[4,0] ORATIO PHILIPPICA QVARTA. [4,1] I. (I) Frequentia uestrum incredibilis, Quirites, contioque tanta, quantam meminisse non uideor, et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. Quamquam animus mihi quidem numquam defuit, tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere uisa sunt, princeps uestrae libertatis defendendae fui. Quodsi id ante facere conatus essem, nunc facere non possem. Hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum uerbo adpellatus, sed re iam iudicatus Antonius. (2) Num uero multo sum erectior, quod uos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore adprobauistis. Neque enim, Quirites, fieri potest, ut non aut ii sint impii, qui contra consulem exercitus comparauerunt, aut ille hostis, contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse, senatus hodierno die sustulit. C- Caesar, qui rem publicam libertatemque uestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur, maximis senatus laudibus ornatus est. (3) Laudo, laudo uos, Quirites, quod gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis uel pueri potius (sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. Multa memini, multa audiui, multa legi, Quirites; nihil ex omnium saeculorum memoria tale cognoui), qui, cum seruitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidii nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M- Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit, ut exercitum inuictum ex paternis militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis consiliis incitatum a pernicie rei publicae auerteret. [4,2] II. (4) Quis est enim, qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum parauisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? Ita enim se recipiebat ardens odio uestri, cruentus sanguine ciuium Romanorum, quos Suessae, quos Brundisi occiderat, ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. Quod autem praesidium erat salutis libertatisque uestrae, si C- Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? Cuius de laudibus et honoribus, qui ei pro diuinis et immortalibus meritis diuini immortalesque debentur, mihi senatus adsensus paulo ante decreuit ut primo quoque tempore referretur. (5) Quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? Quem enim possumus appellare eum, contra quem qui exercitus ducunt, iis senatus arbitratur singulares exquirendos honores? Quid? legio Martia, quae mihi uidetur diuinitus ab eo deo traxisse nomen, a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicauit Antonium? Nam, si ille non hostis, hos, qui consulem reliquerunt, hostes necesse est iudicemus. Praeclare et loco, Quirites, reclamatione uestra factum pulcherrimum Martialium conprobauistis; qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem uestram, ad uniuersam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. (6) Nec solum id animose et fortiter, sed considerate etiam sapienterque fecerunt; Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum uirorum, fidelissimorum ciuium atque optimorum. Huius Martiae legionis legio quarta imitata uirtutem duce L- Egnatuleio, quem senatus merito paulo ante laudauit, C- Caesaris exercitum persecuta est. [4,3] III. Quae expectas, M- Antoni, iudicia grauiora? Caesar fertur in caelum, qui contra te exercitum comparauit; laudantur exquisitissimis uerbis legiones, quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae; quarum legionum fortissimum uerissimumque iudicium confirmat senatus, conprobat uniuersus populus Romanus; nisi forte uos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium. (7) Sic arbitrabar, Quirites, uos iudicare, ut ostenditis. Quid? Municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? Omnes mortales una mente consentiunt omnia arma eorum, qui haec salua uelint, contra illam pestem esse capienda. Quid? D- Bruti iudicium, Quirites, quod ex odierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum uidetur? Recte et uere negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani uel constituendam uel recipiendam. Quid igitur D- Brutus de M- Antonio iudicauit? (8) Excludit prouincia, exercitu obsistit, Galliam totam hortatur ad bellum ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus hostis; si conseruator rei publicae Brutus, hostis Antonius. Num igitur, utrum horum sit, dubitare possumus? [4,4] IV. Atque ut uos una mente unaque uoce dubitare uos negatis, sic modo decreuit senatus D- Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet. A quo defenderet? Nempe ab hoste; quae est enim alia laudanda defensio? (9) Deinceps laudatur prouincia Gallia meritoque ornatur uerbis amplissimis ab senatu, quod resistat Antonio. Quem si consulem illa prouincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se adstringeret; omnes enim in consulis iure et imperio debent esse prouinciae. Negat hoc D- Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae ciuis, negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senatus, negatis uos. Quis illum igitur consulem nisi latrones putant? Quamquam ne ii quidem ipsi, quod locuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamuis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. Sed spes rapiendi atque praedandi obcaecat animos eorum, quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiauit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas ciuium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit, quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M- Antonius (o di immortales, auertite et detestamini, quaeso, hoc omen!) urbem se diuisurum esse promisit. (10) Ita uero, Quirites, ut precamini, eueniat, atque huius amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! Quod ita futurum esse confido. Iam enim non solum homines, sed etiam deos immortales ad rem publicam conseruandam arbitror consensisse. Siue enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pronuntiata, ut et illi poena et nobis libertas adpropinquet, siue tantus consensus omnium sine inpulsu deorum esse non potuit, quid est, quod de uoluntate caelestium dubitare possimus? (11) Reliquum est, Quirites, ut uos in ista sententia, quam prae uobis fertis, perseueretis. [4,5] V. Faciam igitur, ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum uideant, ut eos tamen adhortentur, sic ego uos ardentes et erectos ad libertatem reciperandam cohortabor. Non est uobis, Quirites, cum eo hoste certamen, cum quo aliqua pacis condicio esse possit. Neque enim ille seruitutem uestram ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiuit. Nullus ei ludus uidetur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio ciuium. (12) Non est uobis res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua, quae quoniam in foueam incidit, obruatur. Si enim illinc emerserit, nullius supplicii crudelitas erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urguetur nunc iis copiis, quas (iam) habemus, mox iis, quas paucis diebus noui consules comparabunt. Incumbite in causam, Quirites, ut facitis. Numquam maior consensus uester in ulla causa fuit, numquam tam uehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum; agitur enim, non qua condicione uicturi, sed uicturine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. (13) Quamquam mortem quidem natura omnibus proposuit, crudelitatem mortis et dedecus uirtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. Hanc retinete, quaeso, quam uobis tamquam hereditatem maiores uestri reliquerunt. Nam cum alia omnia falsa, incerta sint, caduca, mobilia, uirtus est una altissimis defixa radicibus; quae numquam ui ulla labefactari potest, numquam demoueri loco. Hac uirtute maiores uestri primum uniuersam Italiam deuicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam euerterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentes in dicionem huius imperii redegerunt. [4,6] VI. (14) Ac maioribus quidem uestri, Quirites, cum eo hoste res erat, qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam ciuium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis; hic uester hostis uestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium uestrum exhausit, suum non habet; nam concordiam ciuium qui habere potest, nullam cum habet ciuitatem? pacis uero quae potest esse cum eo ratio, in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla? (15) Est igitur, Quirites, populo Romano, uictori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. Nam quod se similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. Ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflauit; hic eum exercitum, quem accepit, amisit. Ut igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, uestro studio et uirtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium uestra cum senatu concordia tanta, quanta numquam fuit, felicitate et uirtute exercituum ducumque uestrorum breui tempore oppressum audietis. (16) Equidem quantum cura, labore, uigiliis, auctoritate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam, quod ad libertatem uestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro uestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. Hodierno autem die primum referente uiro fortissimo uobisque amicissimo, hoc M- Seruilio, collegisque eius, ornatissimis uiris, optimis ciuibus, longo interuallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.