[2,31] XXXI. DROMONARIIS THEODERICUS REX. <1> Publicis debent utilitatibus insudare qui nomen dedere militiae. quid enim agat homo, si professo desit obsequio, ut nec commoda priuata reperiat nec gloriam strenuitatis adquirat? et ideo comiti sacrarum largitionum nostra praecepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus fiscali humanitate recreati excursus cum ueredariis per alueum Padi solito more faciatis, ut diuiso labore equis publicis debeat subueniri, quando cursus uester non atteritur, qui per uias liquidas expeditur. non enim uobis nimio labore claudicare contingit, qui manibus ambulatis. uehiculum uestrum non sentit iniuriam nec defectum patitur, quod unda potius currente portatur. [2,32] XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <1> Grate nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa deuotio, quia, dum ciuium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis repperimus. quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? <2> Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore deuinctus, ultro postulauit uoto mirabili, quod uix potuisset sub consilio nostrae potestatis imponi. paludem Decemnouii in hostis modum uicina uastantem fouearum ore patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi uastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque locis inimicum superfundens unda diluuium terrenam gratiam siluestri pariter horrore confudit. nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum fructibus, postquam obnoxium coepit esse paludibus. <3> Et ideo miramur priscae confidentiae uirum, ut quod diu uirtus publica refugit, manus priuata susceperit. hunc ergo audacem laborem adgressurum se laudabili perfectione pollicitus est, ut, pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa ulterius non perirent. unde nostrae super hac parte serenitatis postulat iussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis uiantibus profuturum. <4> Sed nos, patres conscripti, quibus cordi est bonum desiderium iuuare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decemnouii duos ex uestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis incursibus paludestris illuuies occupauit, fixis terminus adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa peruenerint, liberatori suo reddita terra proficiat nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tam diu inuadentibus aquis non potuit uindicare. [2,33] XXXIII. DECIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona uoluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur. uobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnouii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura reuocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis absoluimus. <2> Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus uindicatum. aequum est enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. illud etiam, qui studio rei publicae semper inuigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus praegraueris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuuatione suscipitur. ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur inuidia. <3> Quapropter gloriosis desideriis nauanter insiste, ne opinioni tuae graue sit in assumptis conatibus marcuisse. intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conuersos: respice serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta uales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione laudaris. [2,34] XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. <1> Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es uelare secretum, ne uos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. atquo ideo uniuersa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione uobisque ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. <2> Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudauerunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus grauiter incitante iustitia. sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod uoluit. nec maior potest prouenire uindicta, quando uelut propria uidetur perdere, quae suppressa turpiter iudicauerat possidere. [2,35] XXXV. TANCILAE V. S. THEODERICUS REX. <1> Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium cottidie desideramus augere. quocirca praesentibus te iussionibus ammonemus, ut de Comensi ciuitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis inuitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. sed cum haec tamen iussa promulgaueris, si adhuc facinus secreta uelauerint, post diem uenerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. ab imperitis enim harum rerum statuae facilis euersio non fuisset, nisi eam temptasset mouere loco magistra praesumptio. [2,36] XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. <1> Quamuis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat nec parum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerint, sed delectat nos munificos esse in amore uindictae. <2> Quapropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi ciuitate rapuerunt, et de suo facto, quod maxime nocens requirit, indulgentiam se nouerit habiturum. damus in aeneo compendio aureum munus: et metalla quam inuenire possumus pretiosiora largimur: illud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. <3> Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem repperit et praemium confessionis adquirit? si quis autem dissimulandurn forte crediderit eumque aliquo ueritatis indicio serenitas nostra detexerit, ultimo se nouerit discrimine rapiendum. indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas. [2,37] XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Prouectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus tenacitatis esset uitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis ciuibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem nouimus ciuium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum. [2,38] XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. <1> Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri, execrantes commoda, quae nobis uexatorum fuerint calamitatibus adquisita. molesta est illatio nostrae clementiae quae defletur, quia quicquid sub laetitia penditur, accipientis laudibus applicatur. <2> Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione uastatos: et quia egentium leuamina nostras potius diuitias aestimamus, illustris magnificentia uestra per hoc iuge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione uexari. <3> Sed quoniam lapsos releuasse nihil proficit, si onus aliud solutionis accedit, qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat ammoneri, ne in hoc biennii spatio quicquam de credita summa existiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam et aliquatenus debitorum ualeat respirare substantia. quid enim proficit creditorem se urgere, quando in cassum nititur nudatos exigere? quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo peruenire faciamus. [2,39] XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX. <1> Si audita ueterum miracula ad laudem clementiae nostrae uolumus continere, quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo studio conuenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri? delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire. <2> Caerulum fontem uidimus in formam dolii concauis hiatibus aestuantem et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio naturae probabili dispositione coronatas: quae licet more calidae nebulosos uapores exhalent, hanc tamen iucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quiuis hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. ore plenissimo in sphaerae similitudine supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt, unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit, ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire. <3> Veniunt aquae per algentes meatus tali feruore succensae, ut post recurua spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae. o magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! iuuat uidere secretum, latices uapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem uenire decursu riui, unde usualiter solebat extingui. merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi foederatione, quae inter se contraria intelleguntur uarietate pugnare. <4> Ecce madentem substantiam uapores producere constat ignitos, quae mox ad thermarum aedificia decora peruenerit, illisa cautibus unda descendens et aera sua qualitate succendit et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lauacris: unde non tantum deliciosa uoluptas adquiritur, quantum blanda medicina confertur. scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diuersos dolores corporis attributa. quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominauit antiquitas, ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet. <5> Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diuersis ministeriis uideatur accommoda. nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in solium mitigata descendens minaci ardore deposito suaui temperatione mollescit: mox in uicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. <6> Non inmerito auctoris sui participans nomen collega est cum uiriditate gemmarum, ut ipsa quoque uitrei elementi colore perspicua quasdam trementes undas quieta commoueat. sed ut ipsum quoque lauacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina in undam, qua uiri recreantur, si mulier descendat, incenditur, propterea quia et ipsis altera exhibitio decora collata est: scilicet ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur. <7> Haec perennitas aquarum intellegendi praestat indicium per igneas terrae uenas occultis meatibus influentem imitus in auras erumpere excocti fontis inriguam puritatem. nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae non esset amissum: sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum natiuum facile recepit algorem. <8> Praestat et aliud adiutorii genus uis illa medicabilis. nam iuxta caput fontis scintillosi quendam sibi meatum prouida natura formauit. hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem perforatur, aegros suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, uaporis illius delectatione recreati et lassa uiscera reficiunt et umores noxia infusione largatos uitali ariditate constringunt: et quasi aliquo desiderabili cibo refecti ualentiores queant protinus inueniri, sic medicabili substantiae uenit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat. talia posteris non tradere hoc est grauiter in longa aetate peccare. <9> Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innouetur, ut siue in cuniculis siue in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui. uirgulta quoque noxia importunitate nascentia euulsis cespitibus auferantur, ne radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum uisceribus inserantur et more uipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura disrumpat. <10> Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione corrobora. spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet, siluestri asperitate depurga. rideat florenti gramine facies decora campestris: quin etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem generet sterilem, nutriat pariter et uirores. <11> Sed non his tantum beneficiis Antenorea terra fecunda est: infert et alia, quae multo grandius obstupescas. corda illa, ut ita dixerim, montium in uicem secretarii negotia contentiosa discingunt. nam si quis forte pecus furatum pilis natiuis solito more spoliare praesumpserit, undis ardentibus frequenter inmersum necesse est ut ante decoquat quam emundare praeualeat. o uere secretarium iure reuerendum, quando in his aquis non solum sensum, sed etiam uerum constat esse iudicium et quod humana nequit altercatione dissolui, fontium datum est aequitate definiri. loquitur illic tacita natura, dum iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae perfidiam negantis excludit. <12> Sed quis ista conseruare neglegat, quamuis plurima tenacitate sordescat? siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum. et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis breuibus indicabis, quia non grauamur expendere, ut tanta uideamur ruris moenia custodire. [2,40] XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX. <1> Cum rex Francorum conuiuii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noueramus. adiacet enim uobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. <2> Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae conuenientiam ubique dispersam uirtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, conuenienter mouemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege peruenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, <3> et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri. tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saeuitiam efficit blandam, excitat ignauiam soporantem languore, uigilantibus reddit saluberrimam quietem, uitiatam turpi amore ad honestum studium reuocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper aduersum, perniciosa odia conuertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas uoluptates expellit animi passiones. <4> Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod uult deducit, quam tenere non praeualet uerbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praeualet sensuum exercere dominatum. hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli prouinciarum ubi reperti sunt nominibus uocitantur. miseratio quippe diuina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua ualde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, uotum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio grauatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat. <5> Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum. hic uero numerus quinarius trina diuisione consistit. omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi uicissitudine referuntur, utiliter inuentum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diuersis organis exquisitam, modis quindecim contineri. <6> His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut uirtutes, quas uniuersum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperauit uagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius inuitauit. illo cantante amauerunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles siluas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat. in unum conuentum contraria uota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi aduersa crediderunt. <7> Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus aduenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suauitatibus epulari. <8> Sed haec omnia humano studio per manualem musicam uidentur effecta. naturalis autem rhythmus animatae uoci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus uiam musicis pedibus composita uoce gradiatur. inuenta est quoque ad permouendos animos oratorum fortis ac suauis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. <9> Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret. ex quibus ad oblectandos animos audientum diuersa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana uoce uarias animi affectiones grauida metra pepererunt. <10> Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamuis nauigantes fluctus abduceret, carbasa uentus inflaret, eligebant suauiter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. quibus solus Ithacus euasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum. contra noxiam dulcedinem cogitauit uir prudentissimus felicissimam surditatem et quam uincere intellegendo non poterant, melius non aduertendo superabant. se uero soliditati arboris constrictis nexibus illigauit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae uocis unda rapiente uinctus euaderet. <11> Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso caelo psalterio, quod uir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis uulnera sanentur et diuinitatis singularis gratia conquiratur. en quod saeculum miretur et credat: pepulit Dauitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperauit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. <12> Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inuentum est ad permouendos animos quam concauae citharae blanda resultatio. hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moueat: ubi tanta uocum collecta est sub diuersitate concordia, ut uicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. tanta enim uis est conuenientiae, ut rem insensualem sponte se mouere faciat, quia eius sociam constat agitatam. <13> Hinc diuersae ueniunt sine lingua uoces: hinc uariis sonis efficitur quidam suauissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista grauis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praeualeant unitatem, in quantam ad socialem conuenientiam ratione carentia peruenerunt. ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis uaria luce gemmarum, sic cithara diuersitate soni blanditur auditui. <14> Musarum tela loquax, stamina uerbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod dulciter audiatur. hanc igitur ad imitationem uariae testudinis Mercurius dicitur inuenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putauerunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. <15> Harmonia uero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit. in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus contineri. <16> Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi ueraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola diuinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. haec ueraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praeualet. <17> Sed quoniam nobis facta est uoluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia uestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae uobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod uos clarificare possit, efficitis. [2,41] XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. <1> Gloriosa quidem uestrae uirtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem feliciter in noua proelia concitastis et Alamannicos populos caesis fortioribus inclinatos uictrici dextera subdidistis. sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis uidetur excessus nec primariorum plectibilis culpa omnium debet esse uindicta, motus uestros in fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur euadere, quos ad parentum uestrorum defensionem respicitis confugisse. estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti. <2> Memorabilis triumphus est Alamannum acerrimum sic expauisse, ut tibi eum cogas de uitae munere supplicare. sufficiat illum regem cum gentis cecidisse superbia: sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim seruitio subiugatam. nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. accipe in talibus causis frequenter expertum: illa mihi feliciter bella prouenerunt, quae moderato fine peracta sunt. is enim uincit assidue qui nouit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. cede itaque suauiter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consueuit exemplo. sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse uideamini nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. <3> Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam uestram consueta caritate direximus, per quos et sospitatis uestrae indicium et speratae petitionis consequamur effectum. quaedam uero, quae ad nos pro uestris utilitatibus peruenerunt, per harum portitores uerbo uobis insinuanda commisimus, ut cautiores effecti optata possitis uictoria constanter expleri. uestra siquidem salus nostra gloria est et totiens regnum Italiae proficere iudicamus, quotiens de uobis laeta cognoscimus. <4> Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinauimus expetitum, qui ore manibusque consona uoce cantando gloriam uestrae potestatis oblectet: quem ideo fore credimus gratum, quia uos eum iudicastis magnopere dirigendum.