[8,0] COLLATIO OCTAVA. Quae est secunda abbatis Sereni. DE PRINCIPATIBUS SEU POTESTATIBUS. [8,1] CAPUT PRIMUM. 1 Consummatis quae diei solemnitas exigebat, et ecclesiae congregatione dimissa, reuersi ad cellam senis, refecti primum lautissime sumus. Nam pro muria quae superiecta olei gutta quotidianae refectioni solebat apponi, modicum liquaminis miscuit, et olei quiddam solito propensius superfudit. 2 Nam illam olei guttam ob hoc unusquisque quotidie refecturus instillat, non ut eius ex hoc gutturis quamdam percipiat suauitatem, quippe cuius tantus est modus, ut uix ipsius gutturis fauciumque meatus non dicam linire, sed pertransire sufficiat; sed ut hoc usu iactantiam cordis, quae pro abstinentia districtiore blande solet ac latenter irrepere, et stimulos elationis obtundat: quia quanto abstinentia ipsa occultius exercetur, nulloque hominum teste perficitur, tanto subtilius occultatorem suum tentare non desinit. Deinde apposuit salem frictum, oliuas ternas, quibus post haec superintulit canistrum habens cicer frictum quod illi trogalia uocant, ex quibus quina tantum sumpsimus grana, myxaria bina, caricas singulas, hunc enim numerum in illa eremo quemquam excessisse culpabile est. 3 Qua refectione transacta, promissam quaestionis absolutionem cum reposcere coepissemus, Proferte, inquit senex, interrogationem uestram, cuius in hanc horam distuleramus indaginem. [8,2] CAPUT II. Secunda propositio de diuersitate nequitiarum coelestium. 1 Tum Germanus: Unde, quaesumus, tanta uarietas aduersariarum potestatum contra hominem ac diuersitas ista processit? quas B. Apostolus ita dinumerat: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et iterum: Neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro. Unde ergo tantae malitiae aemula nobis emersit aduersitas? An ad hoc potestates istas a Domino conditas esse credendum est ut his contra hominem gradibus atque ordinibus militarent? [8,3] CAPUT III. Responsio de multiplici esca Scripturarum sanctarum. 1 Serenus: Diuinarum Scripturarum auctoritas, de his in quibus nos uoluit erudire, quaedam etiam his qui acumine ingenii carent tam lucide euidenterque effata est, ut non solum nulla occultioris sensus obscurentur seu uelentur umbra, sed ne ullo quidem patrocinio interpretationis indigeant, et in superficie uocis ac litterae suos intellectus ac sententias praeferant. 2 Quaedam uero ita contecta et quibusdam obscurata mysteriis sunt, ut in eorum discussione et intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reseruarent. Quam rem multas ob causas Deum dispensasse manifestum est. Primum ne sacramenta diuina nullum habentia spiritalis intellectus uelamen obductum, cunctis hominibus, id est, tam fidelibus quam profanis, aequali scientia et notitia panderentur, et per hoc inter inertes ac studiosos nulla esset uirtutis prudentiaeque distantia; tum ut etiam inter ipsos domesticos fidei, dum intellectuum spatia coram eis immensa tenduntur, in eis et desidiosorum argueretur ignauia, et studiosorum alacritas atque industria probaretur. 3 Ideoque satis proprie Scriptura diuina agro opimo ac fertili comparatur, qui cum multa gignat ac proferat quae ad hominum uictum sine aliqua ignis coctione proficiant, quaedam nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem asperitatem suae deposuerint cruditatis, uel incongrua usibus humanis uel noxia sentientur. 4 Nonnulla uero ita in utrumque modum usui apta noscuntur, ut nec incocta sua cruditate displiceant, uel offendant, et tamen ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium iumentorum et animalium, uel ferarum ac uolucrum proferuntur, cibis hominum minime profutura, quae etiam in sua asperitate manentia absque ulla ignis confectione uitalem iumentis conferunt saturitatem. 5 Quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc uberrimo spiritalium Scripturarum paradiso contineri, in quo ita quaedam significatione litterae plana ac luculenta resplendent, ut cum sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum litterae sono abunde pascant ac nutriant audientes, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua (Ibid.). Quaedam autem si allegorica explanatione extenuata non fuerint, et spiritalis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutarem interioris hominis cibum sine corruptionis clade peruenient, magisque ex eorum perceptione laesio quam utilitas aliqua subsequetur, ut est illud: Sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes (Lucae XII). Et, Qui non habet gladium, uendat tunicam suam et emat sibi gladium (Lucae XXI). Et, Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Quod quidam districtissimi monachorum, habentes quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes, fecerunt sibi cruces ligneas, easque iugiter humeris circumferentes, non aedificationem, sed risum cunctis uidentibus intulerunt. 6 Nonnulla uero ad utramque perceptionem, id est, tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur, ut utraque explanatio uitales animae succos subministret, ut est istud, Si quis te percusserit in dextram maxillam tuam, praebe illi et alteram. Et, Cum persequuntur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. Et, Si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et ueni, sequere me. Producit sane et fenum iumentis, quibus pabulis omnes Scripturarum repleti sunt campi, simplicem scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae et integrae rationis, et quibus dicitur, Homines et iumenta saluabis, Domine, secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum et laborem actualis uitae uegetiores robustioresque reddantur. [8,4] CAPUT IV. De gemina sententia super intellectu Scripturarum sanctarum. 1 Quamobrem de his quae aperta explanatione prolata sunt, nos quoque constanter possumus definire, audenterque nostram proferre sententiam. Ea uero quae meditationi et exercitio nostro reseruans obtecta sanctis Scripturis Spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea uolens indiciis et opinionibus colligi, ita pedetentim debent cauteque conferri, ut sit eorum assertio seu confirmatio in disputantis uel suscipientis arbitrio collocata. 2 Nonnumquam enim cum super una re diuersa promatur sententia, potest utraque rationabilis iudicari, et sine detrimento fidei uel fixe uel medie suscipi, id est, ut eis nec plena credulitas, nec absoluta refutatio deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inueniatur obsistere; quale est illud, quod Elias uenerit in Ioanne, et iterum sit ante aduentum Christi uenturus; et de abominatione desolationis, quod steterit in loco sancto per illud simulacrum Iouis quod Ierosolymis in templo positum legimus, et iterum stare habeat in Ecclesia per aduentum Antichristi; illaque omnia quae in Euangelio sequuntur, quae et impleta ante captiuitatem Ierosolymorum et in fine mundi istius intelliguntur implenda. 3 E quibus neutra opinio impugnat aliam, nec sequentem prior intellectus euacuat. [8,5] CAPUT V. Quod proposita quaestio inter illa quae medie tenenda sunt debeat accipi. 1 Et idcirco proposita a uobis quaestio, licet non satis uideatur nec frequenter inter homines uentilata, nec apud plurimos pateat, et ex hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan uideantur ambigua; ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei Trinitatis nihil praeiudicant ut inter illa habeantur quae medie sunt tenenda, quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et coniecturis colligi solet, sed manifestis Scripturarum testimoniis omnia comprobentur. [8,6] CAPUT VI. Quod nihil a Deo malum creatum sit. 1 Absit ergo, ut Deum quidquam creasse confiteamur quod substantialiter malum sit, dicente Scriptura: Omnia quae fecit Deus, bona sunt ualde. Si enim a Deo tales isti creati sunt, uel ad hoc facti, ut hos malitiae gradus teneant, ac semper deceptionibus et ruinis hominum uacent, contra praedictae Scripturae sententiam, infamabimus Deum, uelut creatorem atque inuentorem malorum, quod scilicet pessimas uoluntates ac naturas ipse condiderit, ad hoc eas creans, ut semper in nequitia perseuerantes numquam transire possint in bonae uoluntatis affectum. 2 Hanc igitur rationem diuersitatis huius, traditione Patrum de sanctarum Scripturarum fonte, percepimus. [8,7] CAPUT VII. De initio principatuum, seu potestatum. 1 Ante conditionem huius uisibiles creaturae spiritales coelestesque uirtutes Deum fecisse, quae pro hoc ipso quod scirent se ad tantam beatitudinis gloriam beneficio Creatoris ex nihilo fuisse productas, perpetuas ei gratias referentes indesinenter eius laudibus inhaererent, nemo fidelium dubitat. Nec enim existimare debemus creationis et opificii sui principia ab huius mundi constitutione Deum primitus inchoasse, quasi in illis anterioribus atque innumeris saeculis ab omni prouidentia et dispensatione diuina fuerit otiosus, ac tamquam non habens in quos bonitatis suae exerceret beneficia, solitarius, atque ab omni munificentia alienus fuisse credatur, quod de illa immensa ac sine principio et incomprehensibili maiestate satis humile est incongruumque sentire, ipso Domino de illis potestatibus haec dicente: Quando facta sunt simul sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. Qui ergo intersunt creationi siderum, ante istud principium in quo factum dicitur coelum et terra, creati fuisse manifestissime comprobantur, quippe qui pro istis omnibus uisibilibus creaturis, quas uidebant ex nihilo processisse, Creatorem magna uoce referuntur et admiratione laudasse. Ante istud ergo temporale principium quod a Moyse ponitur, quodque mundi huius secundum historicum, immo Iudaicum sensum signat aetatem (saluo scilicet nostro sensu, quo nos interpretamur omnium rerum Christum esse principium, in quo omnia creauerit Pater, secundum illud : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil); ante istud, inquam, Geneseos temporale principium, omnes illas potestates coelestesque uirtutes Deum creasse non dubium est. 2 Quas Apostolus per ordinem dinumerans ita describit: Quia in Christo creata sunt omnia, siue quae in coelis, siue quae in terra sunt, uisibilia et inuisibilia, siue angeli, siue archangeli, siue throni, siue dominationes: siue principatus, siue potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt. [8,8] CAPUT VIII. De lapsu diaboli et angelorum. 1 De istorum itaque numero nonnullos principes fuisse collapsos lamentatio Ezechielis siue Isaiae manifestissime docet, in quibus principem Tyri, aut illum Luciferum qui mane oriebatur, flebili planctu ab eis cognoscimus lamentari. Et de illo quidem ita Dominus ad Ezechiel: Fili hominis, leua planctum super principem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus. 2 Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in uiis tuis, a die conditionis tuae, donec inuenta est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et eieci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, in medio lapidum ignitorum. 3 Eleuatum est cor tuum in decore tuo, perdidisti sapientiam tuam a decore tuo, in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam. Isaias quoque de alio: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui uulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isaiae XIV). Quos tamen non solos ex illo beatissimae stationis apice ruisse Scriptura commemorat, dicens tertiam partem stellarum draconem illum secum pariter pertraxisse. Unus quoque apostolorum euidentius dicit: Angelos, qui non seruauerunt suum principatum, sed dereliquerunt domicilium suum, in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine seruauit (Iudas in Epistol. canonic.). Illud etiam, quod ad nos dicitur, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis, quid aliud quam multos principes cecidisse significat? Quibus indiciis ratio diuersitatis huius ita colligitur, has differentias ordinum, quas instar sanctarum coelestiumque uirtutum aduersae potestates habere dicuntur; uel ex illius anterioris ordinis gradu, in quo unaquaeque creata fuerat, nunc etiam retentare, uel de coelestibus deuolutas ad similitudinem illarum uirtutum quae ibidem perseuerant, pro nequitiae suae merito, in qua unaquaeque in malum creuit, hos inter se gradus et ordinum uocabula in parte contraria uindicasse. [8,9] CAPUT IX. Obiectio, quod ruina diaboli a deceptione Euae principium sumpserit. 1 Germanus: Nos hactenus credebamus causam initiumque ruinae seu praeuaricationis diabolicae, qua de angelica statione deiectus est, inuidiam specialiter exstitisse, quando Adam et Euam liuida calliditate decepit. [8,10] CAPUT X. Responsio de initio lapsus diaboli. 1 Serenus: Non esse istud initium praeuaricationis illius seu deiectionis, Geneseos lectio manifestat, quae, ante illorum deceptionem, serpentini nominis eum nota credidit inurendum, ita dicens: Serpens autem erat sapientior, siue, ut Hebraici exprimunt libri, callidior cunctis bestiis terrae quas fecit Dominus Deus. Intelligitis ergo quod ante illam circumuentionem primi hominis, de angelica discesserat sanctitate; ita ut non solum nominis huius insigniri mereretur infamia, sed etiam in nequitiae tergiuersatione caeteris praeferretur bestiis terrae. 2 Non enim tali uocabulo Scriptura bonum angelum designasset, nec de his qui in illa beatitudine perseuerant diceret, Serpens autem erat sapientior omnibus bestiis terrae. Nam hoc cognomen non solum Gabrieli, siue Michaeli, nullo modo posset aptari, sed ne bono quidem cuiquam homini conueniret. Apertissime itaque et serpentis uocabulum, et comparatio bestiarum, non sonat angeli dignitatem, sed praeuaricatoris infamiam. 3 Denique liuoris ac seductionis materia, qua ut hominem deciperet instigatus est, de anterioris ruinae exstitit causa, quod scilicet de limo terrae nuperrime figuratum ad illam eum gloriam cerneret euocandum, unde, cum esset unus de principibus, se meminerat corruisse. Et idcirco priorem eius lapsum, quo superbiendo corruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per inuidiam subsecuta est: quae inueniens eum adhuc aliquid in sese rectum habentem, ita ut etiam cuiusdam colloquii atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia Domini utiliter in ima deiectus est; ut non iam, sicut ante, sublime aliquid intuens excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet, et humiliatus super uentrem terrenis uitiorum escis et operibus pasceretur, occultum deinceps publicans inimicum, ac ponens inter ipsum et hominem utiles inimicitias salutaremque discordiam; ut dum cauetur tamquam hostis noxius, amicitiis fraudulentis ulterius homini nocere non posset. [8,11] CAPUT XI. De eius qui decipit, siue decipitur, poena. 1 In quo tamen et illud nos praecipue debet instruere, ut a malis consiliis declinemus; quod licet deceptionis auctor congrua poena et condemnatione plectatur, ne ille quidem qui seducitur, supplicio careat, licet aliquantulo leuiore quam ille qui auctor deceptionis exstiterit. Quod hic expressum plenissime cernimus: Adam namque qui seductus est, immo, ut Apostoli uerbis eloquar, qui seductus non est, sed seductae acquiescens, in exitialem uidetur accessisse consensum, sudore uultus ac labore tantummodo condemnatur, qui tamen illi, non per suam, sed per terrae maledictionem sterilitatemque decernitur. 2 Mulier uero, quae huius rei persuasor exstitit, multiplicationem gemituum ac dolorum atque tristitiae promeretur, perpetuo pariter iugo subiectionis addicta. Serpens autem, qui primus incentor huius offensae est, perenni maledictione mulctatur. Quamobrem summa sollicitudine et circumspectione cauendum est a consiliis prauis, quia sicut auctorem puniunt, ita deceptum nec peccato faciunt carere, nec poena. [8,12] CAPUT XII. De constipatione daemonum et inquietudine quam in hoc aere semper exercent. 1 Tanta uero spirituum densitate constipatus est aer iste, qui inter coelum terramque diffunditur, in quo non quieti nec otiosi peruolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos Prouidentia diuina absconderit atque subtraxerit. Aut enim terrore concursus eorum, uel horrore uultuum, in quos se pro uoluntate sua, cum libitum fuerit, transformant atque conuertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam ualentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores quotidie redderentur exemplis eorum iugibus et imitatione uitiati; et per hoc inter homines et immundas atque aereas potestates fieret noxia quaedam familiaritas atque perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur, uel parietum septis, uel locorum interuallo, et quaedam uerecundiae confusione celantur; quae si aperta uisione iugiter conspicerent, ad maiorem furoris incitarentur insaniam, nullo scilicet interueniente temporis puncto quo ab istis sceleribus eas cernerent desinentes, quippe quas nulla lassitudo carnalis seu occupatio familiaris rei, sollicitudo quotidiani uictus, quemadmodum nos a coeptis intentionibus etiam inuitissimos nonnumquam cessare compellunt. [8,13] CAPUT XIII. Quod impugnationem quam erga homines impendunt angeli, etiam aduersum se commoueant. 1 Has namque impugnationes, quibus homines impetunt, etiam contra se inuicem ipsos affectare certissimum est. Nam discordias atque conflictus super nonnullis gentibus pro quadam sibi nequitiae uernacula familiaritate susceptis, indefesso certamine similiter exercere non desinunt. Quod etiam in uisione Danielis prophetae manifestissime legimus figuratum, angelo Gabriele ita narrante: Noli timere, Daniel, quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt uerba tua, et ego ueni propter sermones tuos. 2 Princeps autem regni Persarum restitit mihi uiginti et uno diebus, et ecce Michael unus de principibus primis uenit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. Veni autem ut docerem te quae uentura sunt populo tuo in nouissimis diebus. Quem principem regni Persarum aduersariam potestatem esse, quae fauebat genti Persarum, inimicam populo Dei, minime dubitandum est; quique ad impediendam utilitatem quam uidebat per absolutionem quaestionis pro qua propheta Dominum exorauerat ab archangelo ministrandam, lubens semetipsum, ne ocius ad Danielem salutaris angeli consolatio perueniret, Deique populum (cui Gabriel archangelus praeerat) confortaret, obiecit. 3 Qui tamen ait, ne tunc quidem ob impugnationis illius uehementiam se ad eum peruenire potuisse, et nisi in adiutorium sibi Michael archangelus aduenisset, et occurrens principi regni Persarum, seseque conflictui eius interserens et opponens, eumque ab ipsius impugnatione defendens, ad instructionem prophetae post uigesimum et unum diem peruenire fecisset. 4 Et post pauca: Et ait, inquit angelus: Numquid scis quare uenerim ad te? Et nunc reuertar, ut praelier aduersus principem Persarum. Cum enim ego egrederer, apparuit princeps Graecorum ueniens: uerumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in Scriptura ueritatis. Et nemo est adiutor meus in his omnibus nisi Michael princeps uester (Ibid.). Et iterum: In tempore illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. Legimus ergo Graecorum quoque principem similiter alium nuncupari, qui utique fauens genti sibi subditae, tam populo Israeli quam nationi Persarum uidebatur aduersari. 5 Ex quo liquido peruidetur quod discordias gentium et conflictus atque simultates quas inter se, istis instigantibus, gerunt, etiam contra se aduersae exerceant potestates, et illarum uel gaudeant uictoria, uel diminutione crucientur, et ob hoc non possint illae inter se esse concordes, dum unusquisque pro his quibus praeest contra alterius gentis praesulem inquieta semper aemulatione contendit. [8,14] CAPUT XIV. Unde factum sit ut potestatum seu principatuum nomina spiritales nequitiae sortirentur. 1 Nos ergo, praeter illas quas superius exposuimus opiniones, etiam idcirco dici principatus uel potestates euidenti possumus ratione colligere, quod scilicet uel diuersis gentibus dominentur ac praesint, uel certe quod in inferiores spiritus atque daemonia (de quibus etiam Euangelia, legiones esse propria ipsorum confessione testantur) suos exerceant principatus. 2 Non enim dominationes dici possunt, nisi habeant in quos dominationis suae ditionem exerceant; nec potestates aut principatus uocari queunt, nisi fuerint super quos sibi uindicent principatus. Quod etiam in Euangelio designari blasphemantibus Pharisaeis manifestissime reperimus: In Beelzebub principe daemoniorum hic eiicit daemones. Nam et rectores tenebrarum legimus appellari, et alium mundi huius principem nuncupari. Quos tamen gradus beatus Apostolus in futurum, cum omnia Christo fuerint subiecta, asserit euacuandos: Cum tradiderit, inquiens, regnum Deo et Patri, cum euacuauerit omnem principatum, potestatem et dominationem; quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum ditione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes uel principatus administrare noscuntur. [8,15] CAPUT XV. Quod non sine causa sanctis coelestibusque uirtutibus angelorum siue archangelorum nomina sint indita. 1 Nam quia bonae parti eadem ordinum uocabula non sine ratione causaue sint indita, et officiorum, uel meritorum, seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. Etenim de officio nuntiandi, angelos, id est, nuntios appellari manifestum est, et archangelos eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet. Dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur; principatus quoque, quod habeant quorum sint principes. Et sedes, quod ita scilicet Deo cohaereant, et domesticae sint ei ac familiares, ut in ipsis uelut in quadam sede diuina maiestas peculiarius requiescat, et quodammodo in eis firmius reclinetur. [8,16] CAPUT XVI. De subiectione daemonum, quam suis principatibus praebent. 1 Regi autem immundos spiritus a nequioribus potestatibus, eisque subditos esse, praeter illa Scripturarum testimonia quae in Euangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis, Domini legimus responsione descripta: Si ego in Beelzebub principe daemoniorum eiicio daemones; etiam perspicuae uisiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. Nam cum unus ex fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, aduesperascente iam die, antrum quoddam reperiens, ibidem substitit, uespertinam uolens in eo synaxim celebrare. 2 Ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit. Cumque finita solemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit cateruas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes, aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur. 3 Qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis, et aspectu terribilior, aduenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscuiusque actus diligenti coepit examinatione discutere, illosque qui necdum se circumuenire aemulos suos potuisse dicebant, uelut inertes ignauosque a conspectu suo cum nota et iniuria iubebat expelli, spatia tanti temporis et opus inaniter expensum cum fremitu furoris exprobrans. 4 Illos uero, qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse, summis laudibus cum exsultatione ac fauore cunctorum, ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat. In quorum numero cum quidam nequissimus spiritus, utpote quemdam triumphum sublimissimum delaturus, laetior aduenisset, nomen monachi optime cogniti designauit, asserens se post quindecim annos, quibus eum iugiter obsedisset, tandem aliquando praeualuisse, ut eum eadem ipsa nocte ruina fornicationis elideret: nam cum quadam sacra puella non solum impulisse ut stupri crimen incurreret, sed etiam persuasisse ut eam sibi iure coniugii retentaret. 5 Super cuius relatione cum immane cunctorum gaudium fuisset exortum, summis a principe tenebrarum laudibus eleuatus, magnisque praeconiis coronatus abscessit. Aurora itaque superueniente, cum omnis haec ab oculis euanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de assertione spiritus immundi, magisque iratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi uoluisset illudere, et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor Euangelicae sententiae, quod in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo; cum loquitur mendacium, de propriis loquitur quia mendax est, et pater eius; Pelusium petiit, ubi illum quem spiritus immundus asseruit esse deiectum, nouerat commorari. Erat siquidem illi etiam notissimus frater. 6 Quem cum requisisset, reperit quod eadem nocte qua teterrimus ille daemon ruinam eius suae cohorti uel principi nuntiauerat, monasterio pristino derelicto, uicum petiisset, et cum designata puella fuisset lapsu miserabili deuolutus. [8,17] CAPUT XVII. Quod singulis hominibus duo semper angeli adhaereant. 1 Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est, bonus et malus, Scriptura testatur. De bonis quidem Saluator: Ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis; dico enim uobis, quod angeli eorum in coelis semper uident faciem Patris mei qui in coelis est. Illud quoque: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Nec non etiam quod in Actibus Apostolorum de Petro dicitur quia Angelus eius est. De utrisque uero liber Pastoris plenissime docet. 2 Si autem consideremus et illum qui beatum Iob expetiit, apertissime instruemur illum fuisse qui semper insidiatus ei, numquam eum ad peccatum potuerit incitare, et idcirco potestatem a Domino poposcisse, uelut qui non uirtute illius, sed Domini defensione, qui illum semper protexerat, uinceretur. De Iuda quoque dicitur, Et diabolus stet a dextris eius. [8,18] CAPUT XVIII. Differentiam nequitiae quae malis spiritibus inest duorum philosophorum testimonio confirmat. 1 De differentiis sane daemonum etiam per illos duos philosophos qui quondam magicis artibus uel inertiam eorum uel fortitudinem saeuamque nequitiam fuerant frequenter experti, multum cognitionis accepimus. Hi namque despicientes beatum Antonium uelut imperitum ac sine litteris uirum, uolentesque eum (si nihil amplius laedere potuissent) saltem de cella sua magicis praestigiis et circumuentione daemonum perturbare, spiritus ei nequissimos immiserunt, ad impugnationem hanc morsu liuoris adducti, eo quod maximae hominum turbae ad eum famulum Dei quotidie conuenirent. 2 Cumque illo nunc quidem imprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc uero orationi suppliciter incumbente, ne approximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent, atque ad eos qui illos direxerant, absque ullo reuerterentur effectu; et alios illi in nequitiam uehementiores rursus immitterent, itidemque ipsis incassum suarum nequitiarum expendentibus uires atque inaniter redeuntibus, potentiores nihilominus aduersus militem Christi uictorem iterum destinati, nihil penitus praeualerent; eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae, tanta magica arte quaesitae, ut per haec euidentissime comprobarent, magnam professioni Christianorum inesse uirtutem, quibus illae tam saeuae tamque potentes umbrae, quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent, obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo ualuerint perturbare. [8,19] CAPUT XIX. Quod daemones nihil aduersus homines praeualeant, nisi obsederint eorum prius mentes. 1 Cumque pro hac admiratione confestim uenientes ad abbatem Antonium impugnationum suarum magnitudinem, et causas atque insidias patefecissent liuoris occulti, Christianos se fieri protinus poposcerunt. Requisito autem ab illis proditae impugnationis die, asseruit se amarissimis cogitationum stimulis tunc fuisse pulsatum. 2 Quo experimento sententiam nostram, quam hesterno die in collatione protulimus, probauit ac definiuit beatus Antonius, nullatenus daemones posse mentem cuiusquam uel corpus inuadere, nec habere facultatem in cuiuslibet animam penitus irruendi, nisi eam primo destituerint omnibus cogitationibus sanctis, ac spiritali contemplatione uacuam nudamque reddiderint. 3 Sciendum tamen duobus modis spiritus immundos hominibus obedire: aut enim sanctitati fidelium diuina gratia ac uirtute subduntur, aut sacrificiis impiorum seu quibusdam carminibus deliniti, uelut familiaribus adulantur. 4 Qua opinione Pharisaei quoque decepti, arbitrati sunt etiam Dominum Saluatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes, In Beelzebub principe daemoniorum hic eiicit daemones; secundum illam scilicet consuetudinem, qua norant suos magos uel maleficos per inuocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum quo eum delectari et gaudere cognoscunt, uelut domesticos eius, habere etiam in daemones ei subditos potestatem. [8,20] CAPUT XX. Interrogatio de apostatis angelis, qui in Genesi cum filiabus hominum concubuisse dicuntur. 1 Germanus: Quia Geneseos lectio paulo ante in medium de dispensatione prolata est, quae nos opportune commonuit ut id quod semper discere cupiebamus, nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit, optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur, utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram conuenire. 2 Illud quoque Euangelii testimonium, quod de diabolo paulo ante dixisti: Quia mendax est, et pater eius, similiter desideramus audire quinam eius pater intelligendus sit. [8,21] CAPUT XXI. Solutio propositae quaestionis. 1 Serenus: Duas quaestiones non mediocres pariter proposuistis, de quibus, quantum possum, eodem quo proposuistis ordine respondebo. Nullo modo credendum est spiritales naturas coire cum feminis carnaliter posse. Quod si aliquando hoc secundum litteram fieri potuisset, quomodo nunc quoque idipsum uel non raro contingeret, et absque semine uel coitu uiri aliquos nasci similiter de mulieribus conceptu daemonum cerneremus? cum praesertim constet eos libidinum sordibus admodum delectari, quas proculdubio per semetipsos exercere plus quam per homines mallent, si illud ullo modo potuisset impleri; Ecclesiaste quoque idipsum pronuntiante : Quid est quod fuit? idipsum quod est; et quid est quod factum est? 2 idipsum quod fiet; et: Non est omne recens sub sole quod loquatur et dicat: Ecce hoc nouum est, non fuit in saeculis quae fuerunt ante nos. Sed ita quaestio propositionis huius absoluitur. Post necem Abel iusti, ne a fratricida et impio omne hominum genus exordium sumeret, in locum fratris exstincti nascitur Seth, qui non solum posteritati, sed etiam fraternae iustitiae pietatique succederet. Cuius progenies secuta patris iustitiam, a societate et coniunctione cognationis illius, quae ex Cain sacrilego descendebat, semper diuisa permansit, sicut etiam genealogiae descriptio manifeste declarat, ita dicens : Adam genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainan, Cainan autem genuit Malaleel, Malaleel autem genuit Iareth, Iareth autem genuit Enoch, Enoch autem genuit Mathusalem, Mathusalem genuit Lamech, Lamech genuit Noe. 3 Item genealogia Cain ita diuisa describitur : Cain genuit Enoch, Enoch genuit Irath, Irath genuit Mauiael, Mauiael genuit Mathusael, Mathusael genuit Lamech, Lamech genuit Iubal. Itaque illa generatio quae de Seth iusti propagine descendebat, suae lineae iugiter et agnationi permixta, in patris atque ataui sanctitate longa aetate durauit, nequaquam scilicet sacrilegiis ac malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet impietatis germen uelut ataui traditione retinebat insertum. Donec ergo perseuerauit inter illos generationes eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis, angeli Dei, siue, ut diuersa exemplaria continent, filii Dei uocati sunt; et econtrario illi propter impietatem uel suam uel patrum suorum et opera terrena, filii hominum nuncupantur. Cum esset ergo inter ipsos usque ad illud tempus haec utilis bonaque diuisio, uidentes post haec filii Seth, qui filii Dei erant, filias eorum qui de Cain progenie nascebantur, desiderio pulchritudinis earum accensi, acceperunt sibimet de ipsis uxores, quae uiris suis infundentes nequitias patrum suorum, ab illa eos ingenita sanctitate ac simplicitate paterna protinus corruperunt. 4 Ad quos satis congrue directum est illud eloquium : Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quique ab illa uera physicae philosophiae disciplina tradita sibi a maioribus exciderunt, quam primus homo ille, qui uniuersarum naturarum institutionem euestigio subsecutus est, potuit euidenter attingere, suisque posteris certa ratione transmittere. 5 Quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram, et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat, et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae, diuina illa insufflatione transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator imponeret, ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentium furores uirusque discerneret, sed etiam uirtutes herbarum, arborum quoque, lapidumque naturas, ac temporum necdum expertorum uicissitudines partiretur, ita ut potuerit efficaciter dicere : Dominus dedit mihi eorum quae sunt, scientiam ueram, ut sciam dispositiones orbis terrarum, et uirtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, et uim spirituum, et cogitationes hominum, differentias arborum, et uirtutes radicum, et quae sunt abscondita et in promptu cognoui. 6 Hanc ergo scientiam omnium naturarum per successiones generationum semen Seth paterna traditione suscipiens, donec diuisum a sacrilega propagine perdurauit, quemadmodum sancte perceperat, ita etiam uel ad Dei cultum, uel ad utilitatem uitae communis exercuit. Cum uero fuisset impiae generationi permixtum, ad res profanas ac noxias quae pie didicerat, instinctu quoque daemonum deriuauit, curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audacter instituit, docens posteros suos, ut sacro illo cultu diuini nominis derelicto, uel elementa haec, uel ignem, uel aereos daemones uenerarentur et colerent. 7 Haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit, ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen quia nos occasio huius expositionis admonuit, perstringendum breuiter puto. Quantum itaque antiquae traditiones ferunt, Cham filius Noe, qui superstitionibus istis et sacrilegis fuit artibus ac profanis infectus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in arcam prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis fratribus ingressurus, scelestas artes ac profana commenta diuersorum metallorum laminis, quae scilicet aquarum inundatione corrumpi non possent, et durissimis lapidibus insculpsit. 8 Quae, diluuio peracto, eadem qua celauerat curiositate perquirens, sacrilegiorum ac perpetuae nequitiae seminarium transmisit in posteros. Hac itaque ratione illa opinio uulgi, qua credunt angelos uel maleficia uel diuersas artes hominibus tradidisse, in ueritate completa est. De illis ergo, quemadmodum diximus, filiis Seth et filiabus Cain, nequiores filii procreati sunt, qui fuerunt robustissimi uenatores, uiolentissimi ac truculentissimi uiri, qui pro enormitate corporum uel crudelitatis ac malitiae, gigantes nuncupati sunt. Hi namque finitimos populari ac rapinas inter homines exercere primi coeperunt, praeda potius exigentes uitam suam, quam sudore operis sui ac labore contenti; et quorum usque adeo scelera supercreuerant, ut nisi mundatione diluuii alias mundus expiari non posset. Ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum quod ab exordio mundi huius naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: Filiam tuam non dabis filio eius uxorem, nec de filiabus eorum accipies filio tuo, qui seducent corda uestra, ut discedatis a Deo uestro, et sequamini deos earum, ac seruiatis eis. [8,22] CAPUT XXII. Obiectio quemadmodum generi Seth cum filiabus Cain profana commixtio ante interdictum legis potuerit imputari. 1 Germanus: Merito potuisset illis ex hac praesumptione coniugii crimen transgressionis ascribi, si data fuisset illis ista praeceptio; at cum seiunctionis istius obseruantia necdum aliqua fuisset constitutione praefixa, quemadmodum illis permixtio generis ad noxam debuit imputari, quae nullo fuerat interdicta mandato? Lex enim non praeterita solet crimina, sed futura damnare. [8,23] CAPUT XXIII. Responsio quod naturali lege ab initio homines iudicio seu poenae fuerunt obnoxii. 1 Serenus: Deus hominem creans, omnem naturaliter ei scientiam legis inseruit, quae si fuisset ab homine secundum propositum Domini, ut coeperat, custodita, non utique necessarium fuisset aliam dari, quae per litteram postea promulgata est. Erat enim superfluum extrinsecus offerri remedium, quod adhuc intrinsecus uigebat insertum. Sed quia haec, ut diximus, penitus corrupta iam fuerat libertate usuque peccandi, uelut huius exactor et executor ac uindex, et, ut ipsis Scripturae uerbis eloquar, adiutrix apposita est Mosaicae legis seuera districtio, ut uel metu poenae praesentis non penitus bonum scientiae naturalis exstingueretur, secundum prophetae sententiam dicentis, Legem dedit in adiutorium, quae etiam secundum Apostolum paedagogus uelut paruulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina, in qua naturaliter fuerant instituti, quadam obliuione discederent. Nam quia sit hominis omnis scientia legis ab initio creationis infusa, hinc manifeste probatur quod mandata legis absque litterae lectione ante legem, immo ante diluuium, omnes sanctos obseruasse cognoscimus. 2 Quemadmodum enim scire potuit Abel, nec dum lege mandante, quod offerre Deo de primitiuis ouium suarum et de adipe ipsarum sacrificium debuisset, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus? Quemadmodum Noe, quod mundum uel quod immundum esset animal discreuisset, nondum haec legali distinguente mandato, nisi scientia naturali fuisset instructus? Unde Enoch didicit ambulare cum Deo, nullam legis illuminationem ab aliquo consecutus? Ubi Sem et Iaphet legerant, Turpitudinem patris tui non reuelabis, ut incedentes retrorsum, patris uerenda uelarent? Unde monitus Abraham spoliis hostium quae sibi offerebantur, ne retributionem laboris sui consequeretur, abstinuit; uel decimas sacerdoti Melchisedec, quae Mosaica lege praecipiuntur, exsoluit? Unde idem ipse Abraham, unde Lot, transeuntibus ac peregrinis humanitatis iura et ablutionem pedum, necdum euangelico coruscante mandato, suppliciter obtulerunt? Unde Iob tantam deuotionem fidei, tantam castimoniae puritatem, tantam humilitatis, mansuetudinis, misericordiae, humanitatis scientiam consecutus est, quantam nunc ne ab illis quidem qui Euangelia memoriter tenent uidemus impleri? Quem sanctorum legimus ante legem ullum legis uiolasse mandatum? 3 Quis illorum non custodiuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est? Quis non impleuit illorum: Non facies tibi sculptile, neque ullam similitudinem eorum quae in coelo sunt, siue quae in terra, uel eorum quae sunt in aquis sub terra? Quis eorum non obseruauit: Honora patrem tuum et matrem tuam; uel illa quae in Decalogo subsequuntur: Non occides, non adulterabis, non facies furtum: non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui, aliaque his multo maiora, quibus non solum legis, sed etiam Euangelii praeuenere mandata? [8,24] CAPUT XXIV. Quod iuste puniti sunt hi qui ante diluuium peccauerunt. 1 Ita ergo intelligimus ab initio Deum omnia creasse perfecta, nec fuisse quod ordinationi eius principali uelut improuidae et imperfectae necesse esset adiungi, uel quod ei addi post haec oporteret, si in illo statu ac dispositione, qua ab ipso creata sunt uniuersa, mansissent. Et idcirco in eos qui ante legem, immo ante diluuium, peccauerunt, iusto iudicio Deum animaduertisse probabimus, quia transgressi naturalem legem, sine ulla meruerunt excusatione puniri. Nec in illorum incidemus blasphemias calumniamque, qui ignorantes hanc rationem derogant Deo ueteris Testamenti, ac detrahentes nostrae fidei subsannantesque respondent: Quid ergo placuit Deo nostro, ut post tot annorum millia legem uoluerit promulgare, tanta saecula passus sine lege transire? Quod si postea melius aliquid adinuenit, apparet eum in primordio mundi inferiora uel deteriora sapuisse, et post haec uelut experimentis edoctum, coepisse rectiora prospicere, ac principales ordinationes suas in melius emendare. 2 Quod immensae praescientiae Dei penitus conuenire non poterit, nec sine ingenti blasphemia haec de ipso ab haeretica insania proferuntur, dicente Ecclesiaste: Cognoui quoniam omnia quae fecit Deus ab initio, ipsa erunt in aeternum. Super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur. Et idcirco, Iustis non est lex posita, iniustis autem et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis. Illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam, nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta, quaeque in adiutorium illi naturali data est, indigebant. 3 Ex quibus apertissima ratione colligitur, nec legem istam praescriptam litteris ab initio dari debuisse, erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum uiolata; nec euangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. Non enim poterant audire: Qui te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias ulcisci, sed lethales calces ac telorum uulnera pro alapa leuissima rependebant, et pro uno dente percutientium animas expetebant. 4 Sed nec dici poterat illis: Diligite inimicos uestros, in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent uero ab inimicis, et solo ab eis odio desinerent, nec opprimere illos et interficere festinarent. [8,25] CAPUT XXV. Quomodo intelligendum sit quod in Euangelio dicitur de diabolo, quia mendax est, et pater eius. 1 Illud uero quod uos de diabolo mouerat, quia mendax est, et pater eius, quod uidelicet tam ipse quam pater suus mendax pronuntiari uideatur a Domino, satis absurdum est hoc uel leuiter opinari. Ut enim paulo ante diximus, spiritus spiritum non generat, sicut nec animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est, carnis et animae, quae cui ascribatur auctori, Apostolo manifestius distinguente. Deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores, et reuerebamur, non multo magis subiiciemur patri spirituum et uiuemus? Quid hac diuisione clarius potuit definire, ut carnis quidem nostrae patres homines pronuntiaret, animarum uero Deum solum esse patrem constanter exprimeret? 2 Quamquam et in ipsa corporis huius concretione ministerium tantummodo homini sit ascribendum, summa uero conditionis Deo omnium creatori, dicente Dauid: Manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me. Et beatus Iob, Nonne sicut lac, inquit, mulsisti me, et coagulasti me ut caseum, ossibus et neruis inseruisti me? Et Dominus ad Ieremiam: Priusquam te formarem in utero, noui te. Ecclesiastes uero utriusque substantiae naturam atque originem, examinatione ortus atque initii, ex quo uidelicet unaquaeque processit, et consideratione finis ad quem unaquaeque contendit, satis euidenter ac proprie colligens, pariterque de corporis huius atque animae separatione disputans, ita disserit: Priusquam conuertatur puluis in terram sicut fuit, et spiritus reuertatur ad Deum qui dedit eum. Quid apertius potuit dicere, quam ut materiam carnis, quam puluerem nominauit, quia de hominis semine sumit exordium, eiusque uidetur ministerio seminari, uelut e terra sumptam, iterum reuerti pronuntiaret ad terram; spiritum uero, qui non per commixtionem sexus utriusque procreatur, sed specialiter a Deo solo tribuitur, ad auctorem suum redire signat? Quod etiam per illam Dei insufflationem, qua Adam primitus animauit, euidenter exprimitur. Itaque his testimoniis manifeste colligimus, patrem spirituum neminem dici posse nisi Deum solum, qui eos ex nihilo, cum uoluerit, facit; homines uero carnis nostrae patres tantummodo nominari. 3 Itaque et diabolus secundum hoc quod uel spiritus uel angelus bonus creatus est, patrem neminem habuit nisi Deum conditorem suum. Qui cum superbia fuisset elatus, et dixisset in corde suo, Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo (Isaiae XIV), factus est mendax, et in ueritate non stetit, sed de proprio nequitiae thesauro mendacium proferens, non solum mendax, sed etiam pater ipsius mendacii factus est, quo deitatem homini repromittens ac dicens, Eritis sicut dii, in ueritate non stetit, sed ab initio factus est homicida, uel Adam in conditionem mortalitatis inducens, uel Abel instigatione sua per manum fratris interimens. 4 Sed iam disputationem nostram duarum ferme noctium lucubratione confectam subsequens aurora concludit, ac de profundissimo quaestionum pelago cymbam collationis huius ad tutissimum silentii portum compendium nostrae rusticitatis attraxit. In quo quidem profundo quanto nos interius flatus diuini Spiritus introduxit, tanto diffusior praecedens oculorum aciem semper aperietur immensitas, ac, secundum sententiam Salomonis, longius fiet a nobis magis quam erat; et alta profunditas, quis inueniet eam? Quamobrem Dominum deprecemur, ut in nobis, uel timor eius, uel charitas, quae cadere nescit, immobilis perseueret, quae nos et sapientes in hominibus faciat, et a diaboli telis protegat semper illaesos. His etenim custodibus impossibile est quempiam laqueos mortis incurrere; inter perfectos autem et imperfectos ista distantia est, quod in illis quidem fixa et (ut ita dixerim) maturior charitas tenacius perseuerans firmius eos custodit, ac facilius facit in sanctitate durare; in his uero uelut infirmius collata, ac facilius refrigescens, citius compellit eos peccatorum laqueis ac saepius implicari. 5 Quibus auditis, ita nos collationis huius sermo inflammauit, ut cum maiore mentis ardore, abeuntes a cella senis quam ante uenientes, doctrinae eius plenitudinem sitiremus.