem, quantumuis essent omnes ingenui et aperti, nec ulla nobis unquam dubia pro ueris obtruderent, sed cuncta exponerent bona fide, quia tamen uix quicquam ab uno dictum est, cuius contrarium ab aliquo alio non afferatur, semper essemus incerti, utri credendum foret. Et nihil prodesset suffragia numerare, ut illam sequeremur opinionem, quae plures habet Auctores: nam si agatur de quaestione difficili, magis credibile est eius ueritatem a paucis inueniri potuisse, quam a multis. Sed quamuis etiam omnes inter se consentirent, non tamen sufficeret illorum doctrina: neque enim unquam, uerbi gratia, Mathematici euaderemus, licet omnes aliorum demonstrationes memoria teneamus, nisi simus etiam ingenio apti ad quaecumque problemata resoluenda; uel Philosophi, si omnia Platonis et Aristotelis argumenta legerimus, de propositis autem rebus stabile iudicium ferre nequeamus: ita enim non scientias uideremur didicisse, sed historias. [3,3] Monemur praeterea, nullas omnino coniecturas nostris de rerum ueritate iudiciis esse unquam admiscendas. Cuius rei animaduersio non exigui est momenti: neque enim potior ratio est, quare nihil iam in uulgari Philosophia reperiatur tam euidens et certum, ut in controuersiam adduci non possit, quam quia primum studiosi, res perspicuas et certas agnoscere non contenti, obscuras etiam et ignotas, quas probabilibus tantum coniecturis attingebant, ausi sunt asserere; quibus sensim postea ipsimet integram adhibentes fidem, atque illas cum ueris et euidentibus permiscentes sine discrimine, nihil tandem concludere potuerunt, quod non ex aliqua eiusmodi propositione pendere uideretur, ac proinde quod non esset incertum. [3,4] Sed ne deinceps in eundem errorem delabamur, hic recensentur omnes intellectus nostri actiones, per quas ad rerum cognitionem absque ullo deceptionis metu possimus peruenire: admittunturque tantum duae, intuitus scilicet et deductio. [3,5] Per intuitum intelligo, non fluctuantem sensuum fidem, uel male componentis imaginationis iudicium fallax, sed mentis purae et attentae tam facilem distinctumque conceptum, ut de eo, quod intelligimus, nulla prorsus dubitatio relinquatur; seu, quod idem est, mentis purae et attentae non dubium conceptum, qui a sola rationis luce nascitur, et ipsamet deductione certior est, quia simplicior, quam tamen etiam ab homine male fieri non posse supra notauimus. Ita unusquisque animo potest intueri se existere, se cogitare, triangulum terminari tribus lineis tantum, globum unica superficie, et similia, quae longe plura sunt quam plerique animaduertant, quoniam ad tam facilia mentem conuertere dedignantur. [3,6] Caeterum ne qui forte moueantur uocis intuitus nouo usu, aliarumque, quas eodem modo in sequentibus cogar a uulgari significatione remouere, hic generaliter admoneo, me non plane cogitare, quomodo quaeque uocabula his ultimis temporibus fuerint in scholis usurpata, quia difficillimum foret iisdem nominibus uti, et penitus diuersa sentire; sed me tantum aduertere, quid singula uerba Latine significent, ut, quoties propria desunt, illa transferam ad meum sensum, quae mihi uidentur aptissima. [3,7] At uero haec intuitus euidentia et certitudo non ad solas enuntiationes, sed etiam ad quoslibet discursus requiritur. Nam, exempli gratia, sit haec consequentia: 2 et 2 efficiunt idem quod 3 et 1; non modo intuendum est 2 et 2 efficere 4, et 3 et 1 efficere quoque 4, sed insuper ex his duabus propositionibus tertiam illam necessario concludi. [3,8] Hinc iam dubium esse potest, quare praeter intuitum hic alium adiunximus cognoscendi modum, qui fit per deductionem, per quam intelligimus illud omne quod ex quibusdam aliis certo cognitis necessario concluditur. Sed hoc ita faciendum fuit, quia plurimae res certo sciuntur, quamuis non ipsae sint euidentes, modo tantum a ueris cognitisque principiis deducantur per continuum et nullibi interruptum cogitationis motum singula perspicue intuentis; non aliter quam longae alicuius catenae extremum annulum cum primo connecti cognoscimus, etiamsi uno eodemque oculorum intuitu non omnes intermedios, a quibus dependet illa connexio, contemplemur, modo illos perlustrauerimus successiue, et singulos proximis a primo ad ultimum adhaerere recordemur. Hic igitur mentis intuitum a deductione certa distinguimus ex eo, quod in hac motus siue successio quaedam concipiatur, in illo non item; et praeterea, quia ad hanc non necessaria est praesens euidentia, qualis ad intuitum, sed potius a memoria suam certitudinem quodammodo mutuatur. Ex quibus colligitur, dici posse illas quidem propositiones, quae ex primis principiis immediate concluduntur, sub diuersa consideratione, modo per intuitum, modo per deductionem cognosci, ipsa autem prima principia per intuitum tantum, et contra remotas conclusiones non nisi per deductionem. [3,9] Atque hae duae uiae sunt ad scientiam certissimae, neque plures ex parte ingenii debent admitti, sed aliae omnes ut suspectae erroribusque obnoxiae reiiciendae sunt; quod tamen non impedit quominus illa, quae diuinitus reuelata sunt, omni cognitione certiora credamus, cum illorum fides, quaecumque est de obscuris, non ingenii actio sit, sed uoluntatis; et si quae in intellectu habeat fundamenta, illa omnium maxime per alterutram ex uiis iam dictis inueniri possint et debeant, aliquando fortasse fusius ostendemus.