[1,0] LETTRES FAMILIERES - LIVRE I. [1,1] I. Scripta est epistula Romae Idibus Ianuariis a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, uitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat. Res agitur per eosdem creditores, per quos, quum tu aderas, agebatur. Regis causa si qui sunt qui uelint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri uolunt. Senatus religionis calumniam non religione, sed maleuolentia et illius regiae largitionis inuidia comprobat. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus. Sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum. Nam quum in sermone quotidiano, tum in senatu, palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam, nec grauitate, nec studio, nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis. Is, hac regia causa excepta, ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. - Res ante Idus acta sic est : (nam haec Idibus mane scripsi;) Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu, (teneri enim res aliter non potest,), sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis; ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium : censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint. Bibulus tres legatos, ex iis, qui priuati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Seruilium, qui omnino reduci negat oportere : et Volcatium, qui, Lupo referente Pompeio decernit : et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii uoluntatis, nam aduertebatur Pompeii familiares assentiri VoIcatio. Laboratur uehementer : inclinata res est: Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio, omniumque Pompeii familiarium studium, in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere uideatur : cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici. - Non in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus. Gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam inuidiam adductis, ita uersamur. Nostram fidem omnes; amorem tui absentis praesentes tui cognoscent. Si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus. [1,2] II. Scr. Romae a.d. XVI. Kal. Februarias a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoque multa uerba fecimus : maximeque uisi sumus senatum commemoratione tuae uoluntatis erga illum ordinem permouere. Itaque postridie placuit, ut breuiter sententiam diceremus. Videbatur enim reconciliata nobis uoluntas esse senatus : quod quuum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram. Itaque quum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent; secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres: tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret; postulatum est, ut Bibuli sententia diuideretur. Quatenus de religione dicebat, cui {quidem} rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est : de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. - Proxima erat Hortensii sententia, quum Lupus, tribunus pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consulares. Eius orationi uehementer ab omnibus reclamatum est ; erat enim et iniqua et noua. Consules neque concedebant neque ualde repugnabant; diem consumi uolebant : id quod est factum. Perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam aperte Volcatio assentirentur. Multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non inuitis; nam ei Bibuli sententiam ualere cupierant. - Hac controuersia usque ad noctem ducta senatus dimissus; et ego eo die casu apud Pompeium coenaui, nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi uiderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere; quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; quum autem eius familiares omnium ordinum uideo, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus, non inuito rege ipso consiliariisque eius, esse corruptam. - Haec scripsi a.d. XVI. Kal. Febr. ante lucem. Eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus. Quod ad popularem rationem attinet, hoc uidemur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo, aut saluis auspiciis, aut saluis legibus, aut denique sine ui possit. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas grauissima intercessit : cui quum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta. Eam ad te missam esse arbitror. De ceteris rebus, quidquid erit actum, scribam ad te : et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura, opera, diligentia, gratia prouidebo. [1,3] III. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. A. Trebonio, qui in tua prouincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos utor ualde familiariter. Is quum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in prouincia fuit, tum hoc tempore, propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem, uehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore : quae ne spes eum fallat, uehementer rogo te, commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam : in primisque, ut, quae T. Ampius de eius re decreuit, ea comprobes, omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non uulgarem fuisse. [1,4] IV. Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. A.d. XVI. Kal. Febr. quum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus unumque certamen esset relictum, sententia Volcatii : res ab aduersariis nostris extracta est uariis calumniis. Causam enim frequenti senatu non magna uarietate magna{que} inuidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem : Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum. Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Febr. per legem Pupiam, (id quod scis,) non potest : neque mense Febr. toto, nisi perfectis aut reiectis legationibus. - Haec tamen opinio est populi Romani, a tuis inuidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream uellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est, quin existimet, habitam esse rationem ab senatu. Nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per aduersarios tuos esse factum: qui nunc populi nomine, re autem uera sceleratissimo latrocinio, si quae conabuntur agere, satis mihi prouisum est, ut ne quid saluis auspiciis aut legibus aut etiam sine ui agere possent. - Ego neque de meo studio neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror. Quid enim aut me ostentem ? (qui, si uitam pro tua dignitate profundam, nullam partem uidear meritorum tuorum assecutus :) aut de aliorum iniuriis querar ? quod sine summo dolore facere non possum. Ego tibi a ui, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: ui excepta, possum confirmare te et senatus et populi romani summo studio amplitudinem tuam retenturum. [1,5] Va. Scr. Romae a.d. III. Non. Februar. a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, delude a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer : tamen afficior summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et beneuolentiam absens experirere. Te uidere et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. - Nos quum maxime consilio studio, labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret, et animos a minore cura ad summum timorem traduceret. Sed tamen in eiusmodi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis, quam perfidiam timemus: et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. - De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satisfacturum. Sed uereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrum minus uelim, non facile possum existimare; sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat : ut neque, iacere regem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter : ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus : nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse uideamur. - Tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute, atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare: si quid ex its rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi, quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi: utor ad omnia Q. Selicio: neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui. Vb. Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror: quae autem posita sunt in coniectura, quaeque uidentur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius et apud populum a.d. IIX. Idus Febr. quum pro Milone diceret, clamore conuicioque iactatus est, in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus: uisus est mihi uehementer esse perturbatus. Itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est, (nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest) uidetur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus idque molimur, ut rex, quum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te. Quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet. Sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem. Nos tamen nihil, quod ad eam rem pertinent, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse uideo, praeter Hortensium et Lucullum: ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. Tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut, fracto impetu leuissimi hominis, tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare. [1,6] VI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod ualde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum. - Facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem uideo in rebus tuis. Nam, etsi minore in re uiolatur tua dignitas, quam mea afflicta sit : tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. Illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam. [1,7] VII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te beneuolentiam facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si uolo is esse, quem tu me esse uoluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam interuallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere: quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam. - Quod scire uis, qua quisque in te fide sit et uoluntate : difficile dictu est de singulis. Unum illud audeo, quod antea tibi saepe significaui, nunc quoque, re perspecta et cognita, scribere: uehementer quosdam homines, et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimum iuuare potuerunt, inuidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent; quorum auctoritatem, dignitatem uoluntatemque defenderas, non tam memores essent uirtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognoui Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum: ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari. Nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae, propter magnitudinem beneficii tui, fortasse, plerisque officii maiorem auctoritatem habere uideatur quam sententiae. - Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te, aut officii, aut amici animi esse testis. Etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me prouocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse. Cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua, uel summa potius sapientia, non iucunda solum, sed etiam admirabilis uisa est. Virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate deuinctum, nonnihil suspicantem, propter aliquorum opinionem suae cupiditatis, te ab se abalienatum, illa epistola retinuisti. Qui mihi cum semper tuae laudi fauere uisus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum uero, lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. - Quare ea, quae scribam, sic habeto, me, cum illo re saepe communicata, de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: Quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta si :, eaque, quae de ea scripta est, auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam uim habet, ut magis iratorum hominum studium, quam constantis senatus consilium esse uideatur: te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis : et, si res facultatem habitura uideatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis, Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato, te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream, ut, eam quum pace praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. - Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex euentu homines de tuo consilio existimaturos uideremus: si cecidisset, ut uolumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter; si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. Quare quid assequi possis, non tam facile est nobis, quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare. Nos quidem hoc sentimus : si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum : si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, quum redieris, ab omnibus collaudere, offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque uideo. Sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo : redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo, quam ex euentu homines esse facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse uidebitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per prouinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuuares; eam esse naturam et regionem prouinciae tuae, ut illius reditum uel adiuuando confirmares uel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, to facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putaui te scire oportere. - Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de leuitate et imbecillitate Clodii gratularis : minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari: quamquam est incredibilis hominum peruersitas (grauiore enim uerbo uti non libet,) qui nos, quos fauendo in communi causa retinere potuerunt, inuidendo abalienarunt : quorum maleuolentissimis obtrectationibus nos scito de uetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare, si esset fides, si grauitas in hominibus consularibus: sed tanta est in plerisque leuitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. - Quod eo liberius ad te scribo, qui non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique fauisti; simulque quod uideo non, ut antehac putabam, nouitati esse inuisum meae, in te enim, homine omnium nobilissimo, similia inuidorum uitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, euolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam, multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen ne nimis poeniteret, tua uirtute perfectum est, curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna uideretur. Te uero emoneo quum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare : magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amaui, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui. Haec profecto uides quanto expressiora quantoque illustriora futura sint, quum aliquantum ex prouincia atque ex imperio laudis accesserit. Quamquam te ita gerere uolo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas; sentiasque id, quod quia semper sperasti, non dubito, quin adeptus intelligas, te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum ciuitatis. Quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta uideatur, illa me ratio mouit, ut te ex nostris euentis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua uita quibus crederes, quos caueres. - Quod scribis te uelle scire, qui sit rei publicae status; summa dissensio est, sed contentio dispar. Nam qui plus opibus, armis, potentia ualent, profecisse tantum mihi uidentur stultitia et inconstantia aduersariorum, ut etiam auctoritate iam plus ualerent. Itaque, perpaucis aduersantibus, omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est, et decem legati; et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te breuius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat: scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse, litteris omnibus a pueritia deditus, experiendo tamen magis quam discendo cognoui: tu, tuis rebus integris, discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute. - Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam: speroque et opto nobis hanc coniunctionem uoluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae uirtutis adolescentem, quum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias; nulla enim erit hac praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus. [1,8] VIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 699. M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces: qui non solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit, neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non facile est scribere. Sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse uideatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti, et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti. Sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius uoluntatem, a quo honeste dissentire non possum: neque id facio, ut forsitan quibusdam uidear, simulatione; tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me ualet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille uult, ea mihi omnia iam et recta et uera uideantur. Neque, ut ego arbitror, errarent ne aduersarii quidem eius, si, quum pares esse non possent, pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui uel maxime concedant omnes, ut uel ea defendam, quae Pompeius uelit, uel taceam uel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum: quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit. Quae enim proposita fuerant nobis, quum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota ; nec mihi magis,quam omnibus. Nam aut assentiendum est nulla cum grauitate paucis, aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae. Otium nobis exoptandum est: quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi uidentur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint. Dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris, nihil est quod cogitemus: amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt. - Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, reuertar, Pompeium tibi ualde amicum esse cognoui, et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae uoles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille affixum habebit neque a me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur, neque enim uerebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, cum me esse gratum uidebit. Tu uelim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum; re quidem ipsa ideo mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. - Rem te ualde bene gessisse rumor erat. Exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti : quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conueniendis magistratibus et senatoribus. Cetera, quae ad te pertinebunt, quum etiam plus contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus. [1,9] IX. Scr. Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700. M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP. Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem—quid enim dicam beneuolentiam, cum illud ipsum grauissimum et sanctissimum nomen pietatis leuius mihi meritis erga me tuis esse uideatur? Quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt. Tibi autem multo notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus. - Nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te uehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus (de qua ostendam equidem paullo post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris): sed certe, et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo, et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et beneuolo certe, usus esses (quamquam tua quidem causa te esse imperatorem prouinciamque bene gestis rebus cum exercitu uictore obtinere, ut debeo, laetor) : sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in eis uero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis meae, partim inuidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem, quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam uim suam contulit, nostram uicem ultus est ipse sese, ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem partem reliquit. - Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede, quam ego maximo dolore cognoram; de qua ratione tota iam uidetur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. - Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire te uelle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. Quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuuisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio ciuium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audiuit et tu in nostris sermonibus collocutionibusque ipsi uidisti. Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de ui nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam uoluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae cum uiderem (neque erant obscura), non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant. Itaque, quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille uellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, quum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse: dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret, omnium triumphis uictoriisque anteferre: dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coegissent: tota uero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de ui, de auspiciis, de donatione regnorum, neque uero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur. Num potui magis in arcem illius causae inuadere aut magis obliuisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram. Nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem uenit; ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Rauennae Crassum ante uidisset ab eoque in me esset incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognoui, quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, conuenisset, "Te, inquit, "ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti". Quid multa? questus est grauiter: sua merita commemorauit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, uoluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est; cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogauit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reseruarem, collegi ipse me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum ciuem semper habuisset, bonum uirum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium uidebantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones perferebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant. Erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum (meum autem? immo uero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium) sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fouebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur: hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium, quam tibi, si potero, breuiter exponam. - Ego, si ab improbis et perditis ciuibus rem publicam teneri uiderem, sicut et meis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum ualent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen mouentur etiam fortissimi uiri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent. Quum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset uir, is, qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuuisset meumque inimicum unum in ciuitate haberet inimicum, non putaui famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum me immutassem meamque uoluntatem ad summi uiri de meque optime meriti dignitatem aggregassem. - In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut uides, in coniuncta et causa et dignitate: hic multum ualuit cum uetus amicitia, quam tu non ignoras mild et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas breui tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita. Vehementer etiam res ipsa publica me mouit, quae mihi uidebatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cam illis uiris nolle fieri et, ne fieret, uehementer recusare. Grauissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haec animaduertenda in ciuitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta diuinitus. "Quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse ciues". Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum uel animi fuisse in illo ordine uel auctoritatis. Idemque memineram nobis priuatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium. - Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores prouinciarum et seditionum seruos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque ciuilem. Quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit (multorum est enim et uaria culpa) tantum dicam breui, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt. Illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos ciues et a me conseruatos et me seruare cupientes spoliatos ducibus seruis armatis obiici noluerim declararique maluerim, quanta uis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum afflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. Qua in causa—non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter—usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem in tenendo: qua in sententia si constare uoluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis uiris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et nouis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo ciui locus ad rem publicam uiolandam esse potuisset; sed attende, quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas a seditioso ciui per bonos uiros iudicio persequi uellet, exemplum praeclarissimum in posterum uindicandae seditionis de re publica sustulerunt iidemque postea non meum monumentum—non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat—, monumentum uero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt: qui me homines quod saluum esse uoluerunt, est mihi gratissimum; sed uellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam uirium et coloris rationem habere uoluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt; in quo ego spem fefelli non modo inuidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo uiro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse;—est uero probandum, qui et summa uoluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes homines, tum M. illum Scaurum, singularem uirum, constantia et grauitate superasset!—; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno ciui carere cumque Metellum unius tribune pl. rogatio, me uniuersa res publica duce senatu comitante Italia, referente consule promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis uiribus reciperauisset. Neque uero ego mihi postea quidquam assumpsi neque hodie assumo, quod quemquam maleuolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae uitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius uitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud uero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarean, quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere: non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte atque uultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt; itaque tota iam sapientium ciuium, qualem me et esse et numerari uolo, et sententia et uoluntas mutata esse debet, id enim iubet idem ille Plato, quem ego uehementer auctorem sequor, "tantum contendere in re publica, quantum probare tuis ciuibus posses; uim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse uidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur: mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuiuis bono recta defendere; huc accessit commemoranda quaedam et diuina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque uictoriis, etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen ornandus uideretur; sic enim te existimare uelim, cum a uobis, meae salutis auctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse deuinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. Quod quoniam tibi eui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris; nam, de Appio quod scribis, sicuti de Caesare, te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem grauissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neue in hoc reo neue in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum ueneris—tametsi possum uel absenti, recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur iidem—; sed tamen defendendi Vatinii fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, cum illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi: ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet: "Phaedriam intromittamus commissatum", tu: "Pamphilam cantatum prouocemus"; si laudabit haec illius formam, tu huius contra; denique par pro pari referto, quod eam mordeat. Sic petiui a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo seuere seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leuiter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes de Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnes grauissimas iniurias communis concordiae causa uoluntaria quadam obliuione contriueram, repentinam eius defensionem Gabinii, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia—nam ea tam uehemens fortasse non fuisset—, sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, et iidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse uisum rei publicae, qualis fuissem, restitutum cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros; quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur cumque Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione affectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis Laribus in prouinciam est profectus. Nam, cum mihi condixisset, coenauit apud me in mei generi Crassipedis hortis. Quamobrem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat. - Accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status; de quo sic uelim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiamsi id fieri posset, summorum ciuium principatum nec permanendum in una sententia conuersis rebus ac bonorum uoluntatibus mutatis, sed temporibus assentiendum. Numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda uiris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in nauigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas, cum uero id possis mutata uelificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius quam eo commutato quo uelis tamen peruenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat id, quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Quamobrem, ut paullo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius essem, atque nunc sum. Quum uero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putem conducere. Apertius autem haec ago ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut ego eum mihi deuinctum putarem Itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas, sic fruor, ut meis, nec mihi aliter potuisse uideor hominum perditorum de me consilia frangere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium beneuolentiam coniunxissem. His ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem.Noui enim temperantiam et moderationem naturae tuae, noui animum cum mihi amicissimum, tum nulla in ceteros maleuolentia suffusum, contraque cum magnum et excelsum, tum etiam apertum et simplicem. Vidi ego quosdam in te tales, quales te eosdem in me uidere potuisti: quae me mouerunt, mouissent eadem te profecto. Sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: me quidem certe tuarum actionum, sententiarum, uoluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni uita res tam erit ulla proposita, quam ut quotidie uehementius te de me optime meritum esse laetere. - Quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsi etiam—nam ab orationibus diiungo me fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me nunc maxime, sicut iam a prima adolescentia delectarunt—scripsi igitur Aristotelio more, quemadmodum quidem uolui, tres libros in disputatione ac dialogo "de oratore", quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles, Abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam et Isocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam uersibus tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem : sunt enim testes et erupt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis—. Sed, quia uerebar non eos, qui se laesos arbitrarentur (etenim id feci parce et molliter), sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnes nominare; quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, inuenero, curabo ad te perferendos. Atque istam quidem partem uitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero. Quantum litteris, quantum studiis, ueteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus. - Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari uero sine magno dolore uix possim. Quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eiusmodi, ut frater meus uere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus uelim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse, quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes etiam et posteritas omnis intelligat esse facturum. - Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega prouincias, si curiata lex non esset, se comparaturum cum collega tibique successurum: legem{que} curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto prouinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. Ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; uarias esse opiniones intelligo: sunt, qui patent posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui prouinciae praesit: mihi non tam de iure certum est (quamquam ne id quidem ualde dubium est) quam illud, ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora prouinciam successori concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare. Ego utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere et, quod feceris, defendere. - Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid uellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut uoluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum: scis, quam grauiter inimici ipsi illi Q. Scaeuolae fuerint; tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges: id etsi difficile est, tamen mihi uidetur esse prudentiae tuae. [1,10] X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700. M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO Cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. Sed tu uelim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando reuisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere uideare. Quamquam, qui istinc ueniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas; sed iam cupio tecum coram iocari. Quare fac, ut quam primum uenias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus saluum uenisse gaudere. Nam, illo si ueneris, tamquam Ulixes cognosces tuorum neminem.