[0] De Die Natali Liber ad Q- Caerellium [1] I. Munera ex auro uel quae ex argento nitent, caelato opere quam materia cariora, ceteraque hoc genus blandimenta fortunae inhiet is, qui uulgo diues uocatur: te autem, Quinte Caerelli, uirtutis non minus quam pecuniarum diuitem, id est uere diuitem, ista non capiunt: non quod eorum possessionem uel etiam usum a te omnino abegeris, sed quod sapientium disciplina formatus satis liquido conperisti huius modi sita in lubrico bona malaue per se non esse, sed g-tohn g-mesohn, hoc est bonorum malorumque media censeri. Haec, ut comicus ait Terentius, perinde sunt, ut illius est animus, qui ea possidet; qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala. Igitur quoniam quisque non quanto plura possidet, sed quanto pauciora optat, tanto est locupletior, opes tibi in animo maximae, et eae quidem, quae non modo bona generis humani praecedant, sed quae ad deorum inmortalium aeternitatem penitus accedant. Quod enim Xenophon Socraticus dicit: nihil egere est deorum, quam minime autem proximum a deis. Quare cum dona pretiosa neque tibi per animi uirtutem desint, nec mihi per rei tenuitatem supersint, quodcumque hoc libri est meis opibus conparatum natalicii titulo tibi misi; in quo non, ut plerisque mos est, aut ex ethica parte philosophiae praecepta ad beate uiuendum, quae tibi scriberem, mutuatus sum, aut ex artibus rhetorum locos laudibus tuis celebrandis persecutus - ad id enim uirtutum omnium fastigium ascendisti, ut cuncta ista, quae uel sapienter monentur uel facunde praedicantur, uita moribusque superaueris - sed ex philologis commentariis quasdam quaestiunculas delegi, quae congestae possint aliquantum uolumen efficere, idque a me docendi studio uel ostentandi uoto non fieri praedico, ne in me, ut uetus adagium est, iure dicatur: sus Mineruam. Iam uero cum tuo collatu scirem me plura didicisse, ne beneficiis tuis uiderer ingratus, nostrorum ueterum sanctissimorum hominum exempla sum secutus. Illi enim quod alimenta patriam lucem se denique ipsos dono deorum habebant, ex omnibus aliquid deis sacrabant, magis adeo ut se gratos adprobarent, quam quod deos hoc arbitrarentur indigere. Itaque cum perceperant fruges, ante quam uescerentur, deis libare instituerunt, et cum agros adque urbes deorum munere possiderent, partem quandam templis sacellisque, ubi eos colerent, dicauerunt; quidam etiam pro cetera corporis bona ualetudine crinem deo sacrum pascebant: ita ego, a quo plura litteris percepi, tibi haec exigua reddo libamina. [2] II. Nunc quoniam liber DE DIE NATALI inscribitur, a uotis auspicia sumantur. Itaque hunc diem, quod ait Persius, numera meliore lapillo, idque quam saepissime facias exopto et, quod idem subiungit: funde merum genio. Hic forsitan quis quaerat, quid causae sit, ut merum fundendum genio, non hostia faciendum putauerit. Quod scilicet, ut Varro testatur in eo libro, cui titulus est Atticus id est de muneribus, id moris institutique maiores nostri tenuerunt, ut, cum die natali munus annale genio soluerent, manum a caede ac sanguine abstinerent, ne die, qua ipsi lucem accepissent, alii demerent. Denique Deli ad Apollinis Genitoris aram, ut Timaeus auctor est, nemo hostiam caedit. Illud etiam in hoc die obseruandum, quod genio factum neminem oportet ante gustare quam eum, qui fecerit. [3] III. Sed et hoc a quibusdam saepe quaesitum soluendum uidetur, qui sit genius, curue eum potissimum suo quisque natali ueneremur. Genius est deus, cuius in tutela ut quisque natus est uiuit. Hic siue quod ut genamur curat, siue quod una genitur nobiscum, siue etiam quod nos genitos suscipit ac tutatur, certe a genendo genius appellatur. Eundem esse genium et larem multi ueteres memoriae prodiderunt, in quis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de indigitamentis scriptum reliquit. Hunc in nos maximam quin immo omnem habere potestatem creditum est. Nonnulli binos genios in his dumtaxat domibus, quae essent maritae, auctores putauerunt; Euclides autem Socraticus duplicem omnibus omnino nobis genium dicit adpositum, quam rem apud Lucilium in libro saturarum XVI licet cognoscere. Genio igitur potissimum per omnem aetatem quotannis sacrificamus, quamquam non solum hic sed et alii sunt praeterea dei conplures hominum uitam pro sua quisque portione adminiculantes, quos uolentem cognoscere indigitamentorum libri satis edocebunt. Sed omnes hi semel in uno quoque homine numinum suorum effectum repraesentant, quocirca non per omne uita spatium nouis religionibus arcessuntur: genius autem ita nobis adsiduus obseruator adpositus est, ut ne puncto quidem temporis longius abscedat, sed ab utero matris acceptos ad extremum uitae diem comitetur. Sed cum singuli homines suos tantum modo proprios colant natales, ego tamen duplici quotannis officio huiusce religionis adstringor: nam cum ex te tuaque amicitia honorem dignitatem decus adque praesidium cuncta denique uitae praemia recipiam, nefas arbitror, si diem tuum, qui te mihi in hanc lucem edidit, meo illo proprio neclegentius celebrauero: ille enim mihi uitam, hic uitae fructum adque ornamentum pepererunt. [4] IV. Quoniam aetas a die natali initium sumit suntque ante hunc diem multa, quae ad hominum pertinent originem non alienum uidetur de iis prius dicere, quae sunt natura priora. Igitur quae ueteribus de origine humana fuerint opiniones, ex his quaedam breuiter exponam. Prima et generalis quaestio inter antiquos sapientiae studiosos uersata est, quod, cum constet homines singulos ex parentium seminibus procreatos successione prolis multa saecula propagare, alii semper homines fuisse nec umquam nisi ex hominibus natos adque eorum generi caput exordiumque nullum extitisse arbitrati sunt, alii uero fuisse tempus, cum homines non essent, et his ortum aliquem principiumque natura tributum. Sed prior illa sententia, qua semper humanum genus fuisse creditur, auctores habet Pythagoran Samium et Ocellum Lucanum et Archytan Tarentinum omnesque adeo Pythagoricos; sed et Plato Atheniensis et Xenocrates et Dicaearchus Messenius itemque antiquae Academiae philosophi non aliud uidentur opinati; Aristoteles quoque Stagirites et Theophrastus multique praeterea non ignobiles peripatetici idem scripserunt, eiusque rei exemplo dicunt, quod negant omnino posse reperiri, auesne ante an oua generata sint, cum et ouum sine aue et auis sine ouo gigni non possit, itaque et omnium, quae in sempiterno isto mundo semper fuerunt futuraque sunt, aiunt principium fuisse nullum, sed orbem esse quendam generantium nascentiumque, in quo unius cuiusque geniti initium simul et finis esse uideatur. Qui autem homines aliquos primigenios diuinitus naturaue factos crederent multi fuerunt, sed aliter adque aliter haec existimatione uersari. Nam ut mittam, quod fabulares poetarum historiae ferunt, homines primos aut Promethei molli luto esse formatos aut Deucalionos Pyrrhaeque duris lapidibus enatos, quidam ex ipsis sapientiae professoribus nescio an magis monstruosas certe non minus incredibiles rationum suarum proferunt opiniones. Anaximander Milesius uideri sibi ex aqua terraque calefactis exortos esse siue pisces seu piscibus simillima animalia; in his homines concreuisse, fetusque ad pubertatem intus retentos, tunc demum ruptis illis uiros mulieresque, qui iam se alere possent, processisse. Empedocles autem egregio suo carmine, quod eius modi esse praedicat Lucretius, ut uix humana uideatur stirpe creatus, tale quiddam confirmat: primo membra singula ex terra quasi praegnate passim edita, deinde coisse et effecisse solidi hominis materiam igni simul et umori permixtam. Cetera quid necesse est persequi, quae non capiant similitudinem ueritatis? Haec eadem opinio etiam in Parmenide Veliate fuit pauculis exceptis ab Empedocle dissensis. Democrito uero Abderitae ex aqua limoque primum uisum esse homines procreatos. Nec longe secus Epicurus: is enim credidit limo calfacto uteros nescio quos radicibus terrae cohaerentes primum increuisse et infantibus ex se editis ingenitum lactis umorem natura ministrante praebuisse, quos ita educatos et adultos genus hominum propagasse. Zenon Citieus, stoicae sectae conditor, principium humano generi ex nouo mundo constitutum putauit, primosque homines ex solo adminiculo diuini ignis, id est di prouidentia, genitos. Denique etiam uulgo creditum est, ut plerique genealogiae auctores sunt, quarundam gentium, quae ex aduenticia stirpe non sint, principes terrigenas esse, ut in Attica et Arcadia Thessaliaque, eosque g-autochthonas uocitari. In Italia, ut poeta cecinit, Nymphas indigenasque Faunos nemora quaedam tenuisse non difficile rudis antiquorum credulitas recepit. Nunc uero eo licentiae poeticae processit libido, ut uix auditu ferenda confingat: post hominum memoriam progeneratis iam gentibus et urbibus conditis homines e terra diuersis modis editos, ut in Attica fertur regione Erichthonius ex Vulcani semine humo exortus, et in Colchide uel Boeotia consitis anguis dentibus armati spartoe, e quibus mutua caede inter se necatis pauci superasse traduntur, qui in conditu Thebarum Cadmo fuerint adiumento; nec non in agro Tarquiniensi puer dicitur diuinitus exaratus nomine Tages, qui disciplinam cecinerit extispicii, quam lucumones tum Etruriae potentes exscripserunt. [5] V. Hactenus de prima hominum origine; ceterum quod ad praesentes nostros pertinet natales eorumque initia, quam potero conpendio dicam. Igitur semen unde exeat, inter sapientiae professores non constat. Parmenides enim tum ex dextris tum e laeuis partibus id ire putauit. Hipponi uero Metapontino, siue, ut Aristoxenus auctor est, Samio ex medullis profluere semen uidetur, idque eo probari, quod post admissionem pecudum si quis mares interimat, medullas utpote exhaustas non reperiat. Sed hanc opinionem nonnulli refellunt, ut Anaxagoras Democritus et Alcmaeon Crotoniates: hi enim post gregum contentionem non medullis modo uerum et adipe multaque carne mares exhauriri respondent. Illud quoque ambiguam facit inter auctores opinionem, utrumne ex patris tantum modo semine partus nascatur, ut Diogenes et Hippon stoicique scripserunt, an etiam ex matris, quod Anaxagorae et Alcmaeoni nec non Parmenidi Empedoclique et Epicuro uisum est. [6] VI. De conformatione autem partus nihilo minus definite se scire Alcmaeon confessus est, ratus neminem posse perspicere, quid primum in infante formetur. Empedocles, quem in hoc Aristoteles secutus est, ante omnia cor iudicauit increscere, quod hominis uitam maxime contineat; Hippon uero caput, in quo est animi principale; Democritus aluum cum capite, quae plurimum habent ex inani; Anaxagoras cerebrum, unde omnes sunt sensus. Diogenes Apolloniates ex umore primum carnem fieri existimauit, tum ex carne ossa neruosque et ceteras partes enasci; at stoici una totum infantem figurari dixerunt, ut una nascitur aliturque. Sunt qui id opinentur ipsa fieri natura, ut Aristoteles adque Epicurus; sunt qui potentia spiritus semen comitantis, ut stoici ferme uniuersi; sunt qui aetherium calorem inesse arbitrentur, qui membra disponat, Anaxagoran secuti. Utcumque tamen formatus infans quem ad modum in matris utero alatur, duplex opinio est. Anaxagorae enim ceterisque conpluribus per umbilicum cibus administrari uidetur; at Diogenes et Hippon existimarunt esse in aluo prominens quiddam, quod infans ore adprehendat et ex eo alimentum ita trahat, ut, cum editus est, ex matris uberibus. Ceterum ut mares feminaeue nascantur, quid causae esset uarie ab isdem philosophis proditum est. Nam ex quo parente seminis amplius fuit, eius sexum repraesentari dixit Alcmaeon; ex seminibus autem tenuioribus feminas, ex densioribus mares fieri Hippon adfirmat; utrius uero parentis principium sedem prius occupauerit, eius reddi naturam Democritus rettulit; at inter se certare feminae et maris, et penes utrum uictoria sit, eius habitum referri auctor est Parmenides. Ex dextris partibus profuso semine mares gigni, at e laeuis feminas, Anaxagoras Empedoclesque consentiunt, quorum opiniones, ut de hac specie congruae, ita de similitudine liberorum dispariles; super qua re Empedoclis disputata ratio talis profertur: si par calor in parentum seminibus fuit, patri similem marem procreari; si frigus, feminam matri similem. Quodsi patris calidius erit et frigidius matris, puerum fore, qui matris uultus repraesentet; at si calidius matris, patris autem fuerit frigidius, puellam futuram, quae patris reddat similitudinem. Anaxagoras autem eius parentis faciem referre liberos iudicauit, qui seminis amplius contulisset. Ceterum Parmenidis sententia est, cum dexterae partes semina dederint, tunc filios esse patri consimiles, cum laeuae, tunc matri. Sequitur de geminis, qui ut aliquando nascantur, modo seminis fieri Hippon ratus est: id enim cum amplius est, quam uni satis fuit, bifariam deduci. Id ipsum ferme Empedocles uidetur sensisse: nam causas quidem, cur diuideretur, non posuit, partiri tantum modo ait, et si utrumque sedes aeque calidas occupauerit, utrumque marem nasci, si frigidas aeque, utramque feminam; si uero alterum calidiorem, alterum frigidiorem, dispari sexu partum futurum. [7] VII. Superest dicere de temporibus, quibus partus soleant esse ad nascendum maturi; qui locus eo mihi cura maiore tractandus est, quod quaedam necesse est de astrologia musicaque et arithmetica attingere. Iam primum quoto post conceptionem mense infantes edi soleant, frequenter agitatum inter ueteres nondum conuenit. Hippon Metapontinus a septimo ad decimum mensem nasci posse aestimauit: nam septimo partum iam esse maturum, eo quod in omnibus numerus septenarius plurimum possit, siquidem septem formemur mensibus, additisque alteris recti consistere incipiamus, et post septimum mensem dentes nobis innascantur, idemque post septimum cadant annum, quarto decimo autem pubescere soleamus. Sed hanc a septem mensibus incipientem maturitatem usque ad decem perductam, ideo quod in aliis omnibus haec eadem natura est, ut septem mensibus annisue tres aut menses aut anni ad consummationem accedant: nam dentes septem mensum infanti nasci et maxime decimo perfici mense, septimo anno primos eorum excidere, decimo ultimos, post quartum decimum annum nonnullos, sed omnes intra septimum decimum annum pubescere. Huic opinioni in parte aliqua repugnant alii, in parte consentiunt. Nam septimo mense parere mulierem posse plurimi adfirmant, ut Theano Pythagorica, Aristoteles peripateticus, Diocles, Euenor, Straton, Empedocles, Epigenes multique praeterea, quorum omnium consensus Euryphonem Cnidium non deterret id ipsum intrepide pernegantem. Contra eum ferme omnes Epicharmum secuti octauo mense nasci negauerunt; Diocles tamen Carystius et Aristoteles Stagirites aliter senserunt. Nono autem et decimo mense cum Chaldaei plurimi et idem supra mihi nominatus Aristoteles edi posse partum putauerint, neque Epigenes Byzantius non fieri posse contendit, nec Hippocrates Cous decimo; ceterum undecimum mensem Aristoteles solus recipit, ceteri uniuersi inprobarunt. [8] VIII. Sed nunc Chaldaeorum ratio breuiter tractanda est, explicandumque, cur septimo mense et nono et decimo tantum modo posse homines nasci arbitrentur. Ante omnia igitur dicunt actum uitamque nostram stellis tam uagis quam statis esse subiectam, earumque uario multiplicique cursu genus humanum gubernari, sed ipsarum motus schemataque et effectus a sole crebro inmutari. Nam ut aliae occasum, nonnullae stationem faciant nosque omnis hac sua disparili temperatura adficiant, solis fieri potentia. Itaque eum, qui stellas ipsas, quibus mouemur, permouet, animam nobis dare, qua regamur, potentissimumque in nos esse moderarique, quando post conceptionem ueniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit conspectus et quot eius genera, ut liquido perspici possit, pauca praedicam. Circulus est, ut ferunt, signifer, quem Graeci uocant g-zohdiacon, in quo sol et luna ceteraeque stellae uagae feruntur. Hic in duodecim partes totidem signis redditas aequabiliter diuisus est. Eum sol annuo spatio metitur: ita in unoquoque signo ferme unum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum ceteris singulis habet mutuum conspectum, non tamen uniformem cum omnibus: nam ualidiores alii, infirmiores alii habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, sol in aliquo signo sit necesse, et in aliqua eius particula, quem locum conceptionis proprie appellant. Sunt autem hae particulae in unoquoque signo tricenae, totius uero zodiaci numero CCCLX. Has Graeci g-moiras cognominarunt, eo uidelicet, quod deas fatales nuncupant g-moiras, et eae particulae nobis uelut fata sunt, nam qua potissimum oriente nascamur plurimum refert. Sol ergo cum in proximum signum transcendit, locum illum conceptionis aut inbecillo uidet conspectu aut etiam nec conspicit: nam plures proximantia sibimet zodia inuicem se uidere omnino negauerunt; at cum in tertio est signo, hoc est uno medio interposito, tunc primum illum locum, unde profectus est, uidere dicitur, sed ualde obliquo et inualido lumine; qui conspectus uocatur g-kata g-exagohnon, quia sextam partem circuli subtendit. Nam si, ut a primo zodio ad tertium, sic a tertio ad quintum, inde porro ad septimum ac deinceps alternae lineae emittantur, hexagoni aequilateralis forma in eodem circulo scriberetur. Hunc quidam conspectum non usquequaque receperunt, quod minimum ad maturitatem partus uidebatur conferre; cum uero in quartum signum peruenit et media duo sunt, uidet g-kata g-tetragohnon, quoniam linea illa, qua uisus pertendit, quartam partem orbis abscidit. Cum in quinto autem est tribus interiacentibus mediis, g-kata g-trigohnon aspicit, nam tertiam signiferi partem uisus ille metitur. Quae duae uisiones g-tetragohnoi et g-trigohnoi perquam efficaces incrementum partus multum adminiculant. Ceterum a loco sexto conspectus omni caret efficientia: eius enim linea nullius polygoni efficit latus; at a septimo zodio, quod est contrarium, plenissimus potentissimusque conspectus quosdam iam maturos infantes educit, qui septemmestres appellantur, quia septimo mense nascuntur. At si intra hoc spatium maturescere uterus non potuerit, octauo mense non editur - ab octauo enim signo, ut a sexto, inefficax uisus - sed uel nono mense uel decimo: sol enim a nono zodio particulam conceptionis rursum conspicit g-kata g-trigohnon et a decimo g-kata g-tetragohnon, qui conspectus, ut supra iam dictum est, perquam sunt efficaces. Ceterum undecimo non putant nasci, quia languido iam radio infirmum lumen g-kata g-exagohnon mittatur; multo minus duodecimo, unde conspectus pro nullo habetur. Itaque secundum hanc rationem g-heptamehnoi nascuntur g-kata g-diametron, g-enneamehnoi autem g-kata g-trigohnon, g-dekamehnoi uero g-kata g-tetragohnon. [9] IX. Hac Chaldaeorum sententia explicata transeo ad opinionem Pythagoricam Varroni tractatam in libro, qui uocatur "Tubero" et intus subscribitur "de origine humana"; quae quidem ratio praecipue recipienda ad ueritatem proxime uidetur accedere. Alii enim plerique, cum omnes partus non uno tempore fiant maturi, una tamen eademque tempora omnibus conformandis dederunt; ut Diogenes Apolloniates, qui masculis corpus ait quattuor mensibus formari et feminis quinque, uel Hippon, qui diebus LX infantem scribit formari, et quarto mense carnem fieri concretam, quinto ungues capillumue nasci, septimo iam hominem esse perfectum; Pythagoras autem, quod erat credibilius, dixit partus esse genera duo: alterum septem mensum, alterum decem, sed priorem aliis dierum numeris conformari, aliis posteriorem. Eos uero numeros, qui in uno quoque partu aliquid adferunt mutationis, dum aut semen in sanguinem aut sanguis in carnem aut caro in hominis figuram conuertitur, inter se conlatos rationem habere eam, quam uoces habent, quae in musice suumfwnoi uocantur. [10] X. Sed haec quo sint intellectu apertiora, prius aliqua de musicae regulis huic loco necessaria dicentur, eo quidem magis, quod ea dicam, quae ipsis musicis ignota sunt. Nam sonos scienter tractauere et congruenter ordinem reddidere illorum, ipsis autem sonis motuum modum mensuramque inuenere geometrae magis quam musici. Igitur musica est scientia bene modulandi; haec autem est in uoce, sed uox alias grauior mittitur, alias acutior. Singulae tamen uoces simplices et utcumque emissae g-phtoggoi uocantur; discrimen uero, quo alter g-phtoggos acutior est, alter grauior, appellatur g-diastehma. Inter infimam summamque uocem multa esse possunt in ordine positaque diastemata alia aliis maiora minoraue, ut est illud, quod g-tonon appellant, uel hoc minus g-hehmitonion, uel duorum triumue ac deinceps aliquot tonorum interuallum. Sed non promisce uoces omnes cum aliis ut libet iunctae concordabiles in cantu reddunt effectus: ut litterae nostrae, si inter se passim iungantur et non congruenter, saepe nec uerbis nec syllabis copulandis concordabunt, sic in musica quaedam certa sunt interualla, quae symphonias possint efficere. Est autem symphonia duarum uocum disparium inter se iunctarum dulcis concentus. Symphoniae simplices ac primae sunt tres, quibus reliquae constant: una duum tonorum et hemitonni habens g-diastehma, quae uocatur g-dia g-tessaron, alia trium et hemitonii, quam uocant g-dia g-pente; tertia est g-dia g-pasohn, cuius g-diastehma continet duas priores. Est enim uel sex tonorum, ut Aristoxenus musicique adseuerant, uel quinque et duorum hemitoniorum, ut Pythagoras geometraeque, demonstrantes duo hemitonia tonum conplere non posse; quare etiam huius modi interuallum Plato abusiue g-hehmitonion, proprie autem g-diesis uel g-leimma appellat. Nunc uero, ut aliquid appareat, quem ad modum uoces nec sub oculos nec sub tactum cadentes habere possint mensuras, admirabile Pythagorae referam commentum, qui secreta naturae reserando repperit phthongos musicorum conuenire ad rationem numerorum. Nam chordas aeque crassas parique longitudine diuersis ponderibus tetendit, quibus saepe pulsis nec phthongis ad ullam symphonian concordantibus pondera mutabat, et identidiem frequenter expertus postremo deprehendit tunc duas chordas concinere id quod est g-dia g-tessarohn, cum earum pondera inter se collata rationem haberent, quam tria ad quattuor, quem phthongon arithmetici Graeci g-epitriton uocant, Latini supertertium. At eam symphonian, quae g-dia g-pente dicitur, ibi inuenit, ubi ponderum discrimen in sescupla erat portione, quam duo faciunt ad tria conlata, quod g-hehmiolion appellant. Cum autem altera chorda duplo maiore pondere quam altera tenderetur et esset g-diplasioh locus, g-dia pasohn sonabat. Hoc et in tibiis si conueniret temptauit, nec aliud inuenit. Nam quattuor tibias pari cauo parauit, inpares longitudine: primam uerbi causa longam digitos sex, secundam tertia parte addita, id est digitorum VIII, tertiam digitorum VIIII, sescuplo longiorem quam primam, quartam uero XII digitorum, quae primam longitudine duplicaret. His itaque inflatis et binarum facta conlocatione omnium musicorum auribus adprobauit primam et secundam reddere eam conuenientiam, quam reddit g-dia g-tessaron symphonia, ibique esse proportionem supertertiam; inter primam uero ac tertiam tibiam, ubi sescupla portio est, resonare dia pente; primae autem quartaeque interuallum, quod habet duplam proportionem, g-diastehma facere g-dia g-pasohn. Sed inter tibiarum chordarumque naturam hoc interest, quod tibiae incremento longitudinis fiunt grauiores, chordae autem augmento additi ponderis acutiores: utrobique tamen eadem proportio est. [11] XI. His expositis forsitan quidem obscure, sed quam potui lucidissime, redeo ad propositum, ut doceam, quid Pythagoras de numero dierum ad partus pertinentium senserit. Primum, ut supra memoraui generaliter, duos esse partus omnino dixit: alterum minorem, quem uocant septemmestrem, qui decimo et ducentesimo die post conceptionem exeat ab utero, alterum maiorem decemmestrem, qui edatur die ducentesimo septuagesimo quarto. Quorum prior ac minor senario maxime continetur numero; nam quod ex semine conceptum est, sex, ut ait, primis diebus umor est lacteus, deinde proximis octo sanguineus: qui octo cum ad primos sex accesserunt, faciunt primam symphonian g-dia g-tessarohn. Tertio gradu nouem dies accedunt iam carnem facientes: hi cum sex illis primis collati sescuplam faciunt rationem et secundam symphonian g-dia g-pente. Tum deinceps sequentibus duodecim diebus fit corpus iam formatum; horum quoque ad eosdem sex collatio tertiam g-dia g-pasohn reddit symphonian duplici rationi subiectam. Hi quattuor numeri VI, VIII, VIIII, XII coniuncti faciunt dies XXXV. Nec inmerito senarius fundamentum gignendi est: nam eum g-teleion Graeci, nos autem perfectum uocamus, quod eius partes tres: sexta et tertia et dimidia, id est unus et duo et tres, eundem ipsum perficiunt. Sed ut initia seminis et lacteum illud conceptionis fundamentum primitus hoc numero absoluitur, sic hoc initium formati hominis et uelut alterum maturescendi fundamentum, quod est quinque et triginta dierum, sexies ductum, cum ad diem ducentesimum decimum peruenit, maturum procreatur. Alter autem ille partus, qui maior est, maiori numero continetur, septenario scilicet, quo tota uita humana finitur, ut et Solon scribit et Iudaei in dierum omnium numeris secuntur Etruscorumque libri rituales uidentur indicare. Hippocrates quoque aliique medici in corporum ualitudinibus non aliud ostendunt: nam septimum quemque diem g-krisimon obseruant. Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus, post quos semen in sanguinem uertitur, ita huius in septem; et ut ibi quinque et triginta diebus infans membratur, ita hic pro portione diebus fere quadraginta; quare in Graecia dies habent quadragensimos insignes. Namque praegnans ante diem quadragensimum non prodit in fanum, et post partum quadraginta diebus pleraeque fetae grauiores sunt nec sanguinem interdum continent, et paruoli ferme per hos fere morbidi sine risu nec sine periculo sunt. Ob quam causam, cum is dies praeteriit, diem festum solent agitare, quod tempus appellant g-tesserakoston. Hi igitur dies quadraginta per septem illos initiales multiplicati fiunt dies ducenti octoginta, id est hebdomadae quadraginta; sed quoniam ultimae illius hebdomadis primo die editur partus, sex dies decedunt et ducentesimus septuagensimus quartus obseruatur; qui numerus dierum ad tetragonum illum Chaldaeorum conspectum subtiliter congruit: nam cum signiferum orbem diebus CCCLXV et aliquot horis sol circumeat, quarta necesse est parte dempta, id est diebus LXXXXI aliquotque horis, tres quadras reliquis diebus CCLXXIIII non plenis percurrat, usque dum perueniat ad id loci, unde conceptionis initium quadratus aspiciat. Unde autem mens humana dies istos commutationis speculari et arcana naturae rimari potuerit, nemo miretur. Haec enim frequens medicorum experientia peruidit, qui cum multas animaduerterent semen non retinere conceptum, conpertum habuerunt id, quod intra sex dies septemue eiciebatur, esse lacteum, et uocauerunt g-ekrusin, quod postea autem sanguineum, idque g-ektrohsmos appellatur. Quod uero ambo partus uidentur paribus dierum numeris contineri, Pythagoras inparem laudat, tamen a secta non discrepat: duo enim inpares CCVIIII et CCLXXIII dicit expleri, ad quorum consummationem aliquid ex sequentibus accedere, quod tamen diem solidum non adferat; cuius exemplum uidemus tam in anni quam mensis spatio seruasse naturam, cum et anni inparem dierum trecentorum sexaginta quinque numerum aliquanto cumulauerit et mensi lunari ad dies undetriginta aliquid addiderit. [12] XII. Nec uero incredibile est ad nostros natales musicam pertinere. Haec enim siue in uoce tantum modo est, ut Socrates ait, siue, ut Aristoxenus, in uoce et corporis motu, siue in his et praeterea in animi motu, ut putat Theophrastus, certe multum obtinet diuinitatis et animis permouendis plurimum ualet. Nam nisi grata esset deis inmortalibus, qui ex anima constant diuina, profecto ludi scenici placandorum deorum causa instituti non essent, nec tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus adhiberetur, non cum tibicine Marti triumphus ageretur, non Apollini cithara, non Musis tibiae ceteraque id genus essent adtributa, non tibicinibus, per quos numina placantur, esset permissum aut ludos publice facere ac uesci in Capitolio, aut Quinquatribus minusculis, id est idibus Iuniis urbem uestitu, quo uellent, personatis temulentisque peruagari. Hominum quoque mentes et ipsae, quamuis Epicuro reclamante, diuinae suam naturam per cantus agnoscunt. Denique quo facilius sufferant laborem, uel in nauis meatu a rectore sumphonia adhibetur; legionibus quoque in acie dimicantibus etiam metus mortis classico depellitur. Ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper diuinitate imbueret, priusquam se somno daret et cum esset expergitus, cithara, ut ferunt, cantare consueuerat, et Asclepiades medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphonian suae naturae reddidit. Herophilus autem, artis eiusdem professor, uenarum pulsus rhythmis musicis ait moueri. Itaque si et in corporis et in animi motu est harmonia, procul dubio a natalibus nostris musica non est aliena. [13] XIII. Ad haec accedit quod Pythagoras prodidit hunc totum mundum musica factum ratione, septemque stellas inter caelum et terram uagas, quae mortalium geneses moderantur, motum habere g-euruthmon et interualla musicis diastematis congrua, sonitusque uarios reddere pro sua quaeque altitudine ita concordes, ut dulcissimam quidem concinant melodian, sed nobis inaudibilem propter uocis magnitudinem, quam capere aurium nostrarum angustiae non possint. Nam ut Eratosthenes geometrica ratione collegit maximum terrae circuitum esse stadiorum ducentum quinquaginta duum milium, ita Pythagoras, quot stadia inter terram et singulas stellas essent, indicauit. Stadium autem in hac mundi mensura id potissimum intellegendum est, quod Italicum uocant, pedum sescentum uiginti quinque; nam sunt praeterea et alia longitudine discrepantia, ut Olympicum, quod est pedum sescentum, item Pythicum pedum M- Igitur ab terra ad lunam Pythagoras putauit esse stadiorum circiter centum uiginti sex milia, idque esse toni interuallum; a luna autem ad Mercuri stellam, quae g-stilbohn uocatur, dimidium eius, uelut g-hehmitonion; hinc ad g-phohsphoron, quae est Veneris stella, fere tantundem, hoc est aliud g-hehmitonion; inde porro ad solem ter tantum, quasi tonum et dimidium; itaque solis astrum abesse a terra tonos tres et dimidium, quod uocatur g-dia g-pente, a luna autem duos et dimidium, quod est g-dia g-tessarohn. A sole uero ad stellam Martis, cui nomen est g-purois, tantumdem interualli esse, quantum a terra ad lunam, idque facere g-tonon; hinc ad Iouis stellam, quae g-phaethohn appellatur, dimidium eius, quod faciat g-hehmitonion; tantundem a Ioue ad Saturni stellam, cui g-phaenohn nomen est, id est aliud g-hehmitonion; inde ad summum caelum, ubi signa sunt, perinde g-hehmitonion. Itaque a caelo summo ad solem diastema esse g-dia g-tessarohn, id est duorum tonorum et dimidi, ad terrae autem summitatem ab eodem caelo tonos esse sex, in quibus sit g-dia g-pasohn symphonia. Praeterea multa, quae musici tractant, ad alias rettulit stellas et hunc omnem mundum g-enarmonion esse ostendit; quare Dorylaus scripsit esse mundum organum dei; alii addiderunt esse idem g-to g-choreion, quia septem sint uagae stellae, quae plurimum moueantur. Sed his omnibus subtiliter tractandis hic locus non est; quae si uellem in unum librum separatim congerere, tamen in angustiis uersarer. Quin potius, quoniam me longius dulcedo musicae abduxit, ad propositum reuertor. [14] XIV. Igitur expositis iis, quae ante diem natalem sunt, nunc ut climactericoe anni noscantur, quid de gradibus aetatis humanae sensum sit, dicam. Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse diuisos, unumquemque scilicet praeter extremum in annos XV. Itaque primo gradu usque annum XV pueros dictos, quod sint puri, id est inpubes. Secundo ad tricensimum annum adulescentes, ab alescendo sic nominatos. In tertio gradu qui erant usque quinque et quadraginta annos, iuuenis annos appellatos eo quod rem publicam in re militari possent iuuare. In quarto autem adusque sexagensimum annum seniores uocitatos, quod tunc primum senescere corpus inciperet. Inde usque finem uitae uniuscuiusque quintum gradum factum, in quo qui essent, senes appellatos, quod ea aetate corpus iam senio laboraret. Hippocrates medicus in septem gradus aetates distribuit. Finem primae putauit esse septimum annum, secundae quartum decimum, tertiae duodetricensimum, quartae tricensimum quintum, quintae duoetquadragensimum, sextae quinquagensimum sextum, septimae nouissimum annum uitae humanae. Solon autem decem partes fecit, et Hippocratis gradum tertium et sextum et septimum singulos bifariam diuisit, ut unaquaeque aetas annos haberet septenos. Staseas peripateticus ad has Solonis decem hebdomadas addidit duas, et spatium plenae uitae quattuor et octoginta annorum esse dixit; quem terminum si quis praeterit, facere idem quod g-stadiodromoi ac quadrigae faciunt, cum extra finem procurrunt. Etruscis quoque libris fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus discribi Varro commemorat; quae dum annos habent quattuor et octoginta, tamen homines aetatem suam ad decies septenos annos posse fatalia deprecando rebus diuinis proferre, ab anno autem LXX nec postulari debere nec posse ab deis impetrari; ceterum post annos LXXXIIII a mente sua homines abire, neque his fieri prodigia. Sed ex eis omnibus proxime uidentur adcessisse naturam, qui hebdomadibus humanam uitam emensi sunt. Fere enim post septimum quemque annum articulos quosdam et in his aliquid noui natura ostendit, ut et in elegia Solonis cognoscere datur. Ait enim in prima hebdomade dentes homini cadere, in secunda pubem apparere, in tertia barbam nasci, in quarta uires, in quinta maturitatem ad stirpem reliquendam, in sexta cupiditatibus temperari, in septima prudentiam linguamque consummari, in octaua eadem manere - in qua alii dixerunt oculos albescere; in nona omnia fieri languidiora, in decima hominem morti fieri maturum; --- tamen in secunda hebdomade uel incipiente tertia uocem crassiorem et inaequabilem fieri, quod Aristoteles appellat g-tragizein, antiqui nostri hirquitallire, et ipsos inde putant hirquitallos appellari, quod tu corpus hircum olere incipiat. De tertia autem aetate adulescentulorum tres gradus esse factos in Graecia priusquam ad uiros perueniatur, quod uocent annorum XIIII g-paida, g-mellephehbon autem XV, dein sedecim g-ephehbon, tunc septemdecim g-exephehbon. Praeterea multa sunt de his hebdomadibus, quae medici ac philosophi libris mandauerunt, unde apparet, ut in morbis dies septimi suspecti sunt et g-krisimoi dicuntur, ita per omnem uitam septimum quemque annum periculosum et uelut g-krisimon esse et g-klimactehricon uocitari; sed ex his genethliaci alios aliis difficiliores esse dixerunt, et nonnulli eos potissimum, quos ternae hebdomades conficiunt, putant obseruandos, hoc est unum et uicensimum, et quadragensimum secundum, dein tertium et sexagensimum, postremum octogensimum et quartum, in quo Staseas terminum uitae defixit. Alii autem non pauci unum omnium difficillimum g-klimactehra prodiderunt, anno scilicet undequinquagensimo, quem conplent anni septies septeni; ad quam opinionem plurimorum consensus inclinat: nam quadrati numeri potentissimi ducuntur. Denique Plato ille ueniat, ueteris philosophiae sanctissimus, qui quadrato numero annorum uitam humanam consummari putauit, sed nouenario, qui conplet annos octoginta et unum. Fuerunt etiam qui utrumque reciperent numerum, undequinquagensimum et octogensimum unum, et minorem nocturnis genesibus, maiorem diurnis scriberent conpleri; plerique aliter moti duos istos numeros subtiliter dicreuerunt, dicentes septenarium ad corpus, nouenarium ad animum pertinere; hunc medicinae corporis et Apollini adtributum, illum Musis, quia morbos animi, quos appellant g-patheh, musice lenire ac sanare consueuerit. Itaque primum g-klimactehra annum quadragensimum et nonum esse prodiderunt, ultimum autem octogensimum et unum; medium uero ex utroque permixtum anno tertio et sexagensimo, uel quem hebdomades nouem uel septem enneades conficiunt. Hunc licet quidam periculosissimum dicant, quod ad corpus et ad animum pertineat, ego tamen ceteris duco infirmiorem. Nam utrumque quidem supra dictum continet numerum, sed neutrum quadratum, et ut est ab utroque non alienus, ita in neutro potens. Nec multos sane, quos uetustas claro nomine celebrat, hic annus absumpsit: Aristotelen Stagiriten reperio; sed hunc ferunt naturalem stomachi infirmitatem crebrasque morbidi corporis offensiones adeo uirtute animi diu sustentasse, ut magis mirum sit ad annos LXIII eum uitam pertulisse, quam ultra non protulisse. [15] XV. Quare, sanctissime Caerelli, cum istum annum, qui maxime fuerat corpori formidolosus, sine ullo incommodo transieris, ceteros, qui leuiores sunt, g-klimactehras minus tibi extimesco, praesertim cum in te animi potius, quam corporis, naturam sciam dominari, eosque uiros, qui tales fuerunt, non prius uita excessisse, quam ad annum illum octogensimum et unum peruenerint, in quo Plato finem uitae et legitimum esse existimauit et habuit legitimum. Hoc anno et Dionysius Heracleotes, ut uita abiret, cibo abstinuit, et contra Diogenes cynicus cibi cruditate in choleram solutus est. Eratosthenes quoque ille orbis terrarum mensor et Xenocrates Platonicus ueteris academiae princeps ad eundem annum uixerunt. Non pauci etiam per animi spiritum molestiis corporis superatis limitem istum transgressi sunt, ut Carneades, a quo tertia academia est, quae dicitur noua, qui ad annum nonagensimum, uel Cleanthes, qui uno minus centum expleuit. At Xenophanes Colophonius maior annorum centum fuit. Democritum quoque Abderiten et Isocraten rhetorem ferunt prope ad id aetatis peruenisse, quo Gorgian Leontinum, quem omnium ueterum maxime senem fuisse et octo supra centum annos habuisse constat. Quodsi cultoribus sapientiae siue per animi uirtutem seu lege fati diutina obtigit uita, non despero, quin te quoque diu corpore adque animo ualentem longior maneat senectus. Quem enim ueterum nunc memoria suspicimus prudentia uel temperantia uel iustitia uel fortitudine tibi antestare dicimus? Quis eorum, si adesset, non in te omnium uirtutum praedicationem conferret? Quis tuis laudibus se postponi erubesceret? Illud certe, ut arbitror, dignum est praedicatione, quod, cum illis ferme omnibus quamuis prudentissimis et procul a re publica amotis non contigerit sine offensione et odio plerumque capitali uitam degere, tu tamen officiis municipalibus functus, honore sacerdoti in principibus tuae ciuitatis conspicuus, ordinis etiam equestris dignitate gradum prouincialium supergressus, non modo sine reprehensione et inuidia semper fuisti, uerum etiam omnium omnino amorem cum maxima gloria consecutus es. Quis a te nosci aut ex amplissimo senatus ordine non expetiit, aut ex humiliore plebis non optauit? Quis mortalium uel te uidit uel de tuo nomine accepit, quin et loco fratris germani diligat et uice parentis ueneretur? Quis ignorat probitatem primam, fidem summam, benignitatem incredibilem, modestiam uerecundiamque singularem ceteraque humanitatis officia penes te unum esse, et quidem maiora, quam possint digne a quoquam referri? Quare et ego his nunc commemorandis supersedebo. De eloquentia quoque sileo, quam omnia prouinciarum nostrarum tribunalia, omnes praesides nouerunt, quam denique urbs Roma et auditoria sacra mirata sunt. Haec se et ad praesens et in futura saecula satis ipsa nobilitat. [16] XVI. Nunc uero quatenus de die natali scribo, meum munus inplere conabor, tempusque hodiernum, quo maxime flores, quam potero lucidissimis notis signabo; ex quo etiam primus ille tuus natalis liquido noscetur. Tempus autem non diem tantum modo uel mensem uel annum uertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum uocant, et quod saeculum nominant. Ceterum de aeuo, quod est tempus unum et maximum, non multum est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine, quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum magis quam ad alterum pertinet. Hoc in tria diuiditur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse uideatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito. Haec inter se tempora, ante actum dico et uenturum, neque paria sunt, neque ita, ut alterum altero longius breuiusue uideatur: quidquid enim non habet finem, conlationem mensurae non recipit. Quapropter aeuum neque annorum nec saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae. Itaque ut saecula possim percurrere et hoc nostrum praesens designare, omissis aureis argenteisque et hoc genus poeticis, a conditu urbis Romae, patriae nostrae communis, exordiar, et quoniam saecula aut naturalia sunt aut ciuilia, prius de naturalibus dicam. [17] XVII. Saeculum est spatium uitae humanae longissimum partu et morte definitum. Quare, qui annos triginta saeculum putarunt, multum uidentur errasse. Hoc enim tempus g-genean uocari Heraclitus auctor est, quia orbis aetatis in eo sit spatio. Orbem autem uocat aetatis, dum natura ab sementi humana ad sementim reuertitur. Hoc quidem g-geneas tempus alii aliter definierunt: Herodicus annos quinque et uiginti scribit dici g-genean, Zenon triginta. Saeculum autem quid sit, usque adhuc arbitror ad subtile examinatum non esse. Poetae quidem multa incredibilia scripserunt, nec minus historici Graeci, quamuis eos a uero par non fuit decedere; ut Herodotus, apud quem legimus Arganthonion Tartessiorum regem centum et quinquaginta annorum fuisse, aut Ephorus, qui tradit Arcadas dicere apud se reges antiquos aliquot ad trecentos uixisse annos. Verum haec ut fabulosa praetereo; sed inter ipsos astrologos, qui in stellarum signorumque ratione uerum scrutantur, nequaquam etiam conuenit. Epigenes in centum duodecim annis longissimam uitam constituit, Berosos autem centum sedecim; alii ad centum uiginti annos produci posse, quidam etiam ultra crediderunt. Fuerunt qui non idem putarunt ubique obseruandum, sed uarie per diuersas regiones, prout in singulis sit caeli ad circulum finitorem inclinatio, quod uocatur g-klima. Sed licet ueritas in obscuro latet, tamen in unaquaque ciuitate quae sint naturalia saecula, rituales Etruscorum libri uidentur docere, in quis scriptum esse fertur initia sic poni saeculorum: quo die urbes adque ciuitates constituerentur, de his, qui eo die nati essent, eum, qui diutissime uixisset, die mortis suis primi saeculi modulum finire, eoque die qui essent reliqui in ciuitate, de his rursum eius mortem, qui longissimam egisset aetatem, finem esse saeculi secundi. Sic deinceps tempus reliquorum terminari. Sed ea quod ignorarent homines, portenta mitti diuinitus, quibus admonerentur, unumquodque saeculum esse finitum. Haec portenta Etrusci pro haruspicii disciplinaeque suae peritia diligenter obseruata in libros rettulerunt. Quare in Tuscis historiis, quae octauo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint quibusue ostentis eorum exitus designati sint, continetur. Itaque scriptum est quattuor prima saecula annorum fuisse centenum, quintum centum uiginti trium, sextum undeuiginti et centum, septimum totidem, octauum tum demum agi, nonum et decimum superesse, quibus transactis finem fore nominis Etrusci. Romanorum autem saecula quidam ludis saecularibus putant distingui; cui rei fides si certa est, modus Romani saeculi est incertus: temporum enim interualla, quibus ludi isti debeant referri, non modo quanta fuerint retro ignoratur, sed ne quanta quidem esse debeant scitur. Nam ita institutum esse, ut centesimo quoque anno fierent, id cum Antias aliique historici auctores sunt, tum Varro "de scenicis originibus" libro primo ita scriptum reliquit: cum multa portenta fierent, et murus ac turris, quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent, et ideo libros Sibyllinos XV uiri adissent, renuntiarunt, uti Diti patri et Proserpinae ludi Tarentini in campo Martio fierent tribus noctibus, et hostiae furuae immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent. Item Titus Liuius libro CXXXVI: eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo quoque anno - his enim terminari saeculum - fieri mos fuit. Contra ut decimo centesimoque anno repetantur, tam commentarii XV uirorum quam Diui Augusti edicta testari uidentur, adeo ut Horatius Flaccus in carmine, quod saecularibus ludis cantatum est, id tempus hoc modo designauerit: certus undenos decies per annos | orbis ut cantus referatque ludos | ter die clara totiensque grata | nocte frequentes. Quae dissensio, temporum si ueterum reuoluentur annales, longe maris in incerto inuenietur. Primos enim ludos saeculares exactis regibus post Romam conditam annis CCXLV a Valerio Publicola institutos esse, Valerius Antias ait: at XV uirorum conmentarii annis CCXCVIIII M- Valerio Spurio Verginio conss-; Secundos ludos, ut Antias uult, anno post urbem conditam quinto trecentesimo, ut uero in commentariis XV uirorum scriptum est, anno octauo et quadringentesimo; M- Valerio Coruino iterum, C- Poetilio cons-. Tertii ludi fuerunt Antiate Liuioque auctoribus P- Claudio Pulchro L- Iunio Pullo cons-, aut, ut in libris XV uirorum scriptum est, anno quingentesimo duodeuicensimo P- Cornelio Lentulo C- Licinio Varo cons- . De quartorum ludorum anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Liuius relatos esse prodiderunt L- Marcio Censorino M- Manilio cons- post Romam conditam anno DCV. At Piso Censorius et Cn- Gellius sed et Cassius Hemina, qui illo tempore uiuebat, post annum factos tertium adfirmant Cn- Cornelio Lentulo Lucio Mummio Achaico cons-, id est anno DCVIII; in XV uirorum autem commentariis notantur sub anno DCXXVIII M- Aemilio Lepido L- Aurelio Oreste cons- Quintos ludos C- Furnio C- Iunio Silano conss. anno DCCXXXVII Caesar Augustus et Agrippa fecerunt; sextos autem fecit Ti- Claudius Caesar se IIII et L- Vitellio III cons- anno DCCC, septimos Domitianus se XIIII et L- Minucio Rufo cons- anno DCCCXLI, octauos imperatores Septimius et M- Aurelius Antoninus Cilone et Libone cons- anno DCCCCLVII. Hinc animaduertere licet neque post centum annos ut hi referrentur ludi statum esse, neque post centum decem. Quorum etiamsi alterutrum retro fuisset obseruatum, non tamen satis id argumenti esset, quo quis his ludis saecula discerni constanter adfirmet, praesertim cum ab urbis primordio ad reges exactos, annos CCXLIIII, factos esse auctor sit nemo, quod tempus procul dubio naturali maius est saeculo; quodsi quis credit ludis saecularibus saecula distingui, sola nominis origine inductus, sciat saeculares dici potuisse, quod plerumque semel fiant hominis aetate, ut multa alia, quae rara sunt, post saeculum euenire loquentium consuetudo usurpat. Sed nostri maiores, quod natura saeculum quantum esset, exploratum non habebant, ciuile ad certum modulum annorum centum statuerunt. Testis est Piso, in cuius annali septimo scriptum est sic: Roma condita anno DC septimum saeculum occipit his consulibus, qui proximi sunt consules: M- Aemilius M- filius Lepidus, C- Popilius II absens. Sed ut hunc annorum numerum constituerent nostri, non nihil causae fuit: primum quod multos suorum ciuium ad hunc aetatem perducere uidebant, dein quod Etruscos, quorum prima saecula centenum fuerunt annorum, etiam hic ut in aliis plerumque imitari uoluerunt. Praeterea fieri potest quod refert Varro, quod Dioscorides astrologus scribit, Alexandriae inter eos, qui mortuos sallunt, constare hominem plus centum annos uiuere non posse, idque cor humanum declarare, eorum qui integri perierunt sine corporis tabe - ideo quod multis annis pendendo cor omnis aetatis incrementa et deminutiones conseruere: et anniculi pendere duas dragmas, bimi quattuor, et sic in annos singulos usque quinquaginta accedere binas; ab iis centum dragmis aque anno quinquagensimo item decedere in unoquoque binas; ex quo perspicuum sit, centesimo anno redire ad anni primi pondus nec longius uitam posse producere. Quoniam igitur ciuile Romanorum saeculum centum annis transigitur, scire licet in decimo saeculo et primum natalem tuum fuisse et hodiernum esse. Quot autem saecula urbi Romae debeantur, dicere meum non est; sed quid apud Varronem legerim, non tacebo, qui libro antiquitatum duodeuicensimo ait fuisse Vettium Romae in augurio non ignobilem, ingenio magno, cuiuis docto in disceptando parem: eum se audisse dicentem, si ita esset, ut traderent historici de Romuli urbis condendae auguriis ac XII uulturis, quoniam CXX annos incolumis praeterisset populus Romanus, ad mille et ducentos peruenturum. [18] XVIII. Hactenus dictum de saeculo; nunc de annis maioribus dicam, quorum magnitudo adeo diuersa etiam gentibus obseruata quam auctoribus tradita est, ut alii annum magnum esse in annis uertentibus duobus, alii in multis milibus annorum arbitrati sint. Quod quale sit, iam hinc conabor absoluere. Veteres in Graecia ciuitates cum animaduerterent, dum sol annuo cursu orbem suum circumit, lunam nouam interdum tridecies exoriri idque saepe alternis fieri, arbitrati sunt lunares duodecim menses et dimidiatum ad annum naturalem conuenire. Itaque annos ciuiles sic statuerunt, ut intercalando facerent alternos duodecim mensum, alternos tredecim, utrumque annum separatim uertentem, iunctos ambo annum magnum uocantes; idque tempus g-trietehrida appellabant, quod tertio quoque anno intercalabatur, quamuis biennii circuitus et re uera g-dietehris esset; unde mysteria, quae Libero alternis fiunt annis, trieterica a poetis dicuntur. Postea cognito errore hoc tempus duplicarunt et g-tetraetehrida fecerunt; sed eam, quod quinto quoque anno redibat, g-pentaetehrida nominabant, qui annus magnus ex quadriennio commodior uisus est, nam notum est solis annum constare ex diebus CCCLXV et diei parte circiter quarta, quae I in quadriennium diem conficeret. Quare agon et in Elide Ioui Olympio et Romae Capitolino quinto quoque anno redeunte celebratur. Hoc quoque tempus, quod ad solis modo cursum nec ad lunae congruere uidebatur, duplicatum est et g-octaetehris facta, quae tunc g-enneaetehris uocitata, quia primus eius annus nono quoque anno redibat. Hunc circuitum uere annum magnum esse pleraque Graecia existimauit, quod ex annis uertentibus solidis constaret, ut proprie in anno magno fieri par est. Nam dies sunt solidi IIDCCCCXXII, menses solidi uno minus centum, annique uertentes solidi octo. Hanc g-octaetehrida uulgo creditum est ab Eudoxo Cnidio institutam, sed alii Cleostratum Tenedium primum ferunt conposuisse et postea alios aliter, qui mensibus uarie intercalandis suas g-octaetehridas protulerunt, ut fecit Harpalus, Nauteles, Menestratus, item alii, in quis Dositheus, cuius maxime g-octaetehris Eudoxi inscribitur. Ob hoc in Graecia multae religiones hoc interuallo temporis summa caerimonia coluntur; Delphis quoque ludi, qui uocantur Pythia, post annum octauum olim conficiebantur. Proxima est hanc magnitudinem quae uocatur g-dodecaetehris ex annis uertentibus duodecim. Huic anno Chaldaico nomen est, quem genethliaci non ad solis lunaeque cursus, sed ad obseruationes alias habent adcommodatum, quod in eo dicunt tempestates frugumque prouentus ac sterilitates, item morbos salubritatesque circumire. Praeterea sunt anni magni conplures, ut Metonicus, quem Meton Atheniensis ex annis undeuiginti constituit, eoque g-enneadecaetehris appellatur et intercalatur septies, inque eo anno sunt dierum VI milia et DCCCXL- Est et Philolai Pythagorici annus ex annis quinquaginta nouem, in quo sunt menses intercalares uiginti et unus; item Callippi Cyziceni ex annis septuaginta sex, ita ut menses duodetriginta intercalentur; et Democriti ex annis LXXXII cum intercalaris perinde uiginti octo; sed et Hipparchi ex annis CCCIIII, in quo intercaletur centies decies bis. Haec annorum magnitudo eo discrepat, quod inter astrologos non conuenit, quanto uel sol plus quam CCCLXV dies in anno conficiat, uel luna minus quam triginta in mense. Ad Aegyptiorum uero annum magnum luna non pertinet, quem Graece g-kunikon, Latine canicularem uocamus, propterea quod initium illius sumitur, cum primo die eius mensis, quem uocant Aegyptii Thoth, caniculae sidus exoritur. Nam eorum annus ciuilis solidus habet dies CCCLXV sine ullo intercalari; itaque quadriennium aput eos uno circiter die minus est, quam naturale quadriennium; eoque fit ut anno MCCCCLXI ad idem reuoluatur principium. Hic annus etiam g-hehliakos a quibusdam dicitur, et ab aliis g-ho g-theou g-eniautos. Est praeterea annus, quem Aristoteles maximum potius, quam magnum appellat: quem solis et lunae uagarumque quinque stellarum orbes conficiunt, cum ad idem signum, ubi quondam simul fuerunt, una referuntur; cuius anni hiemps summa est g-kataklusmos, quam nostri diluuionem uocant, aestas autem g-ekpurohsis, quod est mundi incendium: nam his alternis temporibus mundus tum exignescere tum exaquescere uidetur. Hunc Aristarchus putauit esse annorum uertentium IICCCCLXXXIIII, Aretes Dyrrachinus VDLII, Heraclitus et Linus XDCCC, Dion XDCCCLXXXIIII, Orpheus CXX, Cassandrus tricies sexies centum milium; alii uero infinitum esse nec umquam in se reuerti existimarunt. Sed horum omnium g-pentaetehridas maxime notandis temporibus Graeci obseruant, id est quaternum annorum circuitus, quas uocant olympiadas: et nunc apud eos ducentesima quinquagensima quarta olympias numeratur, eiusque annus hic secundus. Idem tempus anni magni Romanis fuit, quod lustrum appellabant, ita quidem a Seruio Tullio institutum, ut quinto quoque anno censu ciuium habito lustrum conderetur; sed non ita a posteris seruatum. Nam cum inter primum a Seruio rege conditum lustrum et id, quod ab imperatore Vespasiano V et T. Caesare III cons- factum est, anni interfuerunt paulo minus DCL, lustra tamen per ea tempora non plura quam LXXV sunt facta et postea plane fieri desierunt. Rursus tamen annus idem magnus per Capitolinos agonas coeptus est diligentius seruari; quorum agonum primus a Domitiano institutus fuit die duodecimo eius et Serui Corneli Dolabellae consulatu. Itaque hoc nunc anno qui celebratus est agon undequadragensimus numeratur. Quod ad annos pertinet magnos in praesentia satis dictum: nunc de annis uertentibus dicendi locus. [19] XIX. Annus uertens est natura, dum sol percurrens XII signa eodem, unde profectus est, redit. Hoc tempus quot dierum esset, ad certum nondum astrologi reperire potuerunt. Philolaus annum naturalem dies habere prodidit CCCLXIIII et dimidiatum, Aphrodisius CCCLXV et partem diei octauam, Callippus autem CCCLXV, et Aristarchus Samius tantumdem et praeterea die partem MDCXXIII, Meton uero CCCLXV et dierum quinque undeuicensimam partem, Oenopides CCCLXV et dierum duum et uiginti partem undesexagensimam, Harpalus autem CCCLXV et horas aequinoctiales XIII, at noster Ennius CCCLXVI. Plerique praeterea inconprehensibile quiddam et inenuntiabile esse existimarunt, sed pro uero, quod proximum putabant, amplexi sunt: dies scilicet CCCLXV. Igitur cum tanta inter uiros doctissimos fuerit dissensio, quid mirum, si anni ciuiles, quos diuersae ciuitates rudes etiam tum sibi quaeque statuebant, tam inter se discrepent, quam cum illo naturali non congruant? Et in Aegypto quidem antiquissimum ferunt annum menstruum fuisse, post deinde ab Isone rege quadrimenstrem factum, nouissime Arminon ad XIII menses et dies quinque perduxisse. Item in Achaia Arcades trimestrem annum primo habuisse dicuntur, et ob id proselenoe appellati, non, ut quidam putant, quod ante sint nati quam lunae astrum caelo esset, sed quod prius habuerit annum, quam is in Graecia ad lunae cursum constitueretur. Sunt qui tradunt hunc annum trimestrem Horum instituisse, eoque uer aestatem autumnum hiemem g-hohras et annum g-hohron dici, et Graecos annales g-hohrous, eorumque scriptores g-hohrographous. Itaque quattuor annorum circuitum in modum g-pentaetehridos annum magnum dicebant. Cares autem et Acarnanes semenstres habuerunt annos et inter se dissimiles, quibus alternis dies augescerent aut senescerent, eosque coniunctos uelut g-trietehrida annum magnum. [20] XX. Sed ut hos annos omittam caligine iam profundae uetustatis obductos, in his quoque, qui sunt recentioris memoriae et ad cursum lunae uel solis instituti, quanta sit uarietas, facile est cognoscere, si quis uel in unius Italiae gentibus, ne dicam peregrinis, uelit inquirere. Nam ut alium Ferentini alium Lauinii itemque Albani uel Romani habuerunt annum, ita et aliae gentes. Omnibus tamen fuit propositum suos ciuiles annos uarie intercalandis mensibus ad unum illum uerum naturalemque corrigere. De quibus omnibus disserere quoniam longum est, ad Romanorum annum transibimus. Annum uertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensum fuisse scripserunt; sed magis Iunio Gracchano et Fuluio et Varroni sed et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensum putarunt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. Hi decem menses dies CCCIIII hoc modo habebant: Martius XXXI, Aprilis XXX, Maius XXXI, Iunius XXX, Quintilis XXXI, Sextilis et September tricenos, October XXXI, Nouember et December XXX; quorum quattuor maiores pleni, ceteri sex caui uocabantur. Postea siue a Numa, ut ait Fuluius, siue, ut Iunius, a Tarquinio XII facti sunt menses et dies CCCLV, quamuis luna XII suis mensibus CCCLIIII dies uidebatur explere. Sed ut dies unus abundaret, aut per inprudentiam accidit, aut, quod magis credo, ea superstitione, qua inpar numerus plenus et magis faustus habebatur. Certe ad annum priorem unus et quinquaginta dies accesserunt; qui quia menses duo non explerent, sex illis cauis mensibus dies sunt singuli detracti et ad eos additi, factique dies LVII, et ex his duo menses: Ianuarius undetriginta dierum, Februarius duodetriginta. Adque ita omnes menses pleni et inpari dierum numero esse coeperunt, excepto Februario, qui solus cauus et ob hoc ceteris infaustior est habitus. Denique cum intercalarium mensem uiginti duum uel uiginti trium dierum alternis annis addi placuisset, ut ciuilis annus ad naturalem exaequaretur, in mense potissimum Februario inter Terminalia et Regifugium intercalatum est, idque diu factum, prius quam sentiretur annos ciuiles aliquanto naturalibus esse maiores. Quod delictum ut corrigeretur, pontificibus datum negotium eorumque arbitrio intercalandi ratio permissa. Sed horum plerique ob odium uel gratiam, quo quis magistratu citius abiret diutiusue fungeretur aut publici redemtor ex anni magnitudine in lucro damnoue esset, plus minusue ex libidine intercalando rem sibi ad corrigendum mandatam ultro quod deprauarunt, adeo aberratum est, ut C- Caesar pontifex maximus suo III et M- Aemilii Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, duos menses intercalarios dierum LXVII in mensem Nouembrem et Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies III et XX intercalasset, faceretque eum annum dierum CCCCXLV, simul prouidens in futurum, ne iterum erraretur: nam intercalario mense sublato annum ciuilem ad solis cursum formauit. Itaque diebus CCCLV addidit decem, quos per septem menses, qui dies undetricenos habebant, ita discriberet, ut Ianuario et Sextili et Decembri bini accederent, ceteris singuli; eosque dies extremis partibus mensium adposuit, ne scilicet religiones sui cuiusque mensis a loco summouerentur. Quapropter nunc cum in septem mensibus dies singuli et triceni sint, quattuor tamen illi ita primitus instituti eo dinoscuntur, quod nonas habent septimanas, ceteri tres omnes alii reliqui quintanas. Praeterea pro quadrante diei, qui annum uerum suppleturus uidebatur, instituit, ut peracto quadrienni circuitu dies unus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur, quod nunc bis sextum uocatur. Ex hoc anno ita a Iulio Caesare ordinato ceteri ad nostram memoriam Iuliani appellantur, eique consurgunt ex quarto Caesaris consulatu. Qui etiam si optimo modulo, non soli tamen ad annum naturae aptati sunt: nam et priores anni, etiam si qui decemmenstres fuerunt, nec Romae modo uel per Italiam, sed et aput gentes omnes, quantum poterat, idem fuerunt correcti. Itaque cum de aliquo annorum numero hic dicetur, non alios par erit, quam naturales, accipere. [21] XXI. Et si origo mundi in hominum notitiam uenisset, inde exordium sumeremus; nunc uero id interuallum temporis tractabo, quod g-historikon Varro appellat. Hic enim tria discrimina temporum esse tradit: primum ab hominum principio ad cataclysmum priorem, quod propter ignorantiam uocatur g-adehlon, secundum a cataclysmo priore ad olympiadem primam, quod, quia multa in eo fabulosa referuntur, g-muthicon nominatur, tertium a prima olympiade ad nos, quod dicitur g-historikon, quia res in eo gestae ueris historiis continetur. Primum tempus, siue habuit initium, seu semper fuit, certe quot annorum sit, non potest conprehendi. Secundum non plane quidem scitur, sed tamen ad mille circiter et sescentos annos esse creditur: a priore scilicet cataclysmo, quem dicunt et Ogygii, ad Inachi regnum annos circiter CCCC computarunt, hinc ad excidium Troiae annos DCCC, hinc ad olympiadem primam paulo plus CCCC; quos solos, quamuis mythici temporis postremos, tamen quia a memoria scriptorum proximos, quidam certius definire uoluerunt. Et quidem Sosibius scripsit esse CCCXCV, Eratosthenes autem septem et quadringentos, Timaeus CCCCXVII, Aretes DXIIII, et praeterea multi diuerse, quorum etiam ipsa dissensio incertum esse declarat. De tertio autem tempore fuit quidem aliqua inter auctores dissensio in sex septemue tantum modo annis uersata; sed hoc quodcumque caliginis Varro discussit, et pro cetera sua sagacitate nunc diuersarum ciuitatium conferens tempora, nunc defectus eorumque interualla retro dinumerans eruit uerum lucemque ostendit, per quam numerus certus non annorum modo, sed et dierum perspici possit. Secundum quam rationem nisi fallor hic annus, cuius uelut index et titulus quidam est V. C- Pii et Pontiani consulatus, ab olympiade prima millensimus est et quartus decimus, ex diebus dumtaxat aestiuis, quibus agon Olympicus celebratur; a Roma autem condita nongentesimus nonagensimus primus, et quidem ex Parilibus, unde urbis anni numerantur; eorum uero annorum, quibus Iulianis nomen est, ducentesimus octogensimus tertius, sed ex die kal. Ianuariarum, unde Iulius Caesar anni a se constituti fecit principium; at eorum, qui uocantur anni Augustorum, ducentesimus sexagensimus quintus, perinde ex kal. Ianuariis, quamuis ex ante diem XVI kal. Febr. imperator Caesar, Diui filius, sententia L- Munati Planci a senatu ceterisque ciuibus Augustus appellatus est se VII et M- Vipsanio Agrippa III cons- Sed Aegyptii, quod biennio ante in potestatem dicionemque populi Romani uenerunt, hunc Augustorum annum ducentesimum sexagensimum septimo (numerant). Nam ut a nostris ita ab Aegyptiis quidam anni in litteras relati sunt, ut quos Nabonnazaru nominant, quod a primo imperii eius anno consurgunt, quorum hic nongentesimus octogensimus sextus est; item Philippi, qui ab accessu Alexandri Magni numerantur et ad hunc usque perducti annos DLXII consummant. Sed horum initia semper a primo die mensis eius sumuntur, cui apud Aegyptios nomen est Thoth, quique hoc anno fuit ante diem VII kal. Iul., cum abhinc annos centum imperatore Antonino Pio II Bruttio Praesente Romae consulibus idem dies fuerit ante diem XIII kal. Aug., quo tempore solet canicula in Aegypto facere exortum. Quare scire etiam licet anni illius magni, qui, ut supra dictum est, solaris et canicularis et dei annus uocatur, nunc agi uertentem annum centensimum. Initia autem istorum annorum propterea notaui, ne quis eos aut ex kal. Ianuariis aut ex aliquo tempore simul putaret incipere, cum in iis conditorum uoluntates non minus diuersae sint, quam opiniones philosophorum: idcirco aliis a nouo sole, id est a bruma, aliis ab aestiuo solstitio, plerisque ab aequinoctio uerno, partim ab autumnali aequinoctio, quibusdam ab ortu uergiliarum, nonnullis ab earum occasu, multis a canis exortu incipere annus naturalis uidetur. [22] XXII. Mensium genera duo: nam alii sunt naturales, alii ciuiles. Naturalium species duae, quod partim solis, partim lunae esse dicuntur. Secundum solem fit mensis, dum sol unum quodque in zodiaco orbe signum percurrit; lunaris est autem temporis quoddam spatium a noua luna. Ciuiles menses sunt numeri quidam dierum, quos una quaeque ciuitas suo instituto obseruat, ut nunc Romani a kalendis in kalendas. Naturales et antiquiores et omnium gentium communes sunt, ciuiles et posterius instituti et ad unam quamque pertinent ciuitatem. Qui sunt caelestes, siue solis seu lunae, neque peraeque inter se pares sunt, nec dies habent totos: quippe sol in aquario moratur circiter undetriginta, in pisce fere triginta, in ariete unum et triginta, in geminis prope triginta et duos, et sic in ceteris inaequabiliter; sed usque adeo non totos dies in singulis, ut annum suum, id est dies CCCLXV et portionem nescio quam adhuc astrologis inexploratam, in XII suos diuidat menses. Luna autem singulos suos menses conficit diebus undetriginta circiter et dimidiato, sed et hos inter se dispares: alias longiores, alias breuiores. At ciuitatium menses uel magis numero dierum inter se discrepant, sed dies ubique habent totos. Apud Albanos Martius est sex et triginta, Maius uiginti duum, Sextilis duodeuiginti, September sedecim; Tusculanorum Quintilis dies habet XXXVI, October XXXII, idem October apud Aricinos XXXVIIII. Minime uidentur errasse, qui ad lunae cursum menses ciuiles adcommodarunt, ut in Graecia plerique, apud quos alterni menses ad tricenos dies sunt facti. Maiores quoque nostri idem sunt aemulati, cum annum dierum CCCLV haberent. Sed Diuus Iulius cum uideret hac ratione neque ad lunam menses, ut oportebat, neque annos ad solem conuenire, maluit annum corrigere, ut sic etiam menses ciuiles cum ueris illis solaribus, etsi non singuli, tamen uniuersi ad anni finem necessario concurrerent. Nomina decem mensibus antiquis Romulum fecisse Fuluius et Iunius auctores sunt: et quidem duos primos a parentibus suis nominasse, Martium a Marte patre, Aprilem ab Aphrodite id est id est Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur; proximos duos a populo: Maium a maioribus natu, Iunium a iunioribus; ceteros ab ordine quo singuli erant: Quintilem usque Decembrum perinde a numero. Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores, quam urbem, fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc ferme cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura; Maium uero non a maioribus, sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam Romae, quam antea in Latio res diuina Maiae fit et Mercurio; Iunium quoque a Iunone potius, quam iunioribus, quod illo mense maxime Iunoni honores habentur; Quintilem, quod loco iam apud Latinus fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis: et Ianuarium ab Iano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo: est februum quidquid piat purgatque, et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. Februum autem non idem usquequaque dicitur: nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur. In hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius uocitatur. Ex his duodecim mensibus duorum tantum nomina inmutata: nam Quintilis Iulius cognominatus est C- Caesare V et M- Antonio cons- anno Iuliano secundo; qui autem Sextilis fuerat, ex SC- Marcio Censorino C- Asinio Gallo cons- in Augusti honorem dictus est Augustus anno Augusti uicensimo, quae nomina etiam nunc ad hanc permanent memoriam. Postea uero multi principes nomina quaedam mensium inmutauerunt suis nuncupando nominibus: quod aut ipsi postmodum mutauerunt, aut post obitum eorum illa nomina pristina suis reddita mensibus. [23] XXIII. Superest pauca de die dicere, qui, ut mensis aut annus, partim naturalis partim ciuilis est. Naturaliter dies est tempus ab exoriente sole ad solis occasum, cuius contrarium tempus est nox ab occasu solis ad exortum. Ciuiliter autem dies uocatur tempus, quod fit uno caeli circumactu, quo dies uerus et nox continetur, ut cum dicimus aliquem dies XXX tantum uixisse, relinquitur enim etiam noctes intellegere. Huius modi dies ab astrologis et ciuitatibus quattuor modis definitur. Babylonii quidem quidem a solis exortu ad exortum eiusdem astri diem statuerunt, at in Umbria plerique a meridie ad meridiem, Athenienses autem an occasu solis ad occasum; ceterum Romani a media nocte ad mediam noctem diem esse existimarunt: indicio sunt sacra publica et auspicia etiam magistratuum, quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui praeteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem. Idem significat quod, qui a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis quattuor et uiginti nascuntur, eundem diem habent natalem. In horas XII diem diuisum esse noctemque in totidem uulgo notum est; sed hoc credo Romae post reperta solaria obseruatum. Quorum antiquissimum quod fuerit, inuentu difficile est: alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt, alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Auentino. Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M- Valerius ex Sicilia aduectum ad rostra in columna posuit; quod quoniam ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conueniret, L- Philippus censor aliud iuxta constituit. Deinde aliquanto post P- Cornelius Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas solarium coeptum uocari. Horarum nomen non minus annos trecentos Romae ignoratum esse credibile est: nam XII tabulis nusquam nominatas horas inuenies, ut in aliis postea legibus, sed ante meridiem, eo uidelicet, quod partes diei bifariam tum diuisi meridies discernebat. Alii diem quadripertito, sed et noctem similiter diuidebant; idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur uigilia prima, item secunda et tertia et quarta. [24] XXIV. Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud ueteres poetas passim scripta inueniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani. Tempus, quod huic proximum est, uocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet. Secundum diluculum uocatur mane, cum lux uidetur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamuis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M- Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremam - ad solem occasum usque - inter ciues discito. Post supremam sequitur uespera, ante ortum scilicet eius stellae, quam Plautus uesperuginem, Ennius uesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum, quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempesta - id est multa - nox, qua nihil agi tempestiuum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox ---.