DE BELLO ALEXANDRINO LIBER. [1] Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho euocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae uidentur, testudinibus ac musculis +aptantur+; ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per uim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pauimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus uineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis diuisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis uero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat. [2] Neque uero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum conuexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Seruos praeterea puberes armauerant; quibus domini locupletiores uictum cotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; ueteranas cohortis uacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris uiribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus uiis atque angiportis triplicem uallum obduxerant - erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat - quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat uisum partem mouebant. [3] Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri uiderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati uiderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi uenire. Paucis annis ante A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem uenisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno prouinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse. [4] Interim dissensione orta inter Achillan, qui ueterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere uellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi traditur. Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua pari diligentia administrat. [5] Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in priuatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos uariosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa uicatim ex priuatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur. [6] Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur. Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam uim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, uulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Paruo uero temporis spatio haec propior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur. [7] Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum {casum} periculi omnes deducti uiderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin nauis conscendere iuberent, alii multo grauius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam paruo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in nauis receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non mouerat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et desciuisse a suis uidebatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum uero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest. [8] Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis uenas habere. Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie nauibus aquam peterent uel a sinistra parte a Paraetonio uel a dextra ab insula, quae diuersae nauigationes numquam uno tempore aduersis uentis praecluderentur. Fugae uero nullum esse consilium non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de uita cogitarent. Magno negotio impetus hostium aduersos ex munitionibus sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in nauis habere, praesertim ex scaphis; summam esse contra in Alexandrinis uelocitatem locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in uictoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga nauibusque nostros prohibituros. Proinde eius consili obliuiscerentur atque omni ratione esse uincendum cogitarent. [9] Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neue quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte uis aquae dulcis inuenta est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in nauis a Domitio Caluino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est. Hae naues Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, nauigio actuario Caesarem faciunt certiorem. [10] Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum uideretur, nauem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a nauibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognouerunt Caesarem ipsum in classe uenisse nec ullos milites in nauibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque nauis omnis quas paratas habuerant ad nauigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in nauibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura uidebatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque uirtutem posset notare neque inertiam. Quibus de causis nauis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat. [11] Erat una nauis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naues et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam, si quid grauius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et uirtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum uideretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis nauibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus aduerso uento leniter flante nauis onerarias Caesar remulco uictricibus suis nauibus Alexandream deducit. [12] Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non uirtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se uictos uiderent, +quibus et superioribus locis subleuabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram uerebantur. Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmauit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia ueteres reficere nauis accuratiusque huic rei studere atque inseruire instituerunt. Ac tametsi amplius CX nauibus longis in portu naualibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi ualerent; praeterea nautici homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum paruulis nauigiis profecissent sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt. [13] Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae; naues ueteres erant in occultis regiae naualibus, quibus multis annis ad nauigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandream reuocabant. Deerant remi: porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia sumministrabat. Postremo non longam nauigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati seruiebant et in ipso portu confligendum uidebant. Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt; ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus parauerunt. Caesar Rhodias nauis VIIII habebat - nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat - , Ponticas VIII, +Lycias+ V, ex Asia XII. Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae. Tamen uirtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat. [14] Postquam eo uentum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumuehitur aduersasque nauis hostibus constituit: in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas nauis uidebatur. Post hunc ordinem reliquas nauis subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subueniat constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt. Magnum praeterea numerum minorum nauigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent. Erant inter duas classis uada transitu angusto, quae pertinent ad regionem Africae - sic enim praedicant, partem esse Alexandreae dimidiam Africae - satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore uidebantur. [15] Rhodiis nauibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac uirtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi +Caesaris+ animum aduertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, uereri, si haec uada primis nauibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus - neque tuum iudicium fallemus - dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.' Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra uadum IIII Rhodias nauis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transuersa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper uenientibus aduersae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in uirtute constitit. Neque uero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et uotis uictoriam suis ab dis immortalibus eceret. [16] Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur uictis, omniaque uictoribus erant futura in incerto; {cum} illi, si superassent nauibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud graue ac miserum uidebatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut uirtute cessisset, reliquis etiam esset cauendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam uiderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero nauium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad uirtutem e tanta multitudine uiri uirtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt. [17] Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimauit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et leuis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in nauigia minora scaphasque imponit; {in} alteram insulae partem distinendae manus causa constratis nauibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis nauibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primurn locis cognitis uadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga uerterunt. His pulsis custodia portus relicta nauis ad litora et uicum applicarunt seque ex nauibus ad tuenda aedificia eiecerunt. [18] Neque uero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati uenerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitauerunt et DCCC passuum interuallum ad oppidum enatauerunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captiuorum omnino fuit sex milium. [19] Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communiuit atque ibi praesidium posuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; artiorem illum propioremque oppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem nauigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri uidebatur. Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex nauibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat - non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur - ; reliquae copiae in nauibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem aduersus hostem praeuallari et, qua exitus nauibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueuerant nauigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis ex area, quae erat aduersus pontem, et ex nauibus contra molem. [20] In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis nauibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum nauigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum uidebantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex nauibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione prodierant, sic temere in nauis refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini plures ex nauibus egrediebantur nostrosque acrius perturbatos insequebantur. Simul qui in nauibus longis remanserant scalas rapere nauisque a terra repellere properabant, ne hostes nauibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum uiderent, magnam uim telorum aduersi sustinerent, ueriti ne ab tergo circumuenirentur et discessu nauium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad nauis contenderunt. Quorum pars proximas nacta nauis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram nauis consecuti incolumes discesserunt, pauci alleuatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima nauigia adnatarunt. [21] Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo uersatus est; postquam uniuersos cedere animaduertit, in suum nauigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex nauigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant nauis adnatauit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens non nullos conseruauit. Nauigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo {ultra} eum numerum classiarii et remiges. Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda nauigia. [22] Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostiurn expugnandis. In proelils cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrinis, +manum comprehendi multum operibus+ et ardentibus studiis militum; nec diuulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum. [23] Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et aduersis incitari uiderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque uenturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent. [24] Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare ueniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conueniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere uellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra conuenarum ac fugitiuorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, ciuis suos primum ad sanitatem reuocaret, deinde conseruaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio uideretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi uero id Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset. [25] Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animaduerterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere uiderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere {ex} Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis nauigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis nauibus insidiabantur nostris commeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum est, uniuersam classem iubet expediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naues atque in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum feliciter confecta erat. At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornauit ad duriorem casum reseruat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum uentum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumuentus est ab Alexandrinis. Cui subsidium nemo tulit, siue quod in ipso satis praesidi pro uirtute ac felicitate eius putarent esse, siue quod ipsi sibi timebant. Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi uictrice perit. [26] Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi scientiaeque in bello et uirtutis, fidei dignitatisque in amicitia Caesaris, missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum magnis copiis, quas celeriter et propensissima ciuitatium uoluntate et sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae, Pelusium adducit: idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci - namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio uelut claustris munita existimatur - , repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas integras uulneratis defessisque subiciebat, et perseuerantia constantiaque oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocauit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest uictori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat. [27] Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili deriuata {inter se} duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diuersissimo ad litus interuallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognouisset et transeundum ei flumen sciret, magnas aduersus eum copias misit, quibus uel superari delerique Mithridaten uel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum uinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus uictoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia {constantiaque uirtutum et Alexandrinorum imprudentia} consuetudine nostra castris uallatis sustinuit; cum uero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus uideret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod risi locorum notitia reliqui se texissent partimque in nauis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt. [28] Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili nauigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluit, ne nauibus in flumine dimicaret, sed circuiuectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstrauimus; prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se uictorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem ex lateribus uariis genere munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur. [29] Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere uenire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum uirtus habebat aut periculum ignauia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi uada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis {eis} repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta. [30] Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum aduentum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus uictor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno uallata et loci natura munita animaduerteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in uallo uideret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno interuallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo uico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat uici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea uictoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere demonstraui, altera, quae mediocre interuallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis uulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diuersis enim telis nostri figebantur, aduersi ex uallo castrorum, auersi ex flumine, in quo multae naues instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant. [31] Caesar cum uideret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum aduerteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia uirum praestantem. Quo ut uentum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diuerso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes aceruatim se de uallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in nauem multitudine eorum qui ad proximas nauis adnatabant demerso nauigio perisse. [32] Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae uictoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi uictor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adueniens fructum uirtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, ueste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, aduenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione uenit suorum, qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem aduentum eius felicem fuisse laetabantur. [33] Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus noua dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi ueterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque uetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse {itinere terrestri} profectus est in Syriam. [34] Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Caluinum, cui Caesar Asiam finitimasque prouincias administrandas tradiderat, uenit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neue Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri uastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persoluere. Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C- Caesari uictori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neue occupatione belli ciuilis populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem uim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius euocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn- Domitius legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C- Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana conuenerunt. [35] Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomme iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesari seruaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn- Domitius cum animaduerteret eum Cappadocia decessisse non uoluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseuerare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris aduentum res integra differretur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum siluestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certas opportunitates {uidit}, quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura. [36] Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum aduentaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno interuallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obuersari, ut siue amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum aduerteret uersari tamquam amicorum aduentu, siue inimicus ut in hostium finis ueniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur. [37] Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum uereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra reuocauit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque interuallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro uallo constituta. [38] Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo uersari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces uictoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris uidebat, fossas duas derectas non ita magno medio interuallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum. [39] Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoueretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocauit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum interuallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum. [40] Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter uarieque pugnatur. Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret auersosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum auersa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari uero legiones uix impetum sustinuerunt. Ita uictrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie conuerterunt se ad XXXVI legionem. Quae tamen fortiter uincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres uiri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit. [41] Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupauit ibique et uictor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore euentu destinaret, multa oppida expugnauit, bona ciuium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat. [42] Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae prouincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q- Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat prouincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et uastata, tamen prudentia ac diligentia sua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnauit eaque praeda milites donauit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta prouinciae desperatione erat grata, praesertim uirtute parta, et cum Octauius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis nauibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octauianis nauibus erat potitus, ut uel classe dimicare posset adiunctis captiuis nauibus sociorum. Cum diuersissima parte orbis terrarum Cn- Pompeium Caesar uictor sequeretur complurisque aduersarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q- Cornificio, si quod periculum prouinciae inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque uiuo Cn- Pompeio bellum instauraturam esse credebat. [43] Gabinius ut in Illyricum uenit hiberno tempore anni ac difficili siue copiosiorem prouinciam existimans siue multum fortunae uictoris Caesaris tribuens siue uirtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque prouinciae facultatibus subleuabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque nauibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque difficultatibus coactus non ut uolebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod ciues Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas uiui et subita mors in magnam spem Octauium adduxit prouinciae potiendae; quem tamen diutius in rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornifici et uirtus Vatini uersari passa non est. [44] Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium prouinciae ferendum euocaretur et M- Octauium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi graui ualetudine adfectus uix corporis uiribus animum sequebatur, tamen uirtute uicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu nauis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q- Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octaui non poterant, nauibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis nauibus longis et numero classis aucto militibus ueteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas ciuitates, quae defecerant Octauioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praeteruehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octauium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, aduentu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit. [45] Octauius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex nauiculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem; qua regione Vatinius insequens nauigabat, non quo Octauium ibi restitisse sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreuerat. Cum propius Tauridem accessisset distensis suis nauibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente aduersam ad se uenientem nauem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum aduertit. Quod ubi conspexit, celeriter uela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et uexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naues subsequebantur idem ut facerent significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati deinceps Octauiani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octauiana, paratior militum animis Vatiniana. [46] Vatinius cum animum aduerteret neque nauium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octaui impetum fecit. Celerrime fortissimeque contra illo remigante naues aduersae rostris concurrerunt adeo uehementer ut nauis Octauiana rostro discusso ligno contineretur. Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est. Quantoque coniunctis magis nauibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani; qui admiranda uirtute ex suis nauibus in hostium nauis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores uirtute rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius Octaui quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur; propugnatores Octauiani partim in nauibus iugulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octauius se in scapham confert; in quam plures cum confugerent, depressa scapha uulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem. Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna uelis profugit. Sequuntur hunc suae naues non nullae, quas casus ab illo periculo uindicarat. [47] At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum uictor recepit, quo ex portu classis Octaui ad dimicandum processerat. Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octauianos posteroque ibi die, dum suas captiuasque nauis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octauium. +Erat in eum+ nobilissimum regionum earum oppidum coniunctissimumque Octauio. Quo ut uenit, oppidani supplices se Vatinio dediderunt, comperitque ipsum Octauium paruis paucisque nauigiis uento secundo regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet. Ita breui spatio re praeclarissime gesta, prouincia recepta et Cornificio reddita, classe aduersariorum ex illo toto sinu expulsa uictor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit. [48] Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculo magno tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q- Cassius Longinus, in Hispania pro praetore prouinciae ulterioris obtinendae causa relictus, siue consuetudine naturae suae siue odio quod in illam prouinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi uulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod uel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire prouinciam crederet, uel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum aduertere poterat, et compensare offensionem prouinciae exercitus amore cupiebat. Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donauit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat; quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam seueritatemque minuebant. [49] Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque in ea aes alienum grauissimis oneribus prouinciae constituit exsoluere; et ut largitionis postulat consuetudo, per causam liberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et euidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris uacaret. Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut uadimonio teneretur aut in reos referretur. Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur. [50] Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius prouinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate uersarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant. Quintam legionem nouam conscribit. Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis: nec prouinciae datur ulla requies. [51] Interim litteras accepit a Caesare, ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad finis Numidiae perueniret, quod magna Cn- Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibus litteris acceptis insolenti uoluptate efferebatur, quod sibi nouarum prouinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas. Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut frumentum nauesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur. Reditus eius fuit celerior omnium opinione: non enim labor aut uigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat. [52] Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios {centenos} se daturum; quintam fore in Hispania legionem. Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridiano, cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L- Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium - nam is latus Cassi tegebat - , quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit auersum dextraque bis ferit pugione. Clamore sublato fit a coniuratis impetus uniuersis. Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q- Cassium legatum uulnerat. Ibi T-. Vasius et L- Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuuant: erant enim omnes Italicenses. Ad ipsum Longinum L- Licinius Squillus inuolat iacentemque leuibus sauciat plagis. [53] Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisque euocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur; quo in numero fuit Calpurnius Saluianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L- Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque uernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in prouincia natus, ut uernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus prouincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni prouincia consenserat in odio Cassi: nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta. [54] Interim nuntiatur Laterensi uiuere Cassium. Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium uisendum proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has V. Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani, ueriti ne soli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum. Permansit in sententia legio uernacula nec ullo timore de gradu deiecta est. [55] Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; +legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.+ Indicio Minuci cognoscit L- Racilium et L- Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae prouincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Saluianum, qui profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, uere, ut quidam existimant, ut non nulli queruntur, coactus. Isdem cruciatibus adfectus L- Mercello - - -. Squillus nominat pluris; quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Q- Sestio L- Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum uitae dolorque uulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum auaritia certasse significabat. [56] Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie uictum amissis copiis fugisse. Qua re cognita mixtam dolore uoluptatem capiebat: uictoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum licentiam temporum intercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnia licere mallet. Sanatis uulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri; quibus parum uidebatur imposuisse oneris, ampliorem pecunam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum instituit; quos ex omnibus conuentibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem uocabat. Magnum hoc fuit uectigal, maius tamen creabat odium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota prouincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent. Quae euocatio uehementer omnis turbauit. [57] Interim L- Titius, qui eo tempore tribunus militum in legione uernacula fuerat, nuntiat eam a legione XXX, quam Q- Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse, quae ad fretum alio itinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus unetuicesimanorum egreditur, mane peruenit +noctu+. Ibi eum diem, ut quid ageretur perspiceret, moratus Carmonem contendit. Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque conuenisset equitatus, audit IIII cohortis a uernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam peruenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T- Thorium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito consilio M- Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret, Q- Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conuentum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut uoluntate aut necessitate adductum - namque id uarie nuntiabatur - consentire cum Cordubensibus; duas cohortis legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius his rebus incensus mouet castra et postero die Segouiam ad flumen Singiliense uenit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari prouincia restitueretur. [58] Interim Thorius ad Cordubam ueteres legiones adducit ac, ne dissensionis initium natum seditiosa militum suaque natura uideretur, simul ut contra Q- Cassium, qui Caesaris nomine maioribus uiribus uti uidebatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn- Pompeio se prouinciam reciperare uelle palam dictitabat. Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M- Varro obtinuerat. Sed id qua mente, communis erat coniectura: certe hoc prae se Thorius ferebat; milites adeo fatebantur, ut Cn- Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens legionibus conuentus obuiam prodit, neque tantum uirorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili aduentu Cordubam diriperent: nam se contra Cassium consentire cum omnibus; contra Caesarem ne facere cogerentur orare. [59] Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum uideret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn- Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conuentum neque M- Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciuerunt praetoremque appellarunt et conuentum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et {ad} M- Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem mittit, subsidio sibi prouinciaeque Caesaris causa quam primum ueniret. Ipse hostili modo Cordubensium agros uastat, aedificia incendit. [60] Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et uictoris et uicti detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore uideret, causa interposita, quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius, quo bono ualebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris nouissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus fluminis uiti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamen confligitur propter locorum difficultates. [61] Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim ueteranas nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam uirtuti legionum confidebat. Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, ueritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura - namque Ulia in edito monte posita est - et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere uolebat, necessitate est deductus ut neque confligeret - cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat - neque uagari Cassium latius pateretur, ne plures ciuitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum. [62] Paucis diebus Q- Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis uenit adiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias Hispanorum. Namque ut in ciuilibus dissensionibus accidere consueuit, ita temporibus illis in Hispania non nullae ciuitates rebus Cassi studebant, plures Marcellum fouebant. Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque uictoriam transferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus. [63] Interim Lepidus ex citeriore prouincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum uenit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic uenienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, siue eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, siue eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio aduersarii uerebatur. Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam diuisi. Ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium inuitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidue Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis factis sed prope iam {pace} constituta opera {cum} complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus - si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur - , impetum fecerunt complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta. [64] Cum iter Cassio patefactum esset, castra Marcellus cum Lepido coniungit. Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suis, Cassius proficiscitur Carmonem. Sub idem tempus Trebonius proconsul ad prouinciam obtinendam uenit. De cuius aduentu ut cognouit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit; ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique aduerso tempore nauigandi nauis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam prouinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam ueniret. Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis uitandae causa se contulisset, inde paulo uehementiore tempestate, nihilo periculosius se nauigaturum credens, profectus, aduersis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere nauem propter uim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa naue periit. [65] Cum in Syriam Caesar ex Aegypto uenisset atque ab eis qui Roma uenerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animaduerteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissoluendae disciplinae seueritatisque essent, eaque omnia flagitare aduentum suum uideret, tamen praeferendum existimabat, quas in prouincias regionesque uenisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae prouinciae nullo bello premebantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris uidebat sibi impendere. Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio uehementer esset inflatus quod contra Domitium Caluinum fecerat. Commoratus fere in omnibus ciuitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et uiritim et publice tribuit, de controuersiis ueteribus cognoscit ac statuit; reges, tyrannos, dynastas prouinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis prouinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos. [66] Paucis diebus in ea prouincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua uenerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius prouinciae ciuitates omnis euocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus prouinciae et finitimarum ciuitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana uenit, uetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicauit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, uetustate tamen propter aduersam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+. Ipse iter inceptum simili uelocitate conficere coepit. [67] Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum priuato uestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem uenit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque {coactus} in Cn- Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controuersiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis. [68] Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L- Lentulum, C- Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, ueteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controuersiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium uestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere ciuium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit. [69] Cum in Pontum uenisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant - excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea ueteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac nauigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn- Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant - , legati a Pharnace missi Caesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius aduentus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare uoluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset. [70] Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus uerbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque prouinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui {non} fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui prouidisset ne uinceretur, quam sibi, cui di immortales uictoriam tribuissent. Itaque se magnas et grauis iniurias ciuium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam uitam neque exsectis uirilitatem restituere posse; quod quidem supplicium grauius morte ciues Romani subissent. Ponto uero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis ciuibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam tune sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim {ei} Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit. [71] At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur - nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem reuocar - , lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueuerat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret. [72] Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, uelut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi uallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter uictoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus {est} oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces ueteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupauit. [73] Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset uideretque eas uallis quibus regia castra munirentur eodem interuallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato proxima nocte uigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium aduersus Triarium fecerat. Huc omnem comportatum aggerem ex castris seruitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa uallis castra hostium diuideret ab opere incepto Caesaris castrorum. [74] Pharnaces, cum id repente prima luce animaduertisset, copias suas omnis pro castris instruxit. Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis peruulgata militari credebat instrui Caesar uel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, uel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces uideretur. Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro uallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaces impulsus siue loci felicitate siue auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, siue paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam seruorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, siue etiam fiducia ueterani exercitus sui, quem bis et uicies in acie conflixisse et uicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta ualle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat uallem ascendere aduersus arduum collem instructis copiis coepit. [75] Caesar incredibili eius uel temeritate uel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere reuocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit; cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuuante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate; qui cum omnibus casibus bellicis intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit administrari. [76] Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu, quo ueterana legio sexta erat collocata, initium uictoriae natum est. Ab ea parte cum in procliue detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuuantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui uelocitate effugere poterant, armis tamen proiectis uallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri uictoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, uiuus in Caesaris potestatem adductus esset. [77] Tali uictoria totiens uictor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione laetior quod+ uictoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit. [78] Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum prouinciarum de controuersiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges, ciuitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum - nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo paruulum secum asportauerat in castra multosque retinuerat annos - regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, prouinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege muniuit. Eidem tetrarchian {legibus} Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicauit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati uidebatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione uenit.