[21,0] ACTIONIS IN C- VERREM SECVNDAE. LIBER PRIMVS. [21,1] I. (1) Neminem uestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem uulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C- Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. Quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberauerat non adesse, uerum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fore arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus conuictus ora iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet. (2) Est idem Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus ad audiendum. Praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse uideatur. Patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, uos uirtutis uestrae fructum esse laturos. Nam si iste id fecisset quod prius statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; uestra uero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset. (3) Neque enim hoc a uobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit,et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. Immo uero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium cupiditate, uestra integritas cum illius pecunia, testium constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia uicta uidebuntur cum in contentionem certamenque uenerint. (4) Absens si esset iste damnatus, non tam sibi consuluisse quam inuidisse uestrae laudi uideretur. [21,2] II. Neque enim salus ulla rei publicae maior hoc tempo re reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maximo posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla potest accidere quam opinione populi Romani rationem ueritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari. (5) Itaque mihi uideor, iudices, magnamet maxime aegram et prope depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam uestrae laudi existimationique seruisse. Accessi enim ad inuidiam iudiciorum leuandam uituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro uoluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum uideretur, postremo ut esset hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controuersiae constitueretur. (6) Etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur.Reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absoluitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare. Tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur. Mihi pro cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum uidetur; multa enimet in deoset in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur. [21,3] III. (7) Agunt eum praecipitem poenae ciuium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in uinculis necauit, partim implorantis iura libertatis et ciuitatis in crucem sustulit. Rapiunt eum ad supplicium di patrii, quod iste inuentus est qui e complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum posceret. Religiones uero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque uiolatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt. (8) Neque iste mihi uidetur se ad damnationem solum offerte, neque hoc auaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. Non id solum quaeritur ut isto damnato bona restituantur iis quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et ciuium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est. (9) Non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem ciuium sociorumque in uestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eis modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret. [21,4] IV. Nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque inuitis tamen ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? Quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse - cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum ciuis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit - quam eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint? (10) Non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis uiros uidear dicere:) ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam conuictus aut occulte subripi aut impune eripi possit. His ego iudicibus non probabo C- Verrem contra leges pecuniam cepisse? Sustinebunt tales uiri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis, tot ciuitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri prouincia, tot populorum priuatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani uoluntati restitisse? (11) Sustineant: reperiemus, si istum uiuum ad aliud iudicium perducere poterimus, quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn- Carboni consuli datam auertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et in eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui illum eius peculatum uel acerrime uindicandum putent, quod iste M- Marcelli et P- Africani monumenta, quae nomine illorum, re uera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit auferre. [21,5] V. (12) Emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberauit, uideat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reseruauit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, uerum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse ueritum ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se priuatum hominem praedonum duces uiuos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque dum per me licuerit retinuisse. Hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. Ex hoc quoque euaserit: proficiscar eo quo me iam pridem uocat populus Romanus. (13) De iure enim libertatis et ciuitatis suum putat esse iudicium, et recte putat. Confringat iste sane ui sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, euolet ex uestra seueritate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum Iaqueis tenebitur. Credet bis equitibus Romanis populus Romanus qui ad uos ante producti testes ipsis inspectantibus ab isto ciuem Romanum, qui cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt; (14) Credent omnes u et xxx tribus homini grauissimo atque ornatissimo, M- Annio, qui se praesente ciuem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano uir primarius, eques Romanus, L- Flauius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum Syracusis amplius centum ciues Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; probabit fidem et auctoritatem et religionem suam L- Suettius, homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud uos dixit multos ciuis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per uim morte esse multatos. Hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non uereor ne aut istum uis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit. [21,6] VI. (15) Quapropter omnes in hoc iudicio conentur omnia; nihil est iam quod in hac causa peccare quisquam, iudices, nisi uestro periculo possit. Mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque prouisa est. Ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo interuallo ueterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. Quod meum factum lectissimi uiri atque ornatissimi, quo in numero e uobis complures fuerunt, ita probauerunt ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem. (16) In Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declarauit, pudorem uero ac religionem quod, cum uenissem senator ad socios populi Romani, qui in ea prouincia fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deuerti potius quam ad eos qui a me auxilium petiuissent. Nemini meus aduentus labori aut sumptui neque publice neque priuatim fuit: uim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum studio quos iste uexarat. (17) Romam ut ex Sicilia redii, cum iste atque istius amici, homines lauti et urbani, sermones eius modi dissipassent, quo animos testium retardarent, me magna pecunia a uera accusatione esse deductum, tametsi probabatur nemini, quod et ex Sicilia testes erant ii qui quaestorem me in prouincia cognouerant, et hinc homines maxime inlustres, qui, ut ipsi noti sunt, sic nostrum unum quemque optime norunt, tamen usque eo timui ne quis de mea fide atque integritate dubitaret donec ad reiciundos iudices uenimus. [21,7] VII. Sciebam in reiciundis iudicibus non nullos memoria nostra pactionis suspicionem non uitasse, cum in ipsa accusatione eorum industria ac diligentia probaretur. (18) Ita reieci iudices ut hoc constet, post hunc statum rei publicae quo nunc utimur simili splendore et dignitate consilium nullum fuisse. Quam iste laudem communem sibi ait esse mecum; qui cum P- Galbam iudicem reiecisset, M- Lucretium retinuit, et cum eius patronus ex eo quaereret cur suos familiarissimos, Sex- Peducaeum, Q- Considium, Q- Iunium reici passus esset, respondit "quod eos in iudicando nimium sui iuris sententiaeque cognosset". (19) Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum uobiscum esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis probatam meam fidem esse et diligentiam. Quod me non fefellit; nam comitiis meis, cum iste, apud se contra honorem meum nihil posse debere. Quo quidem die primum, iudices, citati in hunc infinita largitione contra me uteretur, populus Romanus iudicauit istius pecuniam, quae apud me contra fidem meam nihil potuisset reum consedistis, quis tam iniquus huic ordini fuit, quis tam nouarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui non aspectu consessuque uestro commoueretur? (20) Cum in eo uestra dignitas mihi fructum diligentiae referret, id sum adsecutus, ut una hora qua coepi dicere reo audaci, pecunioso, profuso, perdito spem iudici corrumpendi praeciderem; ut primo die testium tanto numero citato populus Romanus iudicaret isto absoluto rem publicam stare non posse; ut alter dies amicis istius ac defensoribus non modo spem uictoriae sed etiam uoluntatem defensionis auferret, ut tertius dies sic hominem prosterneret ut morbo simulato non quid responderet, sed quem ad modum non responderet, deliberaret. Deinde reliquis diebus his criminibus, his testibus, et urbanis et prouincialibus, sic obrutus atque oppressus est ut his ludorum diebus interpositis nemo istum comperendinatum, sed condemnatum iudicaret. [21,8] VIII. (21) Quapropter ego quod ad me attinet, iudices, uici; non enim spolia C- Verris, sed existimationem populi Romani concupiui. Meum fuit cum causa accedere ad accusandum: quae causa fuit honestior, quam a tam inlustri prouincia defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere: quid tam e re publica quam in tanta inuidia iudiciorum adducere hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera, furta, flagitia, si unum in locum conferantur, uix cum huius parua parte aequari conferrique posse? (22) Vos quod ad uestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor uester facit ut peccare sine summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis. Non enim potest sperare populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, uos si non potueritis: necesse est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. Hoc si uobis ideo leuius uidetur quod putatis onus esse graue et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus uosmet ipsi reieceritis, an, quod probare populo Romano fidem uestram et religionem non potueritis, eo uobis iudicandi potestas erepta sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo uenturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de nobis uoluerit iudicare. (23) Verum uobis dicam id quod intellexi, iudices. Homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum, quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolui uelle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. Haec me pluribus uerbis, iudices, uobiscum agere coegit non timor meus de uestra fide, sed spes illorum noua, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium tam repente esse mutatum. [21,9] IX. (24) Nunc ne nouo querimoniae genere uti possit Hortensius et ea dicere, opprimi reum de quo nihil dicat accusator, nihil esse tam periculosum fortunis innocentium quam tacere aduersarios; et ne aliter quam ego uelim meum laudet ingenium, cum dicat me, si multa dixissem, subleuaturum fuisse eum quem contra dicerem, quia non dixerim, perdidisse: morem illi geram, utar oratione perpetua, non quo iam hoc sit necesse, uerum ut experiar utrum ille ferat molestius me tunc tacuisse an nunc dicere. (25) Hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumueniri C- Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. Quod mihi lex mea causa dedit, eo mihi non uti non licebit? Nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. "Causam enim", inquit, "cognosci oportet": ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamuis sit nocens, non potest. Id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi absolui, incognita quidem condemnari nemo potest. (26) "Adimo enim comperendinatum": quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur - quod aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. Nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. Verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea uel iudicari primo poterat uel amplius pronuntiari. Utram igitur putas legem molliorem? Opinor, illam ueterem, qua uel cito absolui uel tarde condemnari licebat. Ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu conuinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. Accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare. [21,10] X. (27) Verum si causam cognosci opus est, parumne cognita est? Dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus. Quis nos magnopere attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam dicitur? Nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? Dixi prima actione me planum esse facturum C- Verrem HS quadringentiens contra leges abstulisse. Quid? hoc planius egissem, si ita narrassem?" Dio quidam fuit Halaesinus, qui, cum eius filio praetore C- Sacerdote hereditas a propinquo permagna uenisset, nihil habuit tum neque negoti neque controuersiae. Verres simul ac tetigit prouinciam, statim Messana litteras dedit, Dionem euocauit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum." (28) Possum deinceps totam rem explicare, deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum eius istum abigendos curasse, argenti, uestis stragulae quod fuerit curasse auferendum. Haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. Quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? Cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia uendidisse; cum tabulae uirorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines honestissimi, haec eadem se audisse dicerent. (29) Opinor, cum haec fierent, tum uos audiretis, sicut audistis: tum causa agi uere uideretur. Sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus nullum esset in quo quisquam uestrum perpetuam accusationem requireret. Nego esse quicquam a testibus dictum quod aut uestrum cuipiam esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. [21,11] XI. Etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem, ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. Itaque non modo uos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognouit. Tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea uoluntate potius quam uestra iniuria adductus fecerim. (30) Interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi C et X dies solos in Siciliam postulassem, C et VIII sibi in Achaiam postularet. Mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me uobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios ueniremus. (31) Hoc si ego non uidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti uoluissem, uererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne uox uiresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. Ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probaui: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. Etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione uiderunt -cum ita cauerent, "si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur" -, in eam diem ego, cum potuissem uitare, incidissem? (32) Nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. [21,12] XII. Itaque primum illum actum istius uitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. Nihil a me de pueritiae suae flagitiis peccatisque audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. Omnia praeteribo quae mihi turpia dictu uidebuntur, neque solum quid istum audire, uerum etiam quid me deceat dicere considerabo. Vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim. (33) Omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. Sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac uigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia ueteris infamiae; patiatur eius uita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere. (34) Quaestor Cn- Papirio consuli fuisti abhinc annos quattuordecim. Ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium uoco: hora nulla uacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. Hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae. [21,13] XIII. Quaestor ex senatus consulto prouinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn- Carbone esses eamque prouinciam obtineres. Etat tum dissensio ciuium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo grauiter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; uerum tamen ornabat eum beneficiis officiisque omnibus. Ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in prouinciam: uenit exspectatus in Galliam ad exercitum consularem cum pecunia. Simul ac primum ei occasio uisa est - cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae -, auersa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, prouinciamque deseruit. (35) Video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse aliquam adflari in hoc crimine uoluntatis adsensionisque eorum quibus Cn- Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem proditionemque consulis sui gratam sperat fore. Quasi uero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, prouinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C- Verrem, quod ferre nouos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam! (36) Videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn- Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. [21,14] XIV. Primum breuitatem cognoscite: accepi inquit, uiciens ducenta triginta quinque milia quadringentos decem et septem nummos. dedi stipendio, frumento, legatis, pro quaestore, cohorti praetoriae hs mille sescenta triginta quinque milia quadringentos decem et septem nummos. reliqui arimini hs sescenta milia. Hoc est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam omnium rettulit? Quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis huiusce modi est? Illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso quidem potuit quibus data essent describere, quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla uidit neque in aerarium relata sunt. Oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. (37) Recita denuo. P- Lentulo L- Triario quaestoribus urbanis res rationum relatarum. recita. ex senatus consulto. Ut hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur. Quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. "Malus ciuis, improbus consul, seditiosus homo Cn- Carbo fuit. " Fuerit aliis: tibi quando esse coepit? Posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. Nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses quod anno post M- Piso. Quaestor cum L- Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet. [21,15] XV. (38) Etenim si haec perturbare omnia ac permiscere uolumus, totam uitam periculosam, inuidiosam, infestamque reddemus - si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta maiorum. Omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. Nemo umquam sapiens proditori credendum putauit. Ipse Sulla, cui aduentus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo remouit: Beneuenti esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil posset. Ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneuentano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem. (39) Nunc quamuis sint homines qui mortuum Cn- Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere uoluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. Commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. Nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est aduersarius facile cauendo uitare possis; hoc uero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, uerum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. Itane uero? (40) Tu cum quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad aduersarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! Non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque uersetur. (41) Itaque idem iste, quem Cn- Dolabella postea C- Malleolo occiso pro quaestore habuit - haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium uoluntatis ualere quam sortis debeat -, idem in Cn- Dolabellam qui in Cn- Carbonem fuit. Nam quae in ipsum ualebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. Ille miser cum esset Cn- Dolabella, cum proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem testimonio, tum multo ex maxima parte istius furtorum ac flagitiorum inuidia conflagrauit. [21,16] XVI. (42) Quid hoc homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reseruetis? qui in Cn- Carbone sortem, in Cn- Dolabella uoluntatem neglexerit ac uiolarit, eosque ambo non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. Nolite, quaeso, iudices, breuitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia uobis quae mihi constituta sunt possim exponere. (43) Quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. In quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. Quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite. [21,17] XVII. (44) Posteaquam Cn- Dolabellae prouincia Cilicia constituta est, o di immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnauit! id quod Cn- Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. Nam ut est profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas peruadere uideretur. In Achaia - praetermittam minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare, nisi id quod, si in alium reum diceretur, incredibile uideretur - magistratum Sicyonium nummos poposcit. Ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. Cum ille non daret, animaduertit: improbum, sed non inauditum. (45) Genus animaduersionis uidete: quaeretis ex quo genere hominem istum iudicetis. Ignem ex lignis uiridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semiuiuum reliquit. Iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc eius cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis audistis ex aede Mineruae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn- Dolabellae iudicio. Dictum? etiam aestimatum. Huius consili non participem C- Verrem, sed principem fuisse reperietis. [21,18] XVIII. (46) Delum uenit. Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam nauem. suam conicienda curauit. Postridie cum fanum spoliatum uiderent ii qui Delum incolebant, grauiter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. Verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellum ipsum pertineret. Tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset sed uix in oppido consisteret: im magni fluctus eiciebantur. Hic nauis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. Tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur. (47) Non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum ueniat in mentem. Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? Illine tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? Si in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca uenisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria ac litteris, Latonam ex longo errore et fuga grauidam et iam ad pariendum temporibus exactis confugisse Delum atque ibi Apollinem Dianamque peperisse? (48) Qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque, indixissent, et mille numero nauium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut uiolare aut attingere. Hoc tu fanum depopulari, homo improbissime atque amentissime, audebas? Fuit ulla cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? Et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam diu debeatur? [21,19] XIX. (49) In Asiam uero postquam uenit, quid ego aduentus istius prandia, cenas, equos muneraque commemorem? Nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per uim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo - praetereo pecuniam quam eripuit - Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio uidistis, abstulit magno cum gemitu ciuitatis. (50) Illa uero expugnatio fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam nemini uestrum inaudita de qua expugnatione cum legati ad C- Neronem in Asiam Samo uenissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. Quas iste tabulas illinc, quae signa sustulit! quae cognoui egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia uenissem. (51) Quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus etiam intercolumniis, in silua denique disposita sub diuo uidimus. Cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: postea quam nostris testibus nos quam horis uti malle uidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in me diis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? Non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia de nuntiaturum, qui tuae domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent? (52) Quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum uiderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? Qua de re Charidemum Chium testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios ciuis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere. [21,20] XX. (53) Aspendum uetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. Non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud. hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris euecta exportataque esse. Atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis hominibus in prouerbio, quem omnia "intus canere" dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio superasse uideatur. (54) Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico. Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! Quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas ui cum exercitu imperioque inuasisses, tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses. [21,21] XXI. (55) Quid ego de M- Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L- Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, uicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L- Paulo, qui regem Persen ui ac uirtute superauit? quid de L- Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? Quorum domus, cum honore ac uirtute florerent, signis et tabulis pictis erant uacuae; at uero urbem totam templaque deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas uidemus. (56) Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta uideantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi ut haec laus eximiae uirtutis et innocentiae non solum hominum, uerum etiam temporum illorum esse uideatur. P- Seruilius, uir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus: Olympum ui, copiis, consilio, uirtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. Recens exemplum fortissimi uiri profero; nam postea Seruilius imperator populi Romani Olympum urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac uexanda curasti. (57) Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos uidere nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P- Seruilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium ui et uirtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportauit, per triumphum uexit, in tabula publica ad aerarium perscribenda curauit. Cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. Recita. rationes relatae P- Seruili. Non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri uides. Certe maior est uirtutis uictoriaeque iucunditas quam ista uoluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. Multo diligentius habere dico Seruilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta. [21,22] XXII. (58) Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. Memini; uidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, sed sensum cogitationemque acerbo et lugubri; uidi conlucere omnia furtis tuis, praeda prouinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. Quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; uidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici uolebant harum cupiditatum esse seruos. (59) Socii uero nationesque exterae spem omnem tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro uenerabantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. Quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem uiderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent. [21,23] XXIII. (60) Hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. Habeo et ipsius et patris eius accepti tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad uixit, tuas, quoad ais te confecisse. Nam in isto, iudices, hoc nouum reperietis. Audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; uerum sit hoc genus aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo coepisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. Hoc uero nouum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M- Terentium et C- Cassium consules confecisse, postea destitisse. (61) Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc uersor habeo tabulas et tuas et patris. Plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare non potes. Atque utinam neges! Unum ostende in tabulis aut tuis aut patris tu emptum esse: uicisti. Ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluuium tuum stant, quae multos annos ante ualuas Iunonis Samiae steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis. [21,24] XXIV. (62) At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. Quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione uim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam aduentus sui uestigia reliquerit? Sed ego omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, peruenire. (63) Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in primis Asiae prouinciae clarum et nobile; homines autem ipsi Lampsaceni cum summe in omnis ciuis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad ullam uim aut tumultum adcommodati. Accidit, cum iste a Cn- Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo itinere ueniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie ciuitatis. Deducitur iste ad lanitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Ut mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti uideant et inuestigent ecqua uirgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur. [21,25] XXV. (64) Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque uenerat, haec inuestigare omnia solebat. Is ad eum rem istam defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod uirum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. Homo, ut haec audiuit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam uiderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse uidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret uelle. Hospes lanitor, qui nihil suspicaretur, ueritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa ui retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione uiam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deuersari dicit; ad Philodamum deduci iubet. (65) Quod ubi est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen ad istum uenit; ostendit munus illud suum non esse; se, cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, recipere solere. Iste, qui una cupiditate raperetur, totum illius postulatum causamque neglexit; per uim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperauit. [21,26] XXVI. Hic Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostrorum hominum existimatus esset, noluit uideri ipsum illum Rubrium inuitus domum suam recepisse; magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, conuiuium comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit inuitet, locum sibi soli, si uideatur, relinquat; etiam filium suum, lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum quendam mittit ad cenam. (66) Rubrius istius comites inuitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. Mature ueniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et inuitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque conuiuium. Posteaquam satis calere res Rubrio uisa est, "Quaeso", inquit, "Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro uocari iubes?" Homo, qui et summa grauitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. Instare Rubrius. Tum ille, ut aliquid responderet, negauit moris esse Graecorum ut in conuiuio uirorum accumberent mulieres. Hic tum alius ex alia parte, "Enim uero ferendum hoc quidem non est; uocetur mulier!" et simul seruis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat. (67) Quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut filiae suae uis adferretur, seruos suos ad se uocat; his imperat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet. Clamor interea fit tota domo; pugna inter seruos Rubri atque hospitis; iactatur domi suae uir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique feruenti a Rubrio ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedis contendit, ut et uitae patris et pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lampsaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami dignitas tum iniuriae magnitudo mouebat, ad aedis noctu conuenerunt. Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius seruis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem conlocatus, occiditur; serui non nulli uulnerantur; ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate tantos tumultus concitatos uideret, cupere aliqua euolare, si posset. [21,27] XXVII. (68) Postridie homines mane in contionem conueniunt; quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; inuentus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni ulti ui manuque essent, ne senatus populusque Romanus in eam ciuitatem animaduertendum putaret; quodsi hoc iure legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, ut pudicitiam liberorum seruare ab eorum libidine tutam non liceret, quiduis esse perpeti satius quam in tanta ui atque acerbitate uersari. (69) Haec cum omnes sentirent, et cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deuersabatur profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. Tunc ciues Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; orant Lampsacenos ut grauius apud eos nomen legationis quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec perfecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci postea, leuius eorum peccatum fore si homini scelerato pepercissent quam si legato non pepercissent. (70) Sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. Ille, quod eius auaritiam ciues Romani ferre non potuerunt, Uticae domi suae uiuus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animaduersio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque euolauit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid euenerit, ut in tantum periculum ueniret. Non enim potest dicere, "cum seditionem sedare uellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperaui, quod animaduerti, quod minatus sum." Quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum uideretur. [21,28] XXVIII. (71) Nunc cum ipse causam illius tumultus neque ueram dicere neque falsam confingere audeat, homo autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C- Neroni fuit, P- Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, uir omnibus rebus ornatissimus, C- Varro, qui tum in Asia militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam ex illo periculo eripere uoluerit quam ad uestrum iudicium reseruare? Nisi uero illud dicet, quod et in Tetti testimonio priore actione interpellauit Hortensius - quo tempore quidem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum dixit, Philodamum et filium eius a C- Nerone esse damnatos. (72) De quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. In quo uideo Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Audite, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in uestra fide praesidi esse oportere. [21,29] XXIX. Quod toti Asiae iure occisus uidebatur istius ille uerbo lictor, re uera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua prouincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo uiuere atque aliquando Romam uenire licuisset. (73) Commotus est Dolabella: fecit id quod multi reprehenderunt, ut exercitum, prouinciam, bellum relinqueret, et in Asiam hominis nequissimi causa in alienam prouinciam proficisceretur. Posteaquam ad Neronem uenit, contendit ab eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis in consilium uocauit; erat in consilio etiam aequissimus iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Graecorum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque legati plurimum prodest gratia. (74) Ille miser defensorem reperire neminem poterat; quis enim esset aut togatus, qui Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem ui et imperio non moueretur? Accusator autem adponitur ciuis Romanus de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugnaret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testimonium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem parasset - haec cum omnia fierent, et cum hominem constaret occisum, tamen tanta uis istius iniuriae, tanta in isto improbitas putabatur ut de Philodamo amplius pronuntiaretur. [21,30] XXX. (75) Quid ego nunc in altera actione Cn- Dolabellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes proferam, quid C- Neronis, uiri optimi atque innocentissimi, non nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? qui in illa re quid facere oporteret non habebat, nisi forte, id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine Verre et sine Dolabella. Quicquid esset sine his actum, omnes probarent; tum uero quod pronuntiatum est non per Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existimabatur. Condemnatur enim perpaucis sententiis Philodamus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella ut quam primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de istius nefario scelere audire possent. (76) Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et graue toti Asiae prouinciae, grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, hic quod uitam patris famamque sororis defenderat. Flebat uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis profudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque improbissimam cupiditatem! (77) Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui uelles? Idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua ui et crudelitate istius hominis improbissimi pericula subleuares? Quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo C- Carbonem consulem, cuius re uera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? Expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit. [21,31] XXXI. (78) Tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac sustinere non prouinciae populi Romani, non nationes exterae possint? Tune quod uideris, quod audieris, quod concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur homines, expugnabuntur domus, ciuitates non modo pacatae, uerum etiam sociorum atque amicorum ad uim atque ad arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi Romani scelus ac libidinem propulsare possint? Nam quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperime domum in qua deuersabare illa multitudo incendere, uoluerintne legatum populi Romani comburere uiuum Lampsaceni? Negare non potes; habeo enim testimonium tuum quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras misisti. Recita hunc ipsum locum de testimonio. Testimonium C- Verris in Artemidorum. non multo post in domum. (79) Bellumne populo Romano Lampsacena ciuitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine nostro uolebat? Video enim et ex iis quae legi et audiui intellego, in qua ciuitate non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua ex parte uiolatus sit, nisi publice satis factum sit, ei ciuitati bellum indici atque inferri solere. (80) Quae fuit igitur causa cur cuncta ciuitas Lampsacenorum de contione, quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? Tu enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testimonio causam tanti tumultus ostendis ullam. Obsessum te dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata lictorem tuum occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem factam negas-. causam huius tanti tertoris occultas. Nam si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad te potius quam te oppugnatum uenirent. Cum igitur quae causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua confirmat? [21,32] XXXII. (81) Huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus exspectare ad ulciscendum neque uim tantam doloris in posterum differre potuerint? Circumsessus es. A quibus? A Lampsacenis. Barbaris hominibus, credo, aut iis qui populi Romani nomen contemnerent. Immo uero ab hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissimis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna seruis, uoluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta uis sceleris fuisset ut Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum putarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut uehementius odio libidinis tuae quam legationis metu mouerentur. (82) Nolite, per deos immortalis, cogere socios atque exteras nationes hoc uti perfugio, quo, nisi uos uindicatis, utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credidissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere maluerunt. Tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri ciuitate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad uim, ad manus, ad arma confugere, cum te in oppidis et ciuitatibus amicorum non legatum populi Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam tuis probris flagitiisque uiolaris, cum te ex ferro amicorum populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum euolaris, hic tibi perfugium speras futurum? Erras: ut huc incideres, non ut hic conquiesceres, illi te uiuum exire passi sunt. [21,33] XXXIII. (83) Et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. Quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, uerum ad hanc rem tamen idoneo - te ipso, inquam, teste docebo te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animaduersum. iam nihil te iudicium Neronis adiuuat. Recita quas ad Neronem litteras misit. epistula C- Verris ad Neronem. Themistagoras et Thessalus -. Themistagoram et Thessalum scribis populum concitasse. Quem populum? Qui te circumsedit, qui te uiuum comburere conatus est. Ubi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? (84) Cedo mihi ipsius Verris testimonium: uideamus quid idem iste iuratus dixerit. Recita. Ab accusatore rogatus respondit in hoc iudicio non persequi: sibi in animo esse alio tempore persequi. Quid igitur te iuuat Neronis iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cum esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Neronem scripsisti, populo Romano communique causae legatorum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis tibi in animo esse alio tempore persequi. Quod fuit id tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius legationis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis conqueri, non eos homines qui populum concitarant consulum litteris euocandos curare oportuit? (85) Nuper M- Aurelio Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem ui prohibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae seruum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephesius, homo nobilissimus, Romam euocatus est, quod auctor illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum ita Lampsaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites uulnerarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incenderere, eius autem rei duces et auctores et principes fuisse, quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non commoueretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi prouideret, quis non in ea re causam tuam, periculum commune agi arbitraretur? Etenim nomen legati eius modi esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume uersetur. [21,34] XXXIV. (86) Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nunc auaritiae prope modum in suo genere non leuius. Milesios nauem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. Hoc praesidio Myndum profectus est. Nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu in aduentum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum uere tum grauiter et uehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reseruabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite. (87) Milites remigesque Miletum Myndo pedibus reuerti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum nauibus electum L- Magio et L- Fannio, qui Myndi habitabant, uendidit. Hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi nauigio ad omnis populi Romani hostis usque ab Dianio ad Sinopam nauigauerunt.O di immortales, incredibilem auaritiam singularemque audaciam! Nauem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia ciuitas ut te prosequeretur dedisset ausus es uendere? Si te magnitudo malefici, si hominum existimatio non mouebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti siue adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem ciuitatem testem futuram? (88) An quia tum Cn- Dolabella in eum, qui ei myoparoni praefuerat Milesiisque rem gestam renuntiarat, animaduertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare? [21,35] XXXV. Multum te ista fefellit opinio, et quidem multis in locis. Semper enim existimasti, et maxime in Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri aliquid in litteras publicas uetuisses, aut quod relatum esset tolli coegisses. Hoc quam nihil sit, tametsi ex multis Siciliae ciuitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in hac ipsa ciuitate cognosce. Sunt illi quidem dicto audientes, quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam causam adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. (89) Manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa ciuitas manebunt. Decem enim nauis iussu L- Murenae populus Milesius ex pecunia uectigali populo Romano fecerat, sicut pro sua quaeque parte Asiae ceterae ciuitates. Quam ob rem unam ex decem, non praedonum repentino aduentu sed legati latrocinio, non ui tempestatis sed hac horribili tempestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt. (90) Sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes ciuitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus non modo negare interrogati, sed ne producti quidem reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, ostendent C- Verrem, in ea classe quae contra piratas aedificata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. [21,36] XXXVI. C- Malleolo, quaestore Cn- Dolabellae, occiso duas sibi hereditates uenisse arbitratus est, unam quaestoriae procurationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est esse; alteram tutelae, nam cum pupilli Malleoli tutor esset, in bona eius impetum fecit. (91) Nam Malleolus in prouinciam sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. Iste quod argenti placuit inuasit; quae mancipia uoluit abduxit; uina ceteraque quae in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportauit; reliqua uendidit, pecuniam exegit. (92) Cum ad HS uiciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; seruos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. Cum saepius mater et auia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae Malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono seruo HS sescenta milia, accepta pupillo Malleolo rettulit. Quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo DC eodem modo quadrarint ut illa de Cn- Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, uos existimabitis. (93) Tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii, alii etiam nunc retinentur; peculia omnium uicariique retinentur. [21,37] XXXVII. Haec est istius praeclara tutela. En cui tuos liberos committas, en memoriam mortui sodalis, en metum uiuorum existimationis! Cum tibi se tota Asia spoliandam ac uexandam praebuisset, cum tibi eita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumueniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque auia, quae miserae flentes euersum a te puerum patriis bonis esse dixerunt. (94) Quid exspectas? an dum ab inferis ipse Malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? Ipsum putato adesse. Homo auarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at quae confessus es! Cur cogis sodalis filium hanc primam in foro uocem cum dolore et querimonia emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum uirorum conuentum insolitas inuitasque prodire cogis? Recita omnium testimonia. Testimonium matris et auiae. [21,38] XXXVIII. (95) Pro quaestore uero quo modo iste commune Milyadum uexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitauit, Siciliensi aestimatione adflixerit, non est necesse demonstrare uerbis: hoc scitote, cum iste ciuitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret - his nominibus solis Cn- Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. Quae omnia, etiamsi uoluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur. (96) Consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. Recita. De litibus aestimatis Cn- Dolabellae pr- pecuniae redactae. quod a communi milyadum ---. Te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque ui et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis prouinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque peruasisse demonstro. (97) Itaque M- Scaurus, qui Cn- Dolabellam accusauit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. Homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; uolumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae uoluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit; dixit iste quae uelle accusatorem putauit. Quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti uoluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego uellem descensuros pollicebantur. (98) Eorum ego uoluntatem omnium repudiaui; Non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. Forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. Ita est; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari uolo. Rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus bellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribend testatem non haberet. Solus est hic qui numquam res ad aerarium referat. [21,39] XXXIX. Audistis quaestoriam ratio tribus uersiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit. (99) Quaestores se in tu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaesto praetore possit rationem referre - ut tu, Hortensi, ut omnes -, eodem modo sine quaestore praetor. Dixit Dolabellam impetrasse. Omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probauerunt. Verum quae quoque iam pridem uenerunt: cur non rettulisti? Illarum rationum ex ea faece legationis quaestori tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabella cessario sunt aestimata. Ex litibus aestimatis Dolabellae pp- et pro pr-. (100) Quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit quingenta triginta quinque milia, et quod plus feci labella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, tu homo castissimus aliud in tabulis habebas. Hinc extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen a ex particula inuestigamus, redundarunt, hinc ratio Q- et Cn- Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P- Tadio numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit. (101) Homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod leuissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque uixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognouistis, Romae post quaesturam illam nefariam uix triduum constitisset, absens non in obliuione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam uenit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. Cui sit data, nihil ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat. (102) Homo stultissime et amentissime, tabulas cum conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere uelles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam credebas, iis expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? Quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis tabulis te causam dicturum existimasti? [21,40] XL. (103) Verum ad illam iam ueniamus praeclaram praeturam, criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique uenimus; in quibus non dubito quin offensionem neglegendae uitare atque effugere non possim. Multi enim ita dicent, "De illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut quae amico meo facta est, quibus ego in rebus interfui." His omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano uniuerso, me uehementer excusatum uolo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed quod alia testibus integra reseruari uelim, multa autem propter rationem breuitatis ac temporis praetermittenda existimem. Fatebor etiam illud inuitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum uacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. Quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui paruum ac mediocre obici nihil oporteat. (104) Nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae prouinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani uoluntate. Qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. [21,41] XLI. P- Annius Asellus mortuus est, C- Sacerdote praetore. Is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. Faciebant omnia cum pupilla, leges, aequitas, uoluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum Asellus est mortuus. (105) Iste praetor designatus - utrum admonitus an temptatus an, qua est ipse sagacitate in bis rebus, sine duce ullo, sine indice peruenerit ad hanc improbitatem, nescio: uos tantum hominis audaciam amentiamque cognoscite - appellat heredem L- Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit fieri. Illi bona res, huic uendibilis uidebatur. Iste, tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid noui ediceret, quam ut hoc edictum tam improbum et tam inhumanum interponeret. (106) Tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non uidebant; simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegauerunt. Iste ad arbitrium eius cui condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. cum intellegam legem Voconiam-. Quis umquam crederet mulierum aduersarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum uideretur? Cupiditati hominum ait se obuiam ire. Quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? Dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis grauitas, scientia iuris, praetoris auctoritas. Recita. Qui ab A- Postumio Q- Fuluio censoribus postue ea testamentum fecit fecerit. (107) Fecit fecerit"? quis umquam edixit isto modo? quis umquam eius rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae neque post edictum reprehendi neque ante edictum prouideri potuit? [21,42] XLII. Iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur testamentum P- Annius fecerat non improbum, non inofficiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen post illius mortem nihil de testamento illius noui iuris constitui oporteret. Voconia lex te uidelicet delectabat. Imitatus esses ipsum illum C- Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque uirgini neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos censores census esset, ne quis heredem uirginem neue mulierem faceret. (108) In lege Voconia non est "fecit fecerit", neque in ulla praeteritum tempus reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam scelerata et nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere uitanda fuerit. Atque in his ipsis rebus multa uidemus ita sancta esse legibus ut ante facta in iudicium non uocentur; Cornelia testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non ius aliquod nouum populo constituitur, sed sancitur ut, quod semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum pertineat ex certo tempore. (109) De iure uero ciuili si quis noui quid instituit, is non omnia quae ante acta sunt rata esse patietur? Cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias, ipsam, ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure ciuili: hoc reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus utatur. Qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris quam lege. Si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur? [21,43] XLIII. (110) Ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. Scribis, qui heredem fecit fecerit. Quid, si plus legarit quam ad heredem heredesue perueniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caues? Quia non generis, sed hominis causam uerbis amplecteris, ut facile appareat te pretio, non iure esse commotum. Atque hoc si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum uituperari posset, in discrimen uenire non posset; nemo enim committeret. Nunc est eius modi edictum ut quiuis intellegat non populo esse scriptum, sed P- Anni secundis heredibus. (111) Itaque cum abs te caput illud tam multis uerbis mercennarioque prooemio esset ornatum, ecquis inuentus est postea praetor quid idem illud ediceret? Non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem quisquam ne quis ediceret. Nam post te praetorem multi in isdem causis fuerunt; in his nuper Annaea de multorum propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non erat, testamento fecit heredem filiam. iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod C- Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne quis reperiretur qui istius institutum sequi uellet; solus enim tu inuentus es cui satis non fuerit corrigere testamenta uiuorum, nisi etiam rescinderes mortuorum. (112) Tu ipse ex Siciliensi edicto hoc sustulisti; uoluisti, ex improuiso si quae res nata esset, ex urbano edicto decernere. Quam postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offendisti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto prouinciali repudiabas. [21,44] XLIV. Atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime cordi est, res haec acerba uidetur atque indigna, sic uni cuique uestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum commouemini. Quid enim natura nobis iucundius, quid carius esse uoluit? quid est dignius in quo omnis nostra diligentia indulgentiaque consumatur? (113) Homo importunissime, cur tantam iniuriam P- Annio mortuo fecisti? cur hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis eius bona patria - uoluntate patris, iure, legibus tradita - eriperes, et cui tibi esset commodum condonares? Quibuscum uiui bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis bona fortunasque poterit? nec petitionem, inquit, nec possessionem dabo. Eripies igitur pupillae togam praetextam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam ingenuitatis? Miramur ad arma contra istum hominem Lampsacenos isse, miramur istum de prouincia decedentem clam Syracusis profugisse? Nos si alienam uicem pro nostra iniuria doleremus, uestigium istius in foro nullum esset relictum. (114) Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse quisquam. Eripias tu uoluntatem mortuis, bona uiuis, ius omnibus? Hoc populus Romanus non manu uindicasset, nisi te huic tempori atque huic iudicio reseruasset? Posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum ut, uti quemque potissimum heredem esse oporteret, si is intestatus mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. Quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc uetus edictum translaticiumque esse. [21,45] XLV. (115) Cognoscite hominis aliud in re uetere edictum nouum, et simul, dum est unde ius ciuile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamentum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam ueniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede litis uindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et ita de hereditate certaret. Hoc, opinor, iure et maiores nosui et nos semper usi sumus. (116) Videte ut hoc iste correxerit. Componit edictum his uerbis ut quiuis intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. ex edicto urbano. si de hereditate ambigitur - si possessor sponsionem non faciet. iam quid id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor est, non moues possessione: si possessor non esset, non dares? Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. (117) Iam hoc ridiculum est: si de hereditate ambigitur et tabulae testamenti obsignatae non minus multis signis quam e lege oportet ad me proferentur, secundum tabulas testamenti potissimum possessionem dabo. Hoc translaticium est: sequi illud oportet, si tabulae testamenti non proferentur. Quid ait? Se ei daturum qui se dicat heredem esse. Quid ergo interest proferantur necne? Si protulerit, uno signo ut sit minus quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem umquam hoc postea alium edixisse? ualde sit mirum neminem fuisse qui istius se similem dici uellet. Ipse in Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes Romae praeter istum. Ex edicto Siciliensi. si de hereditate ambigitur ---. [21,46] XLVI. (118) Ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici possit? Iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum prouinciale transferre nolueris. Utrum digniores homines existimasti eos qui habitant in prouincia quam nos qui aequo iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? Non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in prouinciis aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, non de mulierum hereditatibus. Nam in in utroque genere uideo non modo ceteros, sed te ipsum totidem uerbis edixisse quot uerbis edici Romae solet. Quae Romae magna cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in prouincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse uideo. (119) Et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum uero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque L- Piso multos codices impleuit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decreuisset; quod uos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit conuenire; quem iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in foro. Sed eo leuiores istius iniuriae uidebantur quod erat in aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono homines uterentur. (120) Nam, quaeso, redite in memoriam, iudices, quae libido istius in iure dicundo fuerit, quae uarietas decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum omnium qui de iure ciuili consuli solent, quam plena ac referta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum uentum et in aurem eius insusurratum, alias reuocabat eos inter quos iam decreuerat, decretumque mutabat, alias inter aliquos contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo ante decreuerat. (121) Hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inueniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse Verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi uidebantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui Verrem tam nequam reliquisset. Quae ego non commemorarem - neque enim perfacite dicta neque porro hac seueritate digna sunt -, nisi uos illud uellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum in ore uulgi atque in communibus prouerbiis esse uersatam. [21,47] XLVII. (122) In plebem uero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas grauior est atque atrocior. Oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus uirgis plebem Romanam concidere? Quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, cum eum quem iste uirgis ceciderat in conspectum populi Romani produxit; cuius rei recognoscendae faciam uobis suo tempore potestatem. (123) Superbia uero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P- Trebonius uiros bonos et honestos compluris fecit heredes; in iis fecit suum libertum. Is A. Trebonium fratrem habuerat proscriptum. Ei cum cautum uellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perueniret. Libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuuari uetaret; impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. Id ego non reprehendo; etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. Libertus, nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; (124) Itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuuare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. Das possessionem ei qui non iurauit; concedo; praetorium est. Adimis tu ei qui iurauit; quo exemplo? Proscriptum iuuat; lex est, poena est. Quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuuabat eum qui tum in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui uoluntatem conseruabat, a quo summum beneficium accepetat? Utrum horum reprehendis? Et hoc tum de sella uir optimus dixit: "Equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit heres?" O modestum ordinem, quod illinc uiuus surrexerit! (125) Possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam intercessisse ipsa decretorum nouitas iniquitasque declarat; uerum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite. [21,48] XLVIII. C- Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C- Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit; fecit heredem M- Octauium Ligurem. Ligus hereditatem adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controuersia. Posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L- frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. Dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum. L- Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates ualere quae ante eum praetorem uenissent; si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. Aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur. (126) Venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem conuenisset, aequitate causae, auctoritate sua commouere hominem posset. Domum ad eum uenit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas uenisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit, multa quae quemuis commouere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta iniuria adficeret. Homo Ligurem accusare coepit, qui in re aduenticia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. Non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis. (127) Quid est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur, an haec ad rem non pertinent? non credemus M- Octauio, non L- Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? An id quod dicunt leue est? Nihil leuius quam praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas uenerit coheredem praetorem esse oportere. An uero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putauit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum M- Octauium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine, nomine, uirtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitauit? [21,49] XLIX. (128) In sartis tectis uero quem ad modum se gesserit quid ego dicam? Dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur. Dixit Cn- Fannius, eques Romanus, frater germanus Q- Titini, iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. Recita. Cn- Fanni testimonium. Nolite Cn- Fannio dicenti credere, noli, inquam, tu, Q- Titini, Cn- Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C- Verrem insimulat auaritiae et audaciae, quae uitia uidentur in quemuis potius quam in istum conuenire. Dixit Q- Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. Recita. Nomina Q- Tadi. testimonium Q- Tadi. Ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus? Quid igitur in iudiciis sequemur? Quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum testimoniis et uirorum bonorum tabulis non credere? (129) Nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius nouo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento - quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus conuocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie aduocationes fiunt - in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere. [21,50] L. (130) Aedem Castoris, iudices, P- Iunius habuit tuendam de L- Sulla Q- Metello consulibus. Is mortuus est; reliquit pupillum paruum filium. Cum L- Octauius C- Aurelius consules aedis sacras locauissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii praetores quibus erat negotium datum, C- Sacerdos et M- Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, ut C- Verres R- Caelius praetores cognoscerent et iudicarent. Qua potestate iste permissa sic abusus est ut ex Cn- Fannio et ex Q- Tadio cognouistis, uerum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc uoluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed uidere cotidie possemus. (131) Quaesiuit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire uolebat ad quem illa res pertineret. Audit pupillum esse filium. Homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. Monumentum illa amplitudine, illo opere, quamuis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inuenturum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur. (132) L- Habonio aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli luni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento conuenerat iam quem ad modum traderetur. Iste ad se Habonium uocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. Cum ille, id quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti uideri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere. [21,51] LI. (133) Venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; uidet undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera noua atque integra. Versat se; quaerit quid agat. Dicit quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se multos, "Tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte uis ad perpendiculum columnas exigere. " Homo omnium rerum imperitus quaerit, quid sit "ad perpendiculum": dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit. "Nam mehercule", inquit, "sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur." (134) Habonius, qui legem nosset - qua in lege numerus tantum columnarum traditur, perpendiculi mentio fit nulla - et qui non putaret sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, negat id sibi deberi, negat oportere exigi. Iste Habonium quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat. (135) Noua res atque improuisa pupilli calamitas nuntiatur statim C- Mustio, uitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M- Iunio patruo, P- Titio tutori, homini frugalissimo; hi rem ad uirum primarium summo officio ac uirtute praeditum, M- Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. Venit ad Verrem M- Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia pluribus uerbis ne per summam iniuriam pupillum lunium fortunis patriis conetur euertere. Iste, qui iam spe atque opinione praedam illam deuorasset, neque ulla aequitate orationis neque auctoritate M- Marcelli commotus est; itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse respondit. (136) Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, omnis aditus arduos ac potius interclusos uiderent - apud quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui oratio, non amici uoluntas, non cuiusquam auctoritas, non gratia ualeret - statuunt id sibi esse optimum factu, quod cuiuis uenisset in mentem, petere auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure ciuili priuatorumque omnium controuersiis populo Romano praefuit, uerum etiam in bis sartis tectisque dominata est. [21,52] LII. (137) Venit ad Chelidonem C- Mustius, eques Romanus, publicanus, homo cum primis honestus; uenit M- Iunius, patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; uenit homo summo pudore, summo officio, spectatissimus ordinis sui, P- Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque indignam praeturam tuam! Ut omittam cetera, quo tandem pudore talis uiros, quo dolore meretricis domum uenisse arbitramini? qui numquam ulla condicione istam turpitudinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. Veniunt, ut dico,ad Chelidonem. Domus erat plena; noua iura, noua decreta, noua iudicia petebantur. "Mihi det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne der, mihi bona addicat." Alii nummos numerabant, ab aliis tabellae obsignabantur; domus erat non meretricio conuentu sed praetoria turba referta. (138) Simul ac potestas primum data est, adeunt hi quos dixi. Loquitur C- Mustius, rem demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. Respondit illa ut meretrix non inhumaniter; libenter ait se facturam, et se cum isto diligenter sermocinaturam; reuerti iubet. Tum discedunt: postridie reuertuntur. Negat illa posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re pecuniam confici posse. [21,53] LIII. Vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt incredibilia, fingi a me arbitretur. Ea uos antea, iudices, cognouistis. (139) Dixit iuratus P- Titius, tutor pupilli Iuni, dixit M- Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si uiueret, sed recenti re de Mustio auditum est; dixit L- Domitius, qui cum sciret me ex Mustio uiuo audisse, quod eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C- Mustius habuit, me uno defendente uicit), cum hoc, ut dico, sciret L- Domitius, me scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem suam deriuauit. Tantus in adulescente clarissimo ac principe iuuentutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, deinde aliquando coactus Chelidonem nominauit. (140) Non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L- Domitius ab se nominari uix sibi honestum esse arbitrabatur? [21,54] LIV. Reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. Cum Habonio tutore, quod erat uix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. Defert ad istum rem Habonius: ut sibi uideatur, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. Iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit uerbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat. (141) Tutores haec nesciunt; quod actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. Iste uero non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. Itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. Accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius patruus; isti color immutatus est, uultus, oratio, mens denique excidit. Quid ageret coepit cogitare; si opus pupillo redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse adposuisset, sibi nullam praedam esse. Itaque excogitat - quid? Nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset dicere, "Improbe, uerum callide"-, nihil ab isto uafrum, nihil ueteratorium exspectaueritis; omnia aperta, omnia perspicua reperientur, impudentia, amentia, audacia. (142) "Si pupillo opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. Quod est igitur remedium? quod? Ne liceat pupillo redimere." Ubi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque uendundis omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum denique, ut optima condicione sit is cuia res sit, cuium periculum? Excludit eum solum cui prope dicam soli potestatem factam oportebat. Quid enim? quisquam ad meam pecuniam me inuito adspirat, quisquam accedit? Locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me refecturum dico; probatio futura est tua, qui locas; praedibus et praediis populo cautum est; et, si non putas cautum, scilicet tu, praetor, in mea bona quos uoles immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non sines. [21,55] LV. (143) Operae pretium est legem ipsam cognoscere; dicetis eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. Recita. Lex operi faciundo. quae Pupilli Iunii ---. Dic, dic, quaeso, clarius. C- Verres praetor urbanus addidit. Corriguntur leges censoriae! Quid enim? uideo in multis ueteribus legibus, Cn- Domitius L- Metellus censores addiderunt, L- Cassius Cn- Seruilius censores addiderunt: uult aliquid eius modi C- Verres. Dic: quid addidit? Recita. qui de L- Marcio M- Perperna censoribus - socium ne admittito neue partem dato neue redimito. Quid ita? ne uitiosum opus fieret? At erat probatio tua. Ne parum locuples esset? At erat et esset amplius, si uelles, populo cautum praedibus et praediis. (144) Hic te si res ipsa, si indignitas iniuriae tuae non commouebat, si pupilli calamitas, si propinquorum lacrimae, si D- Bruti, cuius praedia suberant, periculum, si M- Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis nihil habebat, ne illud quidem animaduertebas, eius modi fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses - in tabulas enim legem rettulisti - neque cum defensione aliqua confiteri? Addicitur opus HS DLX millibus, cum tutores HS LXXX millibus id opus ad illius iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent. (145) Etenim quid erat operis? Id quod uos uidistis; omnes illae columnae, quas dealbatas uidetis, machina adposita nulla impensa deiectae eisdemque lapidibus repositae sunt. Hoc tu HS DLX millibus locauisti. Atque in illis columnis dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico esse ex qua tantum tectorium uetus deiectum sit et nouum inductum. Quodsi tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petiuissem. [21,56] LVI. (146) At ut uideatur tamen res agi et non eripi pupillo: Si quid operis causa rescideris, reficito. Quid erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret? qui redemerit satis det damni infecti ei qui a uetere redemptore accepit. Deridet, cum sibi ipsum iubet satis date Habonium. Pecunia praesens soluetur. - Quibus de bonis? Eius qui, quod tu HS DLX milibus locasti, se HS LXXX millibus effecturum esse clamauit. Quibus de bonis? Pupilli, cuius aetatem et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere praetor debuit. Tutoribus defendentibus non modo patrias eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti. (147) Hoc opus bonum suo cuique facito. Quid est "suo cuique"? Lapis aliqui caedendus et adportandus fuit machina sua; nam illo non saxum, non materies ulla aduecta est; tantum operis in ista locatione fuit quantum paucae operae fabrorum mercedis tulerunt, et manuspretium machinae. Utrum existimatis minus operis esse unam columnam efficere ab integro nouam nullo lapide rediuiuo an quattuor illas reponere? Nemo dubitat quin multo maius sit nouam facere. Ostendam in aedibus priuatis longa difficilique uectura columnas singulas ad impluuium HS quadraginta millibus non minus magnas locatas. Sed ineptum est de tam perspicua eius impudentia pluribus uerbis disputare, praesertim cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existimationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: rediuiua sibi habeto; quasi quicquam rediuiui ex opere illo tolleretur ac non totum opus ex rediuiuis constitueretur. At enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem ad ipsum peruenire; poterat aliquis ad id negotium de populo accedere. Omnes exclusi sunt non minus aperte quam pupillus. Diem praestituit operi faciundo Kalendas Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis temporis excluduntur omnes. [21,57] LVII. (149) Quid ergo? Habonius istam diem quo modo adsequitur? Nemo Habonio molestus est neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; denique aliquanto ante in prouinciam iste proficiscitur quam opus effectum est. Posteaquam reus factus est, primo negabat se opus in acceptum referre posse; cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem obsignassem. Petit a me Habonius et amicos adlegat: facile impetrat. Iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum - tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est? Ut uno minus teste ageret, Habonio opus in acceptum rettulit quadriennio post quam diem operi dixerat. (150) Hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbitrium ac potestatem uenire nolebant qui sibi ereptam praedam arbitraretur. Nunc ne argumentemur, quo ista pecunia peruenerit: facit ipse indicium. Primum cum uehementius cum eo D- Brutus contenderet, qui de sua pecunia HS DLX milia numerauit, quod iam iste ferre non poterat, opere addicto, praedibus acceptis de HS DLX milibus remisit D- Bruto HS cx milia. Hoc, si aliena res esset, certe facere non potuisset. Deinde nummi numerati sunt Cornificio, quem scribam suum ftiisse negare non potest. Postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse clamant. Recita. nomina haboni. [21,58] LVIII. (151) Hic etiam priore actione Q- Hortensius pupillum Iunium praetextatum uenisse in uestrum conspectum et stetisse cum patruo testimonium dicente questus est, et me populariter agere atque inuidiam commouere, quod puerum producerem, clamitauit. Quid erat, Hortensi, tandem in illo puero populare, quid inuidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini aut alicuius hominis eius modi produxeram filium, ut nomine ipso et memoria patris animos imperitae hominis de plebe Romana, filius, quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus, tum aequitati magistratuum, tum iudiciis uestris commendatum putauit. (152) Hic istius scelerato nefarioque latrocinio bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus uenit in iudicium, si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera ipse multos annos esset in sordibus paulo tamen obsoletius uestitum uideret. Itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non uestitus, sed fortuna popularis uidebatur, neque te tam commouebat quod ille cum toga praetexta, quam quod sine bulla uenerat. Vestitus enim neminem commouebat is quem illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto praedone ereptum esse grauiter tum et acerbe homines ferebant. (153) Neque erant illae lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q- Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum est. Habemus enim liberos paruos; incertum est quam longa cuiusque nostrum uita futura sit; consulere uiui ac prospicere debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. Quis est enim qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? Mater, credo. Scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. Tutoresne defendent? Perfacile uero apud istius modi praetorem, a quo M- Marcelli tutoris in causa pupilli luni et oratio et uoluntas et auctoritas repudiata est! [21,59] LIX. (154) Quaerimus etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? Dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L- Metelli manubiis fegerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locauerit? Exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? Quis umquam templum illud aspexit quin auaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni in circum Maximum uenit quin is uno quoque gradu de auaritia tua commoneretur? quam tu uiam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu ipse illa ire non audeas. Te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum esse uolueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, uidebunt. [21,60] LX. (155) Atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. Petita multa est apud istum praetorem a Q- Opimio; qui adductus est in iudicium, uerbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re uera quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis uoluntatem. De quo iudicio si uelim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint, id quod mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut leuissime appellem, adrogantes hoc adiutore Q- Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus euertisse. (156) Is mihi etiam queritur quod a nobis IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis Q- Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum tolleretur. iam uero in bonis Q- Opimi uendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi uobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote. (157) Iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit, is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? [21,61] LXI. Nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. Quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? Difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. Non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te uiros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua inuidia C- Iunius conflagrauit, ea, nisi prouidisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset. (158) Hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et priuatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando; eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit. Eius modi subsortitionem homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putauit per sodalem suum Q- Curtium, iudicem quaestionis; cui ego nisi ui populi atque hominum clamore atque conuicio restitissein, ex hac decuria uestra, cuius mihi copiam quam largissime factam oportebat, quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur ---.