{1,0}LIBER PRIMVS. {1,1} Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractauissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in uarias reprehensiones incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras uocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent. {1,2} Contra quos omnis dicendum breuiter existimo. Quamquam philosophiae quidem uituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et uituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus uideretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi ueritus ne mouere hominum studia uiderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id uolunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino auocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent. {1,3} Siue enim ad sapientiam perueniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam {1,sapientia} est; siue hoc difficile est, tamen nec modus est ullus inuestigandi ueri, nisi inueneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam inuidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui nouum uicinum non uult 'fodere aut arare aut aliquid ferre denique' -- non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret --, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor. {1,4} Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in grauissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad uerbum e Graecis expressas non inuiti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuuii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? {1,5} A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles uel optime scripserit Electram, tamen male conuersam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum scriptorem', uerum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi uidentur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utinam ne in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque uiuendo a Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine? {1,6} Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conuersa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur? {1,7} Quamquam, si plane sic uerterem Platonem aut Aristotelem, ut uerterunt nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis ciuibus, si ad eorum cognitionem diuina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si uidebitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominaui, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec uero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio uero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leuiora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. {1,8} Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio prouocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de uirtute misisti. Sed ex eo credo quibusdam usu uenire; ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res uero bonas uerbis electis grauiter ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici uelit, ut a Scaeuola est praetore salutatus Athenis Albucius. {1,9} Quem quidem locum comit multa uenustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaeuola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis chorusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. {1,10} Sed iure Mucius. ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut uulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, uel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis uel copiosae uel elegantis ornatus defuit? Ego uero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi uideor praesidium, in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores ciues mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis seruire, qui uel utrisque litteris uti uelint uel, si suas habent, illas non magnopere desiderent. {1,11} Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si uita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueuerit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim in uita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene uiuendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere uitae optimum et uerissimum sit, exquirere? {1,12} An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes ciuitatis, P. Scaeuolam M'.que Manilium, ab iisque M- Brutus dissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus ciuium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus --, haec, quae uitam omnem continent, neglegentur? nam, ut sint illa uendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus. {1,13} Ut autem a facillimis ordiamur, prima ueniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; uerum enim inuenire uolumus, non tamquam aduersarium aliquem conuincere. accurate autem quondam a L- Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de uoluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis grauis et doctus adolescens, ei disputationi interesset. {1,14} Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque uenisset, pauca primo inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum uidisse uerum maximisque erroribus animos hominum liberauisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque uiuendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci uix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non uera uideantur. {1,15} Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur uerbis, quod uult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris. {1,16} Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audiui, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominaui, cum Attico nostro frequenter audiui, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controuersia, quid ego intellegerem, sed quid probarem. {1,17} Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere uult, mihi quidem deprauare uideatur. ille atomos quas appellat, id est corpora indiuidua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi conuenire. {1,18} Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae uis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, uim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune uitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa indiuidua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum. {1,19} Deinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit {1,quidem}, quod uult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est. {1,20} Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, siue aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi, prouincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putauisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus uidetur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus uidetur, uel paulo aut maiorem aut minorem. {1,21} Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non solum uideamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian uocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem uituperatum. {1,22} Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh dicitur, iste uester plane, ut mihi quidem uidetur, inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de diuidendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua uia captiosa soluantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro uero probatum sit, sublatum esse omne iudicium ueri et falsi putat. {1,23} Confirmat autem illud uel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est uoluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine uideatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformauit, ut mihi quidem uidetur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen inuenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore uoluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter uoluptatem; quod uero securi percussit filium, priuauisse se etiam uidetur multis uoluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii. {1,24} quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octauio fuit, cum illam seueritatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipauerat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in prouincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem uideri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum uenire uetuit, numquid tibi uidetur de uoluptatibus suis cogitauisse? Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes uoluptates, dolores denique quosuis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed uidentur leuiora, ueniamus. {1,25} Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poetarum euolutio, quid tanta tot uersuum memoria uoluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt uoluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est uoluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem euerti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et uirtus et cognitio rerum, quod minime ille uult expetenda. {1,26} Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero uellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita uideri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur -- aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem uideo minime esse deterritum. Quae cum dixissem, magis ut illum prouocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere uoluit, deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. uoluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum uidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse. {1,27} Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt uituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi uideri solent. {1,28} Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae uelim. An me, inquam, nisi te audire uellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una uoluptate quaeri, de qua omne certamen est? Tuo uero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de uoluptate, nihil scilicet noui, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam. {1,29} Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare uos arbitrer, sed ut ratione et uia procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in uoluptate ponit, quod summum bonum esse uult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: {1,30} Omne animal, simul atque natum sit, uoluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum deprauatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem uoluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, niuem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animaduersionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi inuoluta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter uoluptatem et dolorem? {1,31} Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius uelint tradere et negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et uoluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec uoluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de uoluptate et dolore disputandum putant. {1,32} Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit uoluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inuentore ueritatis et quasi architecto beatae uitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam uoluptatem, quia uoluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione uoluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci uelit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat uoluptatem. ut enim ad minima ueniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem uel eum iure reprehenderit, qui in ea uoluptate uelit esse, quam nihil molestiae consequatur, uel illum, qui dolorem eum fugiat, quo uoluptas nulla pariatur? {1,33} At uero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium uoluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non prouident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis uoluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eueniet, ut et uoluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis uoluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat. {1,34} Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur uerear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et beniuole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios uiros censes tantas res gessisse sine causa? {1,35} Quae fuerit causa, mox uidero; interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, uirtutem iis per se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et quidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In oculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et caritatem, quae sunt uitae sine metu degendae praesidia firmissima. -- Filium morte multauit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in grauissimo bello animaduersionis metu contineret, saluti prospexit ciuium, qua intellegebat contineri suam. atque haec ratio late patet. {1,36} In quo enim maxime consueuit iactare uestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus uiris commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum euertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut uoluptates omittantur maiorum uoluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia. {1,37} Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium uirtutum cursu ad uoluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, uoluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae uoluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam grauis, quam continens, quam seuera sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suauitate aliqua naturam ipsam mouet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam uoluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum priuamur dolore, ipsa liberatione et uacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, uoluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis priuatio recte nominata est uoluptas. ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert uoluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit uoluptatis. {1,38} Itaque non placuit Epicuro medium esse se quiddam inter dolorem et uoluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium uideretur, cum omni dolore careret, non modo uoluptatem esse, uerum etiam summam uoluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in uoluptate esse aut in dolore. omnis autem priuatione doloris putat Epicurus terminari summam uoluptatem, ut postea uariari uoluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit. {1, 39} At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?' -- Nihil sane. -- 'At, si uoluptas esset bonum, desideraret.' -- Ita credo. -- 'Non est igitur uoluptas bonum.' Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola uoluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suauitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla pars uacuitate doloris sine iucundo motu uoluptatis. sin autem summa uoluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si uoluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in uoluptate est. {1,40} Extremum autem esse bonorum uoluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore uoluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate leuis, in grauitate breuis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem alleuatio consoletur. {1,41} Ad ea cum accedit, ut neque diuinum numen horreat nec praeteritas uoluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore leuius aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata uoluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi uita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est uiuere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum uoluptate uiuere. nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere. {1,42} Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a uoluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum uoluptate uiuatur. quoniam autem id est uel summum bonorum uel ultimum uel extremum -- quod Graeci telos nominant --, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde uiuere. Id qui in una uirtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire uoluerint, liberabuntur: istae enim uestrae eximiae pulchraeque uirtutes nisi uoluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae ualetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene nauigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars uiuendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae uoluptatis -- {1,43} Quam autem ego dicam uoluptatem, iam uidetis, ne inuidia uerbi labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum uita uexetur, ob eumque errorem et uoluptatibus maximis saepe priuentur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad uoluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praeceptrice in tranquillitate uiui potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed uniuersas familias euertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. {1,44} Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo uitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu uiuere. {1,45} Quae est enim aut utilior aut ad bene uiuendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura diuitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inueniri potest. {1,46} Quodsi uitam omnem perturbari uidemus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore uindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret uias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter uoluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam? {1,47} Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumue sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque seruare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, uicti et debilitati obiecta specie uoluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid euenturum sit prouident ob eamque causam propter uoluptatem et paruam et non necessariam et quae uel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in morbos grauis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. {1,48} Qui autem ita frui uolunt uoluptatibus, ut nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne uoluptate uicti faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii uoluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda uoluptate. idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia uoluptates fugiat, sed quia maiores consequatur. {1,49} Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec uigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque uiuamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis quietae uitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, paruos multa habere interualla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e uita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignauiamque uituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia uoluptatem. {1,50} Iustitia restat, ut de omni uirtute sit dictum. sed similia fere dici possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum uoluptate, ut ab ea nullo modo nec diuelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum ui sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non deprauata desiderat. {1,et} quem ad modum temeritas et libido et ignauia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic {1,inprobitas si} cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est; si uero molita quippiam est, quamuis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; {1,51} Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicauerunt. quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti uidentur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas uitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque ciuium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, {1,sed} potius inflammat, ut coercendi magis quam dedocendi esse uideantur. {1,52} Inuitat igitur uera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes uel fortunae uel ingenii liberalitati magis conueniunt, qua qui utuntur, beniuolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete uiuendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi. {1,53} Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis uel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem uitam et uoluptatem pleniorem efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eueniunt inprobis, fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo uersatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere. {1,54} Quodsi ne ipsarum quidem uirtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad uoluptatem, uoluptas autem est sola, quae nos uocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque uiuere nihil aliud sit nisi cum uoluptate uiuere. {1,55} Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo breui. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in uoluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem uoluptates et dolores nasci fatemur e corporis uoluptatibus et doloribus -- itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem uideo esse multos, sed imperitos --, quamquam autem et laetitiam nobis uoluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et uoluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet transferre in uoluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus. {1, 56} Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut uoluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram uitam afferre momenti quam eorum utrumuis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta uoluptate aegritudinem statim consequi, nisi in uoluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi uoluptas ea, quae sensum moueat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta uoluptas sit non dolere. {1,57} Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renouata delectant. est autem situm in nobis ut et aduersa quasi perpetua obliuione obruamus et secunda iucunde ac suauiter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona. O praeclaram beate uiuendi et apertam et simplicem et directam uiam! eum enim certe nihil homini possit melius esse quam uacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis uoluptatibus, uidetisne quam nihil praetermittatur quod uitam adiuuet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is quem uos nimis uoluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde uiui, nisi sapienter, honeste iusteque uiuatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde. {1,58} Neque enim ciuitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae uoluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti uidere, nihil tranquilli potest. {1,59} Quodsi corporis grauioribus morbis uitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes diuitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam uoluptatum. accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futuroue seiunctum. nec uero quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser. {1,60} Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur uoluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant. {1,61} ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut maliuoli, inuidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis leuitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, proterui, idem intemperantes et ignaui, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum uita nulla est intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. Multoque hoc melius nos ueriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, uirtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere uoluptatem atque ad beate uiuendum se ipsa esse contentam. {1,62} Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, uerum etiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu uera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de uita. his rebus instructus semper est in uoluptate. neque enim tempus est ullum, quo non plus uoluptatum habeat quam dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut animaduertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque uitiis, quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum uitam cum sua comparat, magna afficitur uoluptate. dolores autem si qui incurrunt, numquam uim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur. {1,63} Optime uero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam interuenire sapienti maximasque ab eo et grauissimas res consilio ipsius et ratione administrari neque maiorem uoluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod uideamus esse finitum. In dialectica autem uestra nullam existimauit esse nec ad melius uiuendum nec ad commodius disserendum uiam. In physicis plurimum posuit. ea scientia et uerborum uis et natura orationis et consequentium repugnantiumue ratio potest perspici. omnium autem rerum natura cognita leuamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum uero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, seruata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione uicti sententia desistemus. {1,64} Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes ueri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et uitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto ueri a falso distinctio traditur. {1,65} Restat locus huic disputationi uel maxime necessarius de amicitia, quam, si uoluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate uiuendum sapientia comparauerit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec uero hoc oratione solum, sed multo magis uita et factis et moribus comprobauit. quod quam magnum sit fictae ueterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque uariis ab ultima antiquitate repetitis tria uix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem peruenias profectus a Theseo. at uero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est. {1,66} Tribus igitur modis uideo esse a nostris de amicitia disputatum. alii cum eas uoluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco uidetur quibusdam stabilitas amicitiae uacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi uidetur, expediunt. ut enim uirtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a uoluptate discedere. nam cum solitudo et uita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum uoluptatum seiungi non potest. {1,67} Atque ut odia, inuidiae, despicationes aduersantur uoluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt uoluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem uitae tenere possumus neque uero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum uoluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus. {1,68} Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam uoluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici uoluptatem. quaeque de uirtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper uoluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene uerbis: 'Eadem', inquit, 'scientia confirmauit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso uitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.' {1,69} Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra uestra conuicia, sed tamen satis acuti, qui uerentur ne, si amicitiam propter nostram uoluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare uideatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum uoluntates fieri propter uoluptatem; cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut uenandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius? {1,70} Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam uidemus, et perspicuum est nihil ad iucunde uiuendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in uoluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri. {1,71} Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi uoluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque deprauate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi uoce naturae sic eam firme grauiterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in uiam placatae, tranquillae, quietae, beatae uitae deduceret? Qui quod tibi parum uidetur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae uitae disciplinam iuuaret. {1,72} An ille tempus aut in poetis euoluendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta uera esse non possunt et, si essent uera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius uiueremus, eas ergo artes persequeretur, uiuendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda. Quae cum dixisset, Explicaui, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data. {2,0} LIBER SECVNDVS. {2,1} Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam uobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probaui. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conuentu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis uellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros esset. {2,2} Sed et illum, quem nominaui, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos uidemus a Socrate. is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respondissent, si quid uideretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum reuocauit instituitque ut ii, qui se audire uellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesiuit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui audire uult, ita dixit: 'Voluptas mihi uidetur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi uideri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire uelle contraria. {2,3} Nos commodius agimus. non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod uelis et ad exitum perueniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamuis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas. Omnis autem in quaerendo, quae uia quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conueniat quid sit id, de quo disseratur. {2,4} Hoc positum in Phaedro a Platone probauit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non uidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conueniat quid sit id, de quo agatur, uelut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic scire qualis sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? {2,5} atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum siue finem siue extremum siue ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum aut quod prodesset aut quod iuuaret aut quod liberet modo. nunc idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et id facis, cum uis, uelim definias quid sit uoluptas, de quo omnis haec quaestio est. {2,6} Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit uoluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi uiderer habere bene cognitam uoluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae uis subiecta sit uocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec uox uoluptatis, id est quae res huic uoci subiciatur. Tum ille ridens: Hoc uero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum uoluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit, nesciat! Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit uoluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia uoluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens mouetur et iucunditate quadam perfunditur. {2,7} Quid ergo? istam uoluptatem, inquit, Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis etiam nouit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena uoluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur? Quasi uero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere! Ego uero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. {2,8} Verum hoc loco sumo uerbis his eandem certe uim uoluptatis Epicurum nosse quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur. Graece *don®n, Latine uoluptatem uocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum uelim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri oportere? Teneo, inquit, finem illi uideri nihil dolere. Quid? idem iste, inquam, de uoluptate quid sentit? {2,9} Negat esse eam, inquit, propter se expetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. Et quidem, inquit, uehementer errat; nam, ut paulo ante docui, augendae uoluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere, inquam, istud quam uim habeat postea uidero; aliam uero uim uoluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi ualde pertinax fueris, concedas necesse est. Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest uerius. Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo uoluptas? Quis istud possit, inquit, negare? Eademne, quae restincta siti? Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem uoluptatis habet, inquit, illa autem uoluptas ipsius restinctionis in motu est. Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas? {2,10} Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, uariari, non augeri uoluptatem? Memini uero, inquam; sed tu istuc dixti bene Latine, parum plane. uarietas enim Latinum uerbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: uarium poema, uaria oratio, uarii mores, uaria fortuna, uoluptas etiam uaria dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis efficientibus uoluptates. eam si uarietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista uarietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa uoluptate nos esse, cum autem uescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu uoluptatem, qui faciat uarietatem uoluptatum, sed non augeri illam non dolendi uoluptatem, quam cur uoluptatem appelles nescio. {2,11} An potest, inquit ille, quicquam esse suauius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius, inquam--nondum enim id quaero--, num propterea idem uoluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere? {2,12} Quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic uoluptatem in uirtutum concilium adducere? inuidiosum nomen est, infame, suspectum. itaque hoc frequenter dici solet a uobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus uoluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est--est autem dictum non parum saepe--, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit *don® Graece, Latine uoluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse uoluerunt? quod uestri quidem uel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit, scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic uos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem uiros, sed certe non pereruditos. {2,13} ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico uoluptatem, quod ille *don®n. et quidem saepe quaerimus uerbum Latinum par Graeco et quod idem ualeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inueniri uerbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat uoluptas. huic uerbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suauem iucunditatis in corpore. nam et ille apud Trabeam 'uoluptatem animi nimiam' laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui 'omnibus laetitiis laetum' esse se narrat. sed hoc interest, quod uoluptas dicitur etiam in animo--uitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui--, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore. {2,14} in eo autem uoluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moueat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si uis, transfer in animum; iuuare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Tanta laetitia auctus sum, ut nihil constet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis uoluptatibus, et eum, qui crucietur summis doloribus, esse eum, qui utroque careat. {2,15} Satisne igitur uideor uim uerborum tenere, an sum etiam nunc uel Graece loqui uel Latine docendus? et tamen uide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut uideor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui skoteinñw perhibetur, quia de natura nimis obscure memorauit', aut cum rerum obscuritas, non uerborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non uult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et iam in uulgus peruagata loquitur. Quamquam non negatis nos intellegere quid sit uoluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae uis sit istius uerbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat. {2,16} si enim idem dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia uiuere, cur mauult dicere uoluptatem quam uacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem uoluptatem putat adiungendam eam, quae sit in motu--sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'--, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, uacuitas doloris et uoluptas idem esse uideatur. hoc est uim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones uerborum, quibus inbuti sumus. quis enim est, qui non uideat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in uoluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum, credo item uos, nec in dolore nec in uoluptate; ut in uoluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non uides nec laetantium nec dolentium? {2,17} Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in uoluptate, et ea quidem summa, esse dico. Ergo in eadem uoluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat? Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si uidetur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum prouidens, dialecticas captiones. Rhetorice igitur, inquam, nos mauis quam dialectice disputare? Quasi uero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem uim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur uoluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. {2,18} sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione ac uia disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem uidetur, nec ea, quae docere uult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a uobis bonum uoluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit uoluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicauisset, non tam haesitaret. aut enim eam uoluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde mouetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent uoluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut Omnes Danai atque Mycenenses. Attica pubes reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum uoluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut probat, coniungeret doloris uacuitatem cum uoluptate et duobus ultimis uteretur. {2,19} multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles uirtutis usum cum uitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem uoluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit uacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi uetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui uoluptatem summum bonum dicit, in uoluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, uoluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret uoluptatem. {2,20} duae sunt enim res quoque, ne tu uerba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum uoluptate. uos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum --nam id facilius paterer--, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen diuidit uerbis. cum enim eam ipsam uoluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere uoluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. in alio uero libro, in quo breuiter comprehensis grauissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his uerbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt--quis enim uestrum non edidicit Epicuri kurÛaw dñjaw, id est quasi maxime ratas, quia grauissimae sint ad beate uiuendum breuiter enuntiatae sententiae?--animaduerte igitur rectene hanc sententiam interpreter: ' {2,21} Si ea, quae sunt luxuriosis efficientia uoluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus , cum undique complerentur uoluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.' Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem uisus est, cum sciret, uelle tamen confitentem audire Torquatum. At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis uerbis, inquit; sed quid sentiat, non uidetis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose uiuerent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera cauerent? {2,22} sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita uiuerent, ut persequerentur cuiusque modi uoluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa uoluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses satis sunt uitae, septimum Orco spondeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: 'Si grauis, breuis; si longus, leuis.' Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere. {2,23} quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est dicere: 'Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.' isto modo ne improbos quidem, si essent boni uiri. hic homo seuerus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut uerum loquamur, si summum bonum uoluptas est, rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam uomant, et qui de conuiuiis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam uiderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat uiuere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, uenatione, his omnibus exquisitis, uitantes cruditatem, quibus uinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his uestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium--hos ergo asotos bene quidem uiuere aut beate numquam dixerim. {2,24} ex quo efficitur, non ut uoluptas ne sit uoluptas, sed ut uoluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suauissimum esset--nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus--, sed quia parui id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! In quo {2,cognitu} Laelius clamores sofòw ille so lebat Edere compellans gumias ex ordine nostros. praeclare Laelius, et recte sofñw, illudque uere: O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in uita numquam bene, cum omnia in ista Consumis squilla atque acupensere cum decimano. is haec loquitur, qui in uoluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in uoluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium-- mentiretur enim--, sed bene. ita grauiter et seuere uoluptatem secreuit a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. {2,25} semper Laelius bene. quid bene? dicet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; ueniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro {2,male} praue, nequiter, turpiter cenabat; non igitur . nec lapathi suauitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suauitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in uoluptate summum bonum poneret. {2,26} Semouenda est igitur uoluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in uita summum bonum dicere, cum id ne in cena quidem posse uideamur? Quo modo autem philosophus loquitur? 'Tria genera cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae.' primum diuisit ineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non diuidere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: 'Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae.' confecta res esset. uitiosum est enim in diuidendo partem in genere numerare. {2,27} sed hoc sane concedamus. contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem illud ipsum non nimium probo et tantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dici possit? ergo et auarus erit, sed finite, et adulter, uerum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat prauitatis, sed sit contenta mediocritate uitiorum? quamquam in hac diuisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen seruet alio, ut eam, cum de auaritia, cum de intemperantia, cum de maximis uitiis loquetur, tamquam capitis accuset. {2,28} Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam uoluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, uidetur amplexari saepe uehementius, in magnis interdum uersatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod uoluptatis causa non uideatur esse facturus. deinde, ubi erubuit--uis enim est permagna naturae--, confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad uoluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non uocatur uoluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? 'Reperiam multos, uel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam uos estis, quibus, quid uelim, facile persuadeam.' quid ergo dubitamus, quin, si non dolere uoluptas sit summa, non esse in uoluptate dolor sit maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non uoluptas contraria est, sed doloris priuatio.' {2,29} Hoc uero non uidere, maximo argumento esse uoluptatem illam, qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum--eam autem ita persequitur: quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit--hoc igitur, quod solum bonum seuerus et grauis philosophus nouit, idem non uidet ne expetendum quidem esse, quod eam uoluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus. {2,30} quam haec sunt contraria! hic si definire, si diuidere didicisset, si loquendi uim, si denique consuetudinem uerborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc uides, quid faciat. quam nemo umquam uoluptatem appellauit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu uoluptatem --sic enim has suaues et quasi dulces uoluptates appellat--interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim uitium in oratione solum, sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit uacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere uidetur, ut, qui asoti esse uelint, philosophi ante fiant. {2,31} A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. 'Simul atque natum animal est, gaudet uoluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.' De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum deprauata sint, ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti, et uerba uestra sunt. quam multa uitiosa! summum enim bonum et malum uagiens puer utra uoluptate diiudicabit, stante an mouente? quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc natura uidelicet uult, saluam esse se, quod concedimus; si mouente, quod tamen dicitis, nulla turpis uoluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa uoluptate, quae est a te posita in non dolendo. {2,32} Nec tamen argumentum hoc Epicurus a paruis petiuit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis duce natura hanc uoluptatem expeti nihil dolendi. nec enim haec mouere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum uoluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet uoluptatem natura expeti, quod ea uoluptas, quae in motu sit, et paruos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui igitur conuenit ab alia uoluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere? {2,33} Bestiarum uero nullum iudicium puto. quamuis enim deprauatae non sint, prauae tamen esse possunt. ut bacillum aliud est inflexum et incuruatum de industria, aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem deprauata mala disciplina, sed natura sua. nec uero ut uoluptatem expetat, natura mouet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se saluumque uelit. omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leuiter agnouit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria. {2,34} in his primis naturalibus uoluptas insit necne, magna quaestio est. nihil uero putare esse praeter uoluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non ualitudinem {2,corporis}, summae mihi uidetur inscitiae. Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristoteli ea prima uisa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata est sententia ueterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam uiuere, id est uirtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad uirtutem nihil adiunxit nisi uoluptatem, Diodorus uacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex uoluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse uolunt e uirtute, id est honeste, uiuere, quod ita interpretantur: uiuere cum intellegentia rerum earum, quae natura euenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria. {2,35} ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi uel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis conuenirent, ut Aristippo uoluptas, Hieronymo doloris uacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione uoluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, fecisset idem, ut uoluptatem illam Aristippi in prima commendatione poneret. {2,36} Nam quod ait sensibus ipsis iudicari uoluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, priuatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii--in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito illud est iudicatum--. quid iudicant sensus? dulce amarum, leue asperum, prope longe, stare mouere, quadratum rotundum. {2,37} aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum diuinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis uirtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu uoluptatum satellites et ministras esse uoluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de uoluptate nihil esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. de uacuitate doloris eadem sententia erit. {2,38} reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut uoluptatis non dolendiue particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione uitae locupletatam uidebit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas uerborumne sit controuersia. {2,39} Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest uirtutis adiunctio, omnino a philosophia semouendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quae maxima dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere contemnentis istam uacuitatem doloris. {2,40} hi non uiderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bouem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi uoluptatem hoc diuinum animal ortum esse uoluerunt, quo nihil mihi uidetur absurdius. {2,41} Atque haec contra Aristippum, qui eam uoluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus uoluptatem. aliter autem uobis placet. sed ille, ut dixi, uitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur uoluptatibus. Nec uero audiendus Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod uos interdum uel potius nimium saepe dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene uiuendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam uitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, siue gaudentem, ut Aristippus, siue non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandoue quaeramus. {2,42} quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad uirtutem auctoritatem uideatur habiturum et expleturum cumulate uitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad uirtutem adiungunt uel uoluptatem, quam unam uirtus minimi facit, uel uacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad uirtutem, primum uilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbauisset, ea cum honestate coniungerent. {2,43} Quae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino uisa sunt pro nihilo, ut inter optime ualere et grauissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari. dum enim in una uirtute sic omnia esse uoluerunt, ut eam rerum selectione expoliarent nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi niteretur, uirtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. Erillus autem ad scientiam omnia reuocans unum quoddam bonum uidit, sed nec optimum nec quo uita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum non sane est disputatum. Restatis igitur uos; nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi uolunt, quodcumque ueri simile uideatur. {2,44} cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere uoluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam uim, populus cum illis facit. quos nisi redarguimus, omnis uirtus, omne decus, omnis uera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed uirtuti cum uoluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat. ego autem existimo, si honestum esse aliquid ostendero, quod sit ipsum ui sua propter seque expetendum, iacere uestra omnia. itaque eo, quale sit, breuiter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit. {2,45} Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusue per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum uident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et uigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones uideat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur uitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum ciuium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur. {2,46} et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini ueri uidendi, quod facillime apparet, cum uacui curis etiam quid in caelo fiat scire auemus, his initiis inducti omnia uera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum uana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam leuia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper inuictum. {2,47} atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto proteruo aut facto nocere uereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum uirile uideatur. {2,48} Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his uirtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse uelint qui honestate summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea uoluptatem dicant inesse, ait eos uoce inani sonare-- his enim ipsis uerbis utitur--neque intellegere nec uidere sub hanc uocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, 'quamquam uoluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter uoluptatem.' {2,49} Videsne quam sit magna dissensio? philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in uoluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, uel si ignorarent id homines, uel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura uictus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde uiui nisi etiam honeste. {2,50} quid nunc 'honeste' dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste uiui, nisi honeste uiuatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse uiuere? quid turpius quam sapientis uitam ex insipientium sermone pendere? quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter uoluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is uir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse uiui, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde uiui posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua ui, sua natura, sua sponte laudabile. {2,51} Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non posse iucunde uiui, nisi honeste et sapienter et iuste uiueretur, tu ipse mihi gloriari uidebare. tanta uis inerat in uerbis propter earum rerum, quae significabantur his uerbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat iis uerbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim uerborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt. {2,52} 'Oculorum', inquit Plato, 'est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui!' Cur tandem? an quod ita callida est, ut optime possit architectari uoluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum uetustate prouerbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moueamur. {2,53} sunt enim leuia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum uirum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, uersutum, ueteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat. {2,54} an tu me de L- Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaeuola tribunus plebis ferret ad plebem uellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta. Non igitur de improbo, sed callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec uero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto uideatur. quid est enim aliud esse uersutum? {2,55} memini me adesse P. Sextilio Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perueniret. id Sextilius factum negabat. poterat autem inpune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque ueri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis uideretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi amplissimi uiri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia peruenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate diues ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem uel cum periculo est quaerenda uobis; est enim effectrix multarum et magnarum uoluptatum. {2,56} ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa, sic uestris, qui omnia uoluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas uoluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia uoluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro uestro faciendum, si suum finem bonorum sequi uolet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad uoluptatem. sic uester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, dimicabit. {2,57} occultum facinus esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quem quidem uos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere uultis, tolerabilem. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, uerum etiam praepotentem, ut M- Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam uellet iniquus iustus poterat inpune. quam multa uero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! {2,58} si te amicus tuus moriens rogauerit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium uir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem uenit eique nihil opinanti uiri mandatum euit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem uim esse naturae, quod ipsi uos, qui omnia ad uestrum commodum et, ut ipsi dicitis, ad uoluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non uoluptatem uos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem prauam ualere. {2,59} si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et uelle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, uirum bonum non posse reperiri; deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio. {2,60} Transfer idem ad modestiam uel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia? Quid? fortes uiri uoluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra uerba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si uero id etiam explanare uelles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi uoluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas? {2,61} esto, fecerit, si ita uis, Torquatus propter suas utilitates-- malo enim dicere quam uoluptates, in tanto praesertim uiro--, num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se deuouerat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de uoluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus uoluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam uictimam rei publicae praebuisset. {2,62} Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se uirtuti tradat constringendam uoluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit,' sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, uoluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum uirum, qualis ille uel consul uel ciuis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus. {2,63} At quam pulchre dicere uidebare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis uoluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata uoluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum uoluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuuinus, quem meminisse tu non potes. is ita uiuebat, ut nulla tam exquisita posset inueniri uoluptas, qua non abundaret. erat et cupidus uoluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. {2,64} cupiditates non Epicuri diuisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem ualitudinis: utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens ueniret, eo cibo, qui et suauissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, uino et ad uoluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra ualitudo, summa gratia, uita denique conferta uoluptatum omnium uarietate. {2,65} hunc uos beatum; ratio quidem uestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa uirtus nec dubitabit isti uestro beato M- Regulum anteponere, quem quidem, cum sua uoluntate, nulla ui coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem reuertisset, tum ipsum, cum uigiliis et fame cruciaretur, clamat uirtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis uidetur audientibus, illi perpetienti erat uoluptarius. non enim hilaritate nec lasciuia nec risu aut ioco, comite leuitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati. {2,66} stuprata per uim Lucretia a regis filio testata ciuis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa ciuitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et uir et pater eius consul est factus. tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam uirginem filiam sua manu occidit potius, quam ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo imperio, dederetur. {2,67} Aut haec tibi, Torquate, sunt uituperanda aut patrocinium uoluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est uoluptatis, quae nec testes ullos e claris uiris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis uita consumpta est in laboribus gloriosis, qui uoluptatis nomen audire non possent, sic in uestris disputationibus historia muta est. numquam audiui in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum. nunc uero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et quantos uiros! {2,68} nonne melius est de his aliquid quam tantis uoluminibus de Themista loqui? sint ista Graecorum; quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis. Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de uirtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis uoluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur. {2,69} non potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode uerbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo uestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caueret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. 'Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi seruiremus, aliud negotii nihil habemus.' {2,70} At negat Epicurus--hoc enim uestrum lumen est-- quemquam, qui honeste non uiuat, iucunde posse uiuere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud quaero, quid ei, qui in uoluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius Postumius, cur omnium horum magister, Orata, non iucundissime uixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum uitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum uita quod reprehendat. {2,71} Non igitur potestis uoluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere uirtutem. nam nec uir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Nemo pius est, qui pietatem--'; caue putes quicquam esse uerius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, siue celare poterit, siue opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus uir, ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro uera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur. {2,72} Quae dici eadem de ceteris uirtutibus possunt, quarum omnium fundamenta uos in uoluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum?--delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia uestra et nomine. et hercule mihi uir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, uersatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque uestrum. quae mihi ipsi, qui uolo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, uicimus. id enim uolumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium. {2,73} hoc ille tuus non uult omnibusque ex rebus uoluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si uoluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnauit prouocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna uiro uidebantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno uerbo temperantia poenae aut infamiae metu coercebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia? Quid? {2,74} illud, Torquate, quale tandem uidetur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris uelis, quid optimum denique in uita iudices non audere in conuentu dicere? quid enim mereri uelis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis--est enim tibi edicendum quae sis obseruaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit uisum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum--, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia uoluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in uita nisi uoluptatis causa? 'An me', inquis, 'tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?' At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis oratio est? mene ergo et Triarium dignos existimas, apud quos turpiter loquare? {2,75} Verum esto: uerbum ipsum uoluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis uoluptatem. rem uidelicet difficilem et obscuram! indiuidua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, uoluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit uoluptas scire--est enim iucundus motus in sensu--, sed etiam quid eam tu uelis esse? tum enim eam ipsam uis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam uarietatem, tum aliam quandam summam uoluptatem, quo addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. sit sane ista uoluptas. {2,76} dic in quouis conuentu te omnia facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni uita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamne rationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at uero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu uidelicet tecum ipse rides. {2,77} nam inter ista tam magnifica uerba tamque praeclara non habet ullum uoluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, uoluptatem uocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter uos nemo appellat uoluptatem. Vide igitur ne non debeas uerbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi uultum tibi, si incessum fingeres, quo grauior uiderere, non esses tui similis; uerba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut uestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus ueritas occultetur? uide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae uerae uidentur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere. {2,78} Amicitiae uero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi uelle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet? 'Prodest', inquit, 'mihi eo esse animo.' Immo uideri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris, nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. 'At enim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet, tollet eadem. {2,79} sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae ista amicitia est? retinebis? qui conuenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda uides. 'Ne in odium ueniam, si amicum destitero tueri.' Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum uitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis uoluptatibus? uadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere? {2,80} Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus euertunt amicitiam, quamuis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus. At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat et bonum uirum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum leuitate peruersitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de ueritate dissentiunt. sed quamuis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec uera sunt--nihil enim affirmo--, non satis acutus fuit. {2,81} At multis se probauit. Et quidem iure fortasse, sed tamen non grauissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte uel studio uel quauis scientia uel in ipsa uirtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus uir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni uita constantes et graues nec uoluptate, sed officio consilia moderantes, hoc uidetur maior uis honestatis et minor uoluptatis. ita enim uiuunt quidam, ut eorum uita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi uidentur facere melius quam dicere. {2,82} Sed haec nihil sane ad rem; illa uideamus, quae a te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihi uidebar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a uoluptate non posse diuelli ob eamque rem colendam esse, quod, sine ea tuto et sine metu uiui non posset, ne iucunde quidem posset. satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe uoluptatis. hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant. mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita uoluptate. {2,83} Posuisti etiam dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad uoluptates percipiendas maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, uirtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an uero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, ui sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus? {2,84} Licet hic rursus ea commemores, quae optimis uerbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid conuenienter possit rationi et sententiae suae dicere. 'Utilitatis causa amicitia est quaesita.' Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? collige omnia, quae soletis: 'Praesidium amicorum.' Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non poteris. odium autem et inuidiam facile uitabis. ad eas enim res ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis uectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te beniuolentia praeclare tuebere et munies. {2,85} 'At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?' Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid ad utilitatem tantae pecuniae? uides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si ueri amici futuri sumus. Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque uirtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad uoluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen, ne cui loco non uideatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam. {2,86} quoniam igitur omnis summa philosophiae ad beate uiuendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem uiuere alii in alio, uos in uoluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum uideamus, beate uiuere uestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti uita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo potest. {2,87} nemo igitur esse beatus potest. neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis uita beata dici solet, nec appellatur omnino uita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata uita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae uitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate uiuendum aliquid afferre, nec minorem uoluptatem percipi in breuitate temporis, quam si illa sit sempiterna. {2,88} haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in uoluptate ponat, negat infinito tempore aetatis uoluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in uirtute ponit, is potest dicere perfici beatam uitam perfectione uirtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem uoluptate uitam effici beatam putabit, qui sibi is conueniet, si negabit uoluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, uoluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est uoluptate. 'At enim hic etiam dolore.' At eum nihili facit; ait enim se, si uratur, 'Quam hoc suaue!' dicturum. {2,89} qua igitur re ab deo uincitur, si aeternitate non uincitur? in qua quid est boni praeter summam uoluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In uoluptate corporis--addam, si uis, 'animi', dum ea ipsa, ut uultis, sit e corpore--situm est uiuere beate. Quid? istam uoluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur uoluptates, eae non sunt in potestate sapientis. non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad uoluptatem. totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. ita fit beatae uitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam interuenire sapienti. {2,90} Age, inquies, ista parua sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius diuitias Epicurus parabiles esse docuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo uictu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem uoluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate uiuendum quali uteretur uictu, concederem, laudarem etiam; uerum enim diceret, idque Socratem, qui uoluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad uoluptatem omnia referens uiuit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo. {2,91} naturales diuitias dixit parabiles esse, quod paruo esset natura contenta. Certe, nisi uoluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, uoluptas percipitur ex uilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim uoluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere. cui uero in uoluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint suauissima. {2,92} Verum esto; consequatur summas uoluptates non modo paruo, sed per me nihilo, si potest; sit uoluptas non minor in nasturcio illo, quo uesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone grauiter uituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam uultis, comparatio uoluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata uita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, beatum esse describit his fere uerbis: 'cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.' an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad uesperum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata uita summi mali metus? {2,93} Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, breuis est. Primum quid tu dicis breue? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? uide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem leuares, quo optimum atque humanissimum uirum, Cn. Octauium, Marci filium, familiarem meum, confici uidi, nec uero semel nec ad breue tempus, sed et saepe et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere uiderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus uidebatur; at miser, si in flagitiosa et uitiosa uita afflueret uoluptatibus. {2,94} Quod autem magnum dolorem breuem, longinquum leuem esse dicitis, id non intellego quale sit. uideo enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio est uerior, qua uti uos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari uirum uetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere--nam id quidem est interdum necesse--, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles uoces refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui uiperino morsu uenae uiscerum Veneno inbutae taetros cruciatus cient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st! breuis dolor.' At iam decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, leuis; dat enim interualla et relaxat.' {2,95} Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper uoluptatis'? si enim ita est, uide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, uiri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista uestra: 'Si grauis, breuis; si longus, leuis' dictata sunt. uirtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet. {2,96} Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'uitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderant uesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, 'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inuentorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam uoluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.' {2,97} non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum uicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse graui uulnere exanimari se uideret, ut primum dispexit, quaesiuit saluusne esset clipeus. cum saluum esse flentes sui respondissent, rogauit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audiuisset, euelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in uictoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. sibi uidetur esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.' {2,98} Audio equidem philosophi uocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si uera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si uera sunt tua scripta et inuenta, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, 'gaudeo.' Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te uideo compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum uoluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas? quid isto egregio tuo officio et tanta fide--sic enim existimo--ad corpus refers? {2,99} Huc et illuc, Torquate, uos uersetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conueniens decretis eius reperietis. ita redarguitur ipse a sese, conuincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conseruatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non inuitatam uoluptatibus nec praemiorum mercedibus euocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum uideamus tanta officia morientis? {2,100} Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere uerbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum philosophi grauitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe uerbis et breuiter arteque in eo libro, quem modo nominaui, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. {2,101} sed tamen intellego quid uelit. quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caueat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus uicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur. {2,102} haec ego non possum dicere non esse hominis quamuis et belli et humani, sapientis uero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse uult, putare ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reuersio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis. 'At habetur!' Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cauebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere? haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragrauisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est. {2,103} quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. {2,et} Isto modo, ne si auia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, uelle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico-- nihil opus est litibus--; tantum dico, magis fuisse uestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cauere ut ageretur. {2,104} Sed ut ad propositum--de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus--, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Obliuionis', inquit, 'mallem. Nam memini etiam quae nolo, obliuisci non possum quae uolo.' {2,105} Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit uetare meminisse. uide ne ista sint Manliana uestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut prouerbia non nulla ueriora sint quam uestra dogmata. uulgo enim dicitur: 'Iucundi acti labores', nec male Euripides-- concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc uersum nostis omnes--: 'Suauis laborum est praeteritorum memoria.' Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a uobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione leuaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolui beata uita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius obliuione obruentur. {2,106} sed uobis uoluptatum perceptarum recordatio uitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi uoluptates esse e corporis societate. corporis autem uoluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum uoluptates abstulisse. Quod enim ne uiuus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo permanere? effluit igitur uoluptas corporis et prima quaeque auolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: 'Desine, Roma, tuos hostes' reliquaque praeclare: 'Nam tibi moenimenta mei peperere labores.' Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes uoluptatibus, et hic se ad ea reuocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore. {2,107} Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis, omnis animi et uoluptates et dolores ad corporis uoluptates ac dolores pertinere? nihilne te delectat umquam --uideo, quicum loquar--, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam uirtutum, de quibus ante dictum est, haec leuiora ponam: poema, orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, uenatio, uilla Luculli--nam si 'tuam' dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere--, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, aut deserueris totam Epicuri uoluptatem, si negaueris. {2,108} Quod uero a te disputatum est maiores esse uoluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat? {2,animo uoluptas oritur propter uoluptatem corporis, et maior est animi uoluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator laetior sit quam is, cui gratulatur.} Sed dum efficere uultis beatum sapientem, cum maximas animo uoluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam corpore, quid occurrat non uidetis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem uos beatum semper uultis esse, nec uero id, dum omnia ad uoluptatem doloremque referetis, efficietis umquam. {2,109} Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, uoluptatem bestiis concedamus, quibus uos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter uel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile appareat aliud quiddam iis propositum, non uoluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo ciuitatis imitantur; {2,110} uidemus in quodam uolucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria uidemus. ergo in bestiis erunt secreta e uoluptate humanarum quaedam simulacra uirtutum, in ipsis hominibus uirtus nisi uoluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse dicemus? {2,111} Nos uero, siquidem in uoluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus uarios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut uix aut ne uix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi uideri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto uirtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad uoluptatem conquiruntur? {2,112} ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulauisset terra nauigauisset, si, cum tanto impetu in Graeciam uenisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto uoluisse diceret, certe sine causa uideretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et grauissimis artibus atque uirtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum uniuerso mari terram mente complexum uoluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum. {2,113} ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a diuinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio--ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum uirtutum, sed ministri etiam uidebuntur. {2,114} Quid? si in ipso corpore multa uoluptati praeponenda sunt, ut uires, ualitudo, uelocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi ueteres inesse quiddam caeleste et diuinum putauerunt. Quodsi esset in uoluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in uoluptate nullo interuallo interiecto dies noctesque uersari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi mouerentur. quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum uelit esse in genere isto uoluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; uestri haec uerecundius, illi fortasse constantius. {2,115} sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad uoluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam ciuis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui uoluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte animi, qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi leuissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di, ut uos etiam putatis, qui possint esse beati, cum uoluptates corpore percipere non possint, aut, si sine eo genere uoluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapiente esse nolitis. {2,116} Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostrorum hominum, lege uestrae familiae; neminem uidebis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum uoluptatum diceretur. non elogia monimentorum id significant, uelut hoc ad portam: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse uirum.' {2,117} Idne consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in conficiendis uoluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inseruituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne uidemus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt uincla concordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi uidetur ei, qui sua causa commodauerit. maximas uero uirtutes iacere omnis necesse est uoluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum ualeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere. {2,118} Ac ne plura complectar--sunt enim innumerabilia--, bene laudata uirtus uoluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis uoluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod uos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, uel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen uerbo aerumnas etiam in deo nominauerunt. {2,119} elicerem ex te cogeremque, ut responderes, nisi uererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, uoluptatis causa gessisse diceres. Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen inuenire malo paratiores. Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos uiros, tum homines doctissimos. Recte, inquit, intellegis. Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos uexat. Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audiui, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum uidero. Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi. {3,0} LIBER TERTIVS. {3,1} Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror conuictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si uirtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eaue natam laetitiam quam grauitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque impediatur disputandi seueritas. {3,2} quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire uolumus, quoniam et uoluptas ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici possunt, qui uacuitatem doloris finem bonorum esse uoluerunt, nec uero ullum probetur summum bonum, quod uirtute careat, qua nihil potest esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de uoluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam uersuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt. {3,3} ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de uoluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi uidetur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile uel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam uerba parienda sunt inponendaque noua rebus nouis nomina. quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus uulgaris communisque non sit, multam nouitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum uocabula, quae in quaque arte uersentur. {3,4} itaque et dialectici et physici uerbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometrae uero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, uerbis tamen in docendo quasi priuatis utuntur ac suis. atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi uocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus uersatur, nominibus notauit nouis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est enim philosophia uitae, de qua disserens arripere uerba de foro non potest. {3,5} Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima nouauerunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inuentor fuit quam uerborum nouorum. quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non peruagatis inusitatis uerbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi uolunt, nos non modo non uinci a Graecis uerborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam ea uerba, quibus instituto ueterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus. {3,6} Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, uereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt, existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controuersiam diiudicabis, quae mihi fuit cum auunculo tuo, diuino ac singulari uiro. {3,7} nam in Tusculano cum essem uellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, ueni in eius uillam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum uenissem, M- Catonem, quem ibi esse nescieram, uidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis, in eo auiditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem uulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc uerbo in tam clara re utendum est, uidebatur. {3,8} quod cum accidisset ut alter alterum necopinato uideremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a uilla enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipse uenissem. Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus ueni ad uesperum. causa autem fuit huc ueniendi ut quosdam hinc libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu uillae delectari. est enim mihi magnae curae--quamquam hoc quidem proprium tuum munus est--, ut ita erudiatur, ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et aui eius memoria moueor--nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si uiueret--, et Lucullus mihi uersatur ante oculos, uir cum uirtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni uoluntate sententiaque coniunctus. {3,9} Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendauit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem uides. Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora ueniet paratior. Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus. {3,10} Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris? Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos hic sciebam esse, ueni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit. Quam uellem, inquit, te ad Stoicos inclinauisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter uirtutem in bonis ducere. Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, uideretur, non noua te rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio. Minime uero, inquit ille, consentit. quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraueris, et honestum ipsum quasi uirtutis lumen extinxeris et uirtutem penitus euerteris. {3,11} Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed uidesne uerborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esse communem? de quibus cupio scire quid sentias. Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos uiros, fortes, iustos, moderatos aut audiuimus in re publica fuisse aut ipsi uidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probauissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam uirtutis expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuuare arbitror neque firmare, quo meliores simus, sed ipsam deprauare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam uitam uirtute effici. quod si ita sit, cur opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque uirtutem non magno aestimandam putem. {3,12} Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his istud honestum non summum modo, sed etiam, ut tu uis, solum bonum uideri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod te uelle uideo, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere? Minime uero istorum quidem, inquit. cum enim uirtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum naturam sint, habere delectum, qui omnia sic exaequauerunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti nulla selectione uterentur, hi uirtutem ipsam sustulerunt. {3,13} Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti. Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo. {3,14} Quonam modo? inquam. si una uirtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum-- erit enim notius quale sit pluribus notatum uocabulis idem declarantibus--, id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, prauum, flagitiosum, foedum--ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus--, quid praeterea dices esse fugiendum? Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea breui responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam. Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit. {3,15} Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina nouarum * * non uidebantur, quae nunc consuetudo diuturna triuit; quid censes in Latino fore? Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam inuenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi uerbum e uerbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit uerbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus uerbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco uerbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit. {3,16} Bene facis, inquit, quod me adiuuas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subuenies, si me haerentem uidebis. Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere diuinius? Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal--hinc enim est ordiendum--, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conseruandum et ad suum statum eaque, quae conseruantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum uideantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam uoluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parui aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo. {3,17} in principiis autem naturalibus {3,diligendi sui} plerique Stoici non putant uoluptatem esse ponendam. quibus ego uehementer adsentior, ne, si uoluptatem natura posuisse in iis rebus uideatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti uidetur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumuis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas uel comprehensiones uel perceptiones uel, si haec uerba aut minus placent aut minus intelleguntur, katalÆceiw appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens ueritatem. id autem in paruis intellegi potest, quos delectari uideamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi inuenerint. {3,18} artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et uia. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia uidentur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pauoni, plumae uersicolores columbis, uiris mammae atque barba. {3,19} Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi uix potest, nec equidem eam cogito consectari. uerum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res uerba rapiunt; ita fit cum grauior, tum etiam splendidior oratio. Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici uidetur. istius modi autem res dicere ornate uelle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis uiri. {3,20} Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima diuisio: Aestimabile esse dicunt--sic enim, ut opinor, appellemus-- id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi éj¤an uocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum est officium--id enim appello kayƒkon--, ut se conseruet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. qua inuenta selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod uere bonum possit dici. {3,21} prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam uel notionem potius, quam appellant ¶nnoian illi, uiditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimauit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod žmolog¤an Stoici, nos appellemus conuenientiam, si placet,--cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum ui sua et dignitate expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum. {3,22} cum uero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia. Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, {3,sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet} huic in eius modi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in uita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum. {3,23} Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc uenerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem uiuendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae žrmÆ Graece uocatur, non ad quoduis genus uitae, sed ad quandam formam uiuendi uidetur data, itemque et ratio et perfecta ratio. {3,24} ut enim histrioni actio, saltatori motus non quiuis, sed certus quidam est datus, sic uita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conueniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katory‰mata, omnes numeros uirtutis continent. sola enim sapientia in se tota conuersa est, quod idem in ceteris artibus non fit. {3,25} Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit. tenere autem uirtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter honesta et turpia. {3,26} Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum --sentis enim, credo, me iam diu, quod tšlow Graeci dicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere--, cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae conuenienterque uiuere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate uiuere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam uitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis uerbis grauissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum breuia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum argumenta sic: {3,27} Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum uidetur? certe; quod enim efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo uides esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum. ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit. {3,28} Deinde quaero, quis aut de misera uita possit gloriari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam uitam, quod non possit nisi honestae uitae iure contingere. ita fit, ut honesta uita beata uita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de uita talis uiri rectissime dicetur. ita, si beata uita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. {3,29} Quid uero? negarine ullo modo possit quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem uirum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreuerit, non curare idque contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste uir altus et excellens, magno animo, uere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere uolumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae uitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate uiuere: honeste, id est cum uirtute, uiuere. {3,30} Nec uero ignoro uarias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum appello, in animo ponerent. quae quamquam uitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, qui uirtutem a summo bono segregauerunt, cum aut uoluptatem aut uacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putauerunt sine aliqua accessione uirtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas addiderunt,--his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum in animo atque in uirtute posuerunt. {3,31} sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia uiuere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, , ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere uisis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia? Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit uiuere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eueniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est conuenienter congruenterque naturae uiuere. {3,32} Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi §pigennhmatikÒn appellant; cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes uiolare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. uerum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a uirtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda. {3,33} Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset--»fšlhma enim sic appellemus--, motum aut statum esse dixit e natura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni peruenit. {3,34} hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria ui sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere ualet, non magnitudine. nam cum aestimatio, quae éj¤a dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria aestimatio uirtutis, quae genere, non crescendo ualet. {3,35} Nec uero perturbationes animorum, quae uitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci pãyh appellant--poteram ego uerbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conueniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt pãyow. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso uitiosa declarari uidetur {3,nec eae perturbationes ui aliqua naturali mouentur}. omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi ¾donÆn appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem uoluptariam. perturbationes autem nulla naturae ui commouentur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia leuitatis. itaque his sapiens semper uacabit. {3,36} Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae uirtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est tuenda sententia, maxime tamen his {3,Stoicis}, qui nihil aliud in bonorum numero nisi honestum esse uoluerunt. sed haec quidem est perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut quis umquam fuit aut auaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quouis uelit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo peruenire? {3,37} quam uero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moueantur quibusque de causis ea uersantur in caelo? quis autem tam agrestibus institutis uiuit, aut quis contra studia naturae tam uehementer obdurauit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine uoluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proaui mei, ceterorumque uirorum fortium atque omni uirtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur uoluptate? {3,38} quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo uidet eum, quem inpure ac flagitiose putet uiuere? quis non odit sordidos, uanos, leues, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda. {3,39} Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eueniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare uideatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e uitiis. quas enim kak¤aw Graeci appellant, uitia malo quam malitias nominare. {3,40} Ne tu, inquam, Cato, uerbis illustribus et id, quod uis, declarantibus! itaque mihi uideris Latine docere philosophiam et ei quasi ciuitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae uidebatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et uerborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quauis lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissime mihi uideris et ad consuetudinem nostrae orationis uitia posuisse contraria. quod enim uituperabile est per se ipsum, id eo ipso uitium nominatum puto, uel etiam a uitio dictum uituperari. sin kak¤an malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum uitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni uirtuti uitium contrario nomine opponitur. {3,41} Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius--est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae--Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controuersiam, sed nominum. mihi autem nihil tam perspicuum uidetur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam uerbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam uerborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate uiuendum, nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignum sit, compleri uitam beatam putent. {3,42} An uero certius quicquam potest esse quam illorum ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus tormentis conseruetur beata uita sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leuiore de causa, opinio facit, non natura, uim doloris aut maiorem aut minorem. {3,43} Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri uitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona uere appellemus, frequentia beatiorem uitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam uitam pertinet multitudo corporis commodorum. {3,44} etenim, si et sapere expetendum sit et ualere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui ualitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea uirtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter uidetur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio? {3,45} Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in diuitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea uia, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore uirtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas--sic enim appellemus eÈkair¤an--non fit maior productione temporis--habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur--, sic recta effectio--katÒryusin enim ita appello, quoniam rectum factum katÒryuma--, recta igitur effectio, item conuenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. {3,46} ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non uidetur optabilior nec magis expetenda beata uita, si sit longa, quam si breuis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte conuenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum conuenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora breuioribus anteponent. {3,47Nec uero satis acute dicunt: si bona ualitudo pluris aestimanda sit longa quam breuis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt ualitudinis aestimationem spatio iudicari, uirtutis oportunitate, ut uideantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse quam breuem. non uident alia breuitate pluris aestimari, alia diuturnitate. {3,48} itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse--isdem placere esse alium alio et sapientiorem itemque alium magis alio uel peccare uel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat ut uideat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad uirtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit. Haec mirabilia uideri intellego, sed cum certe superiora firma ac uera sint, his autem ea consentanea et consequentia, ne de horum quidem est ueritate dubitandum. sed quamquam negant nec uirtutes nec uitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant. {3,49} Diuitias autem Diogenes censet eam modo uim habere, ut quasi duces sint ad uoluptatem et ad ualitudinem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem facere eas in uirtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque, si uoluptas aut si bona ualitudo sit in bonis, diuitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam diuitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem mouent, cum diuitiae non sint in bonis, nulla ars diuitiis contineri potest. {3,50} quod si de artibus concedamus, uirtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod uirtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius uitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse uideamus. Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis uita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inueniretur, cum inter res eas, quae ad uitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil ualerent ad beate misereue uiuendum, aliquid tamen, quod differret, esse uoluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum. {3,51} quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in ualitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris uacuitate, ut gloriae, diuitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgmšnon, contraque quod époprohgmšnon nominauit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac nouis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius uis uerbi intellegatur, rationem huius uerbi faciendi Zenonis exponere. {3,52} Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim prohgmšnon), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in uita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, prohgmšna, id est producta, nominentur; quae uel ita appellemus--id erit uerbum e uerbo--uel promota et remota uel, ut dudum diximus, praeposita uel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in uerborum usu faciles esse debemus. {3,53} quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum uel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi édiãforon dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita. {3,54} recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius uim naturamque nihil pertinent. {3,55} Sequitur illa diuisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telikã dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus uerbis dicere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci poihtikã, alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam uolunt esse. nam quia sapientia est conueniens actio, est illo pertinenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, {3,id} efficiens dici potest. {3,56} Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et uultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut bona ualitudo. {3,57} De bona autem fama--quam enim appellant eÈdoj¤an, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam--Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus ego uehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educati uelle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam uiris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut liberis consultum uelimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum. {3,58} Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in iis rebus, quae neque in uirtutibus sunt neque in uitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in contrariis. {3,59} Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim uidemus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit {3,autem} etiam inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim addito 'iuste' fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque non dubium est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur uersari in iis, quae media dicamus. {3,60} Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e uita et in uita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in uita manere; in quo autem aut sunt plura contraria aut fore uidentur, huius officium est de uita excedere. ex quo apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e uita, cum beatus sit, et stulti manere in uita, cum sit miser. {3,61} nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae siue secunda siue contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi in uita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque uirtute retinetur in uita, nec iis, qui sine uirtute sunt, mors est oppetenda. et saepe officium est sapientis desciscere a uita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est conuenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis esse beate uiuere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum uitiorum ista uis non sit, ut causam afferant mortis uoluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in uita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e uita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei uitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse in uita manendum. {3,62} Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. neque uero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari uellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in bestiis uis naturae perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius uocem uidemur audire. quare perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli. {3,63} ex hoc nascitur ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum uideri. ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuuant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres uocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut uideatur monuisse ut caueret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec coniunctius homines. itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, ciuitates. {3,64} mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et ciuitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic uir bonus et sapiens et legibus parens et ciuilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit. nec magis est uituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa uox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur--quod uulgari quodam uersu Graeco pronuntiari solet--, certe uerum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum. {3,65} ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa solitudine uitam agere uelit ne cum infinita quidem uoluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse uelimus quam plurimis in primisque docendo rationibusque prudentiae tradendis. {3,66} itaque non facile est inuenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, uerum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro uitulis contra leones summa ui impetuque contendant, sic ii, qui ualent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad seruandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iouem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi uolumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem conuenit, cum ipsi inter nos uiles neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad ciuilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus. {3,67} Et quo modo hominum inter homines iuris esse uincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria. Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi ciuile ius intercederet, qui id conseruaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundoue communi non aduersatur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit. {3,68} Cum autem ad tuendos conseruandosque homines hominem natum esse uideamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens uelit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura uiuat, uxorem adiungere et uelle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque uitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo. {3,69} Ut uero conseruetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae »felÆmata et blãmmata appellant, communia esse uoluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, uerum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda--ita enim eÈxrhstÆmata et dusxrhstÆmata appello--communia esse uoluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia. {3,70} Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse uideamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime uero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque peruertere. etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur. {3,71} Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, uerum etiam nocere. nec uero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, grauissimeque et uerissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum uicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore. {3,72} Ad easque uirtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas uirtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neue umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac arte quemuis arbitrantur a uero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque uitiosa est, ars ea, quae tollit haec, uirtus nominata est. {3,73} physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui conuenienter naturae uicturus sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec uero potest quisquam de bonis et malis uere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et uitae etiam deorum, et utrum conueniat necne natura hominis cum uniuersa. quaeque sunt uetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere et sequi deum et se noscere et nihil nimis, haec sine physicis quam uim habeant--et habent maximam-- uidere nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura ualeat haec una cognitio potest tradere. nec uero pietas aduersus deos nec quanta iis gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest. {3,74} Sed iam sentio me esse longius prouectum, quam proposita ratio postularet. uerum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inueniri potest? quid posterius priori non conuenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si ullam litteram moueris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod moueri possit. {3,75} quam grauis uero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus uereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi--is enim est dictator--quam Sulla, qui trium pestiferorum uitiorum, luxuriae, auaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius diues quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire uoluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur-- animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis--, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte inuictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen uincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, {3,76} uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum uitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit; nam si beatus umquam fuisset, beatam uitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus uir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est uirtute diuinius? {4,0} LIBER QVARTVS. I. {4,1} Quae cum dixisset, finem ille. Ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide, itaque aut omittamus contra omnino uelle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; tam enim diligenter, etiam si minus uere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, uerum etiam exstructam disciplinam non est facile perdiscere. Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac noua lege uideam eodem die accusatori responderet tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? Quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. Quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio. {4,2} Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae uix intellegam. Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas. Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus uerbum nullum est, quod non intellegatur? Easdemne res? inquit, an parum disserui non uerbis Stoicos a Peripateticis, sed uniuersa re et tota sententia dissidere? Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit. Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. Quare ad ea primum, si uidetur; sin aliud quid uoles, postea. Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo. Ut placet, inquit, etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere. II.{4,3} Existimo, igitur, inquam, Cato, ueteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. Quorum fuit haec institutio, in qua animaduertas uelim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt; uniuersa enim illorum ratione cum tota uestra confligendum puto. {4,4} Qui cum uiderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas uirtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustituiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem - quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt -, easque ipsas uirtutes uiderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam uel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diuiserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam uidemus. {4,5} Quarum cum una sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, quae quasi stirps ets huius quaestionis. Qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a ueteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes uocabulis differebant, eum locum, quem ciuilem recte appellaturi uidemur, Graeci politiko/n, grauiter et copiose esse tractatum. III. Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! Quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut uestri etiam; sed uos squalidius, illorum uides quam niteat oratio. {4,6} Deinde ea quae requirebant orationem ornatam et grauem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! De iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, {4,de temperantia, de fortitudine} hominum non spinas uellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate uellent, enucleate minora dicere. Itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos uiros! Erat enim apud eos , ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. Nam quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controuersiam. Ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. {4,7} Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt aut noluerunt, certe reliquerunt. Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Itaque uides, quo modo loquantur, noua uerba fingunt, deserunt usitata. At quanta conantur! Mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! Incendi igitur eos, qui audiunt, uides. Quantam rem agas, ut Circeis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet? Quid? Ille incendat? Restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quae tu breuiter: regem, dictatorem, diuitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe: habes enim a rhetoribus; illorum uero ista ipsa quam exilia de uirtutis ui! Quam tantam uolunt esse, ut beatum per se efficere possit. Pungunt quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui uenerant. Res enim fortasse uerae, certe graues, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius. IV. {4,8} Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo mox, ut dixi, uidebimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. In his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. Res enim se praeclare habebat, et quidem in utraque parte. Quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum ualet, praetermissum est? Qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes diuidatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum uenerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid uerum sit in singulis, extrema conclusio est. {4,9 } Quanta autem ab illis uarietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus? Quid? Ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta sunt aut inuenta sunt? De quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam ueteres, quaedam omnino relicta. {4,10} Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inueniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. Nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, uestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et uia tradiderunt. Quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. Nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo ueniat, is, etiamsi, quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. Quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. Aliud est enim poëtarum more uerba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere. V.{4,11} Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et uestri, neque uero ob duas modo causas, quo modo Epicuro uidetur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui uideant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae uoluntas; cuius ad naturam apta ratio uera illa et summa lex a philosophis dicitur. {4,12} Inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus uoluptas,in qua una confectis rebus necessariis uacui negotiis honeste ac liberaliter possimus uiuere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.Cum autem quarerentur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura uideretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maximma autem re eodem modo, diuina mente atque natura mundum uniuersum et eius maxima partis administrari. Materiam uero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus. {4,13} Quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! Quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! Quam multae quamque de uariis rebus et causae, cur quidque fiat! Qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non uidetur fuisse mutandi nominis. Non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. Equidem etiam Epicurum, in physicis quidem, Democriteum puto. Pauca mutat uel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. Quod idem cum uestri faciant, non satis magnam tribuunt inuentoribus gratiam. VI. {4,14 } Sed haec hactenus. Nunc uideamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inuentoribus tamquam a parentibus dissentiret. Hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum {4,qui continet philosophiam} et quis a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone noui sit allatum. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam uiuere summum bonum esse dixissent, his uerbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi, uiuere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura euenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, conuenienter naturae uiuere. {4,15} Alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque seruantem uiuere. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est - quod katortwma dicebas - contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. Tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem uiuere. Hoc non est positum in nostra actione. Completur enim et ex eo genere uitae, quod uirtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque uita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei uirtus est. In sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum uidemus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. Itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu, quoque ordiebare, his prope uerbis exponitur: VII. {4,16} Omnis natura uult esse conseruatrix sui, ut et salua sit et in genere conseruetur suo. Ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuuarent in quibus ea numeretur in primis, quae est est uiuendi ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. Idemque diuiserunt naturam hominis in animum et corpus. Cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, uirtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, uirtutes quoque animi bonis corporis anteponebant. {4,17} Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse uellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuuaret eum ac contineret. Atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugis uirorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitia cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium uirtutum et originem et progressionem persecuti sunt. Ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. Varietates autem iniurasque fortunae facile ueteres philosophorum praeceptis instituta uita superabat. {4,18 } Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac uerecundiae particeps appetensque coniunctiorum hominum ad societatem animaduertentesque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est. VIII. {4,19} Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. Qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciuerit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conseruatricem sui dixerint, an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et saluum in suo genere et incolume uellet, an , cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte uitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et eorum uirtutes per se esse sumendas. An uero displicuit ea, quae tributa est animi uirtutibus tanta praestantia? An quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? Fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse. {4,20 } Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille ueri inuestigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. Quid enim peruersius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam ualetudinem, quam dolorum omnium uacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? Ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda. Ea denique omni uita, quae in una uirtute consisteret, illam uitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse, sed magis sumendam. Cumque ipsa uirtus efficiat ita beatam uitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant. IX. {4,21} O magnam uim ingenii causamque iustam, cur noua existeret disciplina! Perge porro. Sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia uitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad uirtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum uitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille uir, si sapiens non fuerit, nihil melius quam quiuis improbissimus nec beatius uixerit. Haec uidelicet est correctio philosophiae ueteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam. Quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem uitae grauiter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem uim tribueret, alia nomina inponentem, uerba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? {4,22} Patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? Haec reicienda esse, non fugienda? Nec misericordem iudicem esse oportere? In contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas uenisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, uenire, interfici, patriam amittere? An senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod eius uirtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque uirtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas uere dici potest? Quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? Praesertim cum, quod illi suis uerbis significent, in eo nihil nouetur, {4,de ipsis rebus nihil mutetur} eaedem res maneant alio modo. {4,23} Quid enim interest, diuitias, opes, ualitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? Itaque homo in primis ingenuus et grauis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi uidetur esse inanitas ista uerborum. X. {4,24} Sed ut proprius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. Quae sunt igitur communia uobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controuersiam ueniunt, de iis, si placet, disseramus. Mihi uero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. Quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora desidero. A mene tu? inquam. Sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. {4,25} Sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conseruemus nosmet ipsos. Hoc conuenit; sequitur illud, ut animaduertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, seruemus. Sumus igitur homines. Ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. Quem, si prima uera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. {4,26} Hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus uerbis, illi breuius secundum naturam uiuere, hoc iis bonorum uidebatur extremum. XI. Age nunc isti doceant, uel tu potius - quis enim ista melius? -, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste uiuere - id est enim uel e uirtute uel naturae congruenter uiuere - summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium. Quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint. {4,27} Quodsi non hominis summum bonum quaeremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus - liceat enim fingere aliquid eiusmodi, quo uerum facilius reperiamus -, tamen illi animo non esset hic uester finis. Desideraret enim ualitudinem, uacuitatem doloris, appeteret etiam conseruationem sui earumque rerum custodiam finemque, sibi constitueret secundum naturam uiuere. Quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, uel omnia uel plurima et maxima. {4,28} Cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas ualere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excelleret animus, sed ut nihil esse praeter animum uideretur. Uno autem modo in uirtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut ualitudo est. {4,29} Sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia ualde parua sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de uoluptate, quae minime sint uoluptates, eas obscurari saepe et obrui. Sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. Itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae. {4,30} Quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. Ut ei, qui iucunde uixerit annos decem, si aeque uita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo uita beata tollitur. Bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. Habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari uideantur interdum, cum ita dicant, si ad illam uitam, quae cum uirtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam uitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. {4,31} Hoc simile tandem est? Non risu potius quam oratione eiciendum? Ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret? At uero prauitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem leuet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat uultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali aduersario, dolore, depugnandum uideret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium. Deinde non quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum paruum, sed quid tale sit, ut expleat summam. Una uoluptas e multis obscuratur in illa uita uoluptaria, sed tamen ea, quamuis parua sit, pars est eius uitae, quae posita est in uoluptate. Nummus in Croesi diuitiis obscuratur, pars est tamen diuitiarum. Quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in uita beata; sint modo partes uitae beatae. XIII. {4,32} Atqui si, ut conuenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda. Quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate uiuendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter exiguitatem uix aut ne uix quidem appareant. Quid, de quo nulla dissensio est? Nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur, quod est ultimum rerum appetendarum. Omnis enim est natura diligens sui. Quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut uini aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? Quae autem natura suae primae institutionis oblita est? Nulla profecto , quin suam uim retineat a primo ad extremum. Quo modo igitur euenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quali obliuisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret? {4,33} Quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conseruabitur ut simile sit omnium naturarum illud ultimum, de quo quaeritur? Tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. Tale enim uisum est ultimum Stoicorum. {4,34} Quid dubitas igitur mutare principia naturae? Quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conseruando occupatum? Quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conseruent, quod in quaque optimum sit? Quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? Sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? Ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absoluere, huic est sapientia similis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. Hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absoluere. {4,35} Qualem igitur hominem natura inchoauit? et quod est munus, quod opus sapientiae? Quid est, quod ab ea absolui et perfici debeat? Si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse uirtute agere; rationis enim perfectio est uirtus; si est nihil nisi corpus, summa erunt illa: ualitudo, uacuitas doloris, pulchritudo, cetera. XIV. {4,36} Nunc de hominis summo bono quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere -, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem uirtute una contentus sit, sed appetat uacuitatem doloris. quam ob rem utique idem faciunt, ut si laeuam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at uero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem uacuam tutela reliquerunt. {4,37} Vos autem, Cato, quia uirtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum uirtutis splendore praestringitis. In omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore uacare opus est et ualere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in uirtute, laudatur. Itaque mihi non satis uidemini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. Non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit. Semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non deserat. {4,38} Itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura uitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut uitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat -, sed sic intellegamus - licet enim, ut uos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa si igitur illa cultura uitium in uite insit ipsa, cetera, credo, uelit, quae ad colendam uitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus uitis partibus praeferat statuatque nihil esse mellus in uite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratío est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae hulus tutelae subiciantur. {4,39} Itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita uitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim. Naturalem enim appetitionem, quam uocant o)rmh)n , itemque officium, ipsam etiam uirtutem tuentem uolunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. Cum autem ad summum bonum uolunt peruenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent. XV. {4,40} At enim iam dicitis uirtutem non posse constitui, si ea, quae extra uirtutem sint, ad beate uiuendum pertineant. Quod totum contra est. introduci enim uirtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur ad summam. Nam si +omnino nos+ neglegemus, in Aristonea uitia incidemus et peccata obliuiscemurque quae uirtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli leuitate aberrabimus. Duarum enim uitarum nobis erunt instituta capienda. Facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent uera, coniungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta sint, quo nihil potest esse peruersius. {4,41} Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui uirtus nullo modo potesti nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam pertinentia tenebit. Quaesita enim uirtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. At, illa, ut uobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conseruaret in ea natura, in qua ortus esset. Nondum autem explanatum satis, erat, quid maxime natura uellet. Explanetur igitur. Quid ergo aliud intellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur? In qua si nihil est praeter rationem, sit in una uirtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. Ergo id est conuenienter naturae uiuere, a natura discedere. {4,42} Ut quidam Philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diuiniora uidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum uirtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter uirtutem ipsam uiderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere. XVI. {4,43} Itaque mihi uidentur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste uiuere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui uirtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid. Quodcumque in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior, quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una uirtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, uincunt Aristonem; quod autem ea, quae ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. Ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam uidentur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam uitam pertinere, rursus naturam relinquunt. {4,44} Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. Nunc reliqua uideamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid uis aut nos iam longiores sumus. Neutrum uero, inquit ille. Nam et a te perfici istam disputationem uolo, nec tua mihi oratio longa uideri potest. {4,45} Optime, inquam. Quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium uirtutum auctore, de uirtutibus disputare? Sed primum illud uide, grauissimam illam uestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum honesteque uiuere bonorum finem, communem fore uobis cum omnibus, qui in una uirtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse uirtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos nominaui. Mihi autem aequius uidebatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat, a communibus initiis progredientem uidere ubi primum insisteret et unde causa controuersiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis. XVII. {4,46} Minime uero illud probo, quod, cum docuistis, ut uobis uidemini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta is et accommodata naturae, quorum ex selectione uirtus possit existere. Non enim in selectione uirtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid adquireret. Nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. Videsne ut, quibus summa est in uoluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? Sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. Vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principlum nascatur non reperietis. {4,47} Hoc igitur quaerentes omnes, et ii, qui quodcumque in mentem ueniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et uos ad naturam reuertemini. Quibus natura iure responderit non esse uerum aliunde finem beate uiuendi, a se principia rei gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter uirtutes et uitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in uirtute aut uitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam uitam nullum momentum cetera haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret; quasi uero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret! {4,48} Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognitio summo bono reuerti se ad naturam, ut ex ea petant agendi principium, id est officii? Non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda, sed ab iis et appetitio et actio commouetur. XVIII. Nunc uenio ad tua illa breuia, quae consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil potest breuius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum. 0 plumbeum pugionem! Quis enim tibi primum illud concesserit? - quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est, omne honestum est - {4,49} Quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumue similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia non dabit, quippe qui ualitudinem, uires, diuitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita non sola uirtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus uirtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino uirtutem a bonorum fine segregauerunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri uolunt? {4,50} Iam autem Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem genere non sit? Placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod uelis? Iam ille sorites , quo nihil putatis esse uitiosius: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus. Sed ego in hoc resisto; eodem modo is enim tibi nemo dabit, quod, expetendum sit, id esse laudabile. Illud uero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam uitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. {4,51} Dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui uirtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. Si enim uirtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici uix possit, et beatus esse poterit uirtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter uirtutem nihil in bonis esse ducendum. Illi autem, quibus summum bonum sine uirtute est, non dabunt fortasse uitam beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam uoluptates faciunt interdum gloriosas. XIX. {4,52} Vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuuent. Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, uitam nostram, consilia, uoluntates, non uerba corrigi. Quis enim potest istis, quae te, ut ais, delectant, breuibus et acutis auditis de sententia decedere? Nam cum expectant et auent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. Haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam uenerat. {4,53} Tu autem negas fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. Cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et uix ferendum putabit? Ex rebus enim timiditas, non ex uocabulis nascitur. Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. Utrum igitur tibi litteram uideor an totas paginas commouere? Ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conseruatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas -, tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant. {4,54} In prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam uirtutem uocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec uirtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. Recte dicis; negare non possum. Sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, uera esse non possint. {4,55} Docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. Ita fit illa conclusio non solum uera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc: igitur ne illud quidem. Sic consequentibus uestris sublatis prima tolluntur. Quae sequuntur igitur? Omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici uiderentur, considerata minus probabantur. Sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa ueritas clamabat quodam modo non posse adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret, nihil interesset. XX. {4,56} Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos -, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura uerba uersare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona, non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem uiuere. Peccata autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. Iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent peruenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi. {4,57} Hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat idem, quod ceteri. Nec uero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant. Quid igitur uoluit sibi, qui illa mutauerit? Saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimauisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere is uideretur. Quid? de ipsa beata uita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? Negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret. Totamque eam in una uirtute ponitis; cumque omnis controuersia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. Quorum si neutrum est, opera danda est, ut uerbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus. {4,58} Num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, uerbis illi commodius utantur? Videamus igitur sententias eorum, tum ad uerba redeamus. XXI. Dicunt appetitionem animi moueri, cum aliquid ei secundum naturam esse uideatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae uoluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. Ex ea quae sint apta, ea bonesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturale nominantur, quae coniuncta cum honestis uitam beatam perficiunt et absoluunt. {4,59} Omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. Sed si duo honesta proposita sint, alterum cum ualitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. Sed tamen tantam uim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoueri possit ex eo, quod rectum esse decreuerit, omniaque, quae dura, difficilia, aduersa uideantur, ea uirtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas quidem nec contemnendas - quid enim esset in uirtute tantum? -, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam beate aut secus uiuendi. {4,60} Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, uitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut grauissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem uitam eam solam, quae cum uirtute degatur. XXII. Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. Nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis uerbis ipsas res conferamus. Nec hoc ille non uidit, sed uerborum magnificentia est et gloria delectatus. Qui si ea, quae dicit, ita sentiret, ut uerba significant, quid inter eum et uel Pyrrhonem uel Aristonem interesset? Sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, uerbis discrepare? {4,61} Quid, si reuiuiscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? 'Nos cum te, M- Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum uirum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognouerat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum mouerent. Tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis uerbis ea tenebas? sin te auctoritas commouebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? Praesertim cum in re publica princeps esse uelles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, praecepta sunt, omniumque rerum publicarum reetionis genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores ciuitatum perscripsimus. Eloquentiae uero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audimus ualere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses!' Ea cum dixissent, quid tandem talibus uiris responderes? {4,62} Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictauisses, uel potius paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi. XXIII. Atque, si uerum respondere uelles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animaduertisse, quas res illi propter antiquitatem parum uidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse grauius et fortius, quippe qui primum ualitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit ualere, sed quia sit non nihilo aestimandum - neque tamen pluris {4,quam} illis uidetur, qui illud non dubitant bonum dicere -; hoc uero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste uiueret, si idem etiam bene ualeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore uitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque uir bonus 'multis modis' esset, ut Ennii Alcmaeo, 'círcumuentus mórbo, exilio atque inopia'. {4,63} Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam uitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea uita sit, sed quod ad naturam accommodatior. Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc uidelicet uiderunt, illos autem id fugerat superiores, qui arbitrabantur homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre uiuerent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti. {4,64} Atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. Quis enim ignorat, si plures ex alto emergere uelint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? Nihil igitur adiuuat procedere et progredi in uirtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam peruenerit, quoniam in aqua nihil adiuuat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum uidebat sapientiam, aeque caecum animo ac Phalarim fuisse? XXIV. {4,65} Ista similia non sunt, Cato, in quibus quamuis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse uelis, donec euaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, ac si ita futuri semper essent. Illa sunt similia: hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; hi curatione adhibita leuantur in dies, ualet alter plus cotidie, alter uidet. His similes sunt omnes, qui uirtuti student leuantur uitiis, leuantur erroribus, nisi forte censes Ti. Gracchum patrem beatiorem fuisse quam fillum, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter euertere. Nec tamen ille erat sapiens - quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde? -; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in uirtute processerat. {4,66} Conferam auum tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere, aequalí? Quae hic rei publicae uulnera inponebat, eadem ille sanabat. Si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit. Leuatio igitur uitiorum magna fit in iis, qui habent ad uirtutem progressionis aliquantum. {4,67} Vestri autem progressionem ad uirtutem fieri, aiunt, leuationem uitiorum fieri negant. at quo utantur homines acuti argomento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; ad uirtutis autem summam accedere nihil potest; ne uitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt uirtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? Atqui hoc perspicuum est, uitia alia {4,in} aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. Vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, dubiis perspicua conamini tollere. {4,68} Itaque rursus eadem ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim propterea uitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem uos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est uitia non esse omnium paria, finis bonorum uobis mutandus est. Teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse uerum. XXV. Quae est igítur causa istarum angustiarum? Gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. Cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura ualitudinis, diligente rei familiaris, adininistratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia uitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno uultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chryippo. Ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait Accius, 'malitiae' natae sunt. {4,69} Quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu omni et discrimine remoto, quae esse poterant rebus omnibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his angustiis ista euaserunt deteriora quam Aristonis. Illa tamen simplicia, uestra uersuta. Roges enim Aristonem, bonane ei uideantur haec: uacuitas doloris, diuitiae, ualitudo; neget. Quid? quae contraria sunt his, malane? Nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem uerbis. Admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo uitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, ualeamus aegrine simus, uacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Viues, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque uisum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis. {4,70} Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque ea ratione ullo modo posse uiui; se dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. {4,71} Idem adhuc; audi. Reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eiusmodi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia uelis, alia nolis, alia non cures. - At modo dixeras nihil in istis rebus esse, quod interesset. - Et hunc idem dico, inquieta sed ad uirtutes et ad uitia nihil interesse. XXVI. {4,72} - Quis istud, quaeso, nesciebat? uerum audiamus. - Ista, inquit, quae dixisti, ualere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na , Latine autem p r o d u c t a - sed p r a e p o s i t a aut p r a e c i p u a malo, sit tolerabilius et mollius -; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello m a l a, sed, si libet, r e i e c t a n e a. Itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, b o n a appellare, quae autem contra, m a l a. Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone uerbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, uerbis discrepare? cur igitur, cum de re conueniat, non malumus usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si malum dixero. {4,73} Facete M- Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: 'Quid enim?' aiebat. 'Bonum negas esse diuitias, praeposìtum esse dicis? Quid adiuuas? auaritiamne minuis? Quo modo? Si uerbum sequimur, primum longius uerbum praepositum quam bonum'. - Nihil ad rem! - 'Ne sit sane; at certe grauius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum uidetur.' Itaque dicebat plus tribui diuitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse diuitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus uerbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, uir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt. XXVII. {4,74} Nam ex eisdem uerborum praestrigiis et regna nata uobis sunt et imperia et diuitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. Solum praeterea formosum, solum liberum, solum ciuem, omnia contraria, quos etiam insanos esse uultis. Haec para/doca illi, nos a d m i r a b i l i a dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? Conferam tecum, quam cuique uerso rem subicias; nulla erit controuersia. Omnia peccata paria dicitis. Non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his de rebus, cum L- Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata paria. {4,75} - Quonam modo? - Quia nec honesto quic quam honestius nec turpi turpius. - Perge porro; nam de isto magna dissensio est. Illa argumenta propria uideamus, cur omnia sint paria peccata. - Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum ita contenta neruis sit, ut concentum seruare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur. - Hic ambiguo ludimur. Aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint. Illud non continuo, ut aeque incontentae. Collatio igitur ista te nihil iuuat. Nec enim, omnes auaritias si aeque auaritias esse dixerimus, sequetur ut etiam aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. {4,76} Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum nauem euertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui seruum iniuria uerberat. - Hoc non uidere, cuius generis onus nauis uehat, id ad gubernatoris artem nil pertinere! Itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! At quid inter parentem et seruulum intersit, intellegi et potest et debet. Ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. Et si in ipsa gubernatione neglegentia est nauis euersa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus uolumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique artificio praesunt, debent habere. Ita ne hoc quidem modo paria peccata sunt. XVIII. {4,77} Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem uitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi uero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse uitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L- Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaeuolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresue sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora! {4,78} Itaque - iam enim concludatur oratio - hoc uno uitio maxime mihi premi uidentur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad uiuendum accommodatarum natura profectam? Ita cum ea uolunt retinere, quae superiori sententiae conueniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, uerba.tenent mordicus. Quae rursus dum sibi euelli ex ordine nolunt, horridiores euadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus. {4,79} Quam illorum tristitiam atque asperitatem fugiens Panaetius nec acerbitatern sententiarum nec disserendi spinas probauit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. Quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et aduesperascit et mihi ad uillam reuertendum est, nunc quidem hactenus; uerum hoc idem saepe faciamus. {4,80} Nos uero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? Et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi quod uerbis aliter utamur, mihi autem uestrorum nihil probari. Scrupulum, inquam, abeunti; sed uidebimus. Quae cum essent dicta, discessimus. {5,0}LIBER QVINTVS. I. {5,1} Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum M-Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum uocatur, unaque nobiscum Q. frater et T.Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis uacuus esset. Itaque ad tempus ad Pisonem omnes. Inde sermone uario sex illa a Dipylo stadia confecimus. Cum autem uenissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam uolueramus. {5,2} Tum Piso: Naturane nobis hoc, inquìt, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca uídeamus, in quibus memoria dignos uiros acceperimus multum esse uersatos, magis moueamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus? Velut ego nunc moueor. Venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum uidentur in conspectu meo ponere. Hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam uidemus. Equidem etiam curiam nostram - Hostiliam dico, non hanc nouam, quae minor mihi esse uidetur, posteaquam est maior - solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum uero in primis auum cogitare; tanta uis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina. {5,3} Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo uenientem conuertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos uersabatur, quem scis quam admirer quemque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc uenientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca requirentis species quaedam commouit, inaniter scilicet, sed commouit tamen. Tum Pomponius: At ego, quem uos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed ueteris prouerbii admonitu uiuorum memini, nec tamen Epicuri licet obliuisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis habent. II. {5,4} Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari uidetur, et fortasse suo iure. Ita enim se Athenis collocauit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen uideatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc uenire, ut acrius aliquanto et attentius de claris uiris locorum admonitu cogitemus. Scis enim me quodam tempore Metapontum uenisse tecum neque ad hospitem ante deuertisse, quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi uitam ediderat, sedemque uiderim. Hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum uirorum, tamen ego illa moueor exhedra. Modo enim fuit Carneadis, quem uidere uideor - est, enim nota imago -, a sedeque ipsa tanta ingenii, magnitudine orbata desiderari illam uocem puto. {5,5} Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. An eum locum libenter inuisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum alunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret uoce uincere. Modo etiam paulum ad dexteram de uia declinaui, ut ad Pericli sepulcrum accederem. Quamquam id quidem, infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia uestigium ponimus. {5,6} Tum Piso: Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos uiros spectant, ingeniosorum sunt; sin tantum modo ad indicia ueteris memoriae cognoscenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos nouisse uis, imitari etiam uelis. Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut uides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est. Tum ille amicissime, ut solebat: Nos uero, inquìt, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, uel ut te imitetur, quem amat, uel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius. Sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es? Mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle uideris attendere. Tum ille timide uel potius uerecunde: Facio, inquit. equidem, sed audistine modo de Carneade? Rapior illuc, reuocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem audiamus. III. {5,7} Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit sic abire, cum hic assit - me autem dicebat -, tamen audebo te ab hac Academia noua ad ueterem illam uocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii soli numerantur, qui Academici uocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici ueteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. Ad eos igitur conuerte te, quaeso. ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia. omnis sermo elegans sumi potest, tum uarietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. Ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. Ut ad minora ueniam, mathematici, poëtae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt. {5,8} Atque ego: Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te opportune facta mentio est. Studet enim meus is audire Cicero quaenam sit istius ueteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia. Censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho uideamus exquirere. Et ille ridens: Age, age, inquit, - satis enim scite me nostri sermonis principium esse uoluisti - exponamus adolescenti,. Si quae forte - possumus. Dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. Sed ne, dum huic obsequor, uobis molestus sim. Mihi, inquam, qui te id ipsum rogaui? Tum, Quintus et Pomponius cum idem se uelle dixissent, Piso exorsus est. Cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne uideatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo. IV. {5,9} Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut breuissime potuit, paulo ante dictum. Sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae, disserendi altera, uiuendi tertia. Natura sic ab iis inuestigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poëtice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se inuestigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt. {5,10} Persecutus est Aristoteles animantium omnium ortus, uictus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; qua ex cognitione facilior facta est inuestigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret. {5,11} Cum autem tertia pars bene uiuendo praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad priuatae uitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. Omnium fere ciuitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognouimus. Cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem {5,esse} conueniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet. Vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta. In contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat uitae simillima, sapiente uisa est dignissima. Atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio. V. {5,12} De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod e)cwteriko/n appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere uidentur, nec in summa tamen ipsa aut uarietas est ulla apud hos quidem, quos nominaui, aut inter ipsos dissensio. sed cum beata uita quaeratur idque sit unum, quod philosophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus aduersis, in eo non numquam uariari inter eos et dubitari uidetur. quod maxime efficit Theophrasti de beata uita liber, in quo multum admodum fortunae datur. Quod si ita se habeat, non possit beatam praestare uitam sapientia. Haec mihi uidetur delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam uirtutis uis grauitasque postulat. Quare teneamus Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non uideo, cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in uirtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. {5,13} Simus igitur contenti his. namque ii horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse uideantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se uoluit; in quo etsi est magnus, tamen noua pleraque et perpauca de moribus. huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis ielunior. Concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur, a magno philosopho, grauitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. {5,14} Praetereo multos, in bis doctum hominem et suauem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum ením bonum exposuit uacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari uoluit antiquos, et quidem est grauitate proximus, et redundat oratio, ac tamen is quidem in patriis institutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem uacuitatem doloris. Hic quoque suus est de summoque bono dissentiens dici uere Peripateticus non potest. Antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi uidetur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli fuisse et Polemonis docet. VI. {5,15} Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum uelit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus síue praetermissum siue ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquíd. summum autem bonum si ignoretur, uiuendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. Cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inuenta uitae uia est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, quo quodque referatur; {5,16} ex quo, id quod omnes expetunt, beate uiuendi ratio inueniri et comparari potest. Quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda diuisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. Ille igitur uidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. Nihil opus est exemplis hoc facere longius. Est enim perspicuum nullam artem ipsam in se uersari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina ualitudinis, nauigationis gubernatio, sic uiuendi ars est prudente, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam. {5,17} Constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia uersaretur et quod assequi uellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se inuitaret et alliceret appetitum animi, quem o)rmh/n Graeci uocant. Quid autem sit, quod ita moueat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. Totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sít extremum et ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima inuitamenta naturae; quo inuento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur. VII. Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. Vacuitatem doloris alii censent primum ascitam et primum declinatum dolorem. {5,18} Ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conseruationemque omnium partium, ualitudinem, sensus integros, doloris uacuitatem, uiris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi uirtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid sit, quo primum natura moueatur uel ad appetendum uel ad repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino offícium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid referri, ut illa prudente, quam artem uitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua uersetur, a qua totius uitae, ducat exordium. {5,19} Ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moueatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum is sit, facere omnia {5,aut} uoluptatis causa, etiam si eam non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. Ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. Alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad uoluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda. {5,20} Expositis iam igitur sex de summo bono sententìis trium proximarum hi principes: uoluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. Superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque uehementer. Nam uoluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. Ne uitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putauit, nisi etiam euitare posset. at uero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt. VIII. {5,21} Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae. Iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec uero plures, si penitus rerum naturam uideas, esse potuerunt. Nam aut uoluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris uacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Perìpateticos nominauimus. sed quoniam non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, uoluptatem semouendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de uacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de uoluptate. {5,Quando igitur et de uoluptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra uoluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra uacuitatem doloris.} {5,22} Nec uero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. Quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id uacet honestate, nec officia nec uirtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. Coniunctio autem cum honestate uel uoluptatis uel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti uult, id efficit turpe. Ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera uersetur in leuissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. Hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod agimus; de illis, cum uolemus. {5,23} Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant eu)qumi/an , eo separanda fuit ab hac disputatione, quia {5,ista animi tranquillitas} ea ipsa est beata uita; quaerimus autem, non quae sit, sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circum scripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. Nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et maiorum ab eo proficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil {5,quod non} aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inuentionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum ualeat necesse est. ergo instituto ueterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium. IX. {5,24} Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut conseruet, quod hic ei primus ad omnem uitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conseruet atque ita sit affectum. Ut optime, secundum naturam affectum esse possit. Hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. Cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria. Ergo omni animali illud, quod appetiti positum est in eo, quod naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam uiuere sic affectum, ut optime is affici possit ad naturamque accommodatissime. {5,25} Quoniam autem sua cuiusque animantìs natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur - nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis -, sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret. {5,26} Quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam uiuere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia uersentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam uiuere, sed naturas esse diuersas, ut aliud equo sit e natura, aliud boui, aliud homini. et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur. In quibus uidemus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad uiuendum crescendumque ualeant, ut {5,in} suo genere perueniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse seruatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura uigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam uiuere, quod ita interpretemur: uiuere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente. {5,27} Haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, uos ignoscetis. Huius enim aetati {5,et huic} nunc haec primum fortasse audientis seruire debemus. Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamuis ad aetatem recte isto modo dicerentur. X. Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum dirigere. Quod quamquam dubitationem non habet - est enim in fixum in ipsa natura comprehenditur{5,que} suis cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere uelit, non audiatur -, tamen, ne quid praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. {5,28} Etsi qui potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? Res enim concurrent contrariae. Nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia - sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. Necesseque est, si quis sibi ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio uitae est euersio. Neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decreuit tantisper se minus iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est. {5,29} Sed alii dolore mouentur, alii cupiditate, iracundia etiam multi effetuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. Et qui ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri uellent, nec uero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. Eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, uitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. {5,30} Nec uero id satis est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui,quo modo se habeat, nihil sua censeat inte resse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in lis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus nihil nostra arbitrabimur interesse. XI. Atque etiam illud si qui dicere uelit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea uia diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in uirtutibus dicitur, quomodocumque dicitura intellegi tamen, quid dicatur potest, in nobìsmet autem ipsis {5,ne} intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, uerbi gratia propter uoluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus. {5,31} Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, non modo carum sibi quemque, uerum etiam uehementer carum esse? Quis est enim aut quotus quisque, cui, mora cum adpropinquet, non 'refugiat timido sanguen átque exalbescát metu'? Etsi hoc quidem est in uitio, dissolutionem naturae tam ualde perhorrescere - quod item est reprehendendum in dolore -, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argomenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura. Nec uero dico eorum metum mortis, qui, quia priuari se uitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in paruis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuuius, 'quíbus abest, ad praécauendum intéllegendi astútia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. {5,32} Quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreuerit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moueatur? Maxime autem in hoc quidem genere uis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut uiuant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam uidemus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen uitam aucupio, 'sagittarum configebat tardus celeres, stans uolantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat. {5,33} De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit siue enim, ut doctissimis uiris uisum est, maior aliqua causa atque diuinior hanc uim ingenuit, siue hoc ita fit fortuito, uidemus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus ualida seruari, quod contingit animalibus sensuum distrìbutione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod uelint, ac uel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. Nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur grauissimi philosophi initium summi boni a natura petiuerunt et illum appetitum rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putauerunt omnibus, quia continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt. XII. {5,34} Deinceps uidendum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. Id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. Deinde id quoque uidemus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota bominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam uis rationis et cognitionis et scientiae uirtutumque omnium. Iam quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus, comparandam et cognitionem habent faciliorem. Itaque ab his ordiamur. {5,35} Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint hominis intellegatur. Sed certe opus est ea ualere et uigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumue sit; id enim natura desiderat. Est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et deprauatione quadam aut motu statuue deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuena naturam odisse uideatur. Quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales proteruorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi uitio id eueniat, tamen in corpore immutari hominis natura uideatur. {5,36} Itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam uidentur. Iam uero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de uirtutibus nulla desit. Atque in sensibus est sua cuiusque uirtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. XIII. Animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt uirtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non uoluntariae, alterum autem earum, quae in uoluntate positae magis proprio nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. Prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque uirtutes qui habent, ingeniosi uocantur. Alterum autem genus est magnarum uerarumque uirtutum, quas appellamus uoluntarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis. Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid hominis natura postulet. {5,37} Ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore perfecta uelimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene uiuendum momenta maxima. Nam cui proposito sit conseruatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras suo genere laudabiles. Ea enim uita expetitur, quae sit animi corporisque expleta uirtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. Quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et per se ipsae appetantur. {5,38} Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent dignitatis, ut optimae cuiusque partìs, quae per se expetatur, uirtus sit expetenda maxime. Ita fiet, ut animi uirtus corporis uirtuti anteponatur animique uirtutes non uoluntarias uincant uirtutes uoluntariae, quae quidem proprie uirtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est, in homine diuinius. Etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut multo secus, earum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum uideatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret. XIV. Sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile uirtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam uidemus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua uirtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant. {5,39} Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. itaque et 'uiuere' uitem et 'mori' dicimus arboremque et 'nouellan' et 'uetulam' et 'uigere' et 'senescere'. Ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae uites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur. Et nunc quidem quod eam tuetur, ut de uite potissimum loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum magna uis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur. {5,40} At uero si ad uitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moueatur, quid facturam putas? An ea, quae per uinitorem antea consequebatur, per se ipsa curabit? Sed uidesne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur - sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem fínem habebit, quem cultor eius habebat, sed uolet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit, uiuere. Ita similis erit ei finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non sensus modo ei sit datus, uerum etiam animus hominis? Non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? Sic, quod est extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perueniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta. XV. {5,41} Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae uis et totius esset naturae et partium singularum, continuo uideret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quasi expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. Nunc uero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. Progredientibus autem aetatibus sensim tardeue potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salui atque integri esse possimus. Cum autem dispicere coepimus et sentire quid, simus et quid animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus. {5,42} Quam similitudinem uidemus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commouenti deinde suo quaeque appetitu mouetur. serpere anguiculos, nare anaticulas, euolare merulas, cornibus uti uidemus boues, nepas aculeis. Suam denique cuique naturam esse ad uiuendum ducem. Quae similitudo in genere etiam humano apparet. Parui enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. Cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. Deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari uolunt animaduertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos uident, uolunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum is aequalibus decertant, si uicerunt, efferunt se laetitia, uicti debilitantur animosque demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est. {5,43} Est enim natura sic generata uis hominis, ut ad omnem uirtutem percipiendam facta uideatur, ob eamque causam parui uirtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina mouentur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis uírtutis quasi germen efficitur. Nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris uirtutum quasi scintillas uidemus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perueniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente uis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem naturae uim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum inchoata. XVI. {5,44} Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus quid ea postulet peruidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine uideretur, idcirco assignatum est deo. Iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. Cognitio autem haec est una nostri, ut uim corporis animique norimus sequamurque eam uitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum is sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe uniuersum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas. {5,45} In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis uoluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. Utrum enim sit uoluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem uidetur, non explet bona naturae uoluptas, iure praetermissa est; sin autem est in ea, quod quidam uolunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si uoluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum corporis neque eam constitutìonem summi boni, quae est proposta, mutauerit. XVII. {5,46} Et adhuc quidem ita nobis progresso ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque uis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte moueamur. Atque ut a corpore ordiar, uidesne ut, si quae in membris praua aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines? Ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis uitium aut quam minimum appareat? Multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, uerum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam reuertatur? Etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, quod uniuersum propter se expetatur. {5,47} Quid? In motu et in statu corporis nihil inest, quod animaduertendum esse ipsa natura iudicet? Quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui uultus in quoque sit? Nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? Nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu uidentur naturae legem et modum contempsisse? Et quoniam haec deducuntur de corpore quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? Nam si prauitatem inminutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? Et si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? Atque etiam ualítudinem, uires, uacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus uult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut, caret uiribus. XVIII. {5,48} Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae. Tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento inuitata rapiatur. Videmusne ut pueri ne uerberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem uel famem et sitim perferant? quid uero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne uidemus eos nec ualitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, uoluptatem? {5,49} {5,Ut} mihi quidem Homerus huius modi quiddam uidisse uideatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. neque enim uocum suauitate uidentur aut nouitate quadam et uarietate cantandi reuocare eos solitae, qui praeteruehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim inuitant Ulixem - nam uerti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum -: 0 decus Argolicum, quin puppim flectìs, Ulixes, Auribus ut nostros possis agnoscere cantus! Nam nemo haec umquam est transuectus caerula cursu, Quin prìus adstiterit uocum dulcedine captus, Post uariis auido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus peruenerit oras. Nos graue certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Troiae diuino numine uexit, Omniaque e latis rerum uestigia terris. Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus uir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse carìorem. Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci uero maiorum rerum contemplatione ad cupìditatem scientiae summorum uirorum est putandum. XIX. {5,50} Quem enim ardorem studii censetis fuìsse in Archimede, qui dum in puluere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum uidemus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem uidemus ultimas terras esse peragratas. quae qui non uident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum amauerunt. Atque hoc loco, qui propter animi uoluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant. {5,51} Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? Ipsi enim quaeramus a nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum nos moueant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, praetermissa repetimus, inchoata persequimur. Nec uero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo uoluptatem. {5,52} Quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum uoluptate legimus? quid, cum uolumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia? Maximeque eos uidere possumus res gestas audire et legere uelle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. Quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, inuitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moueamur. {5,53} Ac ueteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit uita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium uitae cultum aut paraturn requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae uitae istam esse oblectationem uidemus, sed etiam leuamentum miseriarum. itaque multi, cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exillo dolorem suum doctrinae studiis leuauerunt. {5,54} Princeps huius ciuitatis Phalereus Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream contulit. Qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moueri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et is medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. Itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi. Facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam uígillas suscipere soleamus. XX. {5,55} Sunt autem etiam clariora uel plane perspicua minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet in homine sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. Facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. Quamquam enim uereor, ne nimius in hoc genere uidear, tamen omnes ueteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae uoluntatem posse cognoscere. Videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint. cum uero paulum processerunt, lusionibus uel laboriosis delectantur, ut ne uerberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. Itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis uelimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. {5,56} Quin etiam inertissimos homines nescio qua singolari segnitia praeditos uidemus tamen et corpore et animo moueri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alueolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquem requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et uagos a natura sibi tributos requirunt. {5,57} Itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in uita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis uesci uoluptatibus. Nam aut priuatim aliquid gerere malunt aut, qui attore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. Qua in uita tantum abest ut uoluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, uigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis diuina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec uoluptatem requirentes nec fugientes laborem. Nec uero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut inuestigationem nouarum. Quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti níhil abiectum, nihil humile cogitant; tantaque est uis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut uoluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates contenere uideamus. XXI. {5,58} Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem uidetur et iis, quorum nunc in ratione uersamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque uirtutes et actiones uirtutibus congruentes, quae uno uerbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. Omnium enim rerum principia parua sunt, sed suis progressionibus usa augentur nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas ac mollitia quaedam, ut nec res uidere optimas nec agere possint. Virtutis enim beataeque uitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. Praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam uerasque opiniones assequi possit'. Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dietum est nunc de maioribus consequentibusque uideamus. {5,59} Natura igitur corpus quidem bominis sic et genuit et formauit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et aduenticiis uteretur. Animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornauit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent; quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. Etsi dedit talem mentem, quae omnem uirtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias paruas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa uirtutis. Sed uirtutem ipsam inchoauit, nihil amplius. {5,60} Itaque nostrum est - quod nostrum dico, artis est - ad ea principia, quae accepimus. Consequentia exquirere, quoad sit id, quod uolumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut uix cogitari possit quid intersit. Itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad uirtutem et ad eas actiones, quae uirtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. Quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur rerum uocabulis, quaeque cuiusque uis et natura sit mox uidebimus. XXII. {5,61} Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. Indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. Quanta studia decertantium sunt! Quanta ipsa certamina! Ut illi efferuntur laetitia, cum uicerunt! ut pudet uictos! Ut se accusari nolunt! Quam cupiunt laudari! Quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! Quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! Atque ea in optima quaque indole maxime apparenti in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur. {5,62} Sed haec in pueris; expressa uero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimile homini. Qui non moueatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? Quis est, qui non oderit libidinosam, proteruam adolescentiam? Quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? Quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? Quis &suae> urbis conseruatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? Cui Tubuli nomen odio non est? Quis Aristidem non mortuum diligit? an obliuiscimur, quantopere in audiendo in legendoque moueamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum cognoscimus? {5,63} Quid loquor de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? Qui clamores uulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero: 'Immo enimuero ego sum, inquam, Orestes!' Cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus maximis? Nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conseruatur fides. {5,64} Talibus exemplis non fictae solum fabulae, uerum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxìme nostrae. Nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum uirum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita uouerunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a ueneno ut caueret, nostra in re publica {5,Lucretia} et quae per uim oblatum stuprum uolontaria morte lueret inuenta est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. Quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alla re nisi honestate duci? XXIII. Quibus rebus expositis breuiter - nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus - sed his rebus concluditur profecto et uirtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et in iis haeret, per se esse expetendum. {5,65} In omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. Quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post uicinitatibus, tum ciuibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu gentis humanae. Quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico. Societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. Atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint uirtutum reliquarum communia. {5,66} Nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi ciuile atque populare, quod Graeci politiko/n uocant, quicquid aget quaeque uirtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, uicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras uirtutes, sic illas expetet. seruari enim iustitia nisi a forti uiro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque uirtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa uirtus est aut res gesta uirtute; quibus rebus uita consentiens uirtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest. {5,67} Atque haec coniunctio confusioque uirtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praeterrnittendis uoluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. Quando igitur inest in omni uirtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut ciues, ut omnes denique - quoniam unam societatem hominum esse uolumus - propter se expetendi sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extrerno bonorum. {5,68} Ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus completar illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec uero umquam summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur. XXIV. {5,69} Quo modo igitur, inquies, uerum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicítiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac uidelicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere uirtutis. nam et amici cultus et parentis ei, qui officio fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta uirtutibus. Quae quidem sapientes sequuntur duce natura tamquam uidentes; non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. Quodsi ipsam honestatem undique pertectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus uiderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur? {5,70} Quem enim deditum uoluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupiuisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale uicto aut posteriorem Karthagine euersa? Quem Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L- Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine inuectio? {5,71} Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque uirtutum: iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque uiuentes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum leuis et inbecillos fore intellegant, si in uirtutis certamen uenerint. Illa enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam uitam, sed ita, ut sine illis possit beata uita existere. Ita enim paruae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in uirtutum splendore ne cernantur quidem. {5,72} Atque hoc ut uere dicitur, parua esse ad beate uiuendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis uiolentum est nulla esse dicere; qui enim sic disputant, obliti mihi uidentur, quae ipsi fecerint principia naturae. Tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. Est enim philosophi non tam gloriosa quam uera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et uidere {5,esse} tantam uim uirtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parua sint, ut nulla esse uideantur. Haec est nec omnia spernentis praeter uirtutem et uirtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. Hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque uidero uoluit afferre sententiam. XXV. {5,73} Saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter uitia atque uirtutes negauit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam. Positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at uero Callipho et post eum Diodorus, cum is alter uoluptatem adamauisset, alter uacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime. {5,74} Quin etiam ipsi uoluptarii deuerticula quaerunt et uirtutes habent in ore totos dies uoluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes uoluptatem. Stoici restant, ei quidem non unam aliquam aut alteram a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutauerunt. Ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris uiris, digna principibus, digna regibus. {5,75} Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est? inquit; satisne uobis uideor pro meo iure in uestris auribus commentatus? Et ego: Tu uero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic hodie ita nosse ista uisus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probaui magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitumi assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut aduersa, multum in bonis aut malis corporis ponerent. Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere. XXVI. {5,76} Tum Lucius: Mihi uero ista ualde probata sunt, quod item fratri puto. Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti ueniam? an eum discere ea mauis, quae cum plane perdidiceriti nihil sciat? Ego uero isti, inquam, permitto. sed nonne merninisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia uideantur ei, non probare? An uero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptfum, quod. comprehensum, quod cognitum non habet? Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. Nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse uideatur, nisi quod percipiendi uis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale uerum, quale falsum esse non possit. Itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. Sed haec omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem. {5,77} Illud mihi a te nimium festinanter dictum uidetur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praeteruolauit oratio. Quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi uitam beatam nullo modo posse putauit, uereor, ne uera sint. nam illud uehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conueniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, uirtutisne tantam esse uim, ut ad beate uiuendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui uirtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint? Ego uero uolo in uirtute uim esse quam maximam; sed quanta sit alias, nunc tantum possitne esse tanta. si quicquam extra uirtutem habeatur in bonis. {5,78} Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut uirtus sola, si adsit uitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. Quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse. Qui est in paruis malis. Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis uidere soleat quae res agatur. Is es profecto tu. Quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse uitio, quid ego quaeram non perspicis. Istic sum, inquit. expectoque quid ad id, quod quaerebam, respondeas. XXVII. {5,79} Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid uirtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate uiuendum se ipsa contenta est', Quare? inquit, respondet: 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum! Non quaero iam uerumne sit; illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere. {5,80} Dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem - quod quidem solet ebullire non numquam -, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suaue est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea aduersum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, uiderunt: ualitudinem, uires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium , deformitatem, morbum, debilitatem mala. {5,81} Iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, diuitias, honores, opes. Contra hoc attende me nihil dicere, {5,illud dicere}, si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non esse ad beate uiuendum satis. Immo uero, inquit, ad beatissime uiuendum parum est, ad beate uero satis. Animaduerti, ínquam, te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? Quod autem satis est, eo quicquid accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior. {5,82} Ergo, inquit, tibi Q.Metellus, qui tris filios consules uidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem practorem, eosque saluos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium uigiliis et inedia necatus est, Regulus? XXVIII. {5,83} Quid me istud rogas? inquam. Stoicos roga. Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. Inde igitur, inquit, ordiendum est. Tamen a proposito, inquam, aberramus. Non enim quaero quid uerum, sed quid cuique dicendum sit. Utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! Iam ruinas uideres. In uirtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec uirtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? uidesne, ut haec concinant? Et hercule - fatendum est enim, quod sentio - mirabilis est apud illos contextus rerum. Respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. Quid sequatur, quid repugnet, uident. Ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum, nisi quod bonestum sit: concedendum est in uirtute positam beatam uitam uide rursus retro: dato hoc dandum erit illud. {5,84} Quod uestri non item. 'Tria genera bonorum'; procliui currit oratio. uenit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dícere nihil posse ad beatam uitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamuis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam diuitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. Bonum liberi: misera orbitas. Bonum patria: miserum exìlium. Bonum ualitudo: miser morbus. Bonum integritas corporis: misera debilitas. Bonum incolumis acies: misera caecitas. Quae si potest singula consolando leuare, uniuersa quo modo sustinebit? Sit enim idem caecus, debilis. Morbo grauissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquieta cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam uirtutem, in qua sit ipsum etíam beatum. {5,85} Tibi hoc incredibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? Si enim ad populum me uocas, eum. Qui ita affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in uirtute, ut ea praediti uel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici conueniente sibi dicant et uos repugnantia. Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata uita? Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet. {5,86} Nonne igitur tibi uidentur, inquit, mala? Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, uerses te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo? inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit. si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum. Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times. Tu uero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit. XXIX. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata uita comparanda; beate enim uiuendi cupiditate incensi omnes sumus. {5,87} Hoc mihi cum tuo fratre conuenit. quare hoc uidendum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. Nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragrauit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? Cur post Tarentum ad Archytam? Cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? Cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustrauit et Persarum magos adiit? Cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? Cur haec eadem Democritus? Qui - uere falsone, quaerere mittimus - dicitur oculis se priuasse; certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi uitam beatam quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa inuestigazione naturae consequi uolebat, bono ut esset animo. Id enim ille summum bonum eu)qumi/an et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore liberum. {5,88} Sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. Pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc de uirtute quidem dicta. Post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in uirtute omnis ut bene, sic etiam beate uiuendi spes poneretur. Quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in aetionibus praescribi solet, 'DE EADEM RE {5,FECIT} ALIO MODO'. Hoc tu nunc in illo probas. scilicet uocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! Ille Metelli uitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli. Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei uitae tribuo quam Stoici. {5,89} Quid interest, nisi quod ego res notas notis uerbis appello, illi nomina noua quaerunt, quibus idem dicant? Ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic, isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundurn naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola desinis. quid ergo? Aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? Quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit - si homines essent, usitate loquerentur -, dum res maneant, uerba fingant arbitratu suo. XXX. {5,90} Sed uenio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in uerbis, ego positam in re putabam. Si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam uim esse uirtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita - quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint -, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim nouis et commenticiis, ut ista 'producta' et 'reducta', partim idem significantibus - quid enim interest, expetas an eligas? Mihi quidem etiam lautius uidetur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur -, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam ualde. Sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in uirtutis tamquam in solis radios incurrere. - {5,91} At enim, qua in uita est aliquid mali, ea beata esse non potest. Ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si auenam uspiam uideris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in uita? Et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin uirtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo uetere nomine neque iam aliquod potius nouum exquirere,uirtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere. - {5,92} Terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. Semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare uiuere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara uita amissa est? At hoc in eo M- Crasso, quem semel ait in uita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus a)ge/lastoj ut ait idem, uocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. Ergo infelix una molestia, fellx rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inuentus est? Ille uero, si insipiens - quo certe, quoniam tyrannus -, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? Sed ea mala uirtuti magnitudine obruebantur. XXXI. {5,93} An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum uirorum, id est sapientium omnibusque uirtutibus ornatorum, uitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui uoluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod uelit quam quod nolit? Cum tantum igitur in uirtute ponant ii, qui fatentur se uirtutis causa, nisi ea uoluptatem faceret, ne manum quidem uersuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamuis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? Quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possìt, uirtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? Quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum uoluptate quam honeste cum dolore? {5,94} Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose desciuisse uidetur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi uero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! Illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum uiro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. Is cum arderet podagrae doloribus uisitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc peruenit. Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere. XXXII. {5,95} Haec igitur est nostra ratio, quae tibi uidetur inconstans, cum propter uirtutis caelestem quandam et diuinam tantamque praestantiam, ut, ubi uirtus sit resque magnae summe laudabiles uirtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. Atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit. {5,96} Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum uidetur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum - ita mihi diues uidebatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem -, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. Quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te uerbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si uidetur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum uideretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.