[1,0] Meditationes. Epistola. SAPIENTISSIMIS CLARISSIMISQUE VIRIS SACRAE FACULTATIS THEOLOGIAE PARISIENSIS DECANO et DOCTORIBUS RENATUS DES CARTES S. D. [1,1] Tam iusta causa me impellit ad hoc scriptum uobis offerendum, et tam iustam etiam uos habituros esse confido ad eius deffensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius illud hîc possim commendare, quam si quid in eo sequutus sim paucis dicam. [1,2] Semper existimaui duas quaestiones, de Deo et de Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius quam Theologiae ope sunt demonstrandae: nam quamuis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non interire, Deumque existere, fide credere sufficiat, certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis uirtus, uidetur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: cùmque saepe in hac uita maiora uitiis quam uirtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec aliam uitam expectarent. Et quamuis omnino uerum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, et uice uersa credendas sacras scripturas, quoniam habentur a Deo; quia nempe, cùm fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus; non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse iudicarent. Et quidem animaduerti non modo uos omnes aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari, sed et ex sacra Scriptura inferri, eius cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi. Patet enim Sap. 13 ex his uerbis: Nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? Et ad Rom. cap. I, dicitur illos esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec uerba: Quod notum est Dei, manifestum est in illis, uidemur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et qua uia Deus facilius et certius quam res saeculi cognoscatur, non putaui a me esse alienum inquirere. [1,3] Atque quantum ad animam, etsi multi eius naturam non facile inuestigari posse iudicarint, et nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire, solaque fide contrarium teneri, quia tamen hos condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10 habitum, sessione 8, et expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissoluant, et ueritatem pro uiribus probent, hoc etiam aggredi non dubitaui. [1,4] Praeterea, quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: etsi nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere omnes, quae pro his quaestionibus a magnis uiris allatae sunt, cùm satis intelliguntur, uim demonstrationis habere putem, uixque ullas dari posse mihi persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inuentae: nihil tamen utilius in Philosophia praestare posse existimo, quam si semel omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate et perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique, quoniam nonnulli quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in scientiis resoluendas, non quidem nouam, quia nihil est ueritate antiquius, sed qua me saepe in aliis non infoeliciter uti uiderunt, hoc a me summopere flagitarunt: ideoque officii mei esse putaui nonnihil hac in re conari. [1,5] Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diuersas omnes rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim, neque enim hoc uidetur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed primas tantùm et praecipuas ita prosecutus sum, ut iam pro certissimis et euidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam uiam humano ingenio patere, per quam meliores inueniri unquam possint: cogit enim me causae necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hîc aliquanto liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quantumuis certas et euidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: sed, quemadmodum in Geometria multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisue scriptae, quae, etsi pro euidentibus etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt, et ualde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: ita, quamuis eas quibus hîc utor, certitudine et euidentia Geometricas aequare, uel etiam superare, existimem, uereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent, tum praecipue quia requirunt mentem a praeiudiciis plane liberam, et quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea in eo differentia est, quod in Geometria, cùm omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea uideri uolunt intelligere, quam quod uera refutent: contra uerò in Philosophia, cùm credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci ueritatem inuestigant, et multo plures, ex eo quod ausint optima quaeque impugnare, famam ingenii aucupantur. [1,6] Atque ideo, qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio uestro adiuuetis. Sed cùm tanta inhaereat omnium mentibus de uestra Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam uestrae, sed etiam in humana Philosophia nullibi maior perspicacia et soliditas, nec ad ferenda iudicia maior integritas et sapientia esse existimetur; non dubito quin, si tantam huius scripti curam suscipere dignemini, primo quidem, ut a uobis corrigatur: memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores; deinde, ut quae uel desunt, uel non satis absoluta sunt, uel maiorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a uobis ipsis, aut saltem a me, postquam a uobis ero admonitus; ac denique, ut postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et publice testari uelitis: non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, breui ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi et docti uestro iudicio subscribant; et authoritas, ut Athei, qui scioli magis quam ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi animum deponant, atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere uideantur. Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui uel Dei existentiam, uel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium reuocare. Cuius rei quanta esset utilitas, uos ipsi, pro uestra singulari sapientia, omnium optime aestimare potestis; nec deceret me uobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei et Religionis causam pluribus hîc commendare. [2,0] Synopsis sex sequentium Meditationum. [2,1] In prima, causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare; quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in eo maxima quòd ab omnibus praeiudiciis nos liberet, uiamque facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam; ac denique efficiat, ut de iis, quae postea uera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus. [2,2] In secunda, mens quae, propria libertate utens, supponit ea omnia non existere de quorum existentia uel minimum potest dubitare, animaduertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco expectabunt, eos hîc monendos puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potuisse, quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem, esse ut quam maxime perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum, formemus; quod ibi factum est. Praeterea uerò requiri etiam ut sciamus ea omnia quae clare et distincte intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus, esse uera: quod ante quartam Meditationem probari non potuit; et habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in quinta et sexta formatur; atque ex his debere concludi ea omnia quae clare et distincte concipiuntur ut substantiae diuersae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse reuera substantias realiter a se mutuò distinctas; hocque in sexta concludi. Idemque etiam in ipsa confirmari ex eo quòd nullum corpus nisi diuisibile intelligamus, contra autem nullam mentem nisi indiuisibilem: neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cuiuslibet quantamuis exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo diuersae, sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulteriùs ea de re in hoc scripto me egisse; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius uitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicae explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias, siue res quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut aduertatur corpus quidem in genere sumptum esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire. Sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione aliisque eiusmodi accidentibus esse conflatum; mentem uerò humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia eius accidentia mutentur, ut quòd alias res intelligat, alias uelit, alias sentiat, etc, non idcirco ipsa mens alia euadit; humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quòd figura quarumdam eius partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex natura sua esse immortalem. [2,3] In tertia Meditatione, meum praecipuum argumentum ad probandum Dei existentiam satis fusè, ut mihi uidetur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis uolui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad obiectiones plane tollentur; ut, inter caeteras, quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est. tantum habeat realitatis obiectiuae, ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur comparatione machinae ualde perfectae, cuius idea est in mente alicuius artificis; ut enim artificium obiectiuum huius ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam huius artificis, uel alicuius alterius a quo illam accepit, ita idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causa. [2,4] In quarta, probatur ea omnia quae clare er distincte percipimus, esse uera, simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae necessariò sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua intelligenda. (Sed ibi interim est aduertendum nullo modo agi de peccato, uel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de eo tantùm qui contingit in diiudicatione ueri et falsi. Nec ea spectari quae ad fidem pertinent, uel ad uitam agendam, sed tantùm speculatiuas et solius luminis naturalis ope cognitas ueritates.) [2,5] In quinta, praeterquam quòd natura corporea in genere sumpta explicatur, noua etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in qua rursus nonnullae fortè occurrent difficultates, quae postea in responsione ad obiectiones resoluentur: ac denique ostenditur quo pacto uerum sit, ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere. [2,6] In sexta denique, intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur; mentem realiter a corpore distingui probatur; eandem nihilominus tam arctè illi esse coniunctam, ut unum quid cum ipsa componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent recensentur; modi quibus uitari possint exponuntur; et denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, afferuntur: non quòd eas ualde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod probant, nempe reuera esse aliquem mundum, et homines habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis seriò dubitauit; sed quia, illas considerando, agnoscitur non esse tam firmas nec tam perspicuas quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem deuenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et euidentissimae quae ab humano ingenio sciri possint. Cuius unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hîc recenseo uarias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.