[0,0] PARADOXA AD M- BRUTUM-. [0,1] PRAEFATIO. (1) Animaduerti, Brute, saepe Catonem, auunculum tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos graues ex philosophia tractare abhorrentes ab hoc usu forensi et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia uiderentur. (2) Quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam, et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in uolgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum, minutis interrogatiunculis quasi punctis, quod proposuit, efficit. (3) Sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. Quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo loquor. Cato enim dumtaxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude uirtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere, ego tibi illa ipsa, quae uix in gymnasiis et in otio Stoici probant, ludens conieci in communes locos. (4) Quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium (ab ipsis etiam g-paradoxa appellantur), temptare uolui possentne proferri in lucem (id est in forum), et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista g-paradoxa quae appellant maxime uidentur esse Socratica longeque uerissima. (5) Accipies igitur hoc paruum opusculum lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum uigiliarum munus in tuo nomine apparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consueui, cum ea, quae dicuntur in scholis g-Thetika, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. Hoc tamen opus in acceptum ut referas, nihil postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit quasi illa Minerua Phidiae, sed tamen ut ex eadem officina exisse appareat. [1,0] PARADOXON I. g-Hoti g-monon g-agathon g-to g-kalon. [1,1] (6) Vereor, ne cui uestrum ex Socraticorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec uideatur oratio, dicam, quod sentio, tamen, et dicam breuius, quam res tanta dici potest. Numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxume astricti sunt, uoluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum uiderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent. Neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. (7) In quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et commutabilia (pecuniae membra) uerbo bona putauerunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicauissent. Potestne bonum cuiquam malo esse, aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? Atqui ista omnia talia uidemus, ut et inprobi habeant et absint probis. (8) Quam ob rem licet inrideat, si qui uult, plus apud me tamen uera ratio ualebit quam uulgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem; cuius quom patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, 'Ego uero', inquit, 'facio; nam omnia mecum porto mea'. (9) Ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putauit, quae nos appellamus etiam bona. Quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? Si, quod recte fit et honeste et cum uirtute, id bene fieri uere dicitur, quod rectum et honestum et cum uirtute est, id solum opinor bonum. [1,2] (10) Sed haec uideri possunt odiosiora, cum lentius disputantur; uita atque factis inlustrata sunt summorum uirorum haec, quae uerbis subtilius, quam satis est, disputari uidentur. Quaero enim a uobis, num ullam cogitationem habuisse uideantur ii, qui hanc rem publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad auaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad uoluptates. (11) Ponite ante oculos unum quemque ueterum. Voltis a Romulo? uoltis post liberam ciuitatem ab iis ipsis, qui liberauerunt? Quibus tandem gradibus Romulus escendit in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus gestis atque uirtutibus? Quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictiles urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? Omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter Superbum. (12) Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectauerint, quid secuti sint, num quis existat, cui uoluptas, cui diuitiae, cui denique praeter officium fortis et magni uiri quicquam aliud propositum fuisse uideatur? Quae res ad necem Porsennae C- Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae? quae uis Coclitem contra omnes hostium copias tenuit in ponte solum? quae patrem Decium, quae filium deuota uita inmisit in armatas hostium copias? quid continentia C- Fabrici, quid tenuitas uictus M- Curi sequebatur? quid? duo propugnacula belli Punici, Cn- et P- Scipiones, qui Carthaginiensium aduentum corporibus suis intercludendum putauerunt, quid? Africanus maior, quid? inter horum aetates interiectus Cato, quid? innumerabiles alii (nam domesticis exemplis abundamus) cogitassene quicquam in uita sibi esse expetendum, nisi quod laudabile esset et praeclarum, uidentur? [1,3] (13) Veniant igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae et iam uel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C- Fabrici, qui nihil habuit eorum, nihil habere uoluit, similes malint. (14) Atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent, illud arte tenent accurateque defendunt, uoluptatem esse summum bonum; quae quidem mihi uox pecudum uidetur esse, non hominum. Tu, cum tibi siue deus siue mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque diuinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? Quicquam bonum est, quod non eum, qui id possidet, meliorem facit? (15) Ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime; neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari. Quid autem est horum in uoluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem uirum? an quisquam in potiendis uoluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? Atqui si uoluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demouet, profecto nihil est aliud bene et beate uiuere nisi honeste et recte uiuere. [2,0] PARADOXON II. g-Hoti autarkehs g-heh g-areteh g-pros g-eudaimonian. [2,1] (16) Nec uero ego M- Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putaui. Non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non grauitas, non fides, non constantia, non ulla uirtus, non denique animus ipse, qui tot uirtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit. C- uero Marium uidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, aduersis unus ex summis uiris uidebatur, quo beatius esse mortali nihil potest. (17) Nescis, insane, nescis, quantas uires uirtus habeat; nomen tantum uirtutis usurpas, quid ipsa ualeat, ignoras. Nemo potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese, quique in se uno sua ponit omnia. Cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil, quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem. Eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exilii minis. Mihi uero quicquid acciderit in tam ingrata ciuitate, ne recusanti quidem euenerit, non modo (non) repugnanti. Quid enim ego laboraui aut quid egi, aut in quo euigilarunt curae et cogitationes meae, siquidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? (18) Mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exilium, ut ab inprobis demigrandum sit? Mors terribilis iis, quorum cum uita omnia extinguuntur, non iis, quorum laus emori non potest, exilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt. Te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum, qui te florentem putas, tuae lubidines torquent, tu dies noctesque cruciaris, cui nec sat est, quod est, et id ipsum ne non diuturnum sit futurum, times, te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum, te metus exanimant iudiciorum atque legum, quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt. (19) Quam ob rem, ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus uir et sapiens et fortis miser esse nemo potest. Nec uero, quoius uirtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda uita est, neque porro fugienda uita est, quae laudanda est; esset autem fugienda, si esset misera. Quam ob rem, quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum uideri decet. [3,0] PARADOXON III. g-Hoti g-isa g-ta g-hamartehmata g-kai g-ta g-katorthohmata. [3,1] (20) Parua, inquit, est res. At magna culpa; nec enim peccata rerum euentis, sed uitiis hominum metienda sunt. In quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo uerteris, unum est. Auri nauem euertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest. Lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili uirgine; peccauit uero nihilo minus, siquidem est peccare tamquam transire lineas; quod cum feceris, culpa commissa est; quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet. Peccare certe licet nemini. Quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere. Id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascantur, aequalia sint oportet. (21) Quodsi uirtutes sunt pares inter se, paria esse etiam uitia necesse est. Atqui pares esse uirtutes, nec bono uiro meliorem nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapiente sapientiorem posse fieri facillume potest perspici. An uirum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus pondo auri non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit? (22) Una uirtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis uirtus sit, nihil demi, ut uirtutis nomen relinquatur. Etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe ne bono quidem melius quicquam inueniri potest. Sequitur igitur, ut etiam uitia sint paria, siquidem prauitates animi recte uitia dicuntur. Atqui, quoniam pares uirtutes sunt, recte facta, quando a uirtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex uitiis manant, sint aequalia necesse est. [3,2] (23) 'A philosophis', inquit, 'ista sumis'. Metuebam, ne 'a lenonibus' diceres. 'Socrates disputabat isto modo'. Bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem uirum fuisse memoriae traditum est. Sed tamen quaero ex te, quoniam uerbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum, quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo uerior, sed ne utilior quidem hominum uitae reperiri ulla possit. Quae uis est enim, quae magis arceat homines ab improbitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si priuatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis? (24) 'Nihilne igitur interest' (nam hoc dicet aliquis), 'patrem quis necet anne seruum?' Nuda ista si ponas, iudicari, qualia sint, non facile possint. Patrem uita priuare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam seruos uiuere maluerunt, parricidae fuerunt. Ergo et parenti non numquam adimi uita sine scelere potest et seruo saepe sine iniuria non potest. Causa igitur haec, non natura distinguit; quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est. (25) Illud tamen interest, quod in seruo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris uita uiolanda multa peccantur; uiolatur is, qui procreauit, is, qui aluit, is, qui erudiuit, is, qui in sede ac domo atque in re publica conlocauit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. Sed nos in uita, non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat, spectare debemus; quicquid non oportet, scelus esse, quicquid non licet, nefas putare debemus. Etiamne in minimis rebus? Etiam, siquidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus. (26) Histrio si paulum se mouit extra numerum, aut si uersus pronuntiatus est syllaba una breuior aut longior, exsibilatur, exploditur; in uita tu, quae omni gestu moderatior, omni uersu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices? Poetam non audio in nugis; in uitae societate audiam ciuem digitis peccata dimetientem sua? Si uis, sane sint breuiora, leuiora qui possunt uideri? cum, quicquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari posse uideatur. [4,0] PARADOXON IV. g-Hoti g-pas g-aphrohn g-mainetai. [4,1] (27) Ego uero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem et insanum, rebus uincam necessariis. Sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, uirtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus uincetur et expugnabitur, qui ne ciuitate quidem pelli potest? Quae est enim ciuitas? omnisne conuentus etiam ferorum et immanium? omnisne etiam fugitiuorum ac latronum congregata unum in locum multitudo? Certe negabis. Non igitur erat illa tum ciuitas, cum leges in ea nihil ualebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conuersae, non ciuitas erat. (28) Itaque pulsus ego ciuitate non sum, quae nulla erat, accersitus in ciuitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae uincla sunt ciuitatis, repetita memoria. Ac uide, quam ista tui latrocinii tela contempserim. Iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi, peruenisse ad me numquam putaui, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare. (29) Nihil neque meum est neque quoiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest. Si mihi eripuisses diuinam animi mei conscientiam meis curis, uigiliis, consiliis stare te inuitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam deleuisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam. Sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum. Ergo ego semper ciuis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus ciuis optumi commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et ciuis potest. An tu ciuem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis? (30) Caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, priuatorum domos, aedes sacras incendisti. Cur hostis Spartacus, si tu ciuis? Potes autem esse tu ciuis, propter quem aliquando ciuitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exulasse rem publicam putent? Numquamne, homo amentissime, te circumspicies, numquam, nec quid facias, considerabis, nec quid loquare? Nescis exilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum? (31) Omnes scelerati atque impii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exilio adfici uolunt, exules sunt, etiamsi solum non mutarunt. An, cum omnes te leges exulem esse iubeant, non eris tu exsul? Num appellatur inimicus, qui cum telo fuerit? Ante senatum tua sica deprehensa est. Qui hominem occiderit? Plurimos occidisti. Qui incendium fecerit? Aedis Nympharum manu tua deflagrauit. Qui templa occupauerit? In foro castra posuisti. (32) Sed quid ego communes leges profero, quibus omnibus es exul? Familiarissimus tuus de te priuilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exulares. At te id fecisse etiam gloriari soles. Quo modo igitur tot legibus eiectus in exilium nomen exulis non perhorrescis? 'Romae sum', inquit. Et quidem in operto fuisti. Non igitur, ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit. [5,0] PARADOXON V. G-Hoti g-monos g-ho g-sophos g-eleetheros g-kai g-pas g-aphrohn g-doulos. [5,1] (33) Laudetur uero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur! Quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat uoluptates, iracundiam teneat, coerceat auaritiam, ceteras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit; dum quidem his oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis (quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestes haec habenda esset oratio; cum uero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?) dictum est igitur ab eruditissimis uiris nisi sapientem liberum esse neminem. (34) Quid est enim libertas? Potestas uiuendi, ut uelis. Quis igitur uiuit, ut uolt, nisi qui recte uiuit? qui gaudet officio, cui uiuendi uia considerata atque prouisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quia id salutare esse maxime iudicat, qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac libere, cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius uoluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae uim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit, 'suis ea cuique fingitur moribus'. Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat inuitus, nihil dolens, nihil coactus. (35) Quod etsi ita esse pluribus uerbis disserendum est, illud tamen et breue et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem. Igitur omnes improbi serui. Nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile. Non enim ita dicunt eos esse seruos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure ciuili, sed, si seruitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnes leues, omnes cupidos, omnes denique improbos esse seruos? [5,2] (36) An ille mihi liber, cui mulier imperat, cui leges imponit, praescribit, iubet, uetat, quod uidetur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? Poscit, dandum est; uocat, ueniendum est; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. Ego uero istum non modo seruum, sed nequissimum seruum, etiamsi in amplissima familia natus sit, appellandum puto. Atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant. 'At sumus', inquit, 'principes ciuitatis'. Vos uero ne conseruorum quidem uestrorum principes estis. (37) Sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi uidentur, serui, sed tamen serui, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui uerrunt, qui spargunt, non honestissimum locum seruitutis tenent, sic in ciuitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius seruitutis locum paene infimum obtinent. 'Magna', inquit, 'bella gessi, magnis imperiis et prouinciis praefui'. Gere igitur animum laude dignum. Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti. Mitto, unde sustuleris, quo modo habeas; intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum uideo, seruum esse ineptiarum omnium iudico. (38) 'Nonne igitur sunt illa festiua?' Sunt (nam nos quoque oculos eruditos habemus); sed, obsecro te, ita uenusta habeantur ista, non ut uincla uirorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. Quid enim censes? si L- Mummius aliquem istorum uideret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum ciuem excellentem an atriensem diligentem putaret? Reuiuescat M- Curius aut eorum aliquis, quorum in uilla ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et uideat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita seruum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet? (39) An eorum seruitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae seruitutis? Hereditatis spes quid iniquitatis in seruiendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non obseruat? loquitur ad uoluntatem; quicquid denunciatum est, facit, adsectatur, adsidet, muneratur. Quid horum est liberi? quid denique serui non inertis? (40) Quid? iam illa cupiditas, quae uidetur esse liberalior, honoris, imperii, prouinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam uehemens! Cethego, homini non probatissimo, seruire coegit eos, qui sibi esse amplissimi uidebantur, munera mittere, noctu uenire domum ad eum, precari, denique supplicare. Quae seruitus est, si haec libertas existimari potest? Quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura seruitus! Adulescentibus paulo loquacioribus est seruiendum, omnes, qui aliquid scire uidentur, tamquam domini timentur. Iudex uero quantum habet dominatum! quo timore nocentes adficit! An non est omnis metus seruitus? (41) Quid ualet igitur illa eloquentissimi uiri, L- Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio: 'Eripite nos ex seruitute'? Quae est ista seruitus tam claro homini tamque nobili? Omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas seruitus est. 'Nolite sinere nos cuiquam seruire'. In libertatem uindicari uolt? Minime; quid enim adiungit? 'Nisi uobis uniuersis'. Dominum mutare, non liber esse uolt. 'Quibus et possumus et debemus'. Nos uero, siquidem animo excelso et alto et uirtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus; tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet, nisi quod est turpe non reddere. Sed haec hactenus. Ille uideat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et ueritas ipsa conuincat. [6,0] PARADOXON VI. g-Hoti g-monos g-ho g-sophos g-plousios. [6,1] (42) Quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu diues? pro di immortales! egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? Solusne diues? Quid, si ne diues quidem? quid, si pauper etiam? Quem enim intellegimus diuitem aut hoc uerbum in quo homine ponimus? Opinor in eo, quoi tanta possessio sit, ut ad liberaliter uiuendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil appetat, nihil optet amplius. (43) Animus oportet tuus se iudicet diuitem, non hominum sermo neque possessiones tuae. Nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia; concedo, diues est. Sin autem propter auiditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus, si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum expectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt? (44) Animus hominis diues, non arca, appellari solet. Quamuis illa sit plena, dum te inanem uidebo, diuitem non putabo. Etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur homines diuitiarum modum. Filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danaum quinquaginta sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam. Quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, diuitiarum modus. Qui igitur non filias plures, sed innumerabiles cupiditates habet, quae breui tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo diuitem, cum ipse egere se sentiat? (45) Multi ex te audierunt, cum diceres neminem esse diuitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis uectigalibus iam pridem uix potest. Ergo hoc proposito numquam eris diues ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. Iam fateris igitur non esse te diuitem, cui tantum desit, ut expleas id, quod exoptas. Itaque istam paupertatem uel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti. [6,2] (46) Nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui uidet domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentes et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientes, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, ~intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque prouincias, qui expulsiones uicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum seruis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones uacuas, qui proscriptiones locupletium, qui caedes municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia uenalia, edictum decretum, alienam suam sententiam, forum domum, uocem silentium: quis hunc non putet confiteri sibi quaesito opus esse? Cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc uere dixerit diuitem? (47) Etenim diuitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia; quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es diues futurus. Meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte (est enim ad uolgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica), de me silebo, de re loquar. (48) Si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an continentiam Fabrici, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum Samnitum an responsum M- Curi? hereditatem L- Pauli an liberalitatem Africani, qui eius hereditatis Q- Maximo fratri partem suam concessit? Haec profecto, quae sunt summarum uirtutum pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt pecuniae. Quis igitur, siquidem, ut quisque, quod plurimi sit, possideat, ita diuitissimus habendus sit, dubitet, quin in uirtute diuitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla uis auri et argenti pluris quam uirtus aestimanda est. [6,3] (49) O dii immortales! non intellegunt homines, quam magnum uectigal sit parsimonia. Venio enim iam ad sumptuosos, relinquo istum quaestuosum. Capit ille ex suis praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta in uillis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et uestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus. Ex meo tenui uectigali detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redundabit. Uter igitur est diuitior, cui deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae suis se uiribus sustinet? (50) Sed quid ego de me loquor, qui morum ac temporum uitio aliquantum etiam ipse fortasse in huius saeculi errore uerser? M- Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano; nos igitur diuitiores, qui plura habemus? Utinam quidem! sed non aestimatione census, uerum uictu atque cultu terminatur pecuniae modus. (51) Non esse cupidum pecunia est, non esse emacem uectigal est; contentum uero suis rebus esse maximae sunt certissimaeque diuitiae. Etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda uirtus, quae nec eripi nec subripi potest neque naufragio neque incendio amittitur nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur! qua praediti qui sunt, soli sunt diuites; (52) soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium diuitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant, quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt; inprobi autem et auari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt, nec eorum quisquam adhuc inuentus est, quoi, quod haberet, esset satis, non modo non copiosi ac diuites, sed etiam inopes ac pauperes existimandi sunt.