[5,0] ORATIO PHILIPPICA QVINTA. [5,1] I. (1) Nihil umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi uisum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique uestrum uideri. Qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem tum, cum maxime consilio nostro subuenire communi saluti oporteret, in senatum non uocabamur. Sed querellam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut, magis exoptatae Kalendae quam serae esse uideantur. Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conseruandae, uerum etiam dignitatis pristinae reciperandae, sic me perturbasset eius sententia, qui primus rogatus est, nisi uestrae uirtuti constantiaeque confiderem. (2) Hic enim dies uobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est, ut, quantum uirtutis, quantum constantiae, quantum grauitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini, qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus uestrum, quanta uirtus, quanta constantia, quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis, ut uobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. (3) Pacem uult M- Antonius; arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me, cui, dum se ciuibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est profecto, quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid, quod concedi possit roganti; [5,2] II. legatos uero ad eum mittere, de quo grauissimum et seuerissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam leuitatis est, sed ut, quod sentio dicam, dementiae. Primum duces eos laudauistis, qui contra illum bellum priuato consilio suscepissent, deinde milites ueteranos, qui cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt. (4) Quid? legio Martia, quid? quarta cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, uituperandae sunt, si inimicum rei publicae, iure laudantur. Atqui, cum consules nondum haberetis, decreuistis, ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. Placet eodem tempore praemia constituere eis, qui contra Antonium arma ceperint, et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum si honestiora decreta esse legionum quam senatus, siquidem legiones decreuerunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Utrum hoc est confirmare militum animos an debilitare uirtutem? (5) Hoc dies duodecim profecerunt, ut, quem nemo praeter Cotylam inuentus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consulares? Qui utinam omnes ante me sententiam rogarentur! (quamquam suspicor, quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur) facilius contra dicerem, si quid uideretur. Est enim opinio decreturum aliquem Antonio illam ultimam Galliam, quam Plancus obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum ciuile hosti arma largiri, primum neruos belli, pecuniam infinitam, qua nunc eget, deinde equitatum, quantum uelit? Equitatum dico; dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc qui non uidet, excors, qui, cum uidet, decernit, impius est. (6) Tu ciuem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? Nullae istae excusationes sunt: 'Meus amicus est.' Sit patriae prius. 'Meus cognatus.' An potest cognatio propior ulla esse quam patriae, in qua parentes etiam continentur? 'Mihi pecuniam tribuit.' Cupio uidere, qui id audeat dicere. Quid autem agatur, cum aperuero, facile erit statuere, quam sententiam dicatis aut quam sequamini. [5,3] III. Agitur, utrum M- Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis diuidundae, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum seruitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. Dubitate, quid agatis. At non cadunt haec in Antonium. (7) Hoc ne Cotyla quidem dicere auderet. Quid enim in eum non cadit, qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges peruertit, quas maxime laudare poteramus? Ille paludes siccare uoluit, hic omnem Italiam moderato homini, L- Antonio, diuidendam dedit. Quid? hanc legem populus Romanus accepit, quid? per auspicia ferri potuit? Silet augur uerecundus sine collegis de auspiciis. Quamquam illa auspicia non egent interpretatione; Ioue enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? Tribuni plebi tulerunt de prouinciis contra acta C- Caesaris, ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit, quid? non ante lata quam scripta est, quid? non ante factum uidimus, quam futurum quisquam est suspicatus? (8) Ubi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? Eccui potestas in forum insinuandi fuit? Quae porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M- Antonium non mouerent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam uim (tempestatis) imbris ac turbinum mirum uideretur. Quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Ioue, sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri? (9) Quid? quod cum eo collega tulit, quem ipse fecit sua nuntiatione uitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? [5,4] IV. Sed auspiciorum nos fortasse erimus interpretes, qui sumus eius collegae; num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? Primum omnes fori aditus ita saepti, ut, etiamsi nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis reuolsis introiri in forum nullo modo posset; sic uero erant disposita praesidia, ut, quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebi propulsari uideres. (10) Quibus de causis eas leges, quas M- Antonius tulisse dicitur, omnes censeo per uim et contra auspicia latas iisque legibus populum non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deue dictatura in perpetuum tollenda deue coloniis in agros deducendis tulisse M- Antonius dicitur, easdem leges de integro, ut populum teneant, saluis auspiciis ferri placet. Quamuis enim res bonas uitiose per uimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est. (11) Illa uero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est, per quam sestertium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque auertit, ut portenti simile uideatur tantam pecuniam populi Romani tam breui tempore perire potuisse. Quid? illi immanes quaestus ferendine, quos M- Antoni tota exhausit domus? Decreta falsa uendebat, regna, ciuitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex commentariis C- Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam uiris auctionem prouinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae ciuitatis relinquetur. (12) Neque solum commentariis commenticiis chirographisque uenalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae uendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat: syngraphae obsignabantur, senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi prouinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia una in domo coaceruata est, ut, si hoc genus pecuniae in aerarium redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. [5,1] V. Legem etiam iudiciariam tulit homo castus atque integer iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit. Antesignanos et manipulares et Alaudas iudices se constituisse dicebat; at ille legit aleatores, legit exules, legit Graecos (o consessum iudicum praeclarum, o dignitatem consilii admirandam! (13) Auet animus apud consilium illud pro reo dicere!), Cydam Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse; num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresue nouit, num denique homines? Est enim Creta uobis notior quam Roma Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in nostris ciuibus haberi solet; Gortynium uero iudicem quis nouit aut quis nosse potuit? Nam Lysiaden Atheniensem plerique nouimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius, homo praeterea festiuus, ut ei cum Curio consessore eodemque conlusore facillume possit conuenire. (14) Quaero igitur: Si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is, qui quaestioni praeerit, Graeculi iudicis modo palliati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas leges negleget? Qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex, isque nequissimus. Quem ad modum ad hunc reus alleget, quo modo accedat? Dura natio est. At Athenienses misericordes. Puto ne Curium quidem esse crudelem, qui periculum fortunae cotidie facit. Sunt item lecti iudices, qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsilii causa solum uertisse nec esse postea restitutos. (15) Hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitauisset? [5,6] VI. Atque ego de notis iudicibus dixi; quos minus nostis, nolui nominare; saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. Em causam, cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, uentis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus, quos hospites habere nemo uelit. Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae, cuius ratio in aede Opis confecta est, hanc tertiam decuriam excogitauit; nec ante turpes iudices quaesiti, quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est. (16) Sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse, ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus, unum, quod tam turpes iudices essent, alterum, quod patefactum cognitumque esset, quam multos in ciuitate turpis haberemus. Hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiamsi sine ui saluis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas; nunc uero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas? (17) An illa non grauissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M- Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ii, qui regibus exactis regnum occupare uoluerunt. Cinnam memini, uidi Sullam, modo Caesarem; hi enim tres post ciuitatem a L- Bruto liberatam plus potuerunt quam uniuersa res publica. Non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse, hoc dico: nec multis et occultis. (18) At hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Cassius, Mustela, Tiro, gladios ostentantes sui similes greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat uentum ad aedem Concordiae, gradus conplebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse uellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. [5,7] VII. Illud uero taeterrimum non modo aspectu, sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios, de templo carcerem fieri, opertis ualuis Concordiae, cum inter subsellia senatus uersarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere. (19) Huc nisi uenirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur; de supplicatione referebat. Veni postridie, ipse non uenit. Locutus sum de re publica minus equidem libere, quam mea consuetudo, liberius tamen, quam periculi minae postulabant. At ille homo uehemens et uiolentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet (fecerat enim hoc idem maxima cum laude L- Piso triginta diebus ante), inimicitias mihi denuntiauit, adesse in senatum iussit a- d- XIII Kalendas Octobres. Ipse interea septemdecim dies de me in Tiburtino Scipionis declamitauit sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet. (20) Cum is dies, quo me adesse iusserat, uenisset, tum uero agmine quadrato in aedem Concordiae uenit atque in me apsentem orationem ex ore impurissimo euomuit. Quo die si per amicos mihi cupienti in senatum uenire licuisset, caedis initium fecisset a me (sic enim statuerat); cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defatigatio et satietas attulisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. Hic pecunias uestras aestimabat, possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas auiditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; diuidebat agros, quibus et quos uolebat; nullus aditus erat priuato, nulla aequitatis deprecatio. Tantum quisque habebat possessor, quantum reliquerat diuisor Antonius. (21) Quae quamquam, si leges irritas feceretis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo iudicandumque nullos septemuiros fuisse, nihil placere ratum esse, quod ab iis actum diceretur. [5,8] VIII. M- uero Antonium quis est qui ciuem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi uictorem uicturum neminem? Num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? Quid uero? quod in contione dicere ausus est se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum, quotienscumque uellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano seruitutem? (22) Quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem uel in urbem potius exercitum maximum adduceret? Qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio inpotentis animi! Cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se uenire iussit centuriones, quos bene sentire de re publica cognouerat, eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum grauis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos, quos oderat, cum in eos, quos numquam uiderat, tam crudelis fuisset, et quam auidum in pecuniis locupletium, qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit. (23) Atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat, cum C- Caesar deorum immortalium beneficio, diuina animi, ingenii, consilii magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque uirtute, tamen adprobatione auctoritatis meae colonias patrias adiit, ueteranos milites conuocauit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardauit. Postea uero quam legio Martia ducem praestantissimum uidit, nihil egit aliud, nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. [5,9] IX. Quo ille nuntio audito cum senatum uocasset adhibuissetque consularem, qui sua sententia C- Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. (24) Post autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque uotis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. At quo? In prouinciam firmissimorum et fortissimorum ciuium, qui illum, ne si ita quidem uenisset, ut nullum bellum inferret, ferre potuissent inpotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. At ille, cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset, bellum intulit prouinciae Galliae, circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam, oppugnat D- Brutum imperatorem, consulem designatum, ciuem non sibi, sed nobis et rei publicae natum. (25) Ergo Hannibal hostis, ciuis Antonius? Quid ille fecit hostiliter, quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? Totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, uastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reseruabat, at hi, qui in horam uiuerent, non modo de fortunis et de bonis ciuium, sed ne de utilitate quidem sua cogitauerunt. Ad hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus seueritas postulet? Legatos decernis? Si, ut depreceres, contemnet, si, ut imperes, non audiet; denique, quamuis seuera legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc, quem uidemus, populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Ut omittam haec, quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello. (26) Quamuis dicant, quod quosdam audio dicturos: 'Legati proficiscantur: bellum nihilo minus paretur', tamen legatorum nomen ipsum et animos hominum et belli celeritatem morabitur. [5,10] X. Minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt cum in omni casu rei publicae, tum in bello, et maxime ciuili, quod opinione plerumque et fama gubernatur. Nemo quaeret, quibus cum mandatis legatos miserimus; nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum uidebitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est uerbis rogandus, cogendus est armis. (27) Non enim ad Hannibalem mittimus, ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P- Valerium Flaccum et Q- Baebium Tamphilum (qui, si Hannibal non pareret, Karthaginem ire iussi sunt; nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?); ad nostrum ciuem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. Itane uero? hoc per legatos rogandum est? Quid interest, per deos immortales! utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidii causa conlocatam? Belli Punici secundi, quod contra maiores nostros Hannibal gessit, causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati missi; mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus nostris sociis. Quid simile tandem? Nos ad ciuem mittimus, ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis? [5,11] XI. (28) Age, si paruerit, hoc ciue uti aut uolumus aut possumus? Ante diem XIII Kalendas Ianuarias decretis uestris eum concidistis, constituistis, ut haec ad uos Kalendis Ianuariis referrentur, quae referri uidetis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum, qui fuit, C- Caesarem, qui M- Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam auertit; tum milites ueteranos, qui primi Caesarem secuti sunt, tum illa caelestis diuinasque legiones, Martia et quartam, comprobastis, quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur, honores et praemia spopondistis; eodemque die D- Bruti, praestantissimi ciuis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum priuato consilio susceperat, id uos auctoritate publica comprobastis. (29) Quid igitur illo die aliud egistis, nisi ut hostem iudicaretis Antonium? His uestris decretis aut ille uos aequo animo adspicere poterit, aut uos illum sine dolore summo uidebitis? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregauit non solum scelus ipsius, sed etiam, ut mihi uidetur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis paruerit Romamque redierit, num quando perditis ciuibus uexillum, quo concurrant, defuturum putatis? Sed hoc minus uereor; sunt alia, quae magis timeam et cogitem. Numquam parebit ille legatis. Noui hominis insaniam, adrogantiam, noui perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus. (30) Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit; per hos esse ei tamen non licebit. Teretur interea tempus, belli apparatus refrigescent. Unde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Ut primum post discessum latronis uel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitaui, ut conuocaremur. Quo die primum conuocati sumus, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo uestro consensu fundamenta rei publicae serius omnino, quam decuit (nec enim ante potui); sed tamen, si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus. (31) Omne malum nascens facile opprimitur, inueteratum fit plerumque robustius. Sed tum expectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. [5,12] XII. Verum praeterita omittamus; etiamne hanc moram adferemus, dum proficiscantur legati, dum reuertantur? quorum expectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse dilectus? Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam censeo; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis uacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam totam. (32) Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae seueritatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum, experietur consentientis senatus neruos atque uires; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. Quarum partium? Alteri uicti sunt, alteri sunt e mediis C- Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partes a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C- Caesaris oppugnari putamus. Hoc uero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum ciuium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque opinionem distributae. (33) Legi epistulam Antoni, quam ad quendam septemuirum, capitalem hominem, collegam suum, miserat. 'Quid concupiscas, tu uideris; quod concupiueris, certe habebis.' Em, ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre; qui ne sorti quidem fortunas nostras destinauit, sed libidini cuiusque nos ita addixit, ut ne sibi quidem quicquam integrum, quod non alicui promissum iam sit, reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bello, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est. (34) Quapropter, ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo iisque permittendum, ut rem publicam defendant prouideantque, ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque, ut iis, qui in exercitu M- Antoni sunt, ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, breui tempore libertatem populi Romani auctoritatemque uestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. De re publica, quoad rettulistis, satis decreuisse uideor. [5,13] XIII. (35) Altera res est de honoribus; de quibus deinceps intellego esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis seruari solet, eundem tenebo in uiris fortibus honorandis. A Bruto igitur consule designato more maiorum capiamus exordium. Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem, sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam uerbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? Neque enim ullam mercedem tanta uirtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta, quamquam in memoria gratorum ciuium tamquam in luce posita laetetur. Laus igitur iudicii testimoniique nostri tribuenda Bruto est. (36) Quam ob rem his uerbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: 'cum D- Brutus imperator, consul designatus, prouinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam breui tempore summo studio municipiorum coloniarumque prouinciae Galliae optime de re publica meritae merentisque conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D- Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore. Itaque senatum populumque Romanum existimare D- Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, uirtute incredibilique studio et consensu prouinciae Galliae rei publicae difficillumo tempore esse subuentum.' (37) Huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam, si M- Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis inparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet? Dubitaret, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et deuius non solum cum exercitu suo, sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur habenda gratia est D- Bruto, qui illum nondum interposita auctoritate uestra suo consilio atque iudicio non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum Galliaque, quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi, merito uereque laudetur, quod se suasque uiris non tradidit, sed opposuit Antonio. [5,14] XIV. (38) Atque etiam M- Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum uoluit maximumque signum illo die dedit uoluntatis et iudicii sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se auertit gemituque et maestitia declarauit, quantum haberet odium seruitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa, quae tulerat, temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. Quanta uero is moderatione usus sit in illo tempore ciuitatis, quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum obliuisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. (39) Quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit, quam, cum bellum ciuile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et clementia id potius extingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quodsi eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn- Pompei, summi et singularis uiri, filios incolumis haberemus, quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Utinam omnis M- Lepidus seruare potuisset! facturum fuisse declarauit in eo, quod potuit, cum Sex- Pompeium restituit ciuitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Grauis illa fortuna populi Romani, graue fatum! Pompeio enim patre, quod imperii populi Romani lumen fuit, extincto interfectus est patris simillimus filius. (40) Sed omnia mihi uidentur deorum immortalium iudicio expiata Sex- Pompeio rei publicae conseruato. [5,15] XV. Quam ob causam iustam atque magnam, et quod periculosissimum ciuile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M- Lepidus ad pacem concordiamque conuertit, senatus consultum his uerbis censeo perscribendum: 'cum a M- Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, uirtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum ciuile sit restinctum, (41) Sextusque Pompeius Cn- f. Magnus huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M- Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani uoluntate ciuitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M- Lepidi meritis magnam spem in eius uirtute, auctoritate, felicitate reponere otii, pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris, aut quo alio loco in foro uellet, ex huius ordinis sententia statui placere.' Qui honos, patres conscripti, mihi maximus uidetur, primum quia iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum, sed pro amplissimis meritis redditur; nec uero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero. [5,16] XVI. (42) Venio ad C- Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Aduolabat ad urbem a Brundisio homo inpotentissimus ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu, Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae ceruices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipse exitum non habebat. (43) Quis tum nobis, quis populo Romano optulit hunc diuinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi ciui paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum, quem furori M- Antoni opponeret, quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. Subuenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates. (44) Caesar autem annis multis minor ueteranos cupientis iam requiescere armauit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissuma. Et Pompeius ad L- Sullae maximum imperium uictoremque exercitum accessit; Caesar se ad neminem adiunxit; ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Ille aduersariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum, hic ex Antoni amicis, sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnauit, huius praesidio Antoni dominatus oppressus est. (45) Demus igitur imperium Caesari, sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest; sit pro praetore eo iure, quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem ualet. Itaque illa quaeramus, quae uix hodierno die consequemur. [5,17] XVII. Sed saepe spero fore huius adulescentis ornandi honorandique et nobis et populo Romano potestatem; hoc autem tempore ita censeo decernendum: (46) 'quod C- Caesar C- f-, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites ueteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo studio optimoque in rem publicam consensu C- Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C- Caesar pro praetore Galliae prouinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subuenerit, ob eas causas senatui placere C- Caesarem C- f., pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco quaestorio dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi, ut haberi per leges liceret, si anno superiore quaestor fuisset.' (47) Quid est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? Legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem uerebantur; C- Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque uirtute progressum aetatis exspectari non oportere. Itaque maiores nostri ueteres illi admodum antiqui leges annales non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus esset petitionis inter aequales. Ita saepe magna indoles uirtutis, priusquam rei publicae prodesse potuisset, extincta est. (48) At uero apud antiquos Rulli, Decii, Coruini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T- Flamininus admodum adulescentes consules facti tanta res gesserunt, ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid? Macedo Alexander cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo iudicari potest uirtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. [5,18] XVIII. Nam quod ii, qui Caesari inuident, simulant se timere, ne uerendum quidem est, ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur. (49) Ea natura rerum est, patres conscripti, ut, qui sensum uerae gloriae ceperit, quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano uniuerso senserit ciuem clarum haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Utinam C- Caesari, patri dico, contigisset adulescenti, ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! Quod cum consequi neglexisset, omnem uim ingenii, quae summa fuit in illo, in populari leuitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi uiam ipse patefecit ad opes suas amplificandas, quam uirtus liberi populi ferre non posset. Eius autem filii longissume diuersa ratio est; qui cum omnibus est, tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est, ab hoc accepta iam salus, huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. (50) Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? Quid enim stultius quam inutilem potentiam, inuidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre uerae, graui, solidae gloriae? An hoc uidit puer; si aetate processerit, non uidebit? At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis ciuibus. Nullus iste timor esse debet; omnis Caesar inimicitias rei publicae condonauit, hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. Ita enim ad rem publicam accessit, ut eam confirmaret, non ut euerteret. Omnis habeo cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil uestra auctoritate grauius, nihil bonorum uirorum iudicio optatius, nihil uera gloria dulcius. (51) Quam ob rem ab eo non modo nihil timere, sed maiora et meliora exspectare debetis neque in eo, qui ad D- Brutum obsidione liberandum profectus sit, timere ne memoria maneat domestici doloris, quae plus apud eum possit quam salus ciuitatis. Audebo etiam obligare fidem meam, patres conscripti, uobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla uis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C- Caesarem talem semper fore ciuem, qualis hodie sit, qualemque eum maxime uelle esse et optare debemus. [5,19] XIX. (52) Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. Nec uero de L- Egnatuleio, fortissimo et constantissimo ciui amicissimoque rei publicae, silendum arbitror, sed tribuendum testimonium uirtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset; ob eam causam placere, uti L- Egnatuleio triennium ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L- Egnatuleio, quantus honos; in tali enim re satis est nominari. (53) De exercitu autem C- Caesaris ita censeo decernendum: 'senatui placere militibus ueteranis, qui Caesaris pontificis auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant, iis liberisque eorum militiae uacationem esse, utique C- Pansa A- Hirtius consules, alter amboue, si eis uideretur, cognoscerent, qui ager iis coloniis esset, quo milites ueterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus ueteranis diuideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum ueteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et iis militibus, qui de legione secunda, tricesima quinta ad C- Pansam A- Hirtium consules uenissent suaque nomina edidissent, quod iis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, uacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque, easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecunia militibus earum legionum in singulos C- Caesar pontifex, pro praetore, pollicitus sit, tantam dari placere; utique C- Pansa A- Hirtius consules, alter amboue, si eis uideretur, rationem agri haberent, qui sine iniuria priuatorum diuidi posset; iisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent, ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' Dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis; quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius adparabitis ea, quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem opus est; qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.