Cyprianus (Pseudo-) : Testimonia ad Quirinum (Aduersus Iudaeos). Liber I - Praefatio. Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio tuo spiritali inpensissima petitione diuina magisteria poscenti, quibus nos dominus per scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est, ut a tenebris erroris abducti et luce eius pura et candida luminati uiam uitae per salutaria sacramenta teneamus et quidem sicut petisti, ita a nobis sermo conpositus et libellus conpendio breuiante digestus est, ut quae scribebantur non copia latiore diffunderem, sed quantum mediocris memoria suggerebat, excerptis capitulis et adnexis necessaria quaeque colligerem, quibus non tam tractasse quam tractantibus materiam praebuisse uideamur. Sed et legentibus breuitas eiusmodi plurimum prodest, dum non intellectum legentis et sensum liber longior spargit, sed subtiliore conpendio id quod legitur tenax memoria custodit. Conplexus sum uero libellos duos pari qualitate moderatos: unum quo ostendere enisi sumus, iudaeos secundum quae fuerant ante praedicta a deo recessisse et indulgentiam domini, quae sibi et pridem data et in posterum promissa fuerat, perdidisse, successisse uero in eorum locum christianos fide dominum promerentes et de omnibus gentibus ac de toto orbe uenientes. Item libellus alius continet christi sacramentum, quod idem uenerit, qui secundum scripturas adnuntiatus est, et gesserit ac perfecerit uniuersa, quibus intellegi et cognosci posse praedictus est: quae legenti tibi interim prosunt ad prima fidei liniamenta formanda. Plus roboris tibi dabitur et magis ac magis intellectus cordis operabitur scrutanti scripturas ueteres ac nouas plenius et uniuersa librorum spiritalium uolumina perlegenti. Nam nos nunc de diuinis fontibus inpleuimus modicum quod tibi interim mitteremus. Bibere uberius et saturari copiosius poteris, si tu quoque ad eosdem diuinae plenitudinis fontes nobis cum pariter poturus accesseris. Opto te, fili carissime, semper bene ualere.