[3,0] DE RE PVBLICA LIBER TERTIVS. [3,2] (3) - - - et uehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis uocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in partis, et ut signa quaedam sic uerba rebus inpressit, hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se sermonis uinculo conligauit. a simili etiam mente uocis qui uidebantur infiniti soni paucis notis inuentis sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum absentibus et indicia uoluntatum et monumenta rerum praeteritarum tenerentur. accessit eo numerus, res cum ad uitam necessaria tum una inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam ut suspiceremus in caelum, nec frustra siderum motus intueremur, dinumerationibusque noctium ac dierum - - -. (- - -) [3,3] (4) - - - quorum animi altius se extulerunt, et aliquid dignum dono ut ante dixi deorum aut efficere aut excogitare potuerunt. quare sint nobis isti qui de ratione uiuendi disserunt magni homines (ut sunt), sint eruditi, sint ueritatis et uirtutis magistri, dam modo sit haec quaedam, siue a uiris in rerum publicarum uarietate uersatis inuenta, siue etiam in istorum otio ac litteris tractata, res (sicut est) minime quidem contemnenda, ratio ciuilis et disciplina populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et diuina uirtus exsisteret. quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque ciuilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum cognitionem putauit, ut ii ipsi qui in horum librorum disputatione uersantur, nemo est quin eos anteferre omnibus debeat. quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent quod ad summam laudem clarorum uirorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a Socrate aduenticiam doctrinam adhibuerunt. (6) quare qui utrumque uoluit et potuit, id est ut cum maiorum institutis tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto. sin altera sit utra uia prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui uidebitur illa in optimis studiis et artibus quieta uitae ratio beatior, haec ciuilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua uita sic summi uiri ornantur, ut uel M. Curius, 'Quem nemo ferro potuit superare nec auro', uel - - -. (- - -) [3,4] (7) - - - fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi uerbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus. pluris uero haec tulit una ciuitas, si minus sapientis quoniam id nomen illi tam restricte tenent, at certe summa laude dignos, quoniam sapientium praecepta et inuenta coluerunt. atque etiam, quot et sunt laudandae ciuitates et fuerunt - quoniam id est in rerum natura longe maximi consili, constituere eam rem publicam quae possit esse diuturna -, si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur uirorum excellentium multitudo! quodsi aut Italiae Latium, aut eiusdem Sabinam aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam Graeciam conlustrare animo uoluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, ei haec - - -. (- - -) [3,5] (8) - - - aduocati. et Philus: 'praeclaram uero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere uoltis.' 'atqui id tibi' inquit Laelius 'uerendum est, si ea dixeris quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire uideare! cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei, nec sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume uerum inueniri putes.' et Philus: 'heia uero' inquit, 'geram morem uobis et me oblinam sciens; quod quoniam qui aurum quaerunt non putant sibi recusandum, nos cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus. atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, sic mihi ore uti liceret alieno! nunc ea dicenda sunt L. Furio Philo, quae Carneades, Graecos homo et consuetus quod commodum esset uerbis - - -. (- - -) [3,8] (12) (Philus) - - - et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor impleuit sane grandis libros. nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideraui, qui suo quodam more loquitur, ut omnia uerborum momentis, non rerum ponderibus examinet. illorum fuit heroum, eam uirtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam siti, excitare iacentem et in illo diuino solio non longe a sapientia conlocare. (13) nec uero illis aut uoluntas defuit - quae enim iis scribendi alia causa aut quod omnino consilium fuit? - aut ingenium, quo omnibus praestiterunt; sed eorum et uoluntatem et copiam causa uicit. ius enim de quo quaerimus ciuile est aliquod, naturale nullum; nam si esset, ut calida et frigida et amara et dulcia, sic essent iusta et iniusta eadem omnibus. [3,9] (14) Nunc autem, si quis illo Pacuuiano inuehens alitum anguium curru, multas et uarias gentis et urbes despicere et oculis conlustrare possit, uideat primum in illa incorrupta maxume gente Aegyptiorum, quae plurimorum saeculorum et euentorum memoriam litteris continet, bouem quendam putari deum, quem Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum; deinde Graeciae sicut apud nos delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae Persae nefaria putauerunt, eamque unam ob causam Xerxes inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, inclusos parietibus contineri nefas esse duceret. (15) post autem cum Persis et Philippus, qui cogitauit, et Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod uellet Graeciae fana poenire; quae ne reficienda quidem Grai putauerunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris sempiternum. quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immolare et pium et diis immortalibus gratissumum esse duxerunt! Vitae uero instituta sic distant, ut Cretes et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii suos omnis agros esse dictitarint quos spiculo possent attingere. Athenienses iurare etiam publice solebant omnem suam esse terram quae oleam frugesue ferret; Galli turpe esse ducunt frumentum manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt; (16) nos uero iustissimi homines, qui Transalpinas gentis oleam et uitem serere non sinimus, quo pluris sint nostra oliueta nostraeque uineae; quod cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate sapientiam. Lycurgus autem, ille legum optumarum et aequissumi iuris inuentor, agros locupletium plebi ut seruitio colendos dedit. [3,10] (17) Genera uero si uelim iuris institutorum morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus uaria, sed in una urbe, uel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa lex utilitatis uirorum gratia rogata in mulieres plena est iniuriae. cur enim pecuniam non habeat mulier? cur uirgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris milliens salua lege, mea triciens non posset - - -. (- - -) [3,11] (18) (Philus) - - - sanxisset iura nobis, et omnes isdem et idem non alias aliis uterentur. quaero autem, si iusti hominis et si boni est uiri parere legibus, quibus? an quaecumque erunt? at nec inconstantiam uirtus recipit, nec uarietatem natura patitur, legesque poena, non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem esse natura. an uero in legibus uarietatem esse dicunt, natura autem uiros bonos eam iustitiam sequi quae sit, non eam quae putetur? esse enim hoc boni uiri et iusti, tribuere id cuique quod sit quoque dignum. (19) ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim mediocres uiri sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant, clamantque inexpiabilis poenas impendere iis a quibus uiolatum sit animal. scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus qui uelit - - -. (- - -) [3,14] (23) (Philus) - - - sunt enim omnes, qui in populum uitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iouis optimi nomine malunt reges uocari. cum autem certi propter diuitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed uocantur illi optimates. si uero populus plurimum potest, omniaque eius arbitrio geruntur, dicitur illa libertas, est uero licentia. sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et potentis; ex quo existit id, quod Scipio laudabat, coniunctum ciuitatis genus; etenim iustitiae non natura nec uoluntas sed inbecillitas mater est. nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere, aut et facere et accipere, aut neutrum, optumum est facere, impune si possis, secundam nec facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis tum accipiendis iniuriis. ita qui primum illud adsequi - - -. (- - -) [3,15] (25) (Philus) - - - praeter Arcadas et Atheniensis, qui credo timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex aruis musculos extitisse. [3,16] (26) Ad haec illa dici solent primum ab iis qui minime sunt in disserendo mali; qui in hac causa eo plus auctoritatis habent, quia cum de uiro bono quaeritur, quem apertum et simplicem uolumus esse, non sunt in disputando uafri, non ueteratores, non malitiosi: negant enim sapientem idcirco uirum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod uacua metu cura sollicitudine periculo uita bonorum uirorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia uersentur; nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna - - -. (- - -) [3,17] (27) (Philus) Quaero: si duo sint, quorum alter optimus uir aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum, facinerosum, nefarium putet, contra autem qui sit inprobissimus existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium ciuium bonus ille uir uexetur, rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, uinciatur, uratur, exterminetur, egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse malit? [3,18] (28) Quod in singulis, idem est in populis: nulla est tam stulta ciuitas, quae non iniuste imperare malit quam seruire iuste. nec uero longius abibo: consul ego quaesiui, cum uos mihi essetis in consilio, de Numantino foedere. quis ignorabat Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter uir optimus etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit. si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. utrum - - -. (- - -) [3,29] (41) (Laelius) - - - Asia Ti. Gracchus, perseuerauit in ciuibus, sociorum nominisque Latini iura neclexit ae foedera. quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius, imperiumque nostrum ad uim a iure traduxerit, ut qui adhuc uoluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis qui id aetatis sumus euigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis uiueretur institutis et moribus. [3,30] (42) Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes qui aderant significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: 'multas tu quidem' inquit 'Laeli saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Seruium Galbam collegam nostrum, quem tu quoad uixit omnibus anteponebas, uerum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut sua - - -. (- - -) [3,31] (43) (Scipio) - - - reportare. ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum dum crudelitate unius oppressi essent uniuersi, neque esset unum uinculum iuris nee consensus ac societas coetus, quod est populus? atque hoc idem Syracusis. urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx uisenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, uiae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica; nihil enim populi, et unius erat populus ipse. ergo ubi tyrannus est, ibi non uitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam. [3,32] (44) Praeclare quidem dicis' Laelius; 'etenim uideo iam quo pergat oratio.' (Scipio) 'uides igitur ne illam quidem quae tota sit in factionis potestate, posse uere dici rem publicam.' (Laelius) 'sic plane iudico.' (Scipio) 'et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, dum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta uiri illi urbi iniustissime praefuerunt? num aut uetus gloria ciuitatis, aut species praeclara oppidi, aut theatrum, gymnasia, porticus, aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae, aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat?' 'minime uero' Laelius 'quoniam quidem populi res non erat.' (Scipio) 'quid? cum decemuiri Romae sine prouocatione fuerunt tertio illo anno, dum uindicias amisisset ipsa libertas?' (Laelius.) 'populi nulla res erat, immo uero id populus egit ut rem suam recuperaret.' [3,33] (45) (Scipio) 'uenio nunc ad tertium genus illud, in quo esse uidebuntur fortasse angustiae. cum per populum agi dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum de quocumque uolt supplicium sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant quae uolunt, potesne tum Laeli negare rem esse illam publicam? dum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse rem uolumus rem publicam.' tum Laelius: 'ac nullam quidem citius negauerim esse rem publicam, quam istam quae tota plane sit in multitudinis potestate. nam si nobis non placebat Syracusis fuisse rem publicam, neque Agrigenti neque Athenis dum essent tyranni, neque hic dum decemuiri, non uideo qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est tam tyrannus iste conuentus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior quia nihil ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est. nee uero conuenit, dum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam - - -. (- - -) [3,34] (46) (Scipio) - - - dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno.' 'et multo etiam magis,' inquit Mummius. 'nam in regem potius cadit domini similitudo, quod est unus; plures uero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa beatius. sed tamen uel regnum malo quam liberum populum; id enim tibi restat genus uitiosissumae rei publicae tertium.' [3,35] (47) Ad hunc Scipio 'adgnosco', inquit, 'tuum morem istum Spuri auersum a ratione populari; et quamquam potest id lenius ferri quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus quod sit probandum minus. illud tamen non adsentior iusto praestare regi optimates; si enim sapientia est quae gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil potest uideri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. nos autem de iniusto is rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem: fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.' (48) (Mummius) 'quam igitur relinquis populari rei publicae laudem?' tum ille Scipio 'quid? tibi tandem Spuri Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane uidetur esse res publica?' (Mummius) 'mihi uero uidetur, et minime quidem uituperanda.' (Scipio) 'recte dicis; sed si meministi, omnes erant idem tum de plebe tum senatores, uicissitudinesque habebant quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrubique autem conuenticium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant idem; tantum poterat tantique erat quanti multitudo {- - -}.