http://www.esotericarchiues.com/agrippa/preem.htm [21] At ne cui dupium sit, mulieres omnia ea posse quaet uiri: exemplis rem ipsam agamus, et comperiemus nullum unquam egregium facinus in ulla uirtutum genere a uiris perpetratum, quod a mulieribus non sit aetque praetclare factitatum. Claruerunt in sacerdotio olim apud gentes Melissa Cybeles, a cuius nomine ceteraet deaet sacerdotes, Melisse postea dictaet sunt. Item Hypeccaustria sacerdos Mineruaet, Mera Veneris, Iphigenia Dianaet fuerunt, et foeminaet Bacchi sacerdotes, multis nominibus claraet, ut Thyades, Menades, Bachaet Eliades, Mimallonides, Aedonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides. Apud Iudaetos quoque Maria Mosse soror una cum Aaron sanctuarium ingrediebatur, et tanquam sacerdos habita est. In nostra autem religione, licet mulieribus sacerdotii functione interdictum sit, scimus tamen historiis proditum, mulierem aliquando mentito sexu, ad summi pontificatus apicem conscendisse. Nec obscuraet sunt ex nostris tot sanctissimaet abbates et moniales, quas antiquitas non dedignatur uocare sacerdotes. Claruerunt in prophetia apud omnis regionis gentes, Cassandra, Sybillaet, Maria Mosi soror, Delbora, Holda, Anna, Elizabeth, quatuor Philippi filiaet, et multaet aliaet recentiores sanctaet foeminaet, quales Brigida et Heldegardis. Praetterea in magica siue bonorum, siue malorum daetmonum inexpugnabili disciplina praet caetteris Circes, atque Medea longe mirabiliora [37] effecerunt, quam uel ipse Zoroastes, licet huius artis inuentor a pluribus credatur. Insuper in philosophia praetclaraet extiterunt Theano uxor Pythagoraet, eius denique filia Dama in exponendis paternis sententiarum inuolucris clara. Item Aspasia et Diotima Socratis discipulaet et Mantinea ac Philesia Axiochia, Ambaet discipulaet Platonis. Extollit denique Plotinus Geminam, atque Amphicleam, laudat Lactantius Themisten. Exultat Christiana ecclesia in diua Caterina, quaet sola puella omnem illius aetui sapientum doctrinam longe superauit. Nec nobis hoc loci Zenobia regina Longini philosophi discipula, memoria excidat, quaet ob effusam et candidam literarum peritiam Ephinissaet accepit appellationem, cuius opera sacrosancta Nicomachus Graetca reddidit. Ad Oratoriam et Poesim uadamus. En se nobis offerunt Armesia, cognomenta Androginea, Hortensia, Lucera [Lucretia], Valeria, Copiola, Sapho [Sappho], Corinna, Cornificia Romana, et Erimna Telia seu Tesbia, quaet epigrammatista cognominata fuit. Et apud Salustium Sempronia, apud iurisconsultos Calphurnia, et nisi uetitum esset hodie mulieribus literas discere, iamiam adhuc haberentur clarissimaet doctrigaet excellentores ingenio mulieres quam uiri. Quid de hoc dicendum est, quod sola natura ipsa, mulieres facile omnium disciplinarum artifices superare uidentur. Nonne grammatici se benedicendi magistros iactant, atque id nos longe melius discimus a nutricibus et matribus, quam a [38] grammaticis? Nonne Grachorum eloquentissimam linguam, mater Cornelia formauit, et Sylem Aripithi Scythiaet regis filium Istrinei mater Graetcam linguam docuit? nonne semper in introductis apud exteras gentes coloniis nati, pueri matrum sermonem tenuerunt? Non aliam ob causam Plato et Quintilianus de deligenda pueris nutrice idonea, tam sollicite statuerunt, ut pueri lingua atque sermo recte discreteque formaretur. Iam uero nonne et Poetaet in suis nugis et fabulis, ac Dialectia in sua contentiosa garrulitate a mulieribus uincuntur? Orator nuspiam adeo tam bonus aut tam felix, ut suadela uel meretricula superior sit. quis Arithmeticus, falsum supputando, mulierem soluendo debito, decipere potest? Quisue Musicus hanc cantu, et uocis amoenitate aetquat? Philosophi, Mathematici, Astrologi, nonne in suis diuinationibus, et praetcognitionibus non raro rusticis mulieribus inferiores sunt, et saetpissime anicula medicum uincit? Ipse Socrates uir omnium sapientissimus, si Pythio testimonio fides habenda est, iam natu grandior a muliere Aspasia adhuc quiddam discere non dedignatus est, sicut nec Apollo Theologus a Priscilla erudiri ueritus est. Quod si etiam prudentia requiratur, exemplo sunt Opis inter deas relata, Plotina Traiani uxor, Amalasuntha Ostrogothorum regina, Emilia Scipionis uxor, quibus accedit Delbora mulier prudentissima uxor Labidoth, quaet ipsa ut legitur in libris Iudicum, aliquamdiu super populum Israë [Israetl] iudicauit, [39] ascendebantque ad eam filii Israël [Israetl] in omne iudicium. Quaet etiam recusante Barach, hostilem pugnam ipsa dux Israëlitici exercitus electa, hostibus caetsis fugatisque uictoriam reportauit. Legitur praetterea in regum historia Attaliam reginam regnasse, et iudicasse per septem annos in Hierusalem. Atque Semir amis post mortem Nini regis iudicabat populos quadraginta annis. Et omnes reginaet Candaces Aethiopiaet prudentissimaet potentissimaetque regnarunt, de quibus mentio est in Actibus Apostolorum. Mira autem de illis narrat fidus ille antiquitatis scriptor Iosephus. Huc etiam accedit Nicaula regina Saba, quaet ueniens a finibus terraet audire sapientiam Salomonis, et testimonio domini condemnatura est omnes uiros Hierusalem. Fuit et Thecnites quaetdam sapientissima mulier, quaet Dauid regem interrogatione concludit, enigmate docet, exemplo Dei mitigat. Nec hic praettere unda sunt Abigail et Bethsaba, quarum illa uirum suum liberauit ab ira Dauid, et post mortem uiri sui, facta est regina et uxor Dauid. Altera autem Salomonis mater filio suo regnum prudenter impetrauit. Porro in rerum inuentionibus exemplo stint Isis, Minerua, Nycostrata. In condendo imperio et urbibus, Semiramis uniuersi orbis monarchiam tenens, Dido, Amazones. In bellorum certaminibus, Thomiris Massagetarum regina, quaet Cyrum Persarum monarcham deuicit. Item Camilla de gente Volscorum, Valisca [40] Bohemiaet ambaet potentes reginaet. Item Indorum Pande Amazones, Candaetes, Lemnenses, Phocensium, Chiarum, Persidaetque mulieres. Legimus de aliis multis illustrissimis mulieribus, quaet mira uirtute uniuersaet nationi suaet, in summa rerum desperatione salutem restituerunt. Inter quas est Iudith, quam beatus Hieronymus his uerbis extollit, inquiens: Accipite Iudith uiduam castitatis exemplum, triumphali laude, perpetuis eam praetconiis declarate. Hanc enim non solum foeminis, sed et uiris imitabilem dedit, qui castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus, uinceret, et insuperabilem superaret. Legimus adhuc quia mulier quaetdam sapiens, uocauit Ioab, et dedit in manus suas caput Sibaet inimici Dauid, ut conseruaret Abelam ciuitatem, quaet erat mater ciuitatum in Israë. Et mulier quaetdam iaciens fragmentum molaet, allisit caput Abimelech, et confregit cerebrum eius, executurum uindictaet Dei super Abimelech, quia fecerat malum coram domino, contra patrem suum, interfectis per eum septuaginta fratribus super uno lapide. Sic Hester Assueri regis uxor, non solum liberauit populum suum a morte turpissima, sed insuper summa honore decorauit. Obsessaque a Volscis urbe Roma, Cn. Martio Coriolano duce, quam armis uiri urbem defendere non poterant. Veturia magno natu mulier, ac Coriolani mater filii obiurgatione seruauit. Arthemisia irruentes sibi Rhodios et classe exuit, et insulam domuit, [41] erecta in urbe Rhodia statua, quaet perpetuum stigma illi inureret. Iam quis satis laudare poterit puellam nobilissimam (licet humili generaet ortam) quaet anno Christianorum M.CCCC.XXVIII. occupato, per Anglos Franciaet regno Amazonis more, sumptis armis primamque aciem ducens, tam strennue feliciterque pugnauit, ut pluribus praetliis superatis Anglis, Francorum regi iam amissum regnum restitueret. In cuius rei perpetuam memoriam apud Genabum oppidum quod Aurelianum uocant, in ponte qui est super Ligurim fluuium sacra statua puellaet erecta est. Possem innumeras adhuc ex Graetcorum, Latinorum, Barbarorumque, tam ueteribus quam recentioribus historiis praetstantissimas mulieres recensere, quod, ne in grande nimium opus turgesceret, breuitati studere uolui. Nam scripserunt de illis Plutarchus, Valerius, Bocacius et plures alii. Hinc est quare non tam multa de mulierum laudibus dixerim, quam plurima reticuerim, quippe qui non sum tam ambitiosaet ceruicis, ut mulierum infinitas praetstantias atque uirtutes tam pauculo sermone me posse complecti praetsumam. Quis enim ad percensendas infinitas mulierum laudes sufficiat, a quibus omne nostrum esse, omnisque humani generis conseruatio, quod alias in breui petriturum esset, omnisque familia et respublica dependet. Quod nec Romanaet urbis conditorem latuit, qui dum mulieribus careret, cum Sabinis raptis eorum filiabus, bellum asperrimum inire non [42] dubitauit, cogllouit namque eiusmodi imperium, si mulieres non adessent breui periturum. Tandem capto a Sabinis capitolio, cum media foro collatis signis cruentissime pugnaretur, intercursu mulierum inter ambas acies praetlium cessauit, factaque tandem pace, et percusso foedere perpetuam amicitiam inierunt. Quamobrem earum nomina Curiis imposuit Romulus, uolentibusque Romanis, in publicis tabulis exceptum est, mulierem nec molere, nec coquinariam facere, uxorem a uiro, uirum ab uxore aliquid dono accipere uetitum, quo bona omnia communia esse scirent. Hinc tandem consuetudo emersit, ut sponsam introducentes, dicere iuberent, ubi tu ego, denotantes ubi tu dominus, ego domina. Ubi tu herus, ego hera, deinde cum regibus exactis Cariolano Martio duce Volscorum legiones ad quintum lapidem castrametataet essent, per mulieres auersaet sunt, pro quo beneficia insigne templum fortunaet muliebri dedicatum est. Magni insuper honores dignitatisque insignia, senatusconsulto illis collata. Cuiusmodi sunt, quod in uia superiori loco incedant, uiris insuper quibusque illis in pedes assurgentibus, locumque cedentibus. Praetterea uestes purpureaet cum fimbriis inauratis, gemmarum etiam ornatus, et inaures anulique et torques illis concessa, posterumque imperatorum lege cautum, ut quoties alicubi statutum fiat, prohibens deferri certas uestes aut ornamenta, mulieres sub illo non comprehendi. Haetreditatum quoque et bonorum [43] successionibus donataet sunt, legibus etiam permissum est, mulierum funera, quemadmodum illustrium uirorum publicis laudibus celebrari. Siquidem cum mittendum ad Delphicum Apollinem munus esset, ex Camilli uoto, nec foret auri tantum in urbe, mulieres sponte corporis ornamenta contulere. Porro in eo bello quod Cyrus contra Astyagen gessit in fugam conuersa Persarum acie, mulierum castigatione reprehensa est, ac denuo instaurata, insignemque illis uictoriam dedit. Ob quod facinus lege cautum est a Cyro, ut persarum reges urbem ingressuri, singulis mulieribus singulos auri nummos persoluerent. Quod etiam Macedo bis eam urbem ingressus, toties erogauit. Insuper et praetgnantibus munus duplicari iussit. Sic a priscis illis Persarum regibus atque Romanis, ab ipsis inquam Romanaet urbis imperiique incunabulis, mulieres omni semper honoris genere donataet sunt. Porro abipsis imperatoribus non minus uenerataet. Hinc Iustinianus imperator etiam in legibus condendis, uxorem consulendam adhibendamque censuit. Et alibi dicit lex, quod uxor coruscat, merito in honore ut sentiat eius fulgorem, ut in quantum uir in altum tollitur, tantum et coniunx eius. Sic uxor imperatoris dicitur imperatrix, et uxor regis regina, et uxor principis princeps et illustris undecunque sit nata. Et Ulpianus ait: Princeps, hoc est imperator legibus est solutus. Augusta autem quaet est uxor imperatoris, licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem illi priuilegia contulit, quaet ipse habet. [44] Hinc est quod illustribus mulieribus iudicare permittitur, et arbitrari, atque ut possint feudum inuestire et inuestiri, et inter Vasallos quid iuris decernere. Ad idem facit quod foemina potest habere seruos peculiares sicut et uir, potestque mulier iudicare etiam inter extraneos, potest etiam nomen indere familiaet, sic quod filii denominentut a matre, non a patre. Habent et circa dotes grandia priuilegia. Hinc inde in diuersis locis in corpore iuris expressa, ubi etiam cauetur quod mulier honestaet uitaetet famaet pro debitis ciuilibus incarcerari non debeat, imo iudex poena capitis punitur, qui ipsam carceri mancipauerit. Quod si sit suspecta de delicto in monasterium trudatur, aut mulieribus incarceranda tradatur, quia teste lege mulier melioris est conditionis quam uir, tum quia in eodem genere delicti, plus peccat uir quam mulier, hinc uir in adulterio deprehensus, capite punitur: sed mulier adultera in monasterium retruditur. Plura priuilegia colligit Azo in summa sua super titulo ad senatusconsultum Velleianum, et Speculator de renunciationibus. Illi etiam ueteres legum latares, ac reipublicaet artifices uiri sapientia graues, scientia prudentissimi, Lycurgus inquam et Plato cum scirent ex philosophiaet penetralibus mulieres, nec animi excellentia, nec corporis robore, nec dignitate naturaet uiris inferiores, sed ad omnia aetque habiles, statuerunt mulieres cum uiris in luctationibus et gymnasticis exerceri, etiam in omnibus quaet ad bellicam pertinent [45] disciplinam, in artu, in funda, iactu lapidum, in sagittando, in armorum dimicatione tam equestri quam pedestri, in castrorum positione, ac in acierum ordinatione, in ducendo exercitu, et (ut breuiter dicam) omnia eademque mulieribus quaet uiris exercitia communia tribuerunt. Legamus antiquitatum fide dignos scriptores, comperiemus in Getulia, Bactris, Galletia morem fuisse uiros mollicie deditos, mulieres autem agros colere, aetdificare, negotiari, equitare, praetliari et caettera facere, quaet modo apud nos uiri factitant. Apud Cantabros uiri mulieribus dotem dabant, fratres a sororibus nuptui dabantur, filiaet haetredes designabantur. Apud Scythas, Thraces, et Gallos mulieribus uirisque communia erant officia. Et de bello paceque agentes, mulieres iudicio consultationibus adhibebantur, quod percussum cum Hannibale Celtarum foedus in haetc uerba demonstrat. Si quis Celtarum iniuria a Carthaginensium aliquo affectum se conqueritur, eius rei Carthaginensium magistratus aut imperatores qui in Hispania fuerint iudices sunto. Si quis Carthaginensium ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum de ea re mulieres iudicium faciunto. Sed uirorum nimia tyrannide, contra diuinum ius, naturaetque leges praetualente, data mulieribus libertas. Iam, iniquis, legibus interdicitur, consuetudine usuque aboletur, educatione extinguitur. Mulier namque mox ut nata est, a primis annis domi detinetur in desidia, ac uelut altioris prouinciaet [46] incapax, nihil praetter acus et filum concipere permittitur. Ubi exinde pubertatis annos attigerit, in mariti traditur zelotipum imperium, aut uestalium ergastulo perpetuo recluditur. Publica quaet que officia legibus sibi interdicta sunt. Postulare in iudicio licet prudentissima non permittitur, repelluntur. Praetterea in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria et criminali causa. Item repelluntur in uerbi pei praetdicatione, contra expressam scripturam, qua promisit illis spiritus sanctus per Iohelem inquiens [Iohel. 2.: Et prophetabunt filiaet uestraet, quemadmodum et Apostolorum aettate publice docebant, sicut de Anna Simeonis, et filiabus Philippi, atque Priscilla Aquilaet notum est. Sed tanta est recentium legis latorum improbitas, qui irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, quod mulieres alias naturaet eminentia, et dignitate nobilissimas, pronunciarunt cunctis uiris conditione uiliores. His itaque legibus mulieres uiris tanquam bello uictaet, uictoribus cedere coguntur, non naturali non diuina aliqua necessitate aut ratione, sed consuetudine educatione, fortuna et tyrannica quadam occasione id agente Sunt praetterea, qui ex relligione auctoritatem sibi corrogant in mulieres, et ex sacris literis suam probant tyrannidem, quibus illud Euaet maledictum continuo in ore est: Sub potestate uiri eris, et ipse dominabitur tui. Quod si illis respondeatur Christum abstulisse [47] maledictum, obiicient rursus idem ex dictis Petri [Petri. 3.], cui accedit et Paulus [Ad Collos. 3.]: Mulieres uiris suis subditaet sint, mulieres in ecclesia taceant. Sed qui nouerit uarios scripturaet tropos, eiusdemque affectus, facile cernet haetc non nisi in cortice repugnare. Est enim is ordo in ecclesia, ut uiri praetponantur in ministerio mulieribus, sicuti Iudaeti Graetcis in promissione. Non tamen est acceptor personarum Deus, in christo enim nec mas, nec foemina, sed noua creatura. Quin et pleraque uiris propter duriciem cordis eorum in mulieres permissa sunt sicut Iudaetis quondam concessa repudia, quaet tamen mulierum dignitati nihil officiunt, quin et deficientibus errantibusque uiris, mulieres in uirorum opprobrium potestatem habent iudicii. Et ipsa regina Saba iudicatura est uiros Hierusalem. Qui ergo iustificati per fidem effecti sunt filii Abrahaet, filii inquam promissionis subiiauntur mulieri, et obnoxii sunt praetcepto Dei ad Abraham inquientis [Genesis. 21.]: Omnia quaetcumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. Nunc tandem ut me quam breuissime recolligam, ostendimus praetcellentiam muliebris sexus, a nomine, ab ordine, a loco, a materia, et quid dignitatis mulier supra uirum sortita sit a Deo, De inde a religione, a natura, ab humanis legibus, iam uaria autoritate, ratione et exemplis promiscue demonstrauimus. Tamen non tam multa diximus, quam plurima adhuc dicenda reliquerimus, quia non ambitione commotus, aut [48] meaet commendationis causa ueni ad scribendum, sed officio et ueritate. Ne tanquam sacrilegus, tam denoto sexui debitas sibi laudes (ut talentum mihi creditum suffodiendo) impia quadam taciturnitate surripere uidear sisilerem. Quod si quis me curiosior a nobis praetteritum aliquod argumentum repererit, quod huic operi nostro ad struendum putet, ab illo me non argui sed adiuuari credam, quatenus bonam hanc operam nostram, suo ingenio doctrinaque meliorem reddiderit. Ne ergo opus ipsum in nimis magnum uolumen exeat, Hic illius finis esto. [FINIS]