[7,0] LIBER SEPTIMVS. [7,1] AD M. MARIVM ET CETEROS Scr. Romae m. Oct a. 699. M. CICERO S. D. M. MARIO. Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas ualetudinis tuae tenuit quo minus ad ludos uenires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per ualetudinem posses, uenire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo ualuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui; quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus. Neque tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni. Reliquas uero partis dici tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas; nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probauisset. Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi; coniecturam enim facio de meo. Nam primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa de scaena decessisse arbitrabar. Deliciae uero tuae, noster Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere per omnis homines liceret. Is iurare cum coepisset, uox eum defecit in illo loco : 'si sciens fallo.' quid tibi ego alia narrem? Nosti enim reliquos ludos; qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi. Apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris. quid enim delectationis habent sescenti muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum tria milia aut armatura uaria peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is tibi quiduis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti. Non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos uel in senatu uestro spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad uillam quidem tuam uia Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? In quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae sunt uenationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a ualentissima bestia laniatur aut praeclara bestia uenabulo transuerberatur? quae tamen, si uidenda sunt, saepe uidisti; neque nos, qui haec spectamus, quicquam noui uidimus. Extremus elephantorum dies fuit. In quo admiratio magna uulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem. His ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte uidear tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui. quod si tam facilem populum haberem quam Aesopus habuit, libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri uiuerem. Nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur, et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum uero hoc tempore uita nulla est. Neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt defendere. Itaque quaero causas omnis aliquando uiuendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo uehementer et probo, quodque nos minus interuisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas. quibus si me relaxaro (nam, ut plane exsoluam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter uiuere. Tu modo istam imbecillitatem ualetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras uillas obire et mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te pluribus uerbis scripsi quam soleo, non oti abundantia sed amoris erga te, quod me quadam epistula subinuitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos paeniteret. quod si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos uenies nosque uises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae. [7,2] Scr. Romae circ. Id. M. Febr. a. 703. M. CICERO S. D. M. MARIO. Mandatum tuum curabo diligenter. Sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud uenire quam plurimo. Sed eo uidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium noui, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris ueneat. Sed de ioco satis est. Tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te gaudere certo scio; sed nimis uerecunde mihi gratularis ; putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. Credas mihi uelim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. Primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectauit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi uiri; postremo (uix ueri simile fortasse uideatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. Illum enim oppugnaram, hunc defenderam ; et ille, cum omnis res p. In meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectauit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inueberetur delegerat persuaseratque non nullis inuidis meis se in me emissarium semper fore. quam ob rem ualde iubeo gaudere te. Magna res gesta est. Numquam ulli fortiores ciues fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. Nos hic in multitudine et celebritate iudiciorum et nouis legibus ita distinemur ut cotidie uota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te uidere possimus. [7,3] Scr. Romae ante K. Sept a. 708. M. CICERO S. D. M. MARIO. Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos uersamur et, ut uideo, uersabimur, solet in mentem uenire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. D. Iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum uesperi uenissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. Sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. Si manerem in Italia, uerebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commouebat. quo tempore uidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. Pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere. Cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter uitia multa, quae ibi offendi quo ueneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam uictoriam horrorem; maximum autem aes alienum amplissimorum uirorum. quid quaeris? Nihil boni praeter causam. quae cum uidissem, desperans uictoriam primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius ualde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. Hoc interdum probabat et in ea sententia uidebatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore uir ille summus nullus imperator fuit. Signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; uictus turpissime amissis etiam castris solus fugit. Hunc ego mihi belli finem feci nec putaui, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore; discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deueniendum in uictoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors uoluntaria. Certe nihil fuit praeterea, si te uictori nolles aut non auderes committere. Ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod uidere possis sine dolore. Ego cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. quae acciderunt,omnia dixi futura. Veni domum, non quo optima uiuendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. Tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. Mortem mihi cur consciscerem causa non uisa est, cur optarem multae causae. Vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur uelis uiuere. Sed tamen uacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi uiuo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem. Haec ad te scripsi uerbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. Cognoui amantissimum. Notum tibi omne meum consilium esse uolui, ut primum scires me numquam uoluisse plus quemquam posse quam uniuersam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum ualeret unus ut obsisti non posset, me uoluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me uoluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec ciuitas est, ciuem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem. Haec tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, uolui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in uituperatores meos incidisses. Sunt enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. Profuturus, criminis loco putent esse quod uiuam; quibus ego certo scio non uideri satis multos perisse. qui si me audissent, quamuis iniqua pace, honeste tamen uiuerent; armis enim inferiores, non causa fuissent. Habes epistulam uerbosiorem fortasse quam uelles; quod tibi ita uideri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Ego si quae uolo expediero, breui tempore te, ut spero, uidebo. [7,4] Scr. In Cumano m. Intercal. Post a. 708. M. CICERO S. D. M. MARIO. A. d. xiiii K. In Cumanum ueni cum Libone tuo uel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. Te cum semper ualere cupio tum certe, dum hic sumus; uides enim quanto post una futuri simus. qua re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. Cura igitur ut ualeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta. [7,5] Scr. Romae m. Apr. a. 700. CICERO CAESARI IMP. S. D. Vide quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem; sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam uidebatur aut certe tardare (uide quid mihi sumpserim), coepi uelle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri. Casus uero mirificus quidam interuenit quasi uel testis opinionis meae uel sponsor humanitatis tuae. Nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: M. {Titinium}, quem mihi commendas, uel regem Galliae faciam, uel hunc Leptae delega, si uis. Tu ad me alium mitte quem ornem. Sustulimus manus et ego et Balbus. Tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed diuinum uideretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem inuitatu tuo mittendum duxerim. Hunc, mi Caesar, sic uelim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre uelis, in unum hunc conferas. De quo tibi homine haec spondeo non illo uetere uerbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem uirum, pudentiorem esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure ciuili singulari memoria, summa scientia. Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius benefici certum nomen peto, beneuolentiam tuam et liberalitatem peto neque impedio quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, 'de manu,' ut aiunt, 'in manum' tuam istam et uictoria et fide praestantem. Simus enim putidiusculi, quamquam per te uix licet; uerum, ut uideo, licebit. Cura ut ualeas, et me, ut amas, ama. [7,6] Scr. in Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700. CICERO S. D. TREBATIO. In omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea uulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te beneuolentiae. Tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et uirtute consequere. Hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignouerunt Medeae, “quae Corinthum arcem altam habebant matronae opulentae, optimates, ” quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi uitio illae uerterent, quod abesset a patria; nam “Multi suam rem bene gessere et publicam patria procul; Multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati. ” Quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. Sed plura scribemus alias. Tu, qui ceteris cauere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caueto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento: “qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequiquam sapit. ” Cura ut ualeas. [7,7] Scr. Romae ex. M. Iun. a. 700. CICERO TREBATIO. Ego te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. Spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. Illud soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti. Id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. Sin autem sine Britannia tamen adsequi quod uolumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. Multum te in eo frater adiuuabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. †imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse uideare. [7,8] Scr. Romae ex. Tu. Quint a. 700. CICERO TREBATIO. Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. Cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. Sed ex tuis litteris cognoui praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? quod scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. De eo quid sit, cura ut sciam. Ego uestras Britannicas litteras exspecto. [7,9] Scr. Romae ex. M. Sept a. 700. CICERO TREBATIO. Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem uelim cum Caesare, sed ad eum propter eius nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. Tu tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. Sed tibi consilium non dest. quid constitueris, cupio scire. Cn. Octauius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. Is me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam inuitat. Adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est. [7,10] Scr. Romae ex. M. Dec. a. 700. M. CICERO S. D. TREBATIO. Legi tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro ualde iure consultum uideri. Est quod gaudeas te in ista loca uenisse, ubi aliquid sapere uiderere. quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Verum tamen (rideamus licet; sum enim a te inuitatus) subinuideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt. Sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. Valde metuo ne frigeas in hibernis. quam ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. quamquam uos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio ualde me hercule de te timueram. Sed tu in re militari multo es cautior quam in aduocationibus, qui neque in Oceano natare uolueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. Sed iam satis iocati sumus. Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam intermiseram, ne uiderer liberalissimi hominis meique amantissimi uoluntati erga me diffidere. Sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putaui esse hominem commonendum. Id feci; quid profecerim, facias me uelim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes. Sic enim tibi persuadeas uelim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc aduoles. Una me hercule nostra uel seuera uel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. qua re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam. “aut consolando aut consilio aut re iuuero. ” [7,11] Scr. Fort. In Tusculano (?) m. Ian. a. 701. CICERO TREBATIO. Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? Ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas aduocationes postulent. Satisne tibi uideor abs te ius ciuile didicisse? Sed heus tu! quid agis? Ecquid fit? Video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. Sed quid sit scire cupio. Consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. Nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobriuae. Denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti. Haec ego non rideo, quamuis tu rideas, sed de re seuerissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen quae uis et tua uirtute profecto et nostro summo erga te studio consequere. [7,12] Scr. Romae in. Febr. a. 701. CICERO TREBATIO. Mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicauit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobriuam misissem? Iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod Zeius, familiaris meus. Sed quonam modo ius ciuile defendes, cum omnia tua causa facias, non ciuium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia uoluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iouem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris g-politeuesthai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari uelis. [7,13] Scr. Romae iu Non. Mart. a. 701. M. CICERO S. D. TREBATIO. Adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi uiderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? Mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. Hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ? Audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? Moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. Si uero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum? Sed ut ad rem redeam, te istic inuitum non esse uehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. Tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic “non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, ” et tu soles ad uim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR ui HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo. Sed ut ego quoque te aliquid admoneam de uestris cautionibus, Treuiros uites censeo. Audio capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent. Sed alias iocabimur. Tu ad me de istis rebus omnibus scribas uelim quam diligentissime. D. IIII non. Mart. [7,14] Scr. Romae circ. M. Quint. a. 701. CICERO TREBATIO. Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim uerbis tuis mihi nuntiarat. Valde iam lautus es qui grauere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. quod si scribere oblitus es, minus multi iam te aduocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc ueniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestiuorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia. Illud quidem perlibenter audiui ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe ita fieret, si tu maluisses beneuolentiae quam litium iura perdiscere. Sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. Te ualde amamus nosque a te amari cum uolumus tum etiam confidimus. [7,15] Scr. Romae m. Iun. A. 701. CICERO TREBATIO. Quam sint morosi qui amant, uel ex hoc intellegi potest: moleste ferebam antea te inuitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. Neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum. Sed hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. quom uero in C. Mati, suauissimi doctissimique hominis, familiaritatem uenisti, non dici potest quam ualde gaudeam. qui fac ut te quam maxime diligat. Mihi crede, nihil ex ista prouincia potes quod iucundius sit deportare. Cura ut ualeas. [7,16] Scr. Romae ex. M. Nou. a. 700. M. CICERO S. D. TREBATIO. In 'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tu tamen, mi uetule, non sero. Primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis g-philotheohron te praebuisti, plane non reprehendo. Nunc uero in hibernis iniectus mihi uideris itaque te commouere non curas. “Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum. ” Ego si foris cenitarem, Cn. Octauio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens inuitaret: 'Oro te, quis tu es?' Sed me hercules extra iocum homo bellus est; uellem eum tecum abduxisses. quid agatis et ecquid in Italiam uenturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmauit te diuitem futurum. Id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse diuites qui caelo et terra frui possint, postea uidebo. qui istinc ueniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. Sed tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobriuae iuris peritiorem esse. [7,17] Scr. Romae ex. M. Od. a. 700. CICERO TREBATIO S. Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam uideris certa aliqua in sententia constitisse. Nam primorum mensum litteris tuis uehementer commouebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) leuis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens uidebare. Tamquam enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem ueniebat eos ipsos qui cum syngraphis uenissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse. Ego si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime uellem; non enim mediocri adficiebar uel uoluptate ex consuetudine nostra uel utilitate ex consilio atque opera tua; sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses; semper te non modo tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum putaui. Itaque quoad opinatus sum me in prouinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim meminisse te credo. Postea quam ea mutata ratio est, cum uiderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendaui et tradidi, ut grauissime diligentissimeque potui. quod ille ita et accepit et mihi saepe litteris significauit et tibi et uerbis et re ostendit mea commendatione sese ualde esse commotum. Hunc tu uirum nactus, si me aut sapere aliquid aut uelle tua causa putas, ne dimiseris et, si quae te forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi erit uisus, perferto et ultima exspectato; quae ego tibi iucunda et honesta praestabo. Pluribus te hortari non debeo; tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi uiri neque uberioris prouinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. 'hoc,' quem ad modum uos scribere soletis in uestris libris, 'idem Q. Cornelio uidebatur.' in Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me uelim. [7,18] Scr. In Pomptino ui Id. Apr. a. 701. CICERO TREBATIO S. Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diuersis temporibus dederas. In quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem uirum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideraui non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. Multa, mihi crede, adsequere; ego enim renouabo commendationem, sed tempore. Sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. Itaque quoniam uestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me uelim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignauissimo cuique maximam fidem habeo. Sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? Nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. An hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? Iam ista tua culpa est, qui uerecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris. Ego te Balbo, cum ad uos proficiscetur, more Romano commendabo. Tu si interuallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. Has litteras scripsi in Pomptino, cum ad uillam M. Aemili Philemonis deuertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa uim maximam ranunculorum se commosse constabat. Cura ut ualeas. VI id. April. De Pomptino. Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non uel in contione recte legi posset. Sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. Verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam nouis rebus. [7,19] Scr. Regiu K. Sext. a. 710. CICERO TREBATIO S. Vide quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore uinco. Verum tamen quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui. Itaque ut primum Velia nauigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit. Sin tibi quaedam uidebuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. Non longe abieris; num ius ciuile uestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant. quamquam, tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut uero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere; in qua quidem nos te continebimus, si et salui redierimus et salua ista offenderimus. V K. Sextil. Regio. [7,20] Scr. Veliae XIII K. Sext. a. 710. CICERO TREBATIO S. Amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. Sed quid ego dicam 'te,' quem quis non amat? Rufio medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. Sed te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris. quamquam enim Velia non est uilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. Tu si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses uerebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam aduenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris. Sed in primis opportunum uidetur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. Sed ualebis meaque negotia uidebis meque dis iuuantibus ante brumam exspectabis. Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli g-Nikohnos g-peri g-Polyphagias. O medicum suauem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celauit, te quidem non uidetur. Ventus increbrescit. Cura ut ualeas. XIII K. Sext. Velia. [7,21] Scr. In Tusculano ex. M. Iun. a. 710. CICERO TREBATIO S. Sili causam te docui. Is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi uideri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Seruium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogauit ut se et causam suam tibi commendarem. Nec uir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. Gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro ueneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. Hoc te uehementer etiam atque etiam rogo. [7,22] Scr. In Tusculano m. Iun. Ut uidetur, a. 710. CICERO TREBATIO S. Inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controuersiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, notaui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae et Testae adsentior. [7,23] Scr. Romae ex. A. 692 aut paulo post, ut uidetur. CICERO S. D. M. FADIO GALLO. Tantum quod ex Arpinati ueneram cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Auiani litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum uenisset, qua ego uellem die. Fac, quaeso, qui ego sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus annua postulare? Sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam uolueram. Ac tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; plane enim intellego te non modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicaui, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse. Sed uelim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero. Tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas. quid simile? Primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis uero ubi est apud me locus? At pulchellae sunt. Noui optime et saepe uidi. Nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si probassem. Ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis uero signum quo mihi pacis auctori? Gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Auianio transigere possemus. quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. Ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deuersorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. Omnino liberti mei uideo esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Auiani familiarem. Exhedria quaedam mihi noua sunt instituta in porticula Tusculam. Ea uolebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. Sed tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem uelim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere uecturae. Si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum uel cum iactura reperiemus. quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras. Egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. Ut redii autem prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesiui de mea Tullia quid egisset. Per Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum uir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare. Est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem uitae uictusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. Sed ne uiuam, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis quam ego sum. Itaque omnia experiar; uideo enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum. Si quid egero, faciam ut scias. Tu et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi uidetur, certiorem. [7,24] Scr. In Tusculano circa xiii K. Sept a. 709. M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO. Amoris quidem tui, quoquo me uerti, uestigia, uel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis ualde te laborasse. Amo igitur uoluntatem. Sed pauca de re. Cipius opinor, olim: 'non omnibus dormio.' sic ego non omnibus, mi Galle, seruio. Etsi quae est haec seruitus? Olim cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore obseruor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. Id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calui Licini Hipponacteo praeconio. At uide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. Is ad me uenit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. Respondi nullo modo me facere posse; quem uellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. Ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi uidebatur, iratior. Habes 'Sardos uenalis alium alio nequiorem.' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. Me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est. [7,25] Scr. In Tusculano circ. IX K. Sept. A. 709. CICERO S. D. M. FADIO GALLO. Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salua est; domo petes, cum libebit. quod autem me mones, ualde gratum est, idque ut semper facias rogo; uideris enim mihi uereri, nisi istum habuerimus, rideamus g-gelohta g-sardanion. Sed heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; uereor ne in catomum Catonianos. Mi Galle, caue putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: 'cetera labuntur.' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. Praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene uidero, sed, quicquid est, nostrum est. Urge igitur nec 'transuersum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. Atque equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo. [7,26] Scr. In Tusculano m. Interc. Post a. 708. CICERO S. D. GALLO. Cum decimum iam diem grauiter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti uolebant me probarem non ualere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. Itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideraui quam a te requiri putaui meum. Ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat 'g-straggourika g-kai g-dysenterika g-patheh' sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. Sane g-dysenterian pertimueram; sed uisa est mihi uel loci mutatio uel animi etiam relaxatio uel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. Ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modoue commiserim, lex sumptuaria quae uidetur g-lipotehta attulisse ea mihi fraudi fuit. Nam dum uolunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, heluellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suauius. In eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me g-diarroia adripuit ut hodie primum uideatur coepisse consistere. Ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malua deceptus sum. Posthac igitur erimus cautiores. Tu tamen cum audisses ab Anicio (uidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam uisendi. Ego hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et uiris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa reuocabo. [7,27] Scr. Romae, ut uidetur, post m. Mart. A. 702. M. CICERO S. D. GALLO. Miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. 'Ego enim te in consulatu obseruaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. Multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. Tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. Utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. Negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim. Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse uis, te nihil esse cognosceres. quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta. Me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non uisum demiror. Nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? Si uera, tu es optimus testis quid mihi p. r. debeat. [7,28] Scr. Romae in. M. Sext. a. 708. M. CICERO S. D. CVRIO.. Memini cum mihi desipere uidebare, quod cum istis potius uiueres quam nobiscum. Erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs, aptius humanitati et suauitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae. Nunc contra et uidisse mihi multum uideris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus. quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest? Sed quod tu cui licebat, pedibus es consecutus ut ibi esses, 'ubi nec Pelopidarum' (nosti cetera), nos idem prope modum consequimur alia ratione. Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi auem albam uidentur bene sentientem ciuem uidere, abdo me in bibliothecam. Itaque opera efficio tanta quanta fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare. Sed me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi uita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet ualere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. Nec uero nunc quidem culpa in eo est in cuius potestate omnia sunt (nisi forte id ipsum esse non debuit), sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt ut de praeteritis non sit querendum. Reliquam spem nullam uideo. qua re ad prima redeo: sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter. [7,29] Si casu. Scr. Patris a. D. IIII K. Nou. a. 709. CVRIVS M. CICERONI SVO S. S. V. B. Sum enim g-chrehsei g-men tuus, g-ktehsei g-de Attici nostri. Ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis uenale proscripserit, egerit non multum. At illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi, perseuera constanter nos conseruare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad uer libentes uidere et nostra refigere deportareque tuto possimus. Sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me uirum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. Ergo, patrone mi, bene uale Tironemque meum saluta nostris uerbis. Data a. D. IIII K. Nou. [7,30] Scr. Romae in. M. Ian. a. 710. CICERO CVRIO S. D. Ego uero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse euolare cupio et aliquo peruenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' incredibile est quam turpiter mihi facere uidear, qui his rebus intersim. Ne tu uideris multo ante prouidisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam uidere. In campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. Ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiauit, qui usque ad K. Ian. Esset quae erant futurae mane postridie. Ita Caninio consule scito neminem prandisse. Nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica uigilantia, qui suo toto consulatu somnum non uiderit. Haec tibi ridicula uidentur; non enim ades. quae si uideres, lacrimas non teneres. quid, si cetera scribam? Sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. Cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. Id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus. Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus saluis defensus) et est homo non ingratus meque uehementer obseruat. Ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. quam ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit uelim ad me scribas. [7,31] Scr. Romae ut Febr. a. 710. CICERO CVRIO S. D. Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo uel uincam te uel uincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior; Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' equidem uellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. Vides enim exaruisse iam ueterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere: “Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam. ” ergo is tibi, nos ei succedimus. Veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat. [7,32] Scr. Laudiceae post iii Id. Febr. a. 704. M. CICERO S. D. VOLVMNIO. Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitaui an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde g-eutrapelia litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. Ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri. quid? Tu id pateris? Non me defendis, non resistis? Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent; sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit g-akythehron quod non alicui uenustum esse uideatur, pugna, si me amas, nisi acuta g-amphibolia, nisi elegans g-hyperboleh, nisi g-paragramma bellum, nisi ridiculum g-para g-prosdokian, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro 'de oratore' per Antoni personam disputata de ridiculis, g-entechna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me pedibus omnes rei, sit uel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis possessionem, amabo, quibusuis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas; nunc demum intellego te sapere. Sed me hercules extra iocum: ualde mihi tuae litterae facetae elegantesque uisae sunt. Illa quàmuis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non mouerunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere grauitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamuis in me ingrata sit, amare non desinam. Tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi uides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. Iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. Praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa ualde ei cupio, non uideor nimium laborare. [7,33] Scr. In Tusculano circ. Med. M. Quint a. 708. M. CICERO S. D VOLVMNIO. Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio inuideres, nisi eum amares non erat causa inuidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret inuideres. Nos enim plane, mi suauissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente uigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.' sed tamen omnia mihi erunt, si tu ueneris, hilariora; quamquam uenis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum occupationum. quas si, ut uolumus, exceperimus, ego uero multam salutem et foro dicam et curiae uiuamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. Nam et Cassius tuus et Dolabella noster uel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. Opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris Emeisi, quibus saepe uerecundiorem me in loquendo facis. Mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut uolet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probaui, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui; tu uellem ne ueritus esses ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac uelim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.