[4,0] IV. CONLATIO ABBATIS DANIHELIS. DE CONCVPISCENTIA CARNIS AC SPIRITVS. [4,1] I. Inter ceteros Christianae philosophiae uiros abbatem quoque uidimus Danihelem, aequalem quidem in omni uirtutum genere his qui in heremo Sciti conmanebant, sed peculiarius gratia humilitatis ornatum. qui merito puritatis ac mansuetudinis suae a beato Pafnutio solitudinis eiusdem presbytero, et quidem cum multis iunior esset aetate, ad diaconii est praelectus officium. in tantum enim idem beatus Pafnutius uirtutibus ipsius adgaudebat, ut quem uitae meritis et gratia parem nouerat, coaequare sibi etiam sacerdotii ordine festinaret: siquidem nequaquam ferens in inferiore eum ministerio diutius inmorari optans que sibimet successorem dignissimum prouidere superstes eum presbyterii honore prouexit. qui tamen prioris humilitatis consuetudinem non omittens nihil umquam sibi illo praesente de sublimioris ordinis adiectione donauit, sed semper abbate Pafnutio spiritales hostias offerente hic uelut diaconus in prioris ministerii permansit officio. in quo tamen beatum Pafnutium, cum talis uir esset ac tantus, ut in multis etiam praescientiae gratiam possideret, haec spes substitutionis electio que frustrata est. nam non multo post hunc, quem sibi parauerat successorem, praemisit ad deum. [4,2] II. Hic igitur beatus Danihel inquirentibus nobis, cur interdum residentes in cellula tanta alacritate cordis cum ineffabili quodam gaudio et exuberantia sacratissimorum sensuum repleremur, ut eam non dicam sermo subsequi, sed ne ipse quidem sensus occurreret, oratio quoque pura emitteretur ac prompta et mens plena spiritalibus fructibus preces suas efficaces ac leues etiam per soporem supplicans ad deum peruenire sentiret, ac rursum nullis exsistentibus causis tanto subito repleremur angore et inrationabili quadam maestitia premeremur, ut non solum nosmet ipsos huiusmodi sensibus arescere sentiremus, uerum etiam horreret cella, sorderet lectio, ipsa quoque instabilis ac nutabunda et quodammodo ebria emitteretur oratio, ita ut ingemescentibus et conantibus nobis ad directionem pristinam reuocari mens nostra non posset, quanto que intentius ad dei reduceretur intuitum, tanto uehementius ad discursus instabiles lubrico raperetur excessu et ita omni spiritali fructu redderetur effeta, ut nec desiderio regni caelorum nec metu gehennae proposito ab hoc letali quodam somno ualeret excitari, ita respondit. [4,3] III. Tripertita nobis a maioribus ratio super hac qua dicitis sterilitate mentis est tradita. aut enim de neglegentia nostra aut de inpugnatione diaboli aut de dispensatione domini ac probatione descendit. et de neglegentia quidem, cum uitio nostro tepore praecedente incircumspecte nosmet ipsos et remissius exhibentes et per ignauam desidiam noxiis cogitationibus pasti terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare, quibus in ea pullulantibus consequenter efficimur steriles atque ab omni spiritali fructu et contemplatione ieiuni. de inpugnatione uero diaboli, cum etiam bonis nonnumquam studiis dediti callida subtilitate mentem nostram aduersario penetrante uel ignorantes ab optimis intentionibus abstrahimur uel inuiti. [4,4] IIII. Dispensationis autem ac probationis duplex causa est. prima, ut paulisper a domino derelicti et mentis nostrae infirmitatem humiliter intuentes super praecedente puritate cordis, quae nobis est illius uisitatione donata, nullatenus extollamur, probantes que nos ab eodem derelictos gemitibus nostris et industria illum laetitiae ac puritatis statum recuperare non posse intellegamus et praeteritam cordis alacritatem non nostro studio, sed illius nobis dignatione conlatam et praesentem de ipsius rursum gratia et inluminatione esse poscendam. secunda uero probationis est causa, ut perseuerantia nostra uel mentis constantia et desiderium conprobetur, et qua intentione cordis uel orationum instantia deserentem nos uisitationem sancti spiritus requiramus, manifestetur in nobis, ac pariter agnoscentes, quanto labore amissum istud spiritale gaudium et puritatis laetitia conquiratur, sollicitius inuentam custodire ac tenere adtentius studeamus. quodammodo enim neglegentius custodiri solet quidquid creditur facile posse reparari. [4,5] V. Per quae euidenter probatur gratiam dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt: qua deserente nihil ualere studium laborantis et quantamlibet adnitentis industriam sine ipsius iterum adiutorio statum pristinum recuperare non posse illud que in nobis iugiter adinpleri: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quae gratia nonnumquam e contrario neglegentes ac resolutos inspiratione hac qua dicitis sancta et abundantia spiritalium cogitationum uisitare non rennuit, sed inspirat indignos, exsuscitat dormitantes et inluminat ignorantiae caecitate possessos clementer que nos arguit atque castigat infundens se cordibus nostris, ut uel sic de inertiae somno conpunctione ipsius instigati consurgere prouocemur. denique frequenter etiam odoribus ultra omnem suauitatem conpositionis humanae in his ipsis subito uisitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quendam spiritus rapiatur excessum se que conmorari obliuiscatur in carne. [4,6] VI. In tantum uero illum quem diximus abscessum et ut ita loquar desertionem dei beatus Dauid utilem esse cognouit, ut nequaquam orare maluerit, ne a deo in nullo penitus relinqueretur (hoc enim sciebat incongruum esse uel sibi uel humanae naturae ad quamlibet peruenienti perfectionem), sed temperari eam potius deprecatus sit dicens: non me derelinquas usque quaque, ac si diceret aliis uerbis: scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes. aliter enim ab aduersario temptari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti. et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non uel meam infirmitatem sentiens dicam: bonum mihi quod humiliasti me, uel exercitium non habeam proeliandi. quod sine dubio habere non potero, si mihi semper et indisrupte cohaeserit diuina protectio. suffultum namque me tua defensione temptare diabolus non audebit, illud obiciens et exprobrans uel mihi uel tibi, quod aduersus athletas tuos solet calumniosa uoce proferre: numquid gratis Iob colit deum? nonne tu uallasti eum, ac domum eius, uniuersam que substantiam eius per circuitum? sed magis peto ne me usque quaque deseras, quod Graece dicitur g-hes g-sphodra, id est usque ad nimietatem. quantum enim mihi utile est si me paululum subrelinquas, ut desiderii mei constantia conprobetur, tantum noxium est si pro meritis ac delictis meis nimium me deseri patiaris, quia nulla uirtus humana, si diutius in temptatione tuo deseratur auxilio, sua poterit constantia perdurare et non protinus aduersarii uel potentia uel factione subcumbere, nisi tu ipse, qui es humanarum uirium conscius ac luctaminum moderator, non permiseris temptari nos super id quod possumus, sed feceris cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus. tale quid et in Iudicum libro super exterminatione gentium spiritalium quae aduersantur Israheli mystice legimus designatum: hae sunt gentes, quas dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israhelem, et haberent consuetudinem cum hostibus proeliandi, et iterum post pauca: dimisit que eos dominus, ut in ipsis experiretur Israhelem, utrum audiret mandata domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. quam utique pugnam non inuidens deus quieti Israhelis nec male eidem consulens, sed sciens esse utilem reseruauit, ut dum gentium semper istarum inpugnatione deprimitur, numquam se sentiret auxilio domini non egere, et ob id semper in eius meditatione et inuocatione persistens nec inerti otio solueretur nec bellandi usum et exercitia uirtutis amitteret. frequenter enim, quos non potuerunt aduersa superare, securitas et prosperitas deiecerunt. [4,7] VII. Hanc pugnam utiliter nostris quoque insertam membris etiam in apostolo ita legimus: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis. habes et hic pugnam inuisceratam quodammodo corpori nostro dispensatione domini procurante. quidquid enim generaliter et sine aliqua exceptione omnibus inest, quid aliud iudicari potest nisi ipsi humanae substantiae post ruinam primi hominis uelut naturaliter adtributum: et quod uniuersis congenitum concretum que deprehenditur, quomodo non credendum sit arbitrio domini non nocentis, sed consulentis insertum? causam uero huius belli, id est carnis et spiritus, hanc esse pronuntiat: ut non, inquit, quaecumque uultis illa faciatis. ergo id quod procurauit deus ut a nobis non possit impleri, id est ut non quaecumque uolumus illa faciamus, si inpleatur quid aliud credi potest esse quam noxium? et est quodammodo utilis haec pugna nobis dispensatione creatoris inserta et ad meliorem nos statum prouocans atque conpellens, qua sublata procul dubio pax e contrario perniciosa succederet. [4,8] VIII. GERMANVS: Licet nobis quaedam intellectus linea iam praelucere uideatur, tamen quia necdum possumus apostoli sententiam ad liquidum peruidere, uolumus haec nobis apertius explanari. tres enim res hic indicari uidentur, prima carnis aduersus spiritum pugna, secunda spiritus aduersus carnem concupiscentia, tertia uoluntas nostra, quae uelut media conlocatur, de qua dicitur: ut non quaecumque uultis illa faciatis. super qua re licet ut dixi suspiciones quasdam ex his quae exposita sunt intellegentiae colligamus, uolumus tamen, quia se huius obtulit conlationis occasio, aliquid nobis lucidius disputari. [4,9] VIIII. DANIHEL: Discernere diuisiones et lineas quaestionum portio intellectus est, et maxima pars intellegentiae scire quid nescias. propter quod dicitur: insipienti interroganti sapientia reputabitur, quia licet is qui interrogat uim propositae quaestionis ignoret, tamen quia prudenter inquirit et intellegit quid non intellegat, hoc ipsum illi reputatur ad sapientiam, eo quod quid nesciret prudenter agnouerit. secundum diuisionem itaque uestram tres hoc loco res ab apostolo nominari uidentur, concupiscentia carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, quarum aduersus se inuicem pugna hanc uidetur habere causam atque rationem, ut ea quae uolumus, inquit, facere nequeamus. quarta igitur superest causa quam minime uos uidistis, ut illud scilicet quod nolumus faciamus. nunc ergo opus est nobis, ut prius duarum concupiscentiarum uim, id est carnis et spiritus, agnoscamus, et ita demum quae uoluntas sit nostra, quae inter utraque posita est, discutere ualeamus, deinde quid possit uoluntatis nostrae non esse similiter discernamus. [4,10] X. Vocabulum carnis in scripturis sanctis multifarie legimus nominari. nam nonnumquam significat hominem integrum, id est qui ex corpore constat et anima, ut ibi: et uerbum caro factum est, et: uidebit omnis caro salutare dei nostri, nonnumquam homines peccatores atque carnales, ut ibi: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro. interdum pro ipsis peccatis ponitur, ut ibi: uos autem non estis in carne sed in spiritu, et iterum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. denique sequitur: neque corruptio incorruptelam possidebit. nonnumquam pro agnatione et propinquitate, ut ibi: ecce nos os tuum et caro tua sumus, et apostolus: si quo modo in aemulationem inducam carnem meam et saluos faciam aliquos ex illis. quaerendum ergo nobis est, secundum quam significationem ex his quattuor carnem hic debeamus accipere. manifestum namque est secundum illud quod positum est: et uerbum caro factum est uel illud: et uidebit omnis caro salutare dei penitus stare non posse. sed neque secundum illud quod dicitur: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro, quia non, sicut ibi abrupte de homine peccatore, ita et hic ponitur caro, cum dicit: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. neque enim de rebus substantialibus loquitur, sed de actualibus, quae in uno eodem que homine uel pariter uel singillatim cum quadam temporis uicissitudine et mutatione luctantur. [4,11] XI. Quamobrem in hoc loco carnem non hominem, id est hominis substantiam, sed uoluntatem carnis et desideria pessima debemus accipere, sicut ne spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designari. quem sensum idem beatus apostolus superius euidenter expressit ita incipiens: dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis. quae cum utraque, id est desideria carnis et spiritus in uno eodem que sint homine, intestinum cotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis, quae praecipitanter fertur ad uitia, his quae ad praesentem requiem pertinent deliciis gaudet. quibus e contra concupiscentia spiritus aduersata ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis iugiter cupiens occupari, ut nullam optaret fragilitati eius curam penitus inpertire. caro luxuriis ac libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis adquiescit. illa cupit satiari somno, repleri cibo, hic ita uigiliis et ieiuniis saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium uitae usum somnum cibum que uelit admittere. illa uniuersis exuberare copiis concupiscit, hic ne ipsius quidem exigui panis cotidianam substantiam habere contentus est. lauacris illa nitescere et cotidianis adulantium cuneis adpetit constipari, hic squalore sordium et inaccessibilis heremi uastitate congaudet cunctorum que mortalium praesentiam perhorrescit. honoribus illa et laudibus hominum confouetur, hic inrogatis sibi iniuriis ac persecutionibus gloriatur. [4,12] XII. Inter has igitur utrasque concupiscentias animae uoluntas in meditullio quodam uituperabiliore consistens nec uitiorum flagitiis oblectatur nec uirtutum doloribus adquiescit, sic quaerens a passionibus temperare carnalibus, ut nequaquam uelit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, absque castigatione carnis castimoniam corporis desiderans obtinere, sine uigiliarum labore cordis adquirere puritatem, cum requie carnis spiritalibus exuberare uirtutibus, absque ullius exasperatione conuicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere iactura, religionis simplicitatem cum saeculari ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac fauore seruire, districtionem ueritatis sine cuiuspiam uel tenui offensione proferre: postremo sic mauult futura consequi bona, ut praesentia non amittat. quae uoluntas numquam nos ad perfectionem ueram faceret peruenire, sed in tepore quodam deterrimo conlocaret tales que faceret, quales illi sunt qui in Apocalypsi increpatione domini castigantur: scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo, nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella disrumperent. nam cum famulantes huic uoluntati nostrae ad hanc remissionem uoluerimus nosmet ipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgunt suis que nos uitiis et passionibus sauciantes nequaquam in illa qua delectamur puritatis qualitate stare permittunt, atque ad illam quam horremus frigidam uoluptatum plenam que sentibus pertrahunt uiam. rursum si spiritus feruore succensi opera carnis uolentes extinguere sine ullo respectu fragilitatis humanae totos nosmet ipsos temptauerimus ad inmoderata uirtutum studia cordis elatione conferre, interpellans inbecillitas carnis ab illa reprehensibili nimietate spiritus reuocat ac retardat. et ita fit ut utraque concupiscentia tali conluctatione alterne sibimet repugnante animae uoluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere nec uirtutum uult laboribus desudare, quodammodo iusto moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio, illam perniciosiorem excludens animae uoluntatem, ut quandam aequitatis libram in statera nostri corporis conlocat, quae spiritus carnis que confinia iusto discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam nec a laeua carnem uitiorum aculeis praeponderare permittens. dum que haec pugna cotidianis diebus utiliter exagitatur in nobis, ad illud quartum quod nolumus salubriter uenire conpellimur, ut puritatem cordis non otio nec securitate, sed iugi sudore et contritione spiritus adquiramus castitatem que carnis districtis ieiuniis, fame, siti ac uigilantia retentemus, directionem etiam cordis lectione, uigiliis, oratione continua et solitudinis squalore capiamus, patientiam tribulationum exercitiis retentemus, cum blasphemiis et obprobriorum saturitate nostro seruiamus auctori, ueritatem cum inuidia mundi huius et inimicitiis, si necesse fuerit, exsequamur, et tali conluctatione in nostro corpore militante protractis nobis ab hac ignaua securitate atque ad istum quem nolumus laborem ac uirtutum studia prouocatis aequitas optime media retentetur, et tepidum nostrae uoluntatis arbitrium hinc spiritus feruor, illinc carnis gelidissimus rigor moderatissimo calore contemperent, ac neque ad effrenata uitia mentem pertrahi concupiscentia spiritus sinat nec rursus ad uirtutum inrationabiles adpetitus fragilitas carnis spiritum patiatur extolli, ne uel inde omnigenum pullulent fomites uitiorum uel hinc elatio morbi principalis emergens telo nos superbiae grauiore confodiat, sed horum pugnae aequilibratio iusta succedens sanam et moderatam inter utraque uirtutum reseret uiam, itinere regio docens militem Christi semper incedere. atque ita fiet, ut cum pro tepore huius quam diximus ignauissimae uoluntatis propensius mens ad desideria carnis fuerit deuoluta, spiritus concupiscentia refrenetur, nequaquam eo uitiis adquiescente terrenis, rursum que si inmoderato feruore per excessum cordis ad inpossibilia fuerit spiritus noster et inconsiderata praereptus, infirmitate carnis ad iustum retrahatur examen et transcendens uoluntatis nostrae tepidissimum statum commodissima temperie plano que tramite cum sudoris industria uiam perfectionis incedat. simile quid etiam in illius turris extructione legimus a domino dispensatum in libro Geneseos, ubi linguarum oborta repente confusio sacrilegos ausus hominum nefandos que conpescuit. permansisset enim etiam ibi aduersus deum, immo aduersus eos qui diuinam eius adtemptare coeperant maiestatem consensus noxius, nisi eos dispensatione dei repugnans inter se diuersitas linguae per dissonantiam uocis in meliorem statum proficere conpulisset, et quos ad excidium sui animauerat perniciosa consensio, ad salutem reuocasset bona utilis que discordia, incipientes scilicet humanam fragilitatem intercedente diuisione sentire, quam per noxiam conspirationem elati antea nesciebant. [4,13] XIII. In tantum uero utilis nobis ex huius pugnae diuersitate cunctatio nascitur et salutaris ex hac concertatione dilatio, ut resistente soliditate corporea, dum ab eorum effectu quae nequiter mente concepimus retardamur, nonnumquam in meliorem statum seu paenitudine subsequente seu emendatione quadam, quae solet procrastinatione operis et recogitatione interueniente descendere, corrigamur. denique hos quos intellegimus ad uoluntatum suarum desideria perficienda nullo carnis obstaculo retardari, daemones scilicet ac spiritales nequitias, et quidem cum sint de eminentiore angelorum ordine deuoluti, detestabiliores esse hominibus contemplamur, eo quod possibilitate eorum desideriis adiacente id quod nequiter semel conceperint inreuocabili malo perficere non morentur, quia sicut est animus eorum uelox ad excogitandum, sic ad perficiendum pernix et absoluta substantia, dum que subpeditat eis prona facilitas ea quae uoluerint peragendi, conceptum malum nulla intercedens deliberatio salutaris emendat. [4,14] XIIII. Spiritalis namque substantia nec ulla carnis soliditate deuincta ut excusationem exortae in sese prauae non recipit uoluntatis, ita ueniam malignitatis excludit, quia nulla quemadmodum nos ad peccandum inpugnatione carnis extrinsecus lacessita est, sed uitio solius malae uoluntatis accensa. et ob hoc sine uenia peccatum et languor sine remedio est. sicut enim nulla terrena sollicitante materia conruit, ita ne indulgentiam quidem aut locum potest paenitudinis obtinere. quibus ex rebus euidenter colligitur, quod non solum noxia non sit haec quae contra se inuicem suscitatur in nobis carnis spiritus que contentio, uerum etiam multam nobis conferat utilitatem. [4,15] XV. Primo quod desidias ac neglegentias nostras statim arguit et ut quidam diligentissimus paedagogus a districtionis et disciplinae linea numquam nos deuiare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae serietatis excesserit, flagellis incentiuorum stimulat confestim et increpat atque ad conpetentem reuocat parcitatem. secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum dei gratia concedente ita nos longo tempore genitali pollutione uiderimus inmunes, ut ne ipsa quidem simplici conmotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus et per hoc, uelut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum quamuis quieto ac simplici uisitans fluxu humiliat ac retundit nos que homines esse stimulis suis admonet. quodammodo enim, cum in ceteris generibus uitiorum et quidem grauioribus magis que noxiis indifferentius soleamus incurrere nec tam facile in eorum conpungamur admissu, in hoc peculiarius humiliatur conscientia nostra per que hanc inlusionem neglectarum quoque passionum recordatione mordetur, euidenter intellegens inmundam se factam naturalibus incentiuis, quae cum esset inmundior spiritalibus uitiis ignorabat, et recurrens protinus ad emendationem anterioris ignauiae commonetur pariter nec super successibus praeteritae puritatis debere confidere, quam se perspicit pusillum quid declinantem a domino perdidisse, nec posse huius purificationis donum nisi per solius dei gratiam possideri, docentibus nos quodammodo ipsius rei experimentis, ut si integritatem cordis perpetuo consequi delectamur, humilitatis studeamus uirtutem iugiter obtinere. [4,16] XVI. Huius igitur puritatis elationem perniciosiorem futuram cunctis sceleribus atque flagitiis et ob hanc nihil nos emolumenti consecuturos pro qualibet castitatis integritate testes sunt illae uirtutes quarum superius fecimus mentionem, quae cum nullas huiusmodi titillationes carnis habuisse credantur, ob solam cordis elationem perpetua ruina de illa sublimi caelesti que statione deiectae sunt. essemus itaque penitus absque remedio tepidi, utpote non habentes indicem neglegentiae nostrae uel in corpore nostro uel in conscientiis propriis insidentem, nec studeremus ad perfectionis umquam peruenire feruorem, sed ne frugalitatis quidem districtionem uel continentiae teneremus, nisi nos haec titillatio carnis increscens humiliaret atque retunderet et aduersus spiritalium quoque uitiorum purgationem sollicitos redderet et intentos. [4,17] XVII. Denique in his qui spadones sunt corpore idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia uelut absoluti ab hac necessitate carnali nec labore continentiae corporalis nec contritione cordis se existimant indigere, et hac securitate resoluti numquam perfectionem cordis, sed ne spiritalium quidem uitiorum purgationem uel quaerere in ueritate uel possidere festinant. qui status a carnali qualitate discedens efficitur animalis, qui est procul dubio deterior gradus. ipse est enim qui de frigido ad tepidum transiens detestabilior domini uoce signatur. [4,18] XVIII. GERMANVS: De utilitate conluctationis quae inter carnem ac spiritum suscitatur, quantum uidetur nobis, euidenter expressum est, ita ut eam ipsis quodammodo manibus nostris palpabilem factam esse credamus. et idcirco hanc quoque rationem nobis similiter cupimus aperiri, quid intersit inter carnalem et animalem uirum uel quemadmodum animalis carnali possit esse deterior. [4,19] XVIIII. DANIHEL: Secundum definitionem scripturae tres sunt animarum status, primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritalis. quos in apostolo ita legimus designari. nam de carnalibus dicitur: lac uobis potum dedi, non escam: necdum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis: adhuc enim estis carnales, et iterum: ubi enim est inter uos zelus et contentio, nonne carnales estis? de animali quoque taliter commemoratur: animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus dei: stultitia est enim illi. de spiritali uero: spiritalis autem examinat omnia, ipse autem a nemine diiudicatur, et iterum: uos qui spiritales estis instruite eos qui eiusmodi sunt in spiritu lenitatis. itaque festinandum nobis est, ut cum renuntiantes desierimus esse carnales, id est a saecularium coeperimus conuersatione seiungi et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritalem statum protinus adprehendere tota uirtute nitamur, ne forte blandientes nobis, quod uidemur secundum exteriorem hominem huic renuntiasse mundo uel carnalium fornicationum deseruisse contagia, tamquam qui summam perfectionis per hoc adprehenderimus, remissiores deinceps erga emundationem ceterarum passionum lentiores que reddamur et inter utraque detenti gradum spiritalis profectus adsequi nequeamus, existimantes ad perfectionem nobis abunde sufficere, quod exteriore homine uideamur de conuersatione mundi huius ac uoluptatibus segregati, uel quod inmunes simus a corruptela et conmixtione carnali, et ita inuenti in illo tepido statu, qui deterrimus iudicatur, euomendos nos ex ore domini secundum eius sententiam nouerimus ita dicentis: utinam calidus esses aut frigidus. nunc autem tepidus es, et incipiam te euomere ex ore meo. nec inmerito eos dominus, quos iam in uisceribus receperat caritatis, noxie tepefactos cum quadam conuulsione pectoris sui euomendos esse pronuntiat, qui cum salutarem quodammodo ei potuissent praebere substantiam, auelli ab eius uisceribus maluerunt, tanto deteriores effecti illis qui numquam ori dominico inlati sunt cibis, quanto id quod nausea conpellente proicimus odibilius detestamur. quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum uertitur in calorem et salutifera suauitate percipitur. quod autem semel uitio perniciosi teporis abiectum est, non dicam labiis admouere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus. rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conuersionem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est saecularis uel gentilis accedit, quam is qui professus monachum nec tamen uiam perfectionis adripiens secundum regulam disciplinae ab illo semel spiritalis feruoris igne discessit. ille namque corporalibus saltim uitiis humiliatus atque inmundum se sentiens contagione carnali ad fontem uerae purificationis ac perfectionis culmen quandoque conpunctus adcurret et horrescens illum in quo est infidelitatis gelidissimum statum spiritus ardore succensus ad perfectionem facilius conuolabit. nam qui semel ut diximus tepido exorsus initio monachi coepit abuti uocabulo, nec tamen humilitate ac feruore quo debuit iter huius professionis adripuit, infectus semel hac miserabili lue et in ea quodammodo resolutus nec ex sese ulterius perfecta sapere nec alterius poterit monitis erudiri. dicit enim in corde suo secundum illam domini sententiam: quia diues sum et locuples et nullius egeo. cui illud quoque quod subsequitur consequenter aptabitur: tu autem es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus: in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum uel egere monitis alicuius aut institutione cognoscit et ob hoc ne exhortationem quidem ullam uerbi salutaris admittit, non intellegens ipso monachi se nomine praegrauari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus et uelut dei famulus colitur, necesse est ut in futuro uehementiori iudicio poenae que subdatur. postremo quid diutius inmoramur in his quae nobis experimento satis conperta sunt ac probata? frequenter uidimus de frigidis atque carnalibus, id est de saecularibus ac paganis ad spiritalem peruenisse feruorem, de tepidis atque animalibus omnino non uidimus. quos etiam per prophetam ita legimus dominum detestari, ut spiritalibus uiris atque doctoribus praecipiatur, ut ab eis monendis docendis que discedant et nequaquam uelut in sterili atque infructuosa terra noxiis que sentibus occupata semen uerbi salutaris expendant, sed ut contemnentes eam nouam potius excolant terram, id est erga paganos ac saeculares omnem doctrinae culturam ac uerbi transferant salutaris instantiam, quod ita legitur: haec dicit dominus uiro Iuda, et habitatori Hierusalem: nouate uobis nouale, et nolite serere super spinas. [4,20] XX. Denique, quod pudet dicere, ita plerosque abrenuntiasse conspicimus, ut nihil amplius inmutasse de anterioribus uitiis ac moribus conprobentur nisi ordinem tantummodo atque habitum saecularem. nam et adquirere pecunias gestiunt quas nec ante possederunt, uel certe quas habuerant retinere non desinunt aut, quod est lugubrius, etiam amplificare desiderant sub hoc praetextu, quod uel famulos suos exinde semper uel fratres alere se debere iustum esse contendant, uel certe sub obtentu congregandi coetus reseruant, quem uelut abbates instituere se posse praesumunt. qui si in ueritate uiam perfectionis inquirerent, hoc potius tota uirtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, uerum etiam affectionibus pristinis et distentionibus uniuersis semet ipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio conlocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. e contrario autem euenit, ut dum fratribus praeesse festinant numquam senioribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea quae sunt docenda mereantur: qui necesse est ut secundum saluatoris sententiam caeci duces caecorum effecti pariter in foueam cadant. cuius superbiae licet unum sit genus, duplex tamen eius est species: una quae serietatem grauitatem que iugiter imitatur, alia quae effrenata libertate in cachinnos fatuos risus que dissoluitur. et illa quidem taciturnitate congaudet, haec uero dedignatur silentio coartari nec confunditur passim proloqui etiam res incongruas et ineptas, dum erubescit uel inferior ceteris uel indoctior iudicari. alia ob elationem clericatus ambit officium, altera despicit, utpote iudicans illud aut dignitati pristinae aut uitae ac natalium suorum meritis incongruum uel indignum. quarum quae deterior pronuntianda sit, uniuscuiusque discutiat ac perpendat examen. unum sane atque idem inoboedientiae genus est uel propter operationis instantiam uel propter otii desiderium senioris uiolare mandatum, tam que dispendiosum est pro somno quam pro uigilantia monasterii statuta conuellere, tantundem que est abbatis transire praeceptum ut legas, quantum si contemnas ut dormias, nec alius superbiae fomes est pro ieiunio fratrem quam pro refectione neglegere, nisi quod perniciosiora et a remediis longinquiora sunt uitia quae sub specie uirtutum et imagine spiritalium rerum uidentur emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali uoluptate gignuntur. haec enim uelut palam expositi ac manifesti languores et arguuntur comminus et sanantur, illa uero, dum sub praetextu uirtutum teguntur, incurata perdurant et deceptos quosque periculosius faciunt ac desperatius aegrotare. [4,21] XXI. Nam illud ridiculum qualiter expromatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo uel res familiares uel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes semet ipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his, quae penitus abscidi non possunt et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamuis parua uilia que sint, esse deuinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem. quibus profecto non magne proderit maiores opes ac substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res paruas atque exiguas transtulerunt. nam uitium cupiditatis et auaritiae, quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa uiliores materias retinentes non abscidisse, sed conmutasse se probant pristinam passionem. nam nimia deuincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, sagelli, codicis aliarum que similium rerum quamuis uilissimarum eadem tamen qua antea libidine detinentur. quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis aduersus fratrem conmoueri eos et quod est turpius etiam litigare non pudeat. in quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes haec eadem, quae usus corporis possidere monachum uel necessitas cogit, secundum numerum mensuram que communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis auaritiam designantes, cum uel ea quibus uti necesse est propensius student habere quam ceteri, uel excedentes diligentiae modum peculiarius ea adtentius que custodiunt et ab aliorum contrectatione defendunt, quae uniuersis fratribus debent esse conmunia. quasi uero differentia tantummodo metallorum et non ipsa passio cupiditatis habeatur in noxa, et pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro uilioribus uero hoc ipsum fecisse sine culpa sit, et non idcirco pretiosiores abiecerimus materias, ut facilius disceremus uiliora contemnere. quid enim differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas an erga uiliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreuerit minimis obligetur? ideo que perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet, quia cum censum habeat pauperis, non abiecit diuitis uoluntatem.