[12,0] LETTRES A ATTICUS - LIVRE XII. [12,1] Scr. in Arpinati VIII K. Dec. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaraui, egrediens e uilla ante lucem : atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano; ibi unum diem : u Kalend. igitur ad constitutum. Atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! Quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me; ut dum consisto in Tusculano, sciam, quid garriat : sin rusticatur, quid scribat ad te : eique interea aut scribes salutem aut nuntiabi,s itemque Piliae. Et tamen, etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me, si quid habebis. <2> - Quum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me uenit cum epistula tua tabellarius : qua lecta, de Atticae febricula scilicet ualde dolui. Reliqua, quae exspectabam, ex tuis litteris cognoui omnia. Sed quod scribis igniculum matutinum Uticam reflatu hoc; Pompeium non comparere, nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus affirmat. Sed auctor nullius rei quisquam. Habes, quae, dum tu abes, locuti sint. Ludi interea Praeneste. Ibi Hirtius et isti omnes. <2> Et quidem ludi dies octo. Quae cenae ! quae deliciae! Res interea fortasse transacta est. O miros homines! At Balbus aedificat; g-ti g-gar g-aoutoh g-melei ? Verum si quaeris, homini non recta, sed uoluptaria quaerenti, nonne g-bebeiohtai Tu interea dormis. Iam explicandum est g-problehma, si quid acturus es. Si quaeris quid putem, ego fructum puto. Sed quid multa? Iam te uidebo; et quidem, ut spero, de uia recta ad me. Simul enim et diem Tyrannioni constituemus, et si quid aliud. [12,3] Scr. in Tusculano III Id. Iun. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Unum te puto minus blandum esse quam me : et, si uterque nostrum est aliquando aduersus aliquem, inter nos certe numquam sumus. Audi igitur me hoc g-agoehteutohs dicentem : ne uiuam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed g-makarohng-nehsoi tanti sunt, ut sine te sim tot dies. Quare obduretur hoc triduum, ut te quoque ponam in eodem g-pathei : quod ita est profecto. Sed uelim scire, hodiene statim de auctione, et quo die uenias. Ego me interea cum libellis. Ac moleste fero Vennonii me historiam non habere. <2> - Sed tamen, ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tres habet condiciones : aut emptionem ab hasta : (perdere malo : etsi, praeter ipsam turpitudinem, hoc ipsum puto esse perdere) : aut delegationem a mancipe, annua die : (quis erit cui credam ? aut quando iste Metonis annus ueniet?) aut Vettieni condicione semissem. g-Skepsai igitur. Ac uereor, ne iste iam auctionem nullam faciat, sed, ludis factis, g-Atypoh subsidio currat, ne talis uir g-alogehtheh. Sed g-melehsei. [12,4] Scr. in Tusculano XVII K. Quint a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. O gratas tuas mihi iucundasque litteras! Quid quaeris? Restitutus est mihi dies festus. Angebar enim, quod Tiro g-enereuthesteron te sibi esse uisum dixerat. Addam igitur, ut censes, unum diem <2> - Sed de Catone g-problehma g-Archimehdeion est. Non assequor, ut scribam, quod tui conuiuae non modo libenter, sed etiam aequo animo legere possint. Quin etiam, si a sententiis eius dictis, si ab omni uoluntate consiliisque, quae de re publica habuit, recedam g-psilohsque uelim grauitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum g-akousma sit. Sed uere laudari ille uir non potest, nisi haec ornata sint; quod ille ea, quae nunc sunt, et futura uiderit, et, ne fierent, contenderit, et, facta ne uideret, uitam reliquerit. Horum quid est, quod Aledio probare possimus? Sed cura, obsecro, ut ualeas, eamque, quam ad omnis res adhibes, in primis ad conualescendum adhibe prudentiam. [12,5] Scr. in Tusculano in. m. Quint a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Quintus pater quartum uel potius millesimum nihil sapit , qui laetetur Luperco filio et Statio, ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. Addo etiam Philotimum tertium. O stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! Quod autem os in hanc rem g-eranon a te ? Fac non ad g-dipsohsan g-krehnehn, sed ad g-Peirehnenhn eum uenisse et g-apneuma g-semnon g-Alpheiou in te g-krehneh, ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, g-poi g-tauta g-ara aposkehpsei ? <2> Sed ipse uiderit. - Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua. Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De Caelio, tu quaeres, ut scribis : ego nihil noui. Noscenda autem est natura, non facultas modo. De Hortensio et Virginio, tu si quid dubitabis : etsi, quod magis placeat, ego quantum adspicio, non facile inueneris. Cum Mustela, quemadmodum scribis, quum uenerit Crispus. Ad Aulum scripsi, ut ea, quae bene nosset de auro, Pisoni demonstraret. Tibi enim sane adsentior, et istud nimium diu duci, et omnia nunc undique contrahenda. Te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud, nisi quod ad me pertineat, facile perspicio : meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me ueniendi. Sed mecum esse te puto; non solum quod meam rem agis, uerum etiam quod uidere uideor, quo modo agas. Neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota. Scr. in Tusculano II Id. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Tubulum praetorem uideo L. Metello, Q. Maximo consulibus. Nunc uelim, P. Scaeuola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio. Praetor enim P. Furio, Sex. Atilio. Dabis igitur tribunatum, et, si poteris, Tubulus quo crimine. Et uide, quaeso, L. Libo, ille, qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio, an T. Quinctio, M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. Conturbabat enim me epitome Bruti Fanniana, an Bruti epitome Fannianorum. Scripsi, quod erat in extremo : idque ego secutus, hunc Fannium, qui scripsit historiam, generum esse scripseram Laeli : sed tu me g-geohmetrikohs refelleras : te autem nunc Brutus et Fannius. Ego tamen de bono auctore, Hortensio, sic acceperam, ut apud Brutum est. Hunc igitur locum expedies. Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Ego misi Tironem Dolabellae obuiam. is ad me Idibus reuertetur. Te exspectabo postridie. De Tullia mea tibi antiquissimum esse uideo; idque ita ut sit, te uehementer rogo. Ergo ei in integro omnia : sic enim scribis. Mihi, etsi Kalendae uitandae fuerunt, Nicasionumque g-archetypa fugienda, conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti, ut a te abessem, fuit. Quum Romae essem, et te iam iamque uisurum me putarem, cotidie tamen horae, quibus exspectabam, longae uidebantur. Scis me minime esse blandum. Itaque minus aliquanto dico, quam sentio. [12,6] Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. De Caelio uide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. Ego ista non noui. Sed certe in collubo est detrimenti satis. Huc aurum si accedit... sed quid loquor? Tu uidebis. Habes Hegesiae genus, quod Varro laudat. <2> Venio ad Tyrannionem. Ain tu? uerum hoc fuit? sine me? At ego quotiens, quum essem otiosus, sine te tamen nolui? Quo modo hoc ergo lues? Uno scilicet, si mihi librum miseris : quod ut facias, etiam atque etiam rogo. Etsi me non magis liber ipse delectabit, quam tua admiratio delectauit. Amo enim g-panta g-philehdeimona : teque istam tam tenuem g-theohrian tam ualde admiratum esse gaudeo. Etsi tua quidem sunt eius modi omnia. Scire enim uis, quo uno animus alitur. Sed, quaeso, quid ex ista acuta et graui refertur ad g-telos? Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. Et pro isto asso sole, quo tu abusus es in nostro pratulo, a te nitidum solem unctumque repetemus. Sed ad prima redeo. Librum, si me amas, mitte. Tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. <3> Chreme, tantumne ab re tua est otii tibi, ut etiam Oratorem legas? Macte uirtute! Mihi quidem gratum est et erit gratius, si non modo in tuis libris, sed etiam in aliorum per librarios tuos Aristophanem, reposueris pro Eupoli. <4> Caesar autem mihi inridere uisus est “quaeso” illud tuum, quod erat g-eupines et urbanum. Ita porro te sine cura esse iussit, ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu : sed quoniam iam sine horrore est, spero esse, ut uolumus. [12,7] Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Quae desideras, omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breuiter, sed etiam plura quam quaeris; in iis de Cicerone : cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. Locutus sum cum eo liberalissime : quod ex ipso, uelim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. Sed quid differo? Exposui te ad me detulisse, ecquid uellet, ecquid requireret : uelle Hispaniam, requirere liberalitatem. De liberalitate, dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. De Hispania, duo attuli, primum idem, quod tibi, me uereri uituperationem : non satis esse, si haec arma reliquissemus? etiam contraria? Deinde fore, ut angeretur, quum a fratre familiaritate et omni gratia uinceretur. Velim magis liberalitate uti mea quam sua libertate; sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. Ego etiam atque etiam cogitabo teque, ut idem facias, rogo. Magna res est; simplex est manere; illud anceps. Verum uidebimus. <2> De Balbo, et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. Sin ille tardius, ego tamen triduum; et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum. [12,8] Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. De Cicerone, multis res placet : comes est idoneus. Sed de prima pensione, ante uideamus. Adest enim dies, et ille currit. Scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis; utrum ipse in fenicularium, an in Martium campum cogitet. Et scire sane uelim, numquid necesse sit comitiis esse Romae. Nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae. [12,9] Scr. Asturae ui K. Sext a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Nae ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa, quam tibi superioribus litteris scripsi. Nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. g-Ohg-aperantologias g-aehdous! Cetera noli putare amabiliora fieri posse uilla, litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. Sed neque haec digna longioribus litteris; nec erat, quod scriberem; et somnus urgebat. [12,10] Scr. Asturae V K. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Male mehercule de Athamante. Tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. Consolationum autem multae uiae, sed illa rectissima : impetret ratio, quod dies impetratura est. Alexin uero curemus, imaginem Tironis; quem aegrum Romam remisi : et, si quid habet collis g-epidehmion, ad me cum Tisameno transferamus. Tota domus uacat superior, ut scis. Hoc puto ualde ad rem pertinere. [12,11] Scr. in Tusculano m. interc. post. a. 708 (46). CICERO ATTICO SAL. Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. Ipsi enim quid sumus ? aut quam diu haec curaturi sumus? Ea uideamus, quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo : quid agamus de senatu. - Et, ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit, Postumiam Sulpici domum ad se uenisse. De Pompei Magni filia, tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare. Alteram uero illam, quam tu scribis, puto, nosti. Nihil uidi foedius. Sed adsum. Coram igitur. Obsignata epistula, accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio : commotiunculis g-sympaschoh. [12,12] Scr. Asturae XVII K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De dote, tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. Quoquo modo confice. Turpe est rem impeditam iacere. - Insula Arpinas habere potest germanam g-apotheohsin : sed uereor, ne minorem g-timehn habere uideatur g-ektopismos. est igitur animus in hortis : quos tamen inspiciam quum uenero. <2> - De Epicuro, ut uoles; etsi g-metharmosomai. in posterum genus hoc personarum. Incredibile est, quam ea quidam requirant. Ad antiquos igitur : g-anemesehton g-gar. Nihil habeo ad te quod scribam : sed tamen institui cotidie mittere, ut eliciam tuas litteras; non quo aliquid ex iis exspectem; sed nescio quo modo tamen exspecto. Quare siue habes quid, siue nil habes, scribe tamen aliquid, teque cura. [12,13] Scr. Asturae Non. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Commouet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice, multas mihi tamen lacrimas attulerunt. Me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. Te unum desidero; sed litteris non difficilius utor, quam si domi essem : ardor tamen ille idem urget et manet, non mehercule indulgente me, sed tamen repugnante. <2> Quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione, nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat, mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. Sed cura, ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. Prende C. Septimium, L. Statilium. Denique nemo negabit sc iuraturum, quem rogaris. Quod si erit durius, ueniam et ipse perpetuum morbum iurabo. Quum enim mihi carendum sit conuiuiis, malo id lege uideri facere quam dolore. Cocceium uelim appelles. Quod enim dixerat, non facit. Ego autem uolo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei. [12,14] Scr. Asturae VIII Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. Nihil esse negoti arbitror. Quemcumque appellari,s nemo negabit. Sed Septimium uide et Laenatem et Statilium. Tribus enim opus est. Sed mihi Laenas totum receperat. <2> - Quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est : sed tamen scire uelim, quando dicar spopondisse, et pro patre, anne pro filio : neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem uidebis. <3> Quod me ab hoc maerore recreari uis, facis ut omnia : sed me mihi non defuisse tu testis es. Nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est, quod ego non domi tuae legerim. Sed omnem consolationem uincit dolor. Quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer : quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. Afffirmo tibi nullam consolationem esse talem. Totos dies scribo; non quo proficiam quid; sed tantisper impedior, non equidem satis, (uis enim urget), sed relaxor tamen, ad omniaque nitor, non ad animum, sed ad uultum ipsum, si queam, reficiendum; idque faciens; interdum mihi peccare uideor, interdum peccaturus esse; nisi faciam. Solitudo aliquid adiuuat, sed multo plus proficeret,, si tu tamen interesses : quae mihi una causa est hinc discedendi. Nam, pro malis, recte habebat : quamquam id ipsum doleo. Non enim iam in me idem esse poteris. Perierunt illa quae amabas. <4> - De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea; prudenter scriptae : sed nihil quod me adiuuarent. Quod ad te scripsit, id uellem, ut ipse adesset : certe aliquid, quoniam me tam ualde amat, adiuuaret. Quod si quid scies, scribas ad me uelim, maxime autem, Pansa quando. Se Attica doleo : credo tamen Cratero. Piliam angi ueta : satis est me maerere pro omnibus. [12,15] Scr. Asturae VII Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser, uidebis. in hac solitudine careo omnium conloquio; quumque mane me in siluam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante uesperum. Secundum te nihil est mihi amicius solitudine. In ea mihi omnis sermo est cum litteris. Eum tamen interpellat fletus : cui repugno, quoad possum. Sed adhuc pares non sumus. Bruto, ut suades, rescribam. Eas litteras cras habebis. Quum erit cui des, dabis. [12,16] Scr. Asturae VI Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Te, tuis negotiis relictis, nolo ad me uenire : ego potius accedam, si diutius impediere. Etsi ne discessissem qui dem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuuaret. Quod si esset aliquod leuamen, id esset in te uno : et, quum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. Nunc tamen ipsum sine te esse non possum. Sed nec tuae domi probabatur, nec meae poteram; nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. Idem enim te impediret, quo minus mecum esses, quod nunc etiam impedit. Mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine : quam uereor, ne Philippus tollat. Heri enim uesperi uenerat. Me scriptio et litterae non leniunt, sed obturbant. [12,17] Scr. Asturae IV Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterense, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone : iis uelim meo nomine reddendas litteras cures, gratum mihi eos fecisse. Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxu spopondisse dicit Flauius, etsi reus locuples est, et Appuleius praediator liberalis, tamen uelim des operam, ut inuestiges ex consponsorum tabulis, sitne ita : (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio : potest tamen fieri; sed scire certum uelim) et appelles procuratores, si tibi uidetur. Quamquam quid ad me? Verumtamen. Pansae profectionem scribes, quum scies. Atticam saluere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem. [12,18] Scr. Asturae V Id. Mart a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Dum recordationes fugio, quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum : quod uelim mihi ignoscas, cuicuimodi est. Etenim habeo nonnullos ex iis, quos nunc lectito, auctores, qui dicant fieri id oportere, quod saepe tecum egi et quod a te approbari uolo, De fano illo dico; de quo tantum, quantum me amas, uelim cogites. Equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati); neque de re (statutum est enim) : de loco non numquam. Velim igitur cogites. Ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum, et Graecorum et Latinorum : quae res forsitan sit refricatura uulnus meum. Sed iam quasi uoto quodam et promisso me teneri puto; longumque illud tempus, quum non ero, magis me mouet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum uidetur. Habeo enim nihil, tentatis rebus omnibus, in quo acquiescam. Nam, dum illud tractabam, de quo ad te ante scripsi, quasi fouebam dolores meos. Nunc omnia respuo; nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem : quam, quod eram ueritus, non obturbauit Philippus. Nam, ut heri me salutauit, statim Romam profectus est. <2> - Epistulam, quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi, misi ad te. Curabis cum tua perferendam. Eius tamen misi ad te exemplum, ut, si minus placeret, ne mitteres. <3> - Domestica quod ais ordine administrari, scribes, quae sint ea. Quaedam enim exspecto. Cocceius uide ne frustretur. Nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. De sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. De Apuleio, quid est quod labores, quum sit excusatio facilis? <4> Tibi ad me uenire, ut ostendis, uide, ne non sit facile. Est enim longum iter, discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. Sed omnia, ut uoles. Ego enim, quidquid feceris, id quum recte, tum etiam mea causa factum putabo. Scr. Asturae III Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Heri, quum ex aliorum litteris cognouissem de Antoni aduentu, admiratus sum nihil esse in tuis. Sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. Neque ista quidem curo. Sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse. <2> - Quod scribis, Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui : primum tibi persuade me istaec non curare, neque esse quicquam aut paruae curae aut nouae loci. Sed tamen quid simile? Illa eos non adhibuit, quos existimauit quaesituros, nisi scissent, quid esset. Num id etiam mihi periculi fuit? Sed tamen faciat illa, quod ego. Dabo meum testamentum legendum cui uoluerit : intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote, quam fecerim. Nam quod non aduocaui ad obsignandum, primum mihi non uenit in mentem : deinde ea re non uenit, quia nihil attinuit. Tute scis (si modo meministi) me tibi tum dixisse, ut de tuis aliquos adduceres : quid enim opus erat multis? Equidem domesticos iusseram. Tum tibi placuit, ut mitterem ad Silium : inde est natum, ut ad Publilium. Sed necesse neutrum fuit. Hoc tu tractabis, ut tibi uidebitur. [12,19] Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Est hic quidem locus amoenus, et in mari ipso, qui et Antio et Circeiis aspici possit : sed ineunda nobis ratio est quemadmodum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate (si modo haec stabunt) illud quasi consecratum remanere possit. Equidem iam nihil egeo uectigalibus, et paruo contentus esse possum. Cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare, et quidem ob hanc causam maxime : nihil enim uideo, quod tam celebre esse possit; sed quos, coram uidebimus; ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. Tu tamen cum Apella Chio confice de columnis. <2> - De Cocceio et Libone quae scribis, approbo; maxime quod de iudicatu meo. De sponsu, si quid perspexeris : et tamen quid procuratores Cornifici dicant, uelim scire; ita ut in ea re te, quum tam occupatus sis, non multum operae uelim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit, idque tibi placuisse, ne perturbarer. Illis egi gratias. Te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire uolo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri. <3> - Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me, de Bruti aduentu quid exspectes, id est, quos ad dies. Id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. <4> - Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam, cui tu es conscius et, ut nonnulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis mouet, quod mihi est et sanctius et antiquius; praesertim quum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore. [12,20] Scr. Asturae Id. Mart. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Nondum uideris perspicere, quam me nec Antonius commouent, nec quicquam iam eius modi possit commouere. De Terentia autem scripsi ad te eis litteris, quas dederam pridie. Quod me hortaris, idque a ceteris desiderari scribis, ut dissimulem me tam grauiter dolere; possumne magis, quam quum totos dies consumo in litteris? Quod etsi non dissimulationis, sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen, si mihi minus proficio, simulationi certe facio satis. <2> Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas, quas pridie dederam. Exspectabam autem maxime de fano, nonnihil etiam de Terentia. Velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio, Seruiliae Claudi pater, uiuone patre suo naufragio perierit, an mortuo; item Rutilia uiuone C. Cotta, filio suo, mortua sit, an mortuo. Pertinent ad eum librum, quem de luctu minuendo scripsimus. [12,21] Scr. Asturae XVI K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Legi Bruti epistulam, eamque tibi remisi, sane non prudenter rescriptum ad ea, quae requisieras. Sed ipse uiderit : quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animaduersione dixisse; quam omnes ante dixerant praeter Caesarem : et quum ipsius Caesaris tam seuera fuerit, qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Seruili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, etiam M'. Glabrionis, Silani, Murenae designatorum consulum. Cur ego in sententiam Catonis? Quia uerbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. Me autem hic laudat, quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante, quam consulerem, ipse iudicauerim. Quae omnia, quia Cato laudibus extulerat in caelum, perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. Hic autem se etiam tribuere multum mi putat, quod scripserit “optimum consulem.” Quis enim ieiunius dixit inimicus? Ad cetera uero tibi quemadmodum rescripsit ? Tantum rogat, de senatus consulto ut corrigas. Hoc quidem fecisset, etiamsi a Ranio admonitus esset. Sed haec iterum ipse uiderit. <2> - De hortis, quoniam probas, effice aliquid. Rationes meas nosti. Si uero etiam a Faberio aliquid recedit, nihil negoti est. Sed etiam sine eo posse uideor contendere. Venales certe sunt Drusi : fortasse etiam Lamiani et Cassiani : sed coram. <3> De Terentia non possum commodius scribere, quam tu scribis. Officium sit nobis antiquissimum. Si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere. <4> Ouiae C. Lolli curanda sunt HS C. Negat Eros posse sine me; credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. Vellem tibi dixisset. Si enim res est, ut mihi scripsit, parata, nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. Id cognoscas et conficias uelim. <5> Quod me in forum uocas, eo uocas, unde etiam bonis meis rebus fugiebam. Quid enim mihi foro, sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis, quos animo aequo uidere non possum? Quod autem a me homines postulare scribis, ut Romae sim, neque mihi, ut absim, concedere, aut quatenus eos mihi concedere : iam pridem scito esse, quum unum te pluris quam omnis illos putem. Ne me quidem contemno : meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. Neque tamen progredior longius, quam mihi doctissimi homines concedunt : quorum scripta omnia, quaecumque sunt in eam sententiam, non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. Ab his me remediis noli in istam turbam uocare, ne recidam. [12,22] Scr. Asturae XV K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De Terentia, quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. Ista enim sunt ipsa uulnera, quae non possum tractare sine maximo gemitu. Moderare igitur, quaeso, ut potes. Neque enim a te plus, quam potes postulo; <2> potes autem, quid ueri sit, perspicere tu unus. De Rutilia, quoniam uideris dubitare, scribes ad me, quum scies; sed quam primum; et num, Clodia D. Bruto consulari, filio suo, mortuo uixerit. Id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest : illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro. <3> De hortis, etiam atque etiam rogo. Omnibus meis eorumque, quos scio mihi non defuturos, facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. Sunt etiam, quae uendere facile possim. Sed, ut non uendam, eique usuram pendam, a quo emero, non plus annua possum assequi : quod uolo, si tu me adiuuas. Paratissimi sunt Drusi : cupit enim uendere. Proximos puto Lamiae : sed abest. Tu tamen, si quid potes, odorare. Ne Silius quidem quicquam utitur, et is usuris facillime sustentabitur. Habe tuum negotium; nec, quid res mea familiaris postulet, quam ego non curo, sed quid uelim et cur uelim, existima. [12,23] Scr. Asturae XIV K Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Putaram te aliquid noui (quod eius modi fuerat initium litterarum) quamuis non curarem quid in Hispania fieret, tamen te scripturum : sed uidelicet meis litteris respondisti, ut de foro et de curia. Sed domus est, ut ais, forum. Quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? Occidimus, occidimus, Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum, quo tenebamur, amisimus. Itaque solitudinem sequor : et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem) ut praeter te nemo dolorem meum sentiat : si ullo modo poterit, ne tu quidem. Atque etiam illa causa est non ueniendi. Meministi, quid ex te Aledius quaesierit : quin etiam nunc molesti sunt, Quid existimas, si uenero? <2> - De Terentia ita cura, ut scribis ; meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. Et, ut scias me ita dolere, ut non iaceam : quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam uenerit, scriptum est in tuo annali. Haec nunc quaero, quae causa fuerit ? De Oropo, opinor; sed certum nescio : et, si ita est, quae controuersiae ? praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenis qui praefuerit hortis ? qui etiam Athenis g-politikoi fuerint inlustres , quae etiam ex Apollodori puto posse inueniri <3> - De Attica molestum; sed quoniam leuiter, recte esse confido. De Gamala dubium non mihi erat. Unde enim tam felix Ligus pater? Nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant, quae uolo, leuari non possum? - De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram, et,, ut opinor, heri ad te scripseram : sed quanti quanti, bene emitur quod necesse est. Mihi, quoquo modo tu existimas (scio enim, ego ipse quid de me existimem) leuatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. Ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. Si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco, sed pusillum loci : ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. Id uelim cogites. Nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. Nec mihi iam argento, nec ueste opus est, nec quibusdam amoenis locis : hoc opus est. Video etiam, a quibus adiuuari possim. Sed loquere cum Silio. Nihil enim est melius. Mandaui etiam Siccae. Rescripsit constitutum se cum eo habere. Scribet igitur ad me, quid egerit, et tu uidebis. [12,24] Scr. Asturae XIII K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Bene fecit A. Silius, qui transegerit : neque enim ei deesse uolebam, et, quid possem, timebam. De Ouia, confice, ut scribis. De Cicerone, tempus esse iam uidetur : sed quaero, quod illi opus erit Athenis, permutarine possit, an ipsi ferendum sit : de totaque re, quemadmodum et quando placeat, uelim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando, ex Aledio scire poteris : quaeras et ad me scribas uelim. <2> Et, ut ad meas ineptias redeam, uelim me certiorem facias, P. Crassus, Venuleiae filius, uiuone P. Crasso consulari, patre suo, mortuus sit, ut ego meminisse uideor, an post. Item quaero de Regillo, Lepidi filio, rectene meminerim patre uiuo mortuum. <3> Cispiana explicabis itemque Preciana. De Attica, optime : et ei salutem dices et Piliae. [12,25] Scr. Asturae XI K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Scripsit ad me diligenter Sicca de Silio, seque ad te rem detulisse : quod tu idem scribis. Mihi et res et condicio placet, sed ita, ut numerato malim quam aestimatione. Voluptarias enim possessiones nolet Silius. Vectigalibus autem ut his possum esse contentus, quae habeo, sic uix minoribus. Unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene, quum praesertim necesse erit : et domi uideo esse HS DC. Reliquae pecuniae uel usuram Silio pendemus, dum a Faberio uel cum aliquo, qui Faberio debet, repraesentabimus. Erit etiam aliquid alicunde. Sed totam rem tu gubernabis. <2> Drusianis uero hortis multo antepono : neque sunt umquam comparati. Mihi crede, una me causa mouet, in qua scio me g-tetuphohsthai. Sed, ut facis, obsequere huic errori meo. Nam quod scribis g-eggehrama, actum iam de isto est : alia magis quaero. [12,26] Scr. Asturae XI K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Sicca, ut scribit, etiamsi nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit X Kal. esse uenturum. Tuis occupationibus ignosco; eaeque mihi sunt notae. De uoluntate tua ut, simul simus, uel studio potius et cupiditate non dubito. <2> De Nicia quod scribis, si ita me haberem, ut eius humanitate frui possem, in primis uellem illum mecum habere. Sed mihi solitudo et recessus prouincia est. Quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem uictus. Cur ergo illi molestus esse uelim, quum mihi ille iucundus esse non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est. Unam rem ad me scripsisti, de qua decreui nihil tibi rescribere. Spero enim me a te impetrasse, ut priuares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem. [12,27] Scr. Asturae X K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae, quod negas te nosse, ultra Silianam uillam est (quam puto tibi notam esse) uillula sordida et ualde pusilla ; nihil agri, ad nullam rem loci, satis nisi ad eam quam quaero. Sequor celebritatem. Sed si perficitur de hortis Sili, hoc est, si perficis; (est enim totum positum in te), nihil est scilicet, quod de Cottae cogitemus. <2> De Cicerone, ut scribis, ita faciam : ipsi permittam de tempore : nummorum quantum opus erit, ut permutetur, tu uidebis. Ex Aledio, quod scribas, si quid inueneris, scribes. Et ego ex tuis animaduerto litteris, et profecto tu ex meis, nihil habere nos, quod scribamus : eadem cotidie, quae iam iamque ipsa contrita sunt : tamen facere non possum, quin cotidie ad te mittam, ut tuas accipiam. <3> De Bruto tamen, si quid habebis. Scire enim iam puto, ubi Pansam exspectet. Si, ut consuetudo est, in prima prouincia, circiter Kal. affuturus uidetur. Vellem tardius. Valde enim urbem fugio multas ob causas. Itaque id ipsum dubito, an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem uideo facile esse : sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae et Atticae salutem. [12,28] Scr. Asturae IX K Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. De Silio nilo plura cognoui ex praesente Sica, quam ex litteris eius. Scripserat enim diligenter. Si igitur tu illum conueneris, scribes ad me, si quid uidebitur. De quo putas ad me missum esse, sit missum necne, nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. Tu igitur, ut coepisti : et, si quid ita conficies, (quod equidem non arbitror fieri posse) ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. Eius aliquid interest uideri illius causa uoluisse : mea quidem nihil nisi id, quod tu scis : quod ego magni aestimo. <2> Quod me ad meam consuetudinem reuocas, fuit meum quidem iam pridem rempublicam lugere; quod faciebam, sed mitius. Erat enim, ubi acquiescerem. Nunc plane nec ego uictum nec uitam illam colere possum :nec in ea re, quid aliis uideatur, mihi puto curandum. Mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. Quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me, quantum profecerim. Maerorem minui : dolorem nec potui, nec, si possem, uellem. <3> De Triario, bene interpretaris uoluntatem meam. Tu uero nihil, nisi ut illi uolent. Amo illum mortuum; tutor sum liberis; totam domum diligo. De Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere uolet, eamque ei solui, ut nunc soluitur, certe nihil est commodius. Sin autem ita actum est, ut ipsa mancipia abduceret, non mihi uidetur esse aequum : (rogas enim me, ut tibi scribam, quid mihi uideatur) nolo enim negoti Quintum fratrem quicquam habere : quod uideor mihi intellexisse tibi uideri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, nauigaturus uidetur. Mihi autem dixerat per Siciliam. Utrum et quando, uelim scire. Et uelim aliquando, quum erit tuum commodum, Lentulum puerum uisas, eique de mancipiis, quae tibi uidebitur, attribuas. Piliae et Atticae salutem. [12,29] Scr. Asturae VIII K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Silius, ut scribis, hodie. Cras igitur uel potius quum poteris, scribes, si quid erit, quum uideris. Nec ego Brutum uito, nec tamen ab eo leuationem ullam exspecto : sed erant causae, cur hoc tempore istic esse nollem : quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum; et, ut nunc est, mansurae uidentur. <2> De hortis, quaeso, explica. Caput illud est, quod scis. Sequitur, ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit. Nec enim esse in turba possum, nec a uobis abesse. Huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius : et de hac re quid tui consili sit. Mihi persuasum est (et eo magis, quod idem intellexi tibi uideri) me ab Oppio et Balbo ualde diligi. Cum iis communices, quanto opere et qua re uelim hortos : sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum : sint ne igitur auctores futuri, si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito (totum enim illud desperatum) : denique intelleges, ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuuandum. Si quid erit, magnum est adiumentum : si minus, quacumque ratione contendamus. Vel tu illud g-eggehrama, quemadmodum scripsisti, uel g-entaphion putato. De illo Ostiensi nihil est cogitandum. Si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse) Damasippi experiendum est. [12,30] Scr. Asturae VI K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Quaero, quid ad te scribam : sed nihil est: Eadem cotidie. Quod Lentulum inuisis, ualde gratum. Pueros attribue ei, quot et quos uidebitur. De Sili uoluntate uendendi et de eo, quanti, tu uereri uideris, primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter : sed tibi assentior. Quare, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. Quod Silius te cum Clodio loqui uult; potes id mea uoluntate facere : commodiusque est, quam, quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium. <2> De mancipiis Castricianis, commodissimum esse credo transigere Egnatium : quod scribis te ita futurum putare. Cum Ouia, quaeso, uide ut conficiatur. Quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto. [12,31] Scr. Asturae IV. K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Silium mutasse sententiam, Sica mirabatur. Equidem magis miror, quod, quum in filium causam conferret, quae mihi non iniusta uidetur; (habet enim qualem uult) ais te putare, si addiderimus aliud, a quo refugiat, quum ab ipso id fuerit destinatum, uenditurum. <2> Quaeris a me, quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi : accessi numquam : Coponianam uillam et ueterem et non magnam noui : siluam nobilem, fructum autem neutrius : quod tamen puto nos scire oportere. Sed mihi utriuis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. Possim autem adsequi necne, tu uelim cogites. Si enim Faberianum uenderem, explicare uel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur, ut uenderet : si uenales non haberet, transirem ad Drusum, uel tanti, quanti Egnatius illum uelle tibi dixit. Magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. At tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim, quo is debeat esse, qui emere cupiat : et tamen ita seruio cupiditati et dolori meo, ut a te regi uelim. Egnatius mihi scripsit. Is si quid tecum locutus erit (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes : et id agendum puto. Nam cum Silio non uideo confici posse. Piliae et Atticae salutem. Haec ad te mea manu. Vide, quaeso, quid agendum sit. [12,32] Scr. Asturae V K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Publilia ad me scripsit matrem suam, (cum Publilio loqui retur) ad me cum illo uenturam, et se una,, si ego paterer : orat multis et supplicibus uerbis, ut liceat, et ut sibi rescribam. Res quam molesta sit, uides. Rescripsi me etiam grauius esse quam, quam tum, quum illi dixissem me solum esse uelle, quare nolle me hoc tempore eam ad me uenire. Putabam, si nihil rescripsissem, illam cum matre uenturam : nunc non puto. Apparebat enim; illas litteras non esse ipsius. Illud autem, quod fore uideo, ipsum uolo uitare, ne illae ad me ueniant, Et una est uitatio, ut ego nolim. Sed necesse est. Te hoc nunc rogo, ut explores, ad quam diem hic ita possim esse, ut ne opprimar. Ages, ut scribis, temperate. <2> - Ciceroni uelim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum uidebitur, ut sumptus huius peregrinationis, quibus, si Romae esset domumque, conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Auentini, et quum ei proposueris, ipse uelim reliqua moderere, quemadmodum ex iis mercedibus suppeditemus ei, quod opus sit. Praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio, maiores sumptus facturos, quam quod ex eis mercedibus recipietur. Itaque uelim uideas, primum, conductores qui sint et quanti; deinde, ut sit, qui ad diem soluant; et quid uiatici, quid instrumenti satis sit. Iumento certe Athenis nihil opus est. Quibus autem in uia utatur, domi sunt plura, quam opus erat; quod etiam tu animaduertis. [12,33] Scr. Asturae VII K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit, quem tu putas, nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum uelim adgrediare. Is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum, ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. Scribes ad me igitur, quidquid egeris. <2> - Vehementer me sollicitat Atticae nostrae ualetudo : ut uerear etiam, ne quae culpa sit. Sed et paedagogi probitas, et medici assiduitas, et tota domus in omni genere diligens, me rursus id suspicari uetat. Cura igitur. Plura enim non possum. [12,34] Scr. Asturae III K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Ego hic uel sine Sica (Tironi enim melius est) facillime possem esse, ut in malis : sed, quum scribas uidendum mihi esse, ne opprimar; ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere : putaui esse commodius me istuc uenire; quod idem uideo tibi placere. Cras igitur in Sicae suburbano : inde, quemadmodum suades, puto me in Ficulensi fore. <2> Quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse uenio, coram uidebimus. Tuam quidem et in agendis nostris rebus, et in consiliis ineundis mihique dandis in ipsis litteris, quas mittis, beneuolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. [12,35] Scr. fort. in suburbano Siccae K. uesp. aut mane VI Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Tu tamen, si quid cum Silio, uel illo ipso die, quo ad Sicam uenturus ero, certiorem me uelim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri uelit. Quod enim scribis “extremi;” uide, ne is ipse locus sit, cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum. - Hirti epistulam tibi misi, et recentem et beneuole scriptam. - Antequam a te proxime discessi, numquam mihi uenit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid, quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse : quod non magno opere moueret, nisi, nescio quomodo, ?????? fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. Quod si uolumus, uereor, ne assequi non possimus nisi mutato loco. Hoc quale sit, quaeso, considera. Nam etsi minus urgeor, meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. Itaque te uehementer etiam atque etiam rogo, magis quam a me uis aut pateris te rogari, ut hanc cogitationem toto pectore amplectare. [12,36] Scr. Asturae V Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Fanum fieri uolo; neque hoc mihi eripi potest. Sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo, quam ut maxime adsequar ?p????s??. Quod poteram, si in ipsa uilla facerem : sed, ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. In agro ubicumque fecero, mihi uideor adsequi posse, ut posteritas habeat religionem. Hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt. Nam habeo, ne me quidem ipsum, quicum tam audacter communicem, quam tecum. Si tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem, mihique eam mitte. Si quid in mentem ueniet, quo modo eam effugere possimus, utemur. <2> Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum, quod in Cumano esse noluerit propter eam causam, quam tibi dixi. Cogitanti enim mihi nihil tam uidetur potuisse facere rustice. - Et, si tibi placebit sic agere de fano, ut coepimus, uelim cohortere et exacuas Cluatium : nam, etiamsi alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. Tu ad uillam fortasse cras. [12,37] Scr. Asturae IV Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. A te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario; accepique ab Aegypta liberto eodem die, Piliam et Atticam plane belle se habere. Hae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. Quod mihi Bruti litteras, gratum. Ad me quoque misit. Eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. <2> - De fano, si nihil mihi hortorum inuenis, (qui quidem tibi inueniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis) ualde probo rationem tuam de Tusculano. Quamuis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen, nisi magnae curae tibi esset, ut ego consequerer id, quod magno opere uellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem uenire potuisset. Sed, nescio quo pacto, celebritatem requiro. Itaque hortos mihi conficias necesse est. Maxima est in Scapulae celebritas; propinquitas praeterea, ubi sis, ne totum diem in uillam. Quare, antequam discedis, Othonem, si Romae est, conuenias peruelim. Si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar, uti stomachere. Drusus enim certe uendere uult. Si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero : qua in re ne labar, quaeso, prouide. Prouidendi autem una ratio est, si quid de Scapulanis possumus. Et uelim me certiorem facias, quam diu in suburbano sis futurus. <3> - Apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. Sed facies, ut uidebitur. Scio enim, si quid mea intersit, tibi maiori curae solere esse quam mihi. Scr. Asturae III Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Cnaeum fugisse, nescio quo : neque enim curo. Nihil praeterea noui. Litteras Narbone dedit xiu Kal. Maias. Tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. Scribas igitur, si quid erit certius. Quod me a maestitia auocas, multum leuaris, si locum fano dederis. Multa mihi g-eis g-apotheohsin in mentem ueniunt : sed loco ualde opus est. Quare etiam Othonem uide. [12,38] Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Non dubito, quin occupatissimus fueris, qui ad me nihil litterarum. Sed homo nequam, qui tuum commodum non exspectarit, quum ob eam unam causam missus esset. Nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. At ego hic scribendo dies totos nihil equidem leuor, sed tamen aberro. <2> Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. Quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. Ferrem grauiter, si nouae aegrimoniae locus esset. Sed tamen ecquid impurius? O hominem cauendum! Quamquam mihi quidem... Sed tenendus dolor est. Tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si uacabis. Scr. Asturae Non. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Quod putas oportere peruideri iam animi mei firmitatem grauiusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum : si, qui me fractum esse animo et debilitatum putant, sciant quid litterarum et cuius generis conficiam; credo, si modo homines sint, existiment me, siue ita leuatus sim, ut animum uacuum ad res difficilis scribendas afferam, reprehendendum non esse; siue hanc aberrationem a dolore delegerim, quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. <2> Sed, quum ego faciam omnia, quae facere possim ad me adleuandum; tu effice id, quod uideo te non minus quam me laborare. Hoc mihi debere uideor neque leuari posse, nisi soluero aut uidero me posse soluere, id est, locum, qualem uolo, inuenero. Heredes Scapulae, si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis, liceri cogitant : nihil est scilicet emptori loci. Sin uenibunt : quid fieri possit, uidebimus. Nam ille locus Publicianus, qui est Treboni et Cusini, erat ad me adlatus. Sed scis aream esse. Nullo pacto probo. Clodiae sane placent, sed non puto esse uenalis. De Drusi hortis, quamuis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam, nisi quid inueneris. Aedificatio me non mouet. Nihil enim aliud aedificabo nisi id, quod etiam, si illos non habuero. g-Kyros g-d', g-e' mihi sic placuit, ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi. [12,39] Scr. Asturae VIII Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Tabellarius ad me quum sine litteris tuis uenisset, existimaui tibi eam causam non scribendi fuisse, quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam, quae rescripsi hac epistula. Exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. Sed nimium ex meo otio tuum specto. Quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere, nisi eris ualde otiosus. <2> De tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim, quum tamen breuioribus diebus, cotidie respondebant tempori tabellam; et erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. Nunc, nisi Otho exstitisset, quid scriberemus, non erat. Iid ipsum dilatum est : tamen adleuor, quum loquor tecum absens, multo etiam magis, quum tuas litteras lego. Sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae, nisi quid noui exstiterit. [12,40] Scr. Asturae VII Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Qualis futura sit Caesaris uituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro, quem Hirtius ad me misit, in quo conligit uitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. Itaque misi librum ad Muscam, ut tuis librariis daret. Volo enim eum diuulgari : quod quo facilius fiat imperabis tuis. <2> g-Symbouleutikon saepe conor : nihil reperio : et quidem mecum habeo et g-Aristotelous et g-Theopompou libros g-pros g-Alexandron : sed quid simile? Illi et, quae ipsis honesta essent, scribebant, et grata Alexandro. Ecquid tu eius modi reperis? Mihi quidem nihil in mentem uenit. - Quod scribis te uereri, ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur : ego, quid homines aut reprehendant aut postulent, nescio. Ne doleam? qui potest? Ne iaceam? quis umquam minus? Dum tua me domus leuabat, quis a me exclusus? quis uenit qui offenderet? Asturam sum a te profectus. Legere isti laeti, qui me reprehendunt, tam multa non possunt, quam ego scripsi. Quam bene, nihil ad rem. Sed genus scribendi id fuit, quod nemo abiecto animo facere posset. Triginta dies in hortis fui. Quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desiderauit? Nunc ipsum ea lego, ea scribo, ut ii, qui mecum sunt, difficilius otium ferant quam ego laborem. <3> Si quis requirit, cur Romae non sim : quia discessus est. Cur non sim in iis meis praediolis, quae sunt huius temporis : quia frequentiam illam non facile ferrem. Ibi sum igitur, ubi is, qui optimas Baias habebat, quotannis hoc tempus consumere solebat. Quum Romam uenero, nec uultu nec oratione reprehendar. Hilaritatem illam, qua hanc tristitiam temporum condiebamus, in perpetuum amisi. Constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur. <4> - De hortis Scapulanis hoc uidetur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. Id nisi fit, excludemur. Sin ad tabulam uenimus, uincemus facultates Othonis nostra cupiditate. Nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo. Faberiana modo res certa sit, tuque enitare, quod facis; quod uolumus, consequemur. <5> Quod quaeris, quam diu hic : paucos dies. Sed certum non habeo. Simul ac constituero, ad te scribam : et tu ad me, quam diu in suburbano sis futurus. Quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis, et scribuntur et nuntiantur. [12,41] Scr. Asturae u Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Nihil erat, quod scriberem. Scire tamen uolebam, ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. Facies igitur certiorem. Et, quod tu scire uolebas, ego quando ex hoc loco : postridie Idus Lanuui constitui manere; inde postridie in Tusculano aut Romae. Utrum sim facturus, eo ipso die scies. <2> Scis quam sit g-philaition g-symphora. Minime in te quidem : sed tamen auide sum affectus de fano; quod nisi, non dico, effectum erit, sed fieri uidero; audebo hoc dicere (et tu, ut soles, accipies) incursabit in te dolor meus, non iure ille quidem; sed tamen feres hoc ipsum, quod scribo, ut omnia mea fers ac tulisti. Omnes tuas consolationes unam hanc in rem uelim conferas. <3> Si quaeris, quid optem : primum Scapulae, deinde Clodiae; postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste; Cusini et Treboni. Puto tertium esse dominum : Rebilum fuisse certo scio. Sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi assentiar. Hoc quidem utique perficies, si me leuari uis; quem iam etiam grauius accusas, quam patitur tua consuetudo : sed facis summo amore et uictus fortasse uitio meo : sed tamen, si me leuari uis, haec est summa leuatio; uel, si uerum scire uis, una. <4> Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi g-proplasma uidetur eius uituperationis, quam Caesar scripsit de Catone; facies me, quid tibi uisum sit, si tibi erit commodum, certiorem. Redeo ad fanum. Nisi hac aestate absolutum erit, quam uides integram restare, scelere me liberatum non putabo. [12,42] Scr. Asturae VI Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Nullum a te desideraui diem litterarum. Videbam enim, quae scribis : et tamen suspicabar uel potius intellegebam nihil fuisse, quod scriberes. A. d. ui Idus uero et abesse te putabam, et plane uidebam nihil te habere. Ego tamen ad te fere cotidie mittam. Malo enim frustra quam te non habere, cui des; si quid forte sit, quod putes me scire oportere. Itaque accepi ui Idus litteras tuas inanis. Quid enim habebas quod scriberes? Mihi tamen illud, quidquid erat, non molestum fuit, nihil aliud, scire me noui te nihil habere. Scripsisti tamen nescio quid de Clodia. Ubi ergo ea est ? aut quando uentura? Placet mihi res sic ut secundum <2> Othonem nihil magis. Sed neque hanc uendituram puto. Delectatur enim et copiosa est : et illud alterum quam sit difficile, te non fugit. Sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id, quod cupio, excogitemus. <3> Ego me hinc postridie id. exiturum puto, sed aut in Tusculanum aut domum; inde fortasse Arpinum. Quum certum sciero, scribam ad te. Venerat mihi in mentem monere te, ut id ipsum quod facis, faceres. Putabam enim commodius te idem istud domi agere posse, interpellatione sublata. [12,43] Scr. Asturae IV Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuuii manere constitui; inde aut Romae aut in Tusculano. Scies ante utrumque. Quod scies, recte illam rem fore leuamento, bene facis, tum id est, mihi crede, perinde, ut existimare tu non potes. Res indicat, quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri, quem id non ita ualde probare arbitrer. Sed ferendus tibi in hoc meus error. Ferendus? Immo uero etiam adiuuandus. <2> De Othone, diffido, fortasse quia cupio. Sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim aduersario et cupido et locuplete et herede. Proximum est, ut uelim Clodiae. Sed si ista minus confici possunt, effice quiduis. Ego me maiore religione, quam quisquam fuit ullius uoti, obstrictum puto. Videbis etiam Trebonianos : etsi absunt domini. Sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano, ne aestas effluat : quod certe non est committendum. [12,44] Scr. Asturae III Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Et Hirtium aliquid ad te g-sympathohs de me scripsisse facile patior : (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse, multo facilius. Tu enim etiam humanius. Illius librum, quem ad me misit de Catone, propterea uolo diuulgari a tuis, ut ex istorum uituperatione sit illius maior laudatio. <2> Quod per Mustelam agis, habes hominem ualde idoneum, meique sane studiosum iam inde a Pontiano. Perfice igitur aliquid. Quid autem aliud, nisi ut aditus sit emptori? quod per quemuis heredem potest effici. Sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. Mihi uero et locum, quem opto, ad id, quod uolumus dederis, et praeterea g-eggehrama. Nam illa Sili et Drusi non satis g-oikodespotika mihi uidentur. Quid enim sedere totos dies in uilla? Ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. Si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus, aut utendum Tusculano. <3> Quod domi te inclusisti, ratione fecisti. Sed, quaeso, confice et te uacuum redde nobis. Ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuui, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse uici, si modo permansero. Scies igitur fortasse cras, summum perendie. Sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri, (qua de re litterarum ad Clodium Patauinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. Solet omnino esse Fuluiniaster. Sed tamen, si quid habes. Volo etiam de naufragio Caniniano scire, quod sit. [12,45] Scr. in Tusculano XVI K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. <4> Ego hic duo magna g-syntagmata absolui. Nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. Tu mihi, etiam si nihil erit, quod scribas, (quod fore ita uideo) tamen id ipsum scribas uelim, te nihil habuisse, quod scriberes, dummodo ne his uerbis. De Attica, optime. g-Akehdia tua me mouet : etsi scribis nihil esse. In Tusculano eo commodius ero, quod et crebrius tuas litteras accipiam, et te ipsum non numquam uidebo. Nam ceteroqui g-anektotera erant Asturae : nunc haec, quae refricant, hic me magis angunt. Etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. - De Caesare uicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum g-synnaon Quirino malo quam Saluti. Tu uero peruulga Hirtium. Id enim ipsum putaram, quod scribis, ut, quum ingenium amici nostri probaretur, g-hypothesis uituperandi Catonis irrideretur. [12,46] Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Vincam, opinor, animum, et Lanuuio pergam in Tusculanum. Aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est : (nam dolor idem manebit, tantum modestius :) aut nescio quid intersit, utrum illuc nunc ueniam, an ad decem annos. Neque enim ista maior admonitio, quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. Quid ergo? inquies : nihil litterae? In hac quidem re uereor ne etiam contra : nam essem fortasse durior. Exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est. [12,47] Scr. Lanuui XVII K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Tu igitur, ut scripsisti; nec id incommodo tuo. Vel binae enim poterunt litterae. Occurram etiam, si necesse erit. Ergo id quidem, ut poteris. De Mustela, ut scribis : etsi magnum opus est. Eo magis delabor ad Clodiam. Quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est : de quo, nihil nocuerit, si aliquid cum Balbo eris locutus : et quidem, ut res est, emere nos uelle, nec posse sine isto nomine, nec audere re incerta. Sed quando Clodia Romae futura est ? et quanti rem aestimas? Eo prorsus specto : non quin illud malim; sed et magna res est, et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede : etsi de cupiditate nemini concedam : ceteris rebus inferiores sumus. Sed haec coram. Hirti librum, ut facis, diuulga. De Philotimo, idem et ego arbitrabar. Domum tuam pluris uideo futuram uicino Caesare. Tabellarium meum hodie exspectamus. Nos de Pilia et Attica certiores faciet. [12,48] Scr. Lanuui XVI K. Iun. mane a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Domi te libenter esse facile credo. Sed uelim scire, quid tibi restet, aut iamne confeceris. Ego te in Tusculano exspecto, eoque magis, quod Tironi statim te uenturum scripsisti, et addidisti te putare opus esse. Sentiebam omnino, quantum mihi praesens prodesses; sed multo magis post discessum tuum sentio. Quamobrem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quum licebit. [12,49] Scr. in Tusculano XIV K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. <2> Heri, non multo post, quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani, ut uidebantur, ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. F. C. N. "Multis uerbis agere mecum per cognationem, quae mihi secum esset, per eum Marium, quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi, aui sui, ut se defenderem” causamque suam mihi perscripsit. Rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris, propinqui eius, omnis potestas esset, uiri optimi et hominis liberalissimi : me tamen ei fauturum. - O tempora! fore, quum dubitet Curtius consulatum petere! Sed haec hactenus. <3> De Tirone, mihi curae est. Sed iam sciam, quid agat. Heri enim misi, qui uideret : cui etiam ad te litteras dedi. Epistulam ad Ciceronem tibi misi. Horti quam in diem proscripti sint, uelim ad me scribas. [12,50] Scr. in Tusculano XV K Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Ut me leuarat tuus aduentus, sic discessus adfiixit. Quare quum poteris, id est, quum Sexti auctioni operam dederis, reuises nos. Vel unus dies mihi erit utilis; quid dicam gratus? Ipse Romam uenirem, ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem. [12,51] Scr. in Tusculano XIII K. lun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Tironem habeo citius, quam uerebar. Venit etiam Nicias : et Valerium hodie audiebam esse uenturum. Quamuis multi sint, magis tamen ero solus, quam si unus esses. Sed exspecto te, a Peducaeo utique. Tu autem significas aliquid etiam ante. Verum id quidem, ut poteris. <2> De Vergilio, ut scribis. Hoc tamen uelim scire, quando auctio. Epistulam ad Caesarem mitti uideo tibi placere. Quid quaeris? Mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis, quod nihil est in ea, nisi optimi ciuis; sed ita optimi ut tempora, quibus parere omnes g-politikoi praecipiunt. Sed scis ita nobis esse uisum, ut isti ante legerent. Tu igitur id curabis. Sed, nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. Id autem utrum illi sentiant, anne simulent, tu intelleges. Mihi simulatio pro repudiatione fuerit. g-Touto g-de g-mehlohseh. <3> - De Caerellia quid tibi placeret, Tiro mihi narrauit; debere non esse dignitatis meae : perscriptionem tibi placere: "Hoc metuere, alterum ín metu non ponere". Sed et haec et multa alia coram. Sustinenda tamen, si tibi uidebitur, solutio est nominis Caerelliani, dum et de Metone et de Faberio sciamus. [12,52] Scr. in Tusculano XII K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. L. Tullium Montanum nosti, qui cum Cicerone profectus est. Ab eius sororis uiro litteras accepi, Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS xxu : de ea re nescio quid te a Montano rogatum. Sane uelim, siue Plancus est rogandus siue qua re potes illum iuuare, iuues. Pertinet ad nostrum officium. Si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me uelim; ut, quid rei sit et quid rogandum, sciam. <2> De epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. De Silio, non ita sane laboro. Tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. Sed nescio quid uideris dubitare de Clodia; utrum quando ueniat, an sintne uenales? Sed quid est, quod audio Spintherem fecisse diuortium? De lingua Latina securi es animi, dices, qui talia a conscribis : g-apographa sunt : minore labore fiunt : uerba tantum adfero; quibus abundo. [12,53] Scr. in Tusculano XI K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL. Ego, etsi nihil habeo, quod ad te scribam; scribo tamen, quia tecum loqui uideor. Hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. Hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. Erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient ; quas ego non interpello. Misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. Eas in eundem fasciculum uelim addas, nisi forte iam dedisti.