[8,0] LIBER OCTAVVS (SEPTIMVS). Postquam consilium ductor cognouit iniquum atque omnes patuere doli, gentisque nefandae persensit crudele nefas, tunc cuncta reuoluens obtutu tacito mentis discurrit acumen per partes uarias, quae sint peragenda, requirens. uincere quippe grauis melius sapientia gentes quam uirtus armata potest. moderamine iusto percenset uarias, relegens celer ordine, curas, atque animo per cuncta uolat. sic praepes hirundo inquirens teneras pullis circumuolat escas : proximior terris uirides modo conspicit herbas, itque reditque locis, ramos nunc arboris altae explorat, tacitis proscinditque aëra pennis. tandem consilium pacata mente resedit, et sociis sic duetor ait. 'non uiribus audet Carcasan nostris fretus concurrere telis, arte sed asper agit Latias uexare cohortes et fugiente parans. fugiat licet improbus astu, non tamen effugiet. tanta superabitur arte, castra locanda mihi mediis Vincensibus aruis, quae modo raptor habet, si fors committere pugnam ausus erit mecum, planis fundetur in aruis ; nam melius miles campis concurret apertis liber equo, pilo feriens uel arundinis ictu. 25 sin fugitiua locis gens impia cesserit illis, litora praecipimus, nullasque exire iubemus impensas terris. perient nihilominus hostes, nec poterunt sufferre diu, gentesque nefandas concutiens obscena fames sine Marte necabit. at nos aequor alit, uenalia tempore certo cuncta ferens, Cereremque simul Bacchumque ministrat. castra mouete, uiri, cunctisque incedite signis'. uix ea fatus erat : campos contexerat omnes altus eques lentusque pedes, rumpuntque per agros agmina densa uirum, fremitusque increscit equorum. senserat hoc cautis Carcasan monitus alis Antalasque ferox. subito crepitante tumultu castra mouent. timidi planis consistere campis deseruere locos, fossasque in montibus altis constituere metu, et celsis uinxere camelis. litora Romanus densis exercitus armis occupat, et latos implent tentoria campos, Massylique duces medios posuere Latinos. hinc atque hinc cunctos cannas fixere per agros, atque omnis tenuere uias. tunc litore ab omni contrahit ipse rates portuque stare Larisco iussit, et impensis socios gentesque leuauit, dispensans per castra pater numerosque Iohannes. dum trahit ille dies digna fortissimus arte [8,50] et gentes cruciare parat, consurgit oborta seditio, populosque furor per castra Latinos insanis urguet stimulis. iam murmure crebro exacuunt dubias contra sua pectora mentes. pro dolor ! armatas reuocant in uiscera dextras quisque sibi, propriisque parant ceruicibus enses. quis furor ille fuit, quo sic exarserat omnis funditus ipse suas Latiaris perdere miles tunc acies ? mentes miseras sors saeua trahebat. non metuis, Romane, ducem ? tot bella, tot hostes, quos circumfusos certum est patuisse, caueto. en Libyam per bella paras cum gentibus una uertere, et infensis miseram petis, improbe, telis, heu pietas ! ubi sancta fides ? fors saeua laborat de manibus partos populis auferre triumphos. coeperat obliquo ductorem lumine miles respiciens iam dura loqui sociumque quietos exagitare animos auresque implere susurro. nec iam odiis posuere modum, sed uoce nefanda impia uerba ferunt. siluam uelut ignis adurit appositus, primaeque mouent incendia flammae, cum tenuis scintilla leues succendere frondes incipit, aut fragiles crepitant cum fomite culmi ; fumum atrum primum paruamque exire fauillam saepe uides, mox se uacuas Vulcanus ad aures 75 erigit, et densos edunt mala flamina colles : sic captas mentes paulatim acuere furore, sic rupere minas. 'quonam, miseranda iuuentus, hunc sequeris per bella ducem ? quo fessa trahuntur agmina ? qua rursus miseris mors saeua paratur ? heu, uiles animas uario discrimine fundit, et merces non ulla datur. nos Marte cruento mortibus affecit. Romanus sanguis harenas proluit, et misto nigrescunt aequora tabo. nos sitis atque fames, flammis nos Africus ussit. et meritis non ullus honos. concurrite, ciues. saxa, faces, gladios, quidquid furor, ira ministrat, diripite. infando careat pars nostra labore morte ducis meriti '. diro sic castra tumultu exagitata fremunt, atque impia murmura crescunt. contrahitur furibunda manus, coetuque coacto exacuunt dubias iunctis feruoribus iras, decernuntque nefas. clamor tentoria miscet horrificus, saeuis resonat clangoribus aether, non aliter dubiis quam ferret proelia fessis omnia conturbans Nasamon. ductoris ut aures contigit ille sonus, 'quisnam crepitante tumultu exagitat mea castra furor ? perquirite', dixit 'et celerem remouete gradum'. dux Tarasis ante egreditur trepidus rerum condiscere causas. [8,100] ut strepitus sensit dubios murmurque uirorum, accessit placidis populos sedare loquelis. nec ducis hos facies nec uerba precantia flectunt nec Romanus honos : animis reuerentia cessit. ausi quin etiam lapides temptare minaces. urguebat sors saeua uiros fatumque futura morte premens, miserosque dies suprema trahebat. uertitur ad dubium pedibus celer inde magistrum nuntius, et saeuas insani militis iras exarsisse ferens bellum ciuile repente ortum ait. infremuit ductor, telumque uerendus corripuit, fossasque furens et castra reliquit egrediens uirtute sua. comitesque secuti atque duces et fida manus. tunc aggere celso constitit, atque graui populos sic uoce furentes admonuit metuenda. 'ferum me nempe putabas, miles, acerba furens ? si fas ciuilibus armis iusque datum est ensum, propera, si bella uetari me pereunte putas, si Martis causa Iohannes ciuibus. haecne fides ? si sic Romana recessit ex animis pietas, certe iam gentibus istis bella geram. noster fortis semperque fidelis Cusina rebus erit, gentes comitesque ducesque. uos ignaua manus nostris discedite castris. uadite. iam ueniat commotis Cusina cannis. 125 noster Ifisdaias propriis cum gentibus assit Bezinaque et uelox acies famulantis Iaudae'. uix ea fatus erat : densis Maurusia signis agmina per latos ruperunt undique campos auxilio Ventura ducis. tunc saeuior arma corripuit Romana manus, fossasque per omnes ferrati micuere uiri. nec torpor acerbas percussit mentes, aut densus terruit hostis. hos tamen aspectus proprii terrorque magistri atque monens placido sapiens Recinarius ore coeperat attonita restinguere mente furores. deposuere minas. tristis discedit Erinys. paenituit furuisse uiros. summittere colla nunc humili cum uoce uolunt, non gentibus acti, sed rerum memores. mouit pietasque fidesque principis atque metus, grauitas uirtusque magistri. et placidis reuocans Recinarius agmina uerbis praecipit alternas acies astare parumper pace sub ancipiti, mandatque haec uerba Latinis. 'cernite, quot gentes rerum pia iussa sequantur, et pudeat uoluisse nefas. sin forte paratis aspera bella sequi mentemque implere malignam, dicite. cognoscam, quaenam suprema uoluntas uestra manet, socios saluem, perdamne rebelles'. nec minus ut Caesar medio impendente tumultu [8,150] Romanos potuit uerbis terrere superbis, erubuit stupefacta phalanx, humilisque magistrum sic pia uoce rogat. 'paucos furor impius egit hoc sceleris temptare genus, quos iusta nocentes ultio rite manet. sontes sua poena sequatur. nos humiles ductoris heri praecepta sequemur '. has inter uoces auctores criminis insons turba trahit, uinctosque duci pro crimine tanto tradidit, et culpam deuota mente piauit. facta quies populis. sceleris uindicta nefandi composuit mentes. ductoris maior in omnes hinc gentes terror. sedato milite laetus ingreditur fossas. deuota mente fatentur nunc hilares socii dictis parere iubentis. ilicet inde iubet rauco stridentia cantu aera ciere acies. commotis litora signis deserit, et campis posuit sua castra Catonis. Syrticus at raptor munitis tuta tenebat castra locis. sed dura fames iam coeperat omne Marmaridum turbare genus. pecuaria tantum sunt epulis ; nam nulla Ceres, cognouit ut ingens Romani ductor populi, concludere gentes obsidione parans, certis tunc signa diebus abstinuit siluisque acies exclusit iniquis. iamque dies alterque dies dilatus ab armis 175 arte ducis. gentes dubias se credere campis efficit ipsa quies. certum putat esse pauorem infelix Nasamon. in planis ponere terris castra soluta iubet. nimium iam morte propinqua audaces animos et saeuas sumpserat iras. conuocat e mediis deducens agmina fossis consilium ductor. stetit aggere celsior ipse. tunc lecti uenere duces fortesque tribuni, atque suo ueniens condensus in agmine miles per numeros turmasque ruit. rebusque fidelis contrahitur Massyla manus sic mista Latinis ceu Romana ferox. cunctos amor ipse magistri terribilisque metus campis occurrere iussit. unanimes habitus gentes discernit utrasque. his tunicas ferrum, his, nudis de more lacertis, purpura picta dabat uario permista colore. hos clipeus, hos cetra tegit. stat casside celsus miles et implicitae Maurus uelamine pallae. ast alius longos remouens a fronte capillos, missilibus nixus geminis et poplite flexo aut dura solidam defigens cuspide terram. quos ductor medius dictis affatur amicis. 'Romani comites, fessae spes unica terrae, certa salus Libyae uestris nunc pendet in armis. iam bellum finire decet durosque labores. [8,200] pugnandum est'. gauisae acies gentesque Latinae signa mouent. uox una fremit, populique ducesque Massylaeque manus magno cecinere fragore. promittunt animos, curritque per agmina laeto murmure cuncta sonus. non sic agitafa resultant aequora uenturis longe signantia uentis. sensit ut egregius populorum uota Iohannes, consilio meliore docet, quae prima salutis causa fuit, rebusque data est uictoria summis. ut fremitus pressit dextraque silentia iussit, attoniti siluere uiri, faciemque loquentis suspiciunt. animi iussis auresque parantur. affatur socios clara sic uoce magister. 'haec, socii, transacta dies, nec crastina pugnae apta datur durae, dominoque sacrata per orbem est. quare agite, o proceres, Christo famulemur ouantes. praesidium lacrimis humiles oremus ab illo, et ueniet, confido, citum ; gentesque malignas confringet uirtute deus, nostrosque labores respiciet, nostrisque dabit noua gaudia rebus. ast ubi perfectis caelestia munera sacris obtulerit domino uenerandus rite sacerdos, uotaque Romanus persoluerit ordine miles, ponemus mensas. ne longe pascite campis quadrupedes, epulis quoniam de more receptis 225 castra mouere placet, non tristia mittere bella, sed tantum properare locis, ut luce sequenti – mox primo mundum consurgens margine Phoebus flammiuomis continget equis – committere pugnam uicinis liceat feruenti caede Lataris. nec longum quassabit iter, sonipesque pedesque fortis erit, gentesque feras uirtute necabit'. assurgunt clamore uiri, plauduntque fauentque exultantque animis. redeunt in castra cohortes. nec minus et Nasamon diuersa in parte rebellis, consilium infandi faciens pro tempore belli, impia cognatae contraxerat agmina turbae, atque alias Libyam bellis quas scindere gentes compulerat praedonis amor sortisque nefandae extrema iam morte dies. Guenfeius una, aspera bella ciens, animo consulta reuoluit, impatiens differre diu. tamen ordine primus Carcasan sic orsus ait. 'uicina Iohannis castra premunt, et saeua fames iam comprimit omnes. gentibus una salus celerem committere pugnam, dum solidae uires membrorum robore constant. nam pecudum spes sola epulis et lymphigeri amnis sustentat suprema uiros. iam farris ab omni defecit Nasamone genus. memorare Lyaeum non opus est. iuuat unda fluens. si uincimus hostes, [8,250] omnia Maurus habet, prostrato milite castra diripiens tot plena bonis. immota manebunt securo responsa mihi, quae corniger Ammon sorte dedit, Latias bello superare cateruas'. 'crastina festa dies populo peragenda Latino est'. excipit Autiliten. ' Romanus proelia miles nulla pauet solitus sacris. tunc arma mouere nostra iube. incomptos subito rumpamus in hostes, dum medio calet hora die, dum cuncta sub umbris corpora fessa iacent nimio lassata calore. praeterea geminas tantum rescindere fossas est uirtutis opus. duri primum ipsa Iohannis castra time, densasque simul fortesque cohortes audacesque duces collectis elige signis, et Latias sic posce manus. ibi sanguine multo certandum est. reliquas acies, qua castra nefandus Cusina ductor habet, condensas Guarsana ducat. hic quoque certa manus Romani militis ardet. est etiam dux ipse ferox, disperdere gentes Romana pro parte parans, dum plaudit honorum inflatus titulis, dum dicitur esse magister, dum consanguineus genitus de matre Latina. hac sibi laude placens fortis fidusque uideri uult inimicus atrox. alios nec nominet hostes his uictis Nasamon. cuncti tua castra sequentur. 275 sic dabitur nostris fortis uictoria signis', consilio assensere uiri, gentesque nefandae infremuere animis, acuuntque in proelia mentes. condidit unda diem Oceano. nox atra secuta est. tunc Phoebus disiunxit equos, tunc Cynthia iunxit, dum renouat nostras uires. haec surgit ab undis, mergitur alter aquis. placidam per membra quietem accipit omne genus, dulcique impressa sopore cetera per campos fessis animalia membris somnus habebat iners, pecudes uariasque uolucres horribilesque feras gelidosque in litore pisces, cum uigil insomnem, flagrans iam Marte, Iohannes ducebat noctem, cautoque in pectore sollers uoluebat magnas, dispensans ordine, curas. quem iuxta sapiens Recinarius horrida bella pectore pensabat placido, sensuque sagaci percurrens uarias relegebat in ordine causas. alternis animos releuabant uocibus ambo, mutuaque ex oculis arcebat fabula somnos. o quotiens habuere preces, dominumque potentem pro rerum, populi, Libyae propriaque salute cum lacrimis petiere diu ! nec fundit inanes tristis uterque preces. orantes uidit ab alta sede pater, terrarum orbem qui fulmine terret, et finem imposuit tanto post bella labori. [8,300] Marmaridum interea nocturnis dedita sacris castra fremunt, statuuntque aras, et inania poscunt numina. producunt pecudes altaria circum, et fundunt miserum riuis per prata cruorem. hi mactant Gurzil, multi tibi, corniger Ammon, hi Sinifere colunt, quem Mazax numine Martis accipit atque deum belli putat esse potentem, Mastiman alii. Maurorum hoc nomine gentes Taenarium dixere Iouem, cui sanguine multo humani generis mactatur uictima pesti. pro scelus infaustum ! gemitus miserabilis, auras undique concutiens, clamoribus aethera pulsat. imprimit hic ferrum iugulis, et uocibus ipsum numen agit, dubiasque uocans exire per umbras solis iter temptare iubet. tunc more profano diripiunt pecudum fibras et fata requirunt. presserat ista deus, surdumque ad carmina numen omne fuit : nulli retulit responsa sacerdos. Phoebus ab interni resplendens margine caeli Oceani rumpebat aquas, meliorque resurgens lumine fulgentes radios tendebat in orbem felici nascente die. iamque ordine certo Christicolae ueniunt populi, Romana iuuentus magnanimique duces signis comitantibus una. dux ubi distensis habuit tentoria uelis, 325 uisus cum primis media inter castra Iohannes, hic magnum statuit uelans altare sacerdos, et solito sacris circumdedit undique peplis more patrum. instituuntque choros et dulcia psallunt carmina deflentes humili cum uoce ministri. ast ubi sacrati tetigit dux limina templi ingrediens, gemitus populi rupere dolentes. lumina confundunt lacrimis. uox undique caelos pulsat, et infensis tot conscia pectora pugnis percutiunt. 'delicta patrum dimitte, rogamus, nostraque, Christe' gemunt et tensis aethera palmis suspiciunt, dominique sibi solacia poscunt. ipse inter primos, genibusque et corpore flexo, pro populo exorans motus pietate Iohannes ex oculis lacrimas fundebat fluminis instar, percutiensque suum geminato uerbere pectus talia uoce rogat. 'mundi sator, unica rerum uita salusque, deus, terrae, maris, aetheris auctor omnipotens, caelum et terram uirtutibus implens undiuagumque salum uel quidquid cingitur orbe, aëraque et taetrum populi pallentis Auernum, imperium tu solus habes ; tibi summa potestas et laus et regnum magnaeque potentia dextrae. respice iam tandem Romanos, respice, summe, atque pius succurre, pater, gentesque superbas [8,350] frange, precor, uirtute tua. dominumque potentem te solum agnoscant populi, dum conteris hostes et saluas per bella tuos. nunc sculptile damnat omne genus, uerumque deum te, magne, fatemur '. haec memorans terras oculorum fonte rigabat compulsus pietate pater, Libyaeque periclum mente dolens rerumque graues populique labores. nec minus humectans iuxta Recinarius ora luminibus fundebat aquas, supplexque Latinis auxilium populis uultu maerente rogabat. magnanimique duces humecto pectore fletus ad caelum misere suos fortesque tribuni, atque omnes pariter lacrimosa uoce cohortes ante deum fudere preces. summusque sacerdos munera pro populis, onerans altare, Latinis obtulit, atque aras lacrimarum fonte rigauit. tunc precibus placidis patrem benedixit honorans, et solitas reddens Christo dedit ordine laudes. munus erat summi domino acceptabile caeli, sanctificans mundansque simul genus omne Latinum. adiungens ducibus 'fortis Putzintule', dixit 'cum numeris signisque tuis, qua Cusina fidus signa tenet, propera. pariter tu, Geisirith ingens, iunge uiro socios. dignum releuare fideles. at tu contractis iuuenum modo, Sinduit, armis, 375 fortis Ifisdaias ubi gentem et signa locarit, Romanas coniunge acies. tibi proximus ille Fronimuth acer erit, numerosque et signa iuuabit'. imperat ille uiris : et iam sua quisque secutus signa per extensos acies construxerat agros miles, et hostiles properabant undique turmae. primaque Marmaridum clipeata his agmina campis cum magno clamore ruunt, hastasque reductis mittere temptantes uibrant in bella lacertis, Zabeas hic, hic Bruten erat, quos deinde secuti mille duces. celsum subtexens lancea caelum densa uolat. clipeis uenientia uulnera uitant. militis ora gemunt. inter tot tela furentum Romano nullum maculatum est sanguine ferrum. primus init Martern fortissimus ipse Iohannes hastam concutiens, mediosque irrumpit in hostes, et ferit aduersi conto caua pectora Sasfi. ille cadit reuolutus equo, fluuiumque cruoris dat specus irruptum, siccasque infundit harenas. protinus Ifnaten sequitur, quem cuspide longa auersum post terga ferit, qua spina sedentis colligat incuruas nodorum robore costas. ossibus haerentem recipit dum feruidus hastam luctaturque diu tollens, uenit ecce superbus Mirmidonis tremulumque intentat mittere telum. [8,400] ille tamen rapiens morientis missile torsit, conixus uirtute sua, mediumque per hostem transadigit, tetigitque nouo praecordia ligno. arduus ingenti Tameneum perculit hasta et deiecit equo. Narti rapit ense sinistram cum clipeo, iugulumque premit. mucrone Samasci colla secat, pilo transuerberat ilia Palmi. per faciem Calamena ferit, naresque genasque dentibus infractis ferro rapit. horrida quassant membra solum, et uasta gemuerunt arua ruina. nec procul aduersum pilo ferit obuius Ancum, et calido figit Manti mox pectora ferro, Mastumaeque latus transuersam compulit hastam per geminum uirtute fremens, Salpinque supinum sternit humi conto, morientem desuper hostem percutit acer equo. nigro de corpore sanguis emicat alta petens, calidasque irrorat harenas. ocius Autiseran sequitur, quem cuspide fixum impellens deiecit humi, Caggunque Taninque Altifatanque necat, pectusque impressit Anesti. mucrone Autufadin iugulat, piloque superbum conserit Ontisiren. Canapi caput ense rotauit, et rigido Tubian strauit per gramina ferro. compulsat post terga acies Nasamonis iniqui. has sequitur Romanus eques fortesque tribuni 425 armigerique duces. medius uolat ipse magister. inuadunt turbantque uiri fugitiua per agros agmina Marmaridum, mactant sternuntque premuntque. hinc redit expulsus Nasamon, atque agmine facto Cusina qua proprias permisto milite turmas signaque fida gerit, cuneum facit. obuius ille ire parans dictis iuuenes affatur amicis. 'Romani comites et gens o nostra fidelis, nunc fortes monstrate animos uiresque fidemque. Laguantan sufferte minas. nec terreat hostis uos ueniens. iam uictor adest, en, cuncta Iohannes signa mouens Romana simul. uos, ite per hostes. cum ueniet, laudet fortes rebusque fideles. nota uiri uirtus. oculis placuisse magistri laus uobis o quanta uiri'! sic Cusina mentes incendens dubias socios ad bella coëgit, irarumque simul per cunctos semina fudit. moti animi pro laude uiris. fortissima campis irrupit Romana manus mistusque Latinis Maurus eques, densosque uolat dux ipse per hostes militibus medius feruens, fortesque tribuni arma Latina ferunt. Nasamonum morte cateruas excipiunt, hastasque parant, et spicula tendunt. aspera tunc primis miscentur proelia turmis. it clamor caelo, puluis simul aethera complet [8,450] obscurans cum sole diem. subtexitur aër missilibus densis, neruoque uolatile ferrum spargitur, et crebris discurrit lancea nimbis. 'corpora pars, pars arua capit. feriuntque caduntque hinc atque hinc gentes. magna uirtute premebant Marmarides. sed spes uenientis fida magistri sola ducem comitesque simul populosque leuauit. ductor ut agnouit fama uolitante Iohannes, Cusina quod fidus camporum in parte prematur Marte graui, ualidoque armorum pondere nutet, talibus ipse suos uerbis accendit in hostes. 'Romanum Imperium, gentes quascunque fideles subiectasque uidet, ciues putat esse Latinos. hac pietate placens totum sibi subdidit orbem, dum releuat uirtute humiles humilatque rebelles. Cusina bella gerit, nostris fidissimus armis, Marte sub ancipiti. quem si non laeserit hostis, nomen erit nostrae mansurum in saecula famae. cernatur Romana fides uirtusque laborque. eia agite, o iuuenes, tanto in discrimine Martis auxilio releuate uirum, gentesque superbas deicite et uestros, socii, saluate clientes'. sic ait, et motis ruperunt agmina signis. terga dabat iam fida manus Maurusia campis. Laguantan iam uictor erat. Putzintulus una 475 Cusinaque et uictis cedebat Geisirith armis. respiciunt subito uenientis signa Iohannis, percipiuntque animos, et mollia colla retorquent alipedum celeres : pugnam uirtute reposcunt. acer in aduersos feruens Putzintulus hostes ante uolat rupitque prior. tunc sternit Imastan uulnere confossum ualido, fortemque Nifaten ense ferit, nigrique secat fera colla Mamonis. diuidit aduersi ferro caput obuius Irti. sanguis et immisto perfundit membra cerebro. proximus infensi ueniens per guttur Amanti transadigit ualidum letali uulnere telum. uocis iter clausit. fluitans cruor inde per ora per geminumque micat subducta cuspide uulnus. hunc procul ardentem media inter tela suorum Ifuracum uidere duces. tunc agmine facto aduersum pariter ferrum tot milia torquent quisque suum. clipeo uenientes suscipit hastas. uulnera nulla pauens loricam tempserat ille. confisus uirtute sua. dum lancea circum densa uolat, dirum sentit sub pectore ferrum dux, heu, magnanimus. nec fractus uulnere tanto sic socios hortatur ouans. 'uictoria, ciues, uestra manet. pugnate, uiri, gentesque nefandas inferiis mandate meis. si uincitis hostes, [8,500] dum uideo, dum uiuo, magis gaudensque per umbras Laguantan gentes propriis aptabo triumphis. at uos incolumes uno minus ardua celsis excipiet portis sumino Carthago triumpho'. talia dicentem comites iam uulnere fessum suscipiunt, hilaremque animis in castra reponunt. hic socius Deciis infernas ibat ad umbras felix morte sua. nomen post bella beatum semper erit, semperque manet memorabile caelo. dum fera bella legent aeuo ueniente minores. at Romana manus iussu ducis horrida turbans agmina per cunctos fertur, cornuque reflexo stridula raucisonis compellit spicula neruis, condensos ueluti fundunt caua nubila nimbos grandinis et latos destringunt culta per agros : sternitur alta seges, uiridis nec pampinus uuas uindicat ipse suas, arbor nec densior ulla defendit teneros foliorum tegmine ramos. horrida tum neruis uolitans pulsatur arundo, uulnera certa ferens. nullum sine sanguine telum corruit, aut campo uolucres cecidere sagittae. nunc fortis sonipes, densus nunc sternitur hostis. omne rubet tepidum Massylo sanguine ferrum. succedit pilata manus, cunctosque per agros corpora felici sternebant caede tribuni. 525 militis arma calent. nullum est sine sanguine Mauro Romani ferrum populi. dolor excutit iras. quis tot acerba ducum dederant quae funera campis, quis uarias mortes aut dictis explicet hostes prostratos captosque ferens, quosque ipse maxister deiecit uirtute uiros ? sine nomine plebes Marmaridae periere simul. sed carmine paucos e multis signabo meo, quos fama priores attulit ad cunctas uolitans ex hostibus aures. armipotens, hostes cernens obstare, Iohannes irruit in densas acies, turmasque rebelies letifero mucrone secat, ceu messor acuta falce metit segetes maturo tempore sollers ; et modo cum teneris culmos compressat aristis laeua manus, nunc dextra secat, nunc fune tenaci colligat innumeros gaudens per rura maniplos. Syrticus Altilimas ductoris uulnere uictus corruit, execto fusus per gramina collo. tunc Alacanza ruit magnum pinnatus in hostem missile uibrato, conturbans calce frequenti celsum cornipedem. sed nil conterritus ille amputat ense caput. truncum uidere cadentem lumina fessa suum. morientis lingua loquelam rumpere non potuit, sonuit tamen, inde furentem deicit Esputredan Tamatoniumque, Iugurtam [8,550] congressus uirtute premit, Tursumque trucidat. Andilimanis equum retro ferit : horrida neruos ossaque dura pedum secuerunt uulnera fern, uoluitur in tergum sonipes, nec corpore toto. nam celsos necdum terrae submiserat armos. fortis adhuc rectaque ferus ceruice laborat. surgere pertemptans dominum deturbat harenae. uulnera congeminans uictor per membra Iohannes uenit in obnixum stricto mucrone uerendus, en tumidum ! frontemque quatit. tunc aspera ferrum sanguine confuso commiscuit ossa cerebro. hastam deinde tenens campo uolat. horrida Flacci perfodit hic minitans transacto pectora pilo tergaque dura uiri. sanguis per uulnus utrumque emicat, et calidae perfundit gramina terrae. celsior aduersi conto fodit ardua membra Cernisati, trepidique celer praecordia Derci. tunc mucrone latus Grachi ferit, inde Minisae colla metit, saeuumque secat per tempora Cutin, uiuentem Camalum pressit. rapit ipse capillis captiuumque trahit, propriis quem deinde ministris tradidit, atque alias sequitur per de uia turmas. Labbas infenso torquens hastile lacerto nisus magnanimum telo temptare magistrum ; sed postquam uires ueniens persensit iniquas, 575 infelix ueniam submissa uoce rogabat. 'ossa per Euantis digno bene compta sepulcro, quae talem genuere uirum, per maxima Petri facta futura tui, cuius iam fama per hostes tanta uolat gentesque feras et regna fatigat, perque tuae uirtutis opus, quo uictus Ilaguas, huic animae concede, precor, post crimina uitam, meque tuis, uictor, serua post bella triumphis. nam tali seruire iuuat'. qua uoce reflexus uulnera continuit. uelox tamen illigat ambos post tergum implicitos mordaci fune lacertos. mitis in immitem Recinarius irruit Vrtanc perque uiri pectus rigidam celer impulit hastam. corruit ante pedes, belli pars magna nefandi, magnanimus iuuenis nunquam placabilis Vrtanc, atque solum diro foedauit sanguine. Meilan deinde petit ualidum, ualida quem cuspide uictor deicit impulsum tepidaeque infigit harenae. fulmineo caput ense metens detruncat Alantas, et nigrum Sacoma ferit per prata cadentem. horruit acer equus, mollemque obtriuit harenam ungula pressa metu uoluitque in terga redire. sed leuis excusso Recinarius alta flagello ilia concutiens latis pauidum impulit ire cornipedem campis. ui postquam corpus ademptum [8,600] transiit impulsus sonipes, tunc Marte secundo funera conuoluens et telis Syrtica miscens agmina per latos uolitabat feruidus agros. tunc celerem prosternit Afun fortemque Nicandrum. asperaque infixo geminauit uulnera Sucro. inde necat Tanadum, fortemque sternit Erancun. ense ferit Tinudum, piloque infigit Enipten. Bulmitzis Tumudan conto premit, inde Licurdan fortis agit campis. telum per terga rebellis, per fibras pariter discurrens pectora rupit. celsus equo fidens fertur super agmina Succur. hunc Solumuth sequitur. quem cum non prendere posset. fraxineam torquens per campos eminus hastam alipedis ualido transuerberat ilia ferro. uulnere quo uictus sonipes grauitate ruinae confregit dominum. belli sine uulnere Succur infelicem animam Stygias transmisit ad umbras. non illum saluauit equus leuitate per hostes, quo sibi fisus erat, nec fractum conscia uirtus eripuit fatis aut sacro nomine Gurzil. armiger ense caput ductoris nomine Varti amputat ex humeris, palineque astit enerdi mee Tiluzant Dorotis ferro necat exsecuit cornipedem Anzatal tum currens Fastita fixit 625 missile contorto. fugit ilico mille per hostes, permistusque suis Carcasan, tanta concussus caede suorum. per medios hostes ductoris signa retorsit, milia multa trahens. uenientem uidit heros magnanimus. felicia tela Iohannis armigeri rapit ipse manu, piloque Superbus irruit, aduersumque petit per uulnera pectus et ferit intrepidus. sanguis per tela cucurrit uulnere summa fluens, uestesque aspergit heriles. extemplo turbatae acies pereunte tyranno Marmaridum petiere fugam. iam nullus in hostem contorsit telum, sed laxis fertur habenis currere compulsus sonipes. nec fidere castris iam potuit Nasamon. latos moriturus in agros currit eques mistusque pedes. Romana sequuntur signa ducesque simul. numeri fortesque tribuni. et laetus pariter felici Marte Iohannes ante uolat densas sternens per prata cateruas. planus erat campus, liber quo currere posset miles et infensas telis effundere turmas. inuadunt, mactantque uiri gentilia passim corpora Marmaridum. poenas dat uictus Ilaguas Ifuracumque acies et mixto Naffure Frexes dant animas gladiis. Romani militis ira [8,650] ey- p- l- condun- per ramosque sedent. ibi feruidus in ceu uenator, aues uisco qui fallit et arte. 656 sanguinis ex omni fluitantes arbore riui - - -.