[3,0] GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM IOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER TERTIUS INCIPIT FELICITER. In arbore autem signata desuper, ponitur in radice Celius Etheris et Diei filius et in eius ramis et frondibus pars sue posteritatis ostenditur. Fuerunt enim Celio filii . Quorum prima fuit Opis, II-a Thetis magna, III-a Ceres prima, IIII Vulcanus primus, V Mercurius tertius, VI-a Venus magna, VII-a Venus secunda, VIII Toxius, VIIII Tytanus, X Iuppiter secundus, XI Occeanus, XII Saturnus. Ex istis XII reseruantur quattuor, de quibus nulla in presenti libro III-o mentio fiet, scilicet Tytanus, de quo scribetur in quarto, et Iuppiter secundus de quo et eius prole scribetur in quinto et sexto, et Occeanus de quo scribetur in septimo, et Saturnus de quo et eius posteritate fiet mentio in octauo et reliquis huius operis libris. Prohemium. Sulcanti michi exiguo cortice errorum uetustatis salum et ecce inter aspreta scopulorum et frequentia freta grandeuus senex, Numenius phylosophus, uir quidem suo seculo autoritatis inclite, se obtulit obuium, et placida satis uoce sermoneque composito inquit: Quid labore tuo numina ledis, ubi quiete illis poteras placuisse? Fuit olim michi, que tibi nunc cura est, theologizantium scilicet poetarum claustra uulgo etiam reserare, et dum Eleusiorum sacrorum arcanum totis uiribus in propatulum trahere conarer, ecce sopito michi in quiete profunda uise sunt Eleusine dee, meretriciali ornatu uesteque deturpate, ipsis fornicum in faucibus se quibuscunque adeuntibus prostrantes ultro. Quod cum uideretur diuinitati indecens nimium, mirarerque tam pudicas deas in tam prophanum meretricium corruisse, repente quesiui tam inepte ignominie causam. Ast ille, toruis oculis et rugosa fronte in me uerse, irato uultu, uerbisque cepere: Quid, leno sceleste, poscis? Tu tam obsceni facinoris causa es. Ex secessu equidem nostre integritatis atque pudicitie renitentes, ui crinibus captas, abstrahis et in publicum lupanar tu ipse castissimas olim passim subicis. Ego autem, et si somno plurimo marcerem, non aliter quam uigilans intellexi indignantes illico, et cognoui dormiens, quod uigilando non uideram, sacra scilicet misteria paucorum esse debere; et extemplo a ceptis destiti, ne indignationem acriorem incurrerem. Tu autem, longe plus cupiens quam tibi cauens, uertiginosum intrasti gurgitem, et quod omisi, presummis ipse. Sino, nunquid credam tantum tibi luminis prestetur ingenii quantum operi tam sublimi oportunum sit; et hoc tacuisse nolim. Caue, quid feceris, iam premonitus! Erysithones ob lesam Cererem fame periclitatus est; Pentheus Bachi sacra despiciens capite mulctatus a matre, penas dedit; Niobes ob uilipensam Latonam, perditis filiis et uiro, in silicem riguit. Et ne plures enumerem, tu forsan credis deorum aulas impune reserare uulgo? Deciperis, et, ni desistas, eorum iram non ante quam experiaris, agnosces. Tum ego, et si estuantis maris obsisteret impetus, paululum tamen substiti dixique: Quibus te ab oris, queso, Numeni, hos inter scopulos euehis? Ab Inferis arbitror, odore enim sulphureo cuncta reples, et es inferna caligine fuscus. Et hec ueteris et infausti Plutonis mandata sint credo, quasi christiano homini, uti iamdudum gentilibus consueuerat talibus timorem putet incutere. Ille quidem ueteres cecidere cathene, et arma hostis antiqui contrita sunt; uicimus precioso redempti sanguine, et in eo renati lotique, suas decipolas non curamus. Attamen ego dearum tuarum non resero thalamos, nec deorum tuorum secessus aperio, quasi uelim illecebras eorum magis ex propinquo conspicere, sed ut appareat poetas, si bene de deo sensissent, homines fuisse preclaros et ob mirabile artificium uenerandos; et ut uideas quanti pendam hos tuos fabulosos deos, similem Stratonico, sibi iram Alabandi imprecanti et Herculis in molestum exoranti, precem faciam: Ipsi ergo omnes, quorum tu me hortaris iram fugere, michi irati sint, queso, tibi autem illisque et tam inepta credentibus Christus Ihesus. His dictis, euestigio euanuit ille; ast ego attentus nauigio in Egeum euehar mare, Celi prolem perquisiturus amplissimam. Ille autem iter prestet placidum, qui ex Sabeis magos ad se orandum atque muneribus honorandum, stella duce, deduxit in Syriam. [3,1] CAP- I : De Celo Etheris et Diei filio, qui genuit filios, dato quod in presenti III-o libello de VIII tantum tractetur, ut puta de Opi, de Thetide magna, de Cerere prima, de Vulcano primo, de Mercurio tertio, de Venere magna et de Venere secunda et de Toxio. Celum, non illud quidem pregrande corpus ornatum syderibus, quod dicebat Orpheus a Phanete compositum in domicilium suum atque aliorum deorum, et quod nos semper nos ambire circumitu cernimus, uerum homo quidam sic uocitatus, ut ait Tullius, ubi De naturis deorum, filius fuit Etheris et Diei, id est ignite uirtutis et claritatis eximie, a quibus eius nomen processit in lucem. Et quod homo fuerit satis in libro Diuinarum institutionum per Lactantium patet. Dicit enim sic in sacra hystoria reperiri: Uranium potentem uirum Vestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus, cum regno potens efficeretur, patrem Uranium Celum appellauit, et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret etc. Huic preterea, ut in Sacra hystoria dicit Emnius, Iuppiter nepos eius primo in Paneo monte aram statuit, atque sacrificium adoleuit, et ab eo celum ipsum uerum denominauit. Euemerus uero dicit hunc Celium seu Celum in Occeania mortuum, et in oppido Aulatia sepultum. [3,2] CAP- II : De Opi prima Celi filia et Saturni coniuge. Ops seu Opis, ut placet Lactantio libro Diuinarum institutionum, filia fuit Celi et Veste, et Saturni fratris coniunx, et Iouis aliorumque plurium deorum mater; quam ob rem apud orbos orbis plurimum uenerationis obtinuit. Sane seu antiqui theologizantes ad suos palliandos errores fecerint, seu ad occultandam uulgo fictionibus magnarum rerum ueritatem, ut pretactum est, seu potius ut Ioui adularentur maximo regi, hystoria omissa, hanc miris fictionibus ornauere, atque illam eis extulere adeo ut loco maximi numinis coleretur a multis, eique templa et sacra sacerdotesque uariis constituerentur in locis. De quibus, ut distinctius uideamus, apponenda sunt aliqua. Primo eam deorum dixere matrem, eique constituere quadrigam a leonibus tractam, eiusque capiti turritam descripsere coronam, et sceptrum manibus addidere; ueste preterea ramorum circumitionibus et herbarum conspicua ornauere. Illamque incedentem sacerdotes quos, eo quod eunuchi ex instituto essent, Gallos uocauere, timpana tangentes et era precedere demonstrarunt, eiusque in circuitu sedes uacuas posuere, et Coribantes armatos illam ambire uoluerunt. Quid ex his tot senserint uideamus. Deorum enim mater ideo habita est, quia terrei sint homines qui ab hominibus dii facti sunt. Turrita uero corona, qua insignita est, satis eam pro terra summendam ostendit, cum sit terre circumitus ciuitatum et oppidorum ad instar corone insignitus. Vestis autem ramis herbisque distincta monstrabit siluas et fruteta et herbarum species infinitas, quibus terre superficies tecta est. Sceptrum autem, quod manibus defert, regna, diuitias et potentiam imperantium super terram monstrabit. Quod quadriga uehatur, cum sit immobilis, intellexere ordinem in operibus terre per IIIIor anni tempora, circulari quodam incessu seruari continue. Cur autem a leonibus trahatur, ratio hec reddi potest, uoluere quidem agricolarum in tradendis terre seminibus consuetudinem demonstrare; consueuere quidem leones, ut Solinus in libro Mirabilium dicit, si per puluereum solum iter faciant, cauda pedum suorum uerrentes turbare uestigia, ne uenatoribus sui itineris prestent indicium. Quod et agricole, seminibus iniectis sulcis, euestigio faciunt retegentes, ne semen surripiatur ab auibus. Preterea cum sint ossa leonibus ossibus ceterorum animalium duriora, intelligi uoluerunt uertentium terram membra esse oportere solidiora quam ceteris. Vel potius ut ostendatur per leones quos quadrupedum reges dicimus iugo Opis subditos, orbis principes terre legibus esse suppositos. Sedes autem uacue illi circumposite existimo nil aliud uelint quam ostendere, quia non solum domus, sed ciuitates que incolentium sunt sedes, uacuentur persepe peste agente uel bello. Seu quia in superficie terre uacue sint sedes plurime, id est loca inhabitata, seu quia ipsa terra semper sedes seruet uacuas nascituris; seu ad demonstrandum quod hi ad quos pertinet terre cultum, non dico de agricultoribus tantum, sed etiam de principibus qui ciuitatibus et regnis presunt, non debent se ocio et inepte quieti concedere, quin imo stare continue et uigilare, cum de nouo semper emergant, que exercitio talium indigeant. Coribantes autem has armatos ambire designare uolunt unumquenque mortalium pro patria se debere bellis exponere, et arma pro salute patrie sumere. Gallos autem sacerdotes habere ob id contigisse dicunt, quod cum deum mater Athym decorum adamasset puerum, eumque cum pellice comperisset, zelo percita, illi abscidisse uirilia, et ob id similes sacerdotes appetere, quos Gallos a contrario sensu dixere. Sane per dilectum Athim uult Macrobius Saturnaliorum libro solem intellegi, qui anno quolibet iuuenescere uidetur, et adeo a terra diligitur, ut in se eius suscepta influentia, quas cernimus herbas flores et fructus pariat. Quod eum castrauerit, hoc ideo fictum credo, quia certo anni tempore solis radii uideantur steriles esse, et potissime circa autumnum et hyemem in quibus temporibus nil gigni uidetur ab eis. Vel ut dicit Porphyrius, Athys flos est a terra dilectus tanquam ornamentum suum, qui tunc a terra castratur cum ueniente fructu flos decidit; uel si cadat ante fructum non sit ulterius ad fructum aptus. Quod hi sacerdotes timpana ferant et era, uolunt per timpanis, que uasa sunt semisperica et semper bina feruntur, duo intellegi hemisperia terre, in quibus ambobus, ut non nulli opinati, sunt terre opus ostenditur. Per era uero intelligi uoluerunt strumenta ad agriculturam accommoda, que quondam antequam ferri usus inueniretur, ex ere confici consueuerant. Hanc preterea multis nuncupauere nominibus, de quibus non nulla significata exposita supra sunt ubi de Terra, et certa huic sunt cum aliquibus deabus communia, de quibus in sequentibus dicetur et ob id que sua sunt propria censui apponenda. Vocant igitur eam Opim, Berecinthiam, Rheam, Cibelem, Almam et magnam Palem. Opim autem ideo uocitatam uolunt, quod ut ait Rabanus opem ferat frugibus, et opere melior fiat. Berecinthiam autem dicit Fulgentius uocatam quasi montium dominam, eo quod deorum sit mater, qui pro montibus intelliguntur, id est elatis hominibus, uel ut placet aliis et michi a Berecinthio monte, seu oppido Frigie in quo persancte colebatur ab incolis. Rhea autem eo quod idem grece sonet, quod Ops latine. Cibelem uero uoluere non nulli eam a cibalo quodam denominatam quem primum illi sacerdotio functum aiunt. Alii autem a Cibalo oppido, in quo dicunt sacra eius fuisse comperta. Quidam autem dictam uolunt a cibel, quod capitis motus sonat, qui plurimus in sacris eius fiebat. Almam autem ab alendo non nulli credidere dictam, eo quod suis fructibus omnes alat. Palem autem eam uocauere pastores et pabulorum dixere deam, eo quod gregibus et armentis pabula prestet. [3,3] CAP- III : De Theti magna, Celi II-a filia et Occeani coniuge. Thetim magnam dicit Paulus. A Crisippo traditum, filiam fuisse Celi atque Veste et Occeani coniugem. Quod quidem Lactantius asserit, eamque matrem dicit fuisse nynpharum. Verum Seruius eam uocat Dorim, quod arbitror a Virgilio sumpserit, ubi dicit: Sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos Doris amara suam non intermisceat undam etc. In his igitur cum nil hystoriographum habeatur, allegoricus sensus uidendus est. Thetis procul dubio aqua est, quam dicit Crisippus ui feruoris celestis e uisceribus eductam terre, et sic ex Celo non homine Vestaque, id est terra, natam. Doris autem amaritudo interpretatur, que quidem solis agente feruore aque marine ut physici testantur addita est; quod experientia notum uidetur, nam, ut aiunt naute, salsedo illa superficiei aque maris tantum immixta est, cum infra decem passus dulcis inueniatur. Sed quid quod eam Occeano coniugem iungunt, cum Occeanus aqua sit, et sic idem uideatur uir et uxor? Credo hoc fingentes sensisse: Occeanum accipi debere pro elemento aque simplici, quod quidem agens creditur ubi aque actio requiratur. Thetim uero pro aqua elementata seu mixturam aliorum elementorum habente, cuius mixtionis opera potest concipere et nutrire. Seu cum utrumque sexum diis esse describant, ut Valerii Serrani carmine patet dicentis: Iuppiter omnipotens rex regum atque repertor, Progenitor genitrixque deum deus unus et idem etc. Volunt, cum agat aliquid aqua, eam uocari Occeanum, cum uero patiatur Thetim. Seneca autem, ubi de questionibus naturalibus scribit, aliter uidetur sentire; dicit enim, aquam uirilem uocant mare, muliebrem omnem aliam. Vocauere autem eam Thetim maiorem, ad differentiam Thetis matris Achillis, quam nynpham uoluere ueteres, non marinam deam, nisi et nynphas ut quandoque fit dixerimus deas. Hec autem magna Thetis multos ex Occeano peperit filios, de quibus postea. [3,4] CAP- IV : De Cerere prima, Celi III-a filia, que peperit Acherontem. Ceres, ut placet Lactantio in libro Diuinarum istitutionum, filia fuit Celi et Veste. Hanc dicit Theodontius Sycani, uetustissimi Sycilie regis, fuisse coniugem, Syculosque primam frumenti usum docuisse et Sycano plures peperisse filios, nullum tamen nominat. Hanc preterea, testimonio Pronapidis, dicit Acherontem fluuium peperisse, et ob hoc talem ex ea recitat fabulam: Eam scilicet concepisse et rubore excrescentis uteri in abditam Crete specum secessisse, et ibidem Acherontem peperisse; qui non ausus lucem aspicere, defluxit ad Inferos, et ibidem infernalis effectus est fluuius. Cuius fictionis ipsemet Theodontius talem explicat rationem. Dicit enim pro constanti habitum Cererem suasisse Saturno fratri ne Tytano regnum aliquo pacto restituiret, et aduersus condicionem inter Tytanum et Saturnum initam, quos Saturnus filios masculos procreauit, clam nascentes surripuisse una cum Vesta matre, atque educasse; quod cum detectum esset et audisset Saturnum Opemque a Tytano detineri captiuos, sibi timens in Cretam abiens latebras petiit, nec ausa est comparere donec certior facta est Iouem uictoria liberasse parentes; ex quo Cererem concepisse uoluit Pronapides Dolorem ex captiuitate fratrum, eumque in specu, id est in latebris, peperisse, id est emisisse seu reliquisse dum uictoria Iouis letata uenit in publicum. Eum autem Acherontem dictum ab a, quod est sine, et cheron, gaudium, nam absque gaudio est qui dolet; et ideo lucem uidere noluisse dicit, quia dolentes ut plurimum, deiectis in terram oculis, recessus appetunt, et obscura loca. Ibi enim infernalis fluuius factus est, quia apud Inferos nulla unquam sit letitia. Nec illi ideo pater ascribitur, quia nostra tantum existimatione procreetur. [3,5] CAP- V : De Acheronte infernali fluuio Cereris filio, qui genuit VI filios scilicet Alecto, Thesiphonem, Megeram, Victoriam, Aschalaphum et Stigem. Acheron infernalis fluuius, absque patre, Cereris fuit filius, ut premonstratum est. Hunc Paulus Tytanis et Terre filium dicebat et ob id a Ioue deiectum ad Inferos, quia sitientibus Tytanis limpidas prestitisset aquas. Sane noster Dantes in prima sui poematis parte que Infernus dicitur, aliter de origine huius sentire uidetur. Dicit enim in summitate Yde montis Cretensis statuam esse ingentem cuiusdam senis, cuius aureum caput est, pectus uero et brachia argentea, corpus et renes ex ere confectos, tybias atque crura et sinistrum pedem ex electissimo ferro factum; dextrum autem pedem ex terra cocta consistere et in eum fere corporea moles omnis in Romam uersa inniti; et has omnes partes preter aureum caput rimulas habere, ex quibus efluunt gucte aque, seu lacrime, que collecte et per cauernas ad Inferos descendentes, flumen faciunt Acherontis. Sed quid sibi tam uarie uelint fictiones uidendum est. Cur Cereris dictus sit filius premonstratum est. Quod Tytanis et Terre fuerit etiam concedi potest, ubi Tytanum solem uelimus intelligere, ut etiam ueteres uoluere, et sic non nulli opinati sunt agente calore solis, aquas maris trahi in uiscera terre, et ex eis a frigore terre dulcoratas efluere, et sic cum sol causam dederit, eius filius dici potest, ac illius cuius uidetur uterum exire. Quod Inferorum sit fluuius hoc modo potest accipi. Sunt enim fluuii duo quibus Acheron nomen est, unus quidem apud Molossos defluit, ut dicit Titus Liuius, et in stagna que inferna uocantur efluit, et ex eis in Thespontium sinum mergitur. Alter uero apud Lucanos fluens, morte Alexandri Epyrote insignis, in Inferum mare cadit. Et sic horum ad Inferos unusquisque descendit. Nam qui apud Molossos est in regno quondam Plutonis, qui deus Inferni dictus est, eo quod ob oriente sole factum esset, inferior uagatur; et sic, si in regno Plutonis est, in lnferno est. Attamen de secundo sic sensere quidam. Asserunt quippe priscis temporibus Grecis fuisse consuetudinem, damnatos exilio in Ytaliam mittere, seu ipsi exules sua sponte uenire, quam eo quod apud inferum mare dicebant, seu quia inferior Grecia ab ortu sit solis, ideo et flumen et damnatos esse apud Inferos testabantur. Ex quo uolunt locum fabule adinuentum; cum etiam ethymologia nominis fluuii faueat fictioni, cum sonet sine gaudio uel salute, quasi exules, patria perdita, absque gaudio uel salute essent. Qui uero aliter sentiunt, ut Seruius et post eum Albericus, dicunt Acherontem fluuium non esse, sed locum Ytalie; uerum de hoc alias. Dantes autem noster de uero Acheronte infernali intelligit, et dicens quia in Creta insula senis sit statua ex uariis metallis a Damiata Syrie ciuitate in Romam uersa, intendit loci congruentiam origini designare et tempora causasque. Sed primo de loco uideamus; dicit ergo statuam senis seu senem stare erectum, ut per hunc intelligamus humanum genus quod adhuc stat, esto antiquum sit, et stat in monte Yde. Yda enim idem sonat quod formositas, per quam sentire uult formositatem temporalium rerum, quam ut perituram designet, dicit olim montem illum letum, hodie uero tristem atque desertum. In monte autem Cretensi, eo quod Creta insula tripartiti orbis media uideatur; nam illi, ab Arthoo Egeum est mare, et ab occiduo Yonium seu Myrtoum, que Europe sunt maria; a solis ortu est illi Ycareum mare atque Carpatium seu Egyptium, que Asyatica maria sunt. A meridie uero et occiduo Affro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est, ut intelligamus non solam unam harum partium, sed omnes operam dare ut Acheron concreetur. Ipse autem ex guctis cadentibus, id est ex criminibus et operibus prauis fluxisque antiquarum etatum et presentis confectus est olim, et conficitur hodie, ut sentiamus ex criminibus mortalium amitti gaudium sempiternum. Verum ut appareat quia non omnis etas in hoc conueniat, aureum caput solidum esse dicit, ut per illud intelligatur innocentie primi parentis tempus, et nostrum, dum renati baptismate in infantia, simplices perseueramus. Demum uenit argentea que et si corporeis uiribus uideatur ualidior uiciis tamen efficitur uilior, et sic argentea, scissa rimis, id est criminibus. Tandem tercia sequitur priorum sonorior et operum longe deterior et hec equo modo scissa est, et in augmentum agit miserie. Inde sequitur ferrea fortior, reliquarum etiam peior et obstinatior. Ultimo sequitur testea, in quam omnis moles corporea inclinatur, et per quam mortalium fragilitas, et senium designatur, et hec scissa est. Ex quibus quidem scissuris fit ut lacrime efluant facientes Acherontem, id est gaudii perditionem, ex qua acquisitio tristitie sequatur necesse est, ut Stigis habeatur origo, et ex tristia doloris incendium, qui Flegeton est, et ex hoc luctus et miserie, frigiditas sempiterna, quam Cocitus significat. Quod autem a Damiata in Romam uersus sit, describit humanum genus, quod in campo Damasceno principium habuit, Romam regnorum mundi ultimum, id est finem suum, prospiciat. [3,6] CAP- VI : De Furiis filiabus Acherontis in generali. Furias tres esse omnes uidentur uelle poete, de quibus in generali libet pauca prefari ut de particularibus summatur facilius intellectus. Primo igitur eas dicunt Acherontis fuisse filias atque Noctis; quod Acheron illis pater fuerit testatur Theodontius; quod autem ex Nocte matre nate sint carmine patet Virgilii dicentis: Dicuntur gemine pestes cognomine Dire Quas et tartaream nox intempesta Megeram, Uno eodemque tulit partu etc. His insuper plura esse nomina uoluere. Nam apud Inferos eas uocari dixere canes, ut uidetur uelle Lucanus dum dicit: Iam uos ego nomine uero Eliceam, Stigiasque canes in luce superna Destituam etc. Apud mortales Furias ut ab effectu patet per Virgilii carmen: Ceruleis unum de crinibus anguem Conicit, inque sinum precordia ad intima subdit, Quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Eumenides etiam apud nos appellari dicuntur, ut per Ouidium patet dicentem: Eumenides tenuere faces de funere raptas etc. Et hoc apud nos factum in infortunato coniugio satis constat. Dire etiam appellantur, et hoc apud Superos, ut ait Virgilius: At procul ut dire stridorem agnouit et alas Infelix crines scindit Iuturna solutos etc. Nam Iuturna dea in aere stridorem Dire non in terris agnouit. Vocantur et uolucres ut idem dicit Virgilius: Iam iam linquo acies, ne me terrete timentem, Obscene uolucres: alarum uerbera nosco. Dicit preterea Theodontius, apud litorales Arpyas appellari. Post hec illas aiunt Iouis atque Plutonis obsequio deputatas, ut Virgilius testatur scribens de eis: He Iouis ad solium seuique in limine regis Apparent, acuuntque metum mortalibus egris, Si quando letum horrificum morbosque deum rex Molitur meritis, aut bello territat urbes etc. Sed iam quid ista uelint uidendum. Dicunt igitur eas Acherontis et Noctis filia, et ratio uidetur talis. Non succedentibus pro uotis rebus et ratione cedente, ut perturbatio mentis oriatur, de necessitate uidetur que non absque cecitate iudicii perseuerat, et ex perseueratione fit maior, donec erumpat in actum, qui absque ratione factus furiosus appareat necesse est; et sic ex Acheronte Furie nascuntur et Nocte. Dicuntur preterea apud Inferos canes, scilicet apud homines conditionis infime, qui dum in perturbationem ueniunt, non existentibus furori uiribus, clamoribusque omnia complent, canum more latrantes. Apud medios autem Furie uel Eumenides dicte sunt, eo quod maiori ledant incendio furiosum, mediocris enim homo perturbatus, ut in se agat seque intus rodat atque consumat, quedam faciunt; nam ne in minores agat lex publica prohibet, in maiores potentia, et more uulgi inferioris clamores emittere indignatio uetat; secum igitur furit et si eruperit uix desistet, quin in maximum tendat incendium, multis opitulantibus furori. Eumenides dicuntur ab heu, quod est interiectio dolentis et men, quod est defectus, eo quod ipse qui patitur sibi ipsi pena sit, seu per antiphrasim dicuntur ab eu et mane quod utrumque sonat bonum. Et ipse omni bono carent. Apud Superos uero appellantur Dire a seuitia maiorum in minores ad quam confestim euolat maiorum furor. Volucres autem appellantur a uelocitate furoris, cum repente a mansuetudine in furorem erumpant homines. Arpye autem apud litorales a rapacitate dicuntur, tanto enim feruore litorales efferuntur in predam, ut in nullo discrepet a furore. Plutoni autem idio obsequiosas uocant, quia diuitiarum dicitur deus, ut aduertamus crebro perturbationes irasque et rixas ob immoderatam auri cupidinem suscitari. Quod autem Ioui assistant non est mirandum, esto illum pium mitemque dixerimus; pio enim iudici opportunum est ultores scelerum habere ministros, quibus si careat aut non utatur, legum autoritas facile dissoluetur. Est insuper aliquando ob populorum crimina diuina permissio, ut in elementis misceatur furor et eis discordantibus inficiatur aer, et pestes letifere oriantur, quibus miseri absorbemur. Sic et eorundem superbia, bella nascantur, ex quibus incendia populationes et excidia consequuntur. [3,7] CAP- VII : De Alectho Acherontis prima filia. Alectho Furiarum prima est Acherontis et Noctis filia, quam sic describit Virgilius: Luctificam Alectho dirarum a sede sororum Infernisque ciet tenebris cui tristia bella, Ireque insidieque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartaree monstrum, tot sese uertit in ora Tam seue facies, tot pullulat atra colubris. Et paulo infra: Tu potes unanimes armare in prelia fratres Atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis, Funereasque inferre faces, tibi numina mille, Mille nocendi artes etc. Satis hoc carmine huius furie apparent officia, satis potentia, satis et truculentia cum etiam Plutoni et sororibus odiosa sit. Sonat enim Alecto iuxta Fulgentium inpausabilis, ut intelligatur omnem furiam ab animi inquietudine initiari. Que quidem inquietudo totiens intrat mentes, quotiens desistimus nos ipsos et deum cognoscere. [3,8] CAP- VIII : De Thesiphone furia Acherontis secunda filia. Thesiphones Furiarum secunda est Acherontis et Noctis filia, quam sic designat Ouidius: Nec mora, Thesiphone madefactam sanguine summit Importuna facem, fluuidoque cruore rubentem Induitur pallam, tortoque incingitur angue, Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem Et Pauor et Terror trepidoque Insania uultu etc. Quibus Claudianus addit: Centum illi stantes uibrabant ora ceraste. Turba minor diri capitis, sedet intus abactis, Ferrea lux oculis qualis per nubila Phebes. Atracia rubet arce color suffusa ueneno. Et his insuper addit Statius, dicens: Suffusa ueneno Tenditur ac sanie gliscit cutis; igneus atro Ore uapor, quo longa satis morbique famesque Et populis mors una uenit etc. Sic igitur uti per Virgilium Alectho qualitas, sic per hos tres uates Thesiphonis demonstrata est. Fulgentius preterea dicit, Thesiphones idem quod Tritonphones, id est irarum uox. In quam postquam pectus turgidum fecit inquietudo, facile deuenitur, et ideo progressum talem facem sanguine madentem dicit Ouidius, eo quod ignea ira nunquam egreditur nisi in sanguinem, et ideo fluuido cruore rubentem dicit, ob colorem faciei hominis irati, et ad dispositionem animi demonstrandam. Nec ante consurgit iratus quam illum amicorum comitantur lacrime, illi minus sano timentes, qui ideo a terrore comitatur, quia iratus omnis terribilis uideatur. Serpentes autem eidem appositi habent ire seuitiam denotare. Hinc deueniens iratus in uocem emittit uapores, id est uerba, per que sepe desolationes oriuntur, locorum et populorum mortes atque egestates. [3,9] CAP- IX : De Megera furia III-a Acherontis filia. Megera furiarum tercia Acherontis et Noctis filia, sic a Claudiano ubi De laudibus Stiliconis effigiatur: Improba mox surgit tristi de sede Megera, Quam penes insani fremitus animique prophanus Error et undantes spumis furialibus ire. Non nisi quesitum cognata cede cruorem Illicitumque bibit patrium, quem fuderat ensis, Quem dederint fratres, hec terruit Herculis ora, Hec defensores terrarum polluit arctus, Hec Atamantee direxit spicula dextre, Hec Agamennonios inter bachata penates Alternis lusit iugulis, hac auspice tede Edipodem matri nate et iunxere Thiestem etc. Et quoniam Megera magna sonat contentio seu lis, satis cognoscere possumus per superiores uersus facta nomini conuenire, et sic fit ut ex inquietudine animi deueniamus in clamorem, et ex clamore in odium et rixam, ex quibus furiosi in exitium sepissime ruimus. [3,10] CAP- X : De Victoria IIII-a Acherontis filia. Victoriam dicit Paulus Acherontis fuisse filiam, ex Styge filia sua susceptam. Cui adeo Iouem fuisse gratum aiunt ut, cum ei fauisset in pugna gigantum, sibi loco muneris exhibuisse, ut dii per Stygem matrem eius iurarent, et si qui aduersus iuramentum agerent, per certum tempus a nectare abstinerent. Hanc Claudianus ubi De laudibus Styliconis sic describit: Ipsa duci sacras Victoria panderet alas Et palma uiridi gaudens et amicta tropheis Custos imperii uirgo, que sola mederis, Vulneribus nullumque doces sentire laborem etc. Theodontius uero, fere concors Claudiano, in descriptione eam insuper ornat triumphalibus ornamentis. Verum Paulus discrepat, eamque dicit letam, sed rubigine atque puluerulento squalore obsitam, armis indutam, et cruentis manibus, nunc captiuos, nunc spolia recensentem, et ornamenta que Theodontius huic apponebat, filio eius, quem Honorem dicunt, exhibent omnia. Sed quid senserint exquiramus. Victoriam Acherontis filiam ideo uoluisse ueteres credo, quia non ex incuria et ocio acquiratur, sed ex cogitationibus continuis, que dum ex ingenio exprimunt utiliora consilia, angunt profecto cogitantem et ab eo gaudium omnem amouent et sic iam adest Acheron. Preterea nec in comesationibus atque ioculationibus inuenitur, quin imo ex uigiliis circumitionibus et laboribus assiduis, constanti animo, et forti pectore, dolore uulnerum et tolerantia incursionum excerpitur, que absque tristitia patientis euenire aut tolerari non possunt. Verum ut differat hec tristitia a tristitia furiarum, illa ab egritudine mentis, hec a corporea ut plurimum oritur. Et sic cui pater Acheron uenerat, Styx accedit euestigio mater. Econtra autem festantes nec aliqua premeditantes facile deueniunt in ruinam; Troia anxia capi non potuit, leta confestim capta est. Alatam uictoriam dicit Claudianus, quia facile etiam una oportuna omissa uigilia non nunquam in partem euolat alteram. Palma ornatur, quia nunquam lignum palme corrumpitur frondesque uiriditatem conseruant, ut uictoris auctum robur et nomen in longum uirere intelligamus. Tropheis autem amicta est, ut secunda honoris species impensi uictori monstretur, minor enim erat triunphus, et quia in eo sacrificaret ouem uictor, ouatio uocabatur, seu uocabant ueteres tropheum truncum ad instar superati hostis factum, et armis eiusdem indutum. Habitus Victorie a Paulo designatus, aptior uidetur quam is qui a Theodontio scribitur; non enim extemplo uictor ornamentis ornatur, non uictorie sed ob uictoriam ei postea exhibentur. [3,11] CAP- XI : De Honore Victorie filio. Honorem Theodontius et Paulus filium dicunt fuisse Victorie, ex quo patre non dicunt. Hunc tamen arbitror ideo Victorie dictum filium, quia ex uictoria quesita consequatur honor, qui quidem in presentia suscipientis exhibebatur, cum laudes in absentia prestarentur. Huic a Romanis templum olim constitutum fuit, templo Virtutis iunctum, ad quod nisi per templum Virtutis non erat introitus, ut appareret neminem nisi per uirtutem honorem consequi posse. Et si ob aliam causam cuiquam fiat, non honor sed ridicule atque letales blanditie sunt. Huic coniugem fuisse Reuerentiam uolunt, et ex ea illi Maiestatem exortam. Sunt tamen qui idem dicant Reuerentiam et Honorem, cum differant. Est honor publicus et priuatus: publicus cum alicui laurea uel triunphus decernitur; priuatus is est qui a priuatis impenditur, ut dum alicui priuato assurgimus eum premittimus, primum in templo uel in mensa locum prestamus. Reuerentia uero est quam maioribus, non ex decreto sed sponte uel consuetudine exhibemus, cum flexis genibus et adaperto capite uenerabiles uiros alloquimur. Que solius Dei sunt, esto sibi ambitiosi principes occuparint. [3,12] CAP- XII : De Maiestate Honoris filia. Maiestatem Honoris atque Reuerentie filiam dicit Ouidius. De qua ubi De Fastis sic ait: Donec honor placidoque decens Reuerentia uultu Corpora legitimis imposuere thoris. Hinc sacra maiestas que mundum temperat omnem. Quaque die parta est edita magna fuit. Nec mora consedit medio sublimis Olimpo. Aurea purpureo conspicienda sinu etc. Hanc Honoris et Reuerentie filiam uoluisse reor, quia ex honore impenso et exhibita reuerentia sit quidam maioritatis status in suscipiente, ex quo maiestas est dicta, Deo soli competens. [3,13] CAP- XIII : De Ascalapho V-o Acherontis filio. Ascalaphus Acherontis et Orne nynphe fuit filius, ut ait Ouidius: Ascalaphus audit quem quondam dicitur Orne Inter auernales non ignotissima nynphas Ex Acheronte suo fuluis peperisse sub undis etc. Hunc aiunt. rapta Proserpina a Plutone, cum quereretur nunquid aliquid apud Inferos gustasset, eam accusasse atque dixisse tria grana mali punici ex uiridario Ditis gustasse; ex quo factum est, ut non restitueretur ex toto Proserpina, et ipse uerteretur a Cerere in bubonem. Circa quod figmentum nil credo aliud uoluisse poetas, quam ostendere odiosissimum esse accusatoris officium et id circo aiunt in bubonem uersum Ascalaphum, eo quod sicut bubo funesta est auis et sinistri semper augurii reputata; sic et accusator semper laboris et anxietatis prenuntius est accusato. Preterea bubo stridula auis est, ut ostendatur clamosos esse accusatores; sic et uti bubo sub multitudine uariarum pennarum modicum habet corporis et eque accusatoris sub longa uerbositate ut plurimum reperitur modicum ueritatis. Igitur non incongrue filius dicitur Acherontis, a similitudine saltem officii, quia sicut Acheron gaudio priuat quos transuehit, sic et accusator hos replet tristitia in quos inuehit. Quod autem Orne mater eius dicatur, a consuetudine bubonis sumptum est, qui sepissime ut aiunt, qui de proprietatibus rerum scripsere, die mortuorum sepulcris inhabitat, que ut ait Papias Orne uocantur et Lucanus ait: Celo tegitur qui non habet urnam. Spectantia ad Cererem et Proserpinam, ubi de eis in sequentibus apponentur. [3,14] CAP- XIV : De Stige Acherontis VI-a filia. Stix inferna dicitur palus et Acherontis et Terre filia extimatur a cunctis. Et secundum Albericum deum nutrix et hospita; per quam, etiam ut supra dictum est, dii iurant, neque timore pene audent deierare ut ait Virgilius: Stigiamque paludem, Dii cuius iurare timent et fallere numen etc. Priuabatur enim ad tempus qui deierasset nectareo poculo. Et hoc ideo illi concessum uolunt, quia Victoria eius filia diis aduersus Tytanos pugnantibus fauisset. Stix enim interpretatur tristitia, ideo Acherontis, qui sine gaudio est, dicta filia, eo quod, ut ait Albericus, qui gaudio caret in tristitiam labitur facile, imo ut labatur necesse est. Terra autem illi attribuitur mater, quia cum omnis aqua a fonte illo aquarum unico Occeano procedat, trahi per uiscera terre ad illum usque locum, unde prorumpit in publicum, necesse est; et sic Terra Stigi dicitur mater. Seu secundum alium sensum inter humores ab elementis impressos mortalibus, a terra imprimitur melanconia, que procul dubio tristitie mater et altrix est. Deorum autem nutricem et hospitam non absque misterio Stigem uoluere. Circa quod aduertendum est duplicem esse tristitiam, aut tristamur quia detestanda nostra desideria quacunque ex causa sit, consequi nequeamus, aut tristamur cognoscentes, quia aliquid seu multa minus iuste peregimus. Tristitia prima nunquam deorum fuit nutrix aut hospita. Secunda uero fuit et est; nam ex minus bene commissis dolere et tristari, nil aliud est quam alimenta prebere uirtuti, per quam in deitates suas gentiles ruere, et nos christiani in beatitudinem imus eternam, in qua dii, non inanes aut perituri sumus. Has tristitie species optime sensisse in VI-o Eneydos ostendit Virgilius, ubi perfidos et obstinatos in malum homines mittit in Tartara, ubi nulla est redemptio, alios uero post exactas ob culpam penas Elysios ducit in campos. Seu uolumus dicere quod forsan magis sensere poete, deos, id est sol et sydera, ad Egyptios aliquando abiisse, quod hyemali tempore contingit, quando sol semotus a nobis tenet solstitium antarticum, quod ultra meridionales Egyptios Cenith capitis habitantium ibidem facit, et tunc a palude Stigia pa- scuntur sydera secundum opinionem eorum, qui existimabant superiorum corporum ignes ex humiditate uaporum ex aqua surgentium pasci. Et apud eam hospitantur donec uersus articum polum gradum non flexerint. Stigem autem esse sub australi plaga demonstrat Seneca eo in libro quem scripsit De sacris Egyptiorum, dicens, Stigem paludem apud Superos esse, id est apud eos qui in superiori sunt hemisperio, ostendens inde quod circa Syenem extremam Egypti partem uersus austrum locum esse, quem Phyalas, hoc est amicas, incole uocitent, et apud eas paludem esse ingentem, que cum transitu difficillima sit, limosa nimis et papiris implicita, Stix appellata est, quasi tristitiam ob laborem nimium transeuntibus inferens. Iurare autem deos per Stygem potest esse ratio talis, consueuimus enim per eas res quas timemus aut optamus iurare; sane qui summe gaudet non uidetur habere quod cupiat, cum non desit quod timeat, et ex his dii sunt quos felices faciunt, quam ob rem restat ut iurent per tristitiam quam sibi noscunt aduersam. Quod deierantes nectareo priuentur poculo, eo dictum puto, quia qui ex felicitate in miseriam deuenere deierasse, id est minus bene egisse, dicebant, et sic a nectareo poculo ad amaritudinem infortunii deuenisse. [3,15] CAP- XV : De Cocito infernali fluuio Stigis filio, qui genuit Flegetontem. Cocitus infernalis est fluuius, quem ex Stige palude natum dicit Albericus, quod ob id arbitror dictum, quia luctus, quem per Cocitum intelligunt, ex tristitia, que Stix est, oriatur. [3,16] CAP- XVI : De Flegetonte fluuio infernali, qui genuit Lethem. Flegeton, et hic Inferni fluuius est, et secundum Theodontium, Cociti filius. Ob id, ut existimo, dictum, quia ex diuturno luctu quis facile ueniat in furorem, quod quidem ut non nullis placet natura contingit. Nam exhausto lacrimis humiditate cerebro, feruentes cordis impetus frenari non possunt, et sic quis in furiam labitur. Flegeton enim ardor interpretatur, ut comprehendatur ex feruore cordis nimio hominum excitari furores. [3,17] CAP- XVII : De Lethe fluuio infernali Flegetontis filio. Lethem Inferni dicunt fluuium et Flegetontis filium. Quod ideo fictum puto, eo quod ex furore nascatur obliuio. Cernimus enim furiosos sue suorumque dignitatis oblitos, et Lethes interpretatur obliuio. Hunc fluuium ponit Virgilius apud Elysios campos et eo illos potari, quos Mercurius uult reuerti ad corpora, de quibus supra dictum, ubi de Mercurio primo. Dantes uero noster illum describit in summitate montis Purgatorii, et ex illo dicit animas mundas et celo dignas potare, ut obliuiscantur preteritorum malorum, quorum memoria felicitati perpetue prestaret impedimentum. [3,18] CAP- XVIII : De Vulcano primo, Celi filio IIII-o, qui genuit Apollinem. Vulcanus primus, teste Tullio ubi De naturis deorum, Celo natus est, de quo nil aliud reperitur, nisi quia ex Minerua secundi Iouis filia, ut dicit Theodontius, Apollinem genuerit primum. Credo ego hunc igneum et inexausti uigoris hominem fuisse, et Saturni fratrem. [3,19] CAP- XIX : De Apolline, primi Vulcani filio. Apollo, ut Ciceroni placet et Theodontio, filius fuit primi Vulcani atque Minerue et, ut ipsemet Tullius asserit, ubi De naturis deorum, hic omnium Apollinum fuit antiquior. Hunc dicit Theodontius fuisse medicine artis repertorem, et primum uirium herbarum cognitorem, quantumcunque Plinius, in libro Hystorie naturalis, asserat Chironem, Saturni et Phyllare filium, primum fuisse herbarum uirium atque medicamentorum repertorem. [3,20] CAP- XX : De Mercurio V-o Celi filio. Mercurius qui tercius est, ut ait Tullius De naturis deorum, Celo patre et Die matre natus est, obscenius tamen excitata natura, eo quod aspectu Proserpine motus sit. Huic ornamenta que ceteris apponuntur, dicit tamen Theodontius Egyptios uirge huius circumuoluisse serpentem, quod testatur Valerius Martialis Epygrammatum libro VII-o dicens: Cillenes celique decus, facunde minister, Aurea cui torto uirga dracone uiret. Aiunt insuper eum ex Venere sorore sua Hermofroditum filium suscepisse. His premissis, quid sensisse ueteres fictionibus uoluerint exquiramus; et primo quid eum a Celo obscene genitum dicant. Hoc circa multa dicebat Leontius, ut prospectum celi in terram et raram mercurii planete apparitionem, et alia huiusmodi, que quoniam friuola uisa sunt, eis omissis Barlae relatum apponere libuit. Dicebat enim huius Mercurii a natiuitate nomen Hermes fuisse, seu Hermias eumque ex stupro Phylonis Arcadis et Proserpine eiusdem filie, in quam se balneantem impudicos iniecerat oculos, procreatum; et sic satis patet quia obscene excitata natura sit, inspecta Proserpina. Hermetem autem eum nominatum dicit, eo quod eo nato, cum de futuris eius successibus Phylon consuluisset mathematicum, habuit pro responso eum diuinum futurum hominem et maximum diuinarum rerum interpretem. Quam ob rem Phylon, qui illum exponi proposuerat, seruari fecit, atque cum diligentia nutriri, eumque uocauit Hermetem, eo quod hermena grece, latine sonet interpres. Post hec cum adoleuisset, ob ruborem sceleste originis in Egyptum secessit, ubi mirabiliter profecit in multis et potissime in arismetrica, geometria et astrologia, adeo ut Egyptiacis ceteris preferretur, et cum ob excellentiam predictorum iam Mercurii nomen meruisset, medicinalibus operam dedit tamque in his sublimis effectus est, ut non omisso Mercurii nomine, crederetur Apollo, et longe profusius in sacris Egyptiorum instructus cunctis, factus est homo mirabilis; ibique seu ad eius nobilitandam originem, seu potius ad ignominiam originis contegendam, Celi dictus est filius et Diei, quasi a celo missus et in diei luce factus conspicuus. De hoc preterea Hermes Trimegistus, qui se testatur eius fuisse nepotem, mentionem facit eo in libro, quem De ydolo scribit ad Asclepium, dicens, quod esto mortuus, uenientes ad eius sepulcrum adiuuet et conseruet. Sed quid in hec uelint insigna aduertendum, cum aliud in planeta, aliud in medico, aliud in rethore et aliud in mercatori, uel fure Mercurio habeant demonstrare. Dicunt ergo eum, ut premonstratum est, ubi de Mercurio primo, galero tectum, ut per illum Celum intelligamus, a quo et si tegamur omnes a medico potissime cognosci debet, circa planetarum motus uarios et eorum dispositiones et syderum speculando, ut per ea tanquam in humana corpora agentia, et causantia plurima, et egritudinum causas et successus, et oportuna remedia possit agnoscere, atque ea que ad salutem egrotantis necessaria monstrantur disponere. Talaria uero ideo illi apponuntur pennata, ut per ea noscamus oportere medicum promptam ad remedia contingentium habere scientiam, ne ante egritudine laborans deficiat, quam accesserit tardi medici argumentum; preterea ut et ipsi cognoscant cum nature ministri sint, omni alia seposita cura se debere ad necessitates uocantium euolare. Est illi insuper uirga, quam supra diximus, illi ab Apolline fuisse concessam, ut intelligatur primo, quia concessa est ab Apolline medicine autore, id est a medico experto et doctore, autoritas approbantis absque qua nemo hercle deberet tale officium exercere. Insuper dicunt eum hac uirga ab Orco pallentes euocare animas, ut appareat multos iam dudum iudicio et arte multorum medentium in mortem ituros, scientis medici adiutorio in uitam retentos, seu a morte, id est ab Orco potius reuocatos. Sic uersa uice, dum minus morborum noscuntur cause, hac eadem uirga, id est autoritate uel artificio minus congrue operato, anime que stetissent emictuntur ad Tartara, id est in mortem. Somnos etiam hac uirga, id est arte, dat medicus persepe in somnum declinare nequentibus, et aufert in suam perniciem dormientibus nimium. Ventos insuper hac uirga medicus amouet, dum stultas egrotantium opiniones suasionibus et rationibus ueris remouet, auferendo timorem. Seu etiam dum uentositates uiscera in grauissimum patientis dolorem agitantes suis aut potionibus, aut remediis aliis resoluunt in nichilum. Sic et nubila tranant dum humiditates superfluas educunt, quasi tranantes, id est ad se trahentes e corpore languido. Serpens autem ideo circumuoluitur uirge, ut intelligamus medicinale exercitium absque naturali et debita discretione tendere non forte minus in perniciem quam salutem. Pendent enim non minus ex animaduertentia medentis, quam ex arte quandoque remedia. Iubet enim ars reubarbaro e corporibus expelli superflua, quod si debilitato nimium dabitur, facile uita cum superfluis emittetur, et ideo circa talia et alia omnia medentis plurimum oportuna discretio, que per serpentem prudentissimum animal designatur, uirge ideo circumuolutum, ut nunquam absque discretione exerceatur autoritas. Quod Hermofroditum genuerit dicit Paulus uerum non esse, sed ideo fictum atque appositum est, quia primus Egyptiis, qui monstruosum arbitrabantur Hermofroditos nasci atque tanquam rem preter naturam abiciebant, si quando aliquem nasci contigisset, ostendit, quia naturali gigni ratione poterant, et qua in parte matricis susciperentur a femina. [3,21] CAP- XXI : De Hermofrodito Mercurii et Veneris filio. Hermofroditum dicit Theodontius ex Venere fuisse filium Mercurii, quod etiam testatur Ouidius dicens: Mercurio puerum et diua Cythereide natum Nayades Ydeis enutriuere sub antris; Cuius erat species in qua materque paterque Cognosci possent: nomen quoque traxit ab illis etc. Ex quo insuper Ouidius fabulam recitat talem. Quod cum Yda monte Frigie, in quo fuerat altus, derelicto, uagans in Cariam usque deuenisset, fontem limpidum uidit quem Salmacis nynpha incolebat. Que cum eum formosissimum uidisset, euestigio amauit, et blandis uerbis in suam sententiam trahere conata est. Tandem cum uerecundaretur adolescentulus, aspernareturque nynphe uerbaque pariter et amplexus, illa, simulato recessu, post uepretum latuit. Iuuenis autem putans abiisse nynpham nudus fontem intrauit. Quod Salmacis uidens, abiectis uestibus, confestim et ipsa in fontem se nudam dedit renitentemque tenuit. Verum cum eum inflexibilem cerneret, orauit ut ex ambobus efficeretur unus, et factum est, et sic qui masculus intrauerat fontem, masculus illum exiuit et femina, et deprecatus est ut qui in eo balnearentur in posterum hanc eandem ignominiam reportarent, quod obtentum est fauente precibus utroque parente. Hermofroditum ex Mercurio et Venere genitum uult Albericus lasciuientem preter oportunitatem esse sermonem, qui, cum uirilis esse debeat, nimia uerborum mollicie uidetur effeminatus. Ego uero Hermofroditum habere utrumque sexum ad naturam Mercurii refero, quem uenerabilis Andalo aiebat, eo quod cum masculinis planetis masculus esset, cum femininis autem femina, inferre inter cetera his quorum natiuitatibus preerat, ni planetarum alius obsisteret uel celi locus ut utriusque sexus concupiscientia teneretur; sed uolunt non nulli altius intellexisse poetam, dicentes in matricibus mulierum septem conceptui aptas cellulas esse, quarum tres in dextera uteri sunt, et totidem in sinistra, et una media, et ex his unaqueque duos posse concipere; quantumcunque dicat Albericus in libro De naturis animalium, se ab ortu cuiusdam mulieris aduertisse eam centum et quinquaginta filios inuicem concepisse. Ex his enim que in dextra sunt cum semen concipiunt masculos pariunt, que autem in sinistra feminas, cum uero in ea que media est concipitur, nascantur utrumque sexum habentes, quos hermofroditas dicimus; et sic in cellula illa tanquam in fonte utriusque sexus lucta est, et dum uincere conatur uterque, ne alter succumbat, efficitur ut utriusque uictorie uestigia uideantur. Et sic rata manet oratio, ut si quis fontem illum intrauerit semiuir exeat illum. Sane longe aliter sensisse poetantes existimo. Est enim Salmacis Carie fons celeberrimus, qui ne hac labe pollutus appareat, et purgare fontem, et quid dederit fictioni causam libet apponere. Est igitur, ut Vitrubio eo in uolumine quod De architectonica scripsit placet, fons cui Salmacis nomen est in Caria, haud longe ab Halicarnaso, claritate precipuus et sapore egregius, circum quem barbari olim, Carii scilicet et Lelege habitabant, qui a Nyda et Areuania Arcadibus, a quibus ibi Troezen communis deducta colonia, pulsi ad montana fugere et latrociniis ac discursionibus omnia infestare cepere. Sed cum de colonis Arcas unus lucri tractus auiditate prope fontem tabernam meritoriam edidisset, quasi aque bonitas ceptis suis esset prestatura fauorem, factum est ut tam aque delectatione quam cibi oportunitate non nunquam barbari immanes descenderent in tabernam et consuetudine paulatim barbariem ponere, et Grecorum mollioribus moribus atque humanioribus adherere inciperent, donec ex ferocissimis mites uiderentur effecti. Et quoniam mansuetudo respectu feritatis uideatur feminea, dictum est, ut qui illo uterentur fonte effeminarentur. [3,22] CAP- XXII : De Venere magna VI-a Celi filia. Venus magna, ut ubi De naturis deorum scribit Cicero, Celi fuit filia et Diei, et cum preter hanc tres alias fuisse demonstret, hanc primam omnium asserit extitisse. Attamen cum figmenta plurima circa Veneres indistincte comperiantur, his sumptis que ad hanc spectare uidebuntur, reliqua reliquis relinquemus, non quia huic adaptari non possint omnia, sed postquam aliis attributa sunt, illis, dum de eis sermo fiet, apposuisse decentius est. Huius igitur ante alia filium fuisse Amorem geminum uoluere, ut testatur Ouidius, dum dicit: Alma faue dixi geminorum mater amorum etc. De patre autem dissentiunt, cum dicant alii ex Ioue genitum, alii ex Libero patre. Sic et Gratias quas huius etiam dicunt filias. Dicunt insuper huic cingulum esse quod ceston nominant, quo cinctam eam asserunt legitimis interuenire nuptiis. Aliis uero coniunctionibus maris et femine dicunt absque cingulo interesse. Eam insuper dicunt summe Solis progeniem habere odio propter adulterium eius cum Marte, ab eo Vulcano patefactum. Addunt preterea in tutelam eius esse columbas. Et cum eidem currum tribuant, illum a cignis trahi uolunt. Mirtumque arborem illi sacram statuunt et ex floribus rosam. Post hec etiam dicit Theodontius eam in domum Martis Furias hospitio suscepisse, seque eis familiaritate iunxisse. Et ut plurimum de reliquis diis faciunt, eam multis appellant nominibus: ut puta Venerem, Cytheream, Acidaliam, Hesperum, Luciferum et Vesperuginem. Et ut si qua alia sunt omiserim, ad sensum precedentium ueniamus. Sane quoniam uel omnia uel fere omnia predicta a fingentibus, a proprietatibus Veneris planete sumpta forte sunt, quid de eisdem astrologi sentiant ante alia apponendum censui, ut facilius summatur ex dictis poetantium intellectus. Et quoniam alias Albumasar secutus sum et uenerabilem Andalo, iuxta eorum sententiam eius fere mores et potentiam seu circa que uersetur, describam. Volunt igitur Venerem esse feminam complexione flegmaticam atque nocturnam, apud amicos humilem et benignam, acute meditationis in compositionibus carminum, periuria ridentem, mendacem, credulam, liberalem, patientem et leuitatis plurime, honesti tamen moris et aspectus, hylarem, uoluptuosam, dulciloquam maxime, atque aspernatricem corporee fortitudinis et animi debilitatis. Est huius insuper significare pulchritudinem faciei, et corporis uenustatem, rerumque omnium decorem, sic et usum preciosorum unguentorum, aromatum fragrantium, alearum ludos et calculorum, seu latronum, ebrietates preterea et commesationes, uina, mella et quecunque ad dulcedinem et calefactionem pertinere uidentur, eque omnis generis fornicationes atque lasciuias et coitus multitudinem, magisteria circa statuas et picturas, sertorum compositiones et uestium indumenta, auro argentoque contexta, delectationem plurimam circa cantum et risum, saltationes, fidicinas, et fistulas nuptiasque et alia multa. Sed eis omissis ad auferendam fictio- num corticem ueniamus. Filiam eam dicunt Celi et Diei, et cum de planeta intelligant, non incongrue, nam quia celo uidetur infixa et cum eo mouetur, ab eo uidetur producta; Diei uero dicitur filia a claritate sua, qua ceteris astris fulgidior est. Eam geminum amorem peperisse non caret misterio, ad euidentiam cuius existimandum est ut aliquando dicere consueuit uenerabilis Andalo, deum patrem omnipotentem, dum omnis mundi machina ab eo fabrefacta est, nil fecisse superfluum aut commodo carens animalium futurorum. Sic et supercelestia corpora tam grandia, tam lucida, tam ordinate suo se et alieno motu mouentia, non solum adornatum, quem nos fere ob crebram ispectionem flocci facimus, condidisse credendum est, sed circa inferiora illis plurimum potestatis dedisse; ad hoc scilicet ut eorum motu atque influentia anni uoluentis uariarentur tempora, gignerentur mortalia, genita nascerentur, et alerentur nata atque in tempore deducerentur in finem. Nec hanc mixtim atque confuse corporibus iniunctam debemus arbitrari potentiam, quin imo unicuique proprium constituisse officium, et circa que eius uersaretur autoritas distinxisse, uoluisseque omnia se inuicem secundum plus et minus coniunctionum atque reliquarum uirium pro uarietate locorum ad opus in finem deducendum intentum mutuis uicissitudinibus iuuare. Et inter alia concessa pluribus ut testantur effectus, Veneri planete asserebat idem Andalo fuisse concessum quicquid ad amorem, amicitiam, dilectionem, coniunctionem, societatem et unionem inter animalia spectare uideretur, et po- tissime ad procreationem prolis spectantia, ut esset qui segnem forte naturam in sui continuationem atque ampliationem urgeret, et idcirco causari ab ista hominum uoluptates concedi potest. Quo concesso egregie finxere poete, qui eius Amorem seu Cupidinem filium fuisse dixere. Sed quid illum geminum dicit Ouidius aduertendum. Credo ego amorem tantum unicum esse, sed hunc totiens et mutare mores et nouum cognomen patremque acquirere, quotiens in diuersos sese trahi permittit affectus. Et hinc Aristotilem reor triplicem designasse, propter honestum, propter delectabile, et propter utile. Et ne discordes Aristoteles et Ouidius uideantur, forsan ex duobus ultimis, unum tantum faciebat Ouidius, cum etiam delectare uideatur utilitas. Verum quoniam tractatus talis potius spectat ubi de Amore uel Cupidine mentio fiet, ad reliqua ad Venerem pertinentia ueniendum est. Dicunt igitur eam Gratias peperisse, nec mirabile, quis unquam amor absque gratia fuit? Que quare tres et alia ad eas spectantia, commodius infra ubi de eis ratio apponetur. Cingulum Veneri quod uocauere ceston insuper esse dixere, quod illi minime a natura datum fuerat, nec a poetis fuisset in santissima atque ueneranda legum autoritate illi fuisset appositum, ut aliquali coertione uaga nimis lasciuia frenaretur. Quid enim ipsum sit ceston in Yliade (II,214-217) describit Omerus, dicens: g-H g-kai g-apo g-stehthesphin g-elusato g-keston g-himanta g-Poikilon, g-entha g-de g-hoi g-thelktehria g-panta g-tetukto: g-Enth' g-eni g-men g-philothehs, g-en g-d' g-himeros, g-en g-d' g-oaristos, g-Parphasiis g-eh g-t' g-eklepse g-noon g-puka g-per g-phroneontohn. {Que latine sonant}: Et a pectoribus soluit ceston cingulum uarium, ubi sibi uoluntaria omnia ordinata erant, ubi certe amicitia atque cupido atque facundia, blanditie que furate intellectum licet studiose scientium. Circa quod si rite considerentur in eo descripta satis coniugium contingentia esse uidebimus. Dicit enim ibi cupidinem esse, ut intelligatur sponsi sponseque ante nuptias desiderium. Inde amicitiam que quidem ex commixtione et morum conuenientia oritur, atque in longum trahitur; si uero dissonent mores, inimicitie, iurgium, despectio, et huiusmodi nasci uidimus aliquando. Facundia autem quam oportuna sit patet liquido, nam per eam affectiones panduntur cordis, amantum mulcentur aures, sedantur litigia, que sepissime inter coniuges oriuntur, et ad tolerantiam emergentium etiam animantur. Sunt et in eo blanditie, que habent animos attrahere et ligare, iras comprimere, et alienatum amorem etiam reuocare; quarum tam grandes sunt profecto uires, ut non solum ab eis capiantur ignari, sed etiam ut ipsemet dicit Omerus, he furate sunt sepissime sapientibus intellectum. Hoc cingulum dicit Lactantius, uti nos ante diximus, Venerem non ferre nisi ad honestas nuptias, et ob id omnem alium concubitum, eo quod ad eum ceston delatum non sit, incestum uocari. Quod Furias in domo Martis hospitata sit et eis fami- liaris effecta, hanc ob causam dictum reor. Sunt enim inter signa celestia, ut dicebat uenerabilis Andalo, duo que Marti ab astrologis domicilii loco attributa sunt, aries scilicet, et scorpio, in quam harum domorum illas Venus duxerit non habemus. Sed si in arietem duxerit, initium ueris per arietem designari credo, cum tunc uer incipiat quando sol arietem intrat. circa quod tempus animalia cuncta in concupiscientiam inclinantur, et, ut dicit Virgilius: In furias ignesque ruunt. Nec solum bruta, sed et mulieres, quarum complexio ut plurimum frigida et humida est, agente ueris temperie, in calorem et Venerem acrius excitantur. Que quidem excitatio, nisi frena rubor iniceret, uerti in furiam uideretur. Sino feruores iuuenum, qui nisi legum autoritate sopirentur, seu potius coercerentur, in pestiferos profecto furores excederent. Et sic bene in domum Martis a Venere ducte sunt Furie, eis familiaris effecta est, in quantum immoderata efficitur et effrenis. Si in scorpionem duxisse uelimus, quoniam uenenificum atque fraudulentum est animal, intelligo non nunquam amantum amaritudines anxias modice mixtas dulcedini, ob quas sepissime miseri adeo uexantur ardentes, ut in se ipsos gladio, laqueo, precipitioque furentes uertantur. Seu ob susceptas iniurias, lusis amoribus, uel mutatis ob iuramenta frustrata, ob fraudes compertas, ob mendacia, ex quibus autem desperatione torquentur, aut in rixas et homicidia furiosi precipitantur. Et sic a Venere in scorpione suscepte sunt Furie. Venerem exosam Solis prolem habere ab consequentibus ex amore illecebri suntum puto. Nam, ut inferius legetur ubi de Sole Yperionis filio, producit sol formosissimos homines et mulieres, quorum pulcritudo procul dubio trahit inspicientium mentes in concupiscientiam sui; et qui tracti sunt uariis artibus persepe trahentes trahunt, quod quidem Veneris opus esse creditur. Hi quippe innumeris subiciuntur periculis; nam dum in libidinem suam paribus deueniunt uotis, alii occiduntur, alii letali persequuntur odio, alii ex ditissimis in extremam efferuntur inopiam. Et nonnulle splendidum pudicitie decus turpi atque perpetua denigrauerunt infamia. Et ut alia plura sinam ignominiose occubuere postremo; et sic patet liquido Venerem Solis prolem uetusto odio infestare et mellitis uenenis suis opprimere. Columbas insuper eius in custodiam posuere, quod taliter contigisse legitur: Lasciuientibus in campis Venere et Cupidine in contentionem deuenere, quisnam scilicet ex eis plures sibi colligeret flores, uidebaturque alarum suffragio plures Cupidinem collecturum; quam ob rem uidit Cupido Peristeram nynpham in adiutorium Veneris surrexisse, qua indignatus causa eam in columbam transformauit illico. Venus autem transformatam in tutelam confestim assumpsit, et inde subsecutum est columbas semper Veneri attributas. Huic autem fabule sensus talis prestari uidetur. Dicit enim Theodontius Peristeram apud Corinthios origine insignem fuisse puellam, et longe magis notissimam meretricem, et idio hic Venus agens dici potest in Peristeram patientem, agentis autem inpressio in patientem amor est. Cuius agitata stimulis uirgo adhesit Veneri, id est coitui, qui fere finalis est agentis intentio, si forsan ob id uinci posset infestans Cupido. Verum cum talis appetitus actu potius accendatur, quam extinguatur, eo deuenit ut non esset unius amantis contenta solatio, sed more columbe, cuius moris est sepissime nouos experiri amores, in plurium deuenit amplexus. Quam ob causam ab ipso Cupidine, id est luxurie stimulo, in columbam uersam uoluere poete. Peristera uero grece, latine columba sonat. Que quidem columbe eo Veneri in tutelam date sunt, quia aues sunt coitus plurimi, et fere fetationis continue, ut per eas crebro coeuntes Veneri obsequentes intelligantur. Nam hi ueniunt in tutelam alicuius, qui nondum sibi oportuna facere cognouere, et tutore habito, agenda eius mandato conficiunt. Sic et libidinosi sub tutela Veneris esse dicuntur, quia semper in lasciuias merguntur, Venere imperante. Currus autem ideo Veneri designatur, quia sicuti ceteri planete per suos circulos circumagitur motu continuo. Quod a cignis eius trahatur currus, duplex potest esse ratio, aut quia per albedinem significant lautitiam muliebrem, aut quia dulcissime canant, et maxime morti propinqui, ut demonstretur amantum animos cantu trahi, et quod cantu amantes fere desiderio nimio morientes passiones explicent suas. Mirtus autem ideo Veneri dedicata est, quia, ut ait Rabanus, a mari dicta est, quia nascatur in litoribus, et Venus in mari dicitur genita; seu quia odorifera sit arbor et Venus odoribus delectatur; seu quia huius arboris odor credatur a nonnullis uenerea suadere; seu, ut physici dicunt, eo quod ex ea multa mulierum commoda fiant: seu quia ex bacis eius aliquod compositum fiat per quod excitatur libido ac etiam roboratur, quod uidetur testari Futurius poeta comedus, dum Dygonem meretricem inducit dicentem: Mirtinum michi affers quod Veneri armis occursem fortiuncula etc. Rosa uero ob id illius flos dicitur, quia suauis sit odoris. Nominum eius plurium he possunt rationes ostendi. Dicitur primo Venus, quam stoyci uanam rem interpretantur, quasi uoluptatem abominantes, et hoc intelligendum est, eam uanam rem a stoycis dici, in quantum ad illecebrem partem illam libidinum et lasciuiarum declinet. Epycuri uero uenerem bonam rem exponunt, uti uoluptatum professores, nam circa uoluptatem summum existimant bonum consistere. Cicero autem dicit Venerem dici quod ad omnia ueniat; quod quidem non incongrue dictum est, cum amicitiarum omnium a quibusdam credatur causam prestare. Cytherea autem ab insula Cytherea, seu a Cythereo monte in quibus potissime coli consueuerat, denominata. Acidalia autem dicta est, seu ab Acidalio fonte qui in Orcomeno Boetie ciuitate est Veneri atque Gratiis sacer, et in quo arbitrabantur olim insipidi Gratias Veneris pedissequas lauari; seu quia curas iniciat, nouimus enim quot curis amantes repleat, et Greci acidas curas uocant. Hesperus autem proprium planete nomen est apud Grecos, et maxime dum post solem occidit, et inde etiam Vesper dictus, ut per Virgilium patet: ante diem clauso componet Vesper Olimpo. Varro autem uult ubi De origine lingue latine, eam ab hora in qua apparet Vesperuginem appellari. Nam et Plautus sic etiam illam uocat dicens: neque Iugula neque Vesperugo neque Virgilie occidunt etc. Lucifer autem latine dicitur, cum apud Grecos, ut asserit Tullius ubi De naturis deorum, Fosferos appelletur, quasi lucem afferens, et hoc quando ante solem aut auroram in oriente cernitur tanto splendore corusca, ut etiam de se merito Lucifer appelletur. Hanc et naute et ydiote Dianam persepe uocant, quia diei uideatur prenuntia. [3,23] CAP- XXIII : De secunda Venere Celi VII-a filia et matre Cupidinis. Venerem secundam plures Celi uolunt fuisse filiam, non tamen ritu genitam quo gignimus omnes, ex qua recitatur: Saturnum scilicet in Celum seuisse patrem, et, falce sumpta, ei abscidisse uirilia et in mare abiecisse, quorsum autem ceciderint non habetur. Falcem uero haud longe a promontorio Lilibei Siculi deiectam aiunt nomenque dedisse loco Drepanum, eo quod sic grece falx dicta sit. Testiculi uero deiecti quacunque in parte maris deciderint, sanguinem emisere, ex quo et maris spuma hanc procreatam Venerem uoluere ac etiam a maris spuma denominatam, que grece aphrodos dicitur, quoniam sic et hec dicta est. Macrobius autem in libro Saturnaliorum Venerem ex sanguine testiculorum Celi natam dicit, sed maris spuma nutritam. Dicunt insuper, ut Pomponius Mela refert, accole Palepaphos Cyprici oppidi tui, serenissime rex, penes eos Venerem sic natam in terras primo emersisse, et quod ob id nudam et persepe natantem eam fingant, quod et nostri etiam quandoque testantur poete. Dicit enim eius in persona Ouidius: Et diis adde tuis! Aliqua est michi gratia ponto, Si tamen in medio quondam concreta profundo Spuma fui, gratumque manet michi nomen ab illa etc. Et Virgilius Neptunum ei dicere scribit: Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis Unde genus ducis etc. Huic preterea dicunt rosas esse dicatas, et quod marinam gestet manibus concam. Sic et ex ea et Mercurio Hermofroditum natum uolunt. Et ex ea sola Cupidinem. Multe quidem fictiones sunt, sed ex eis talis potest exprimi sensus. Nam pro Venere hac ego uoluptuosam uitam intelligo, et in omnibus ad uoluptatem et libidinem pertinentibus cum superiori unam et eandem esse, et sic etiam uidetur uelle Fulgentius. Ex sanguine autem testiculorum a Saturno desectorum ideo natam, quia, ut ex Macrobio sumi potest, cum chaos, esset tempora non erant; nam tempus est certa dimensio que ex celi circumitione colligitur, et sic a celi circumitione natum tempus, et inde ab ipso Caronos natus, qui et Cronos est, quem nos Saturnum dicimus, cumque semina rerum omnium post celum gignendarum de celo fluerent, et elementa uniuersa que mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur, ubi mundus omnibus suis partibus atque membris perfectus est, certo iam tempore finis est precidendi de celo semina; et sic genitalia a Saturno, id est tempore, decisa uidentur, et in mari deiecta, ut appareret gignendi atque propagandi facultatem que per Venerem assumenda est, in humorem translatam coitu maris et femine mediante, qui per spumam intelligitur; nam uti spuma ex aquarum motu consurgit, sic et ex confricatione uenitur in coitum, et uti illa facile soluitur, sic et libido breui delectatione finitur. Seu ut placet Fulgentio, quod concitatio ipsa seminis spumosa sit, et ideo marinam dicimus spumam ob salsedinem sudoris emuncti circa coitum. Seu quod ipsum sperma salsum sit. Sic ex humiditate nata Venus hec et a spuma maris, id est salsedine humiditatis nutrita, id est aucta, donec in finem cepti operis deducta sit. Sane uidendum que hec sit humiditas ut clarius origo huius Veneris enodetur. Fulgentius igitur uult, ubi ab aliis dicitur, Saturnum Celo, Iouem Saturno genitalia abscidisse et sic suam exponit opinionem. Dicit enim Saturnum grece Cronos nuncupari, quod tempus latine, cui uires abscise falce, id est fructus qui in humoribus uiscerum uelut in mare proiciuntur, ex quibus dicit necesse sit procreari libidinem. Nec dubium ea ex humiditate procedit Venus, que ex cibo potuque procedit, cum raro ruant in libidinem ieiunantes; et tunc procedit maxime quando cibi potusque calor uires mouet et suscitat naturales, et uere in mari nascitur scilicet in gurgite salso sanguinis calefacti et eiusdem ebullientis. Spuma, id est pruritu nutritur, cum eo tepescente libido deficiat. Falcem autem nonnulli uolunt apud Drepanum fuisse deiectam, ut ostendatur sicuti falx aliquid operata est circa Veneris originem, sic et habundantia frugum, ex quibus demum cibaria componuntur, plurimum etiam operetur, que quidem habundantia plurima est, et alia incitatoria multa apud insulam Sicilie, in qua et Drepanum ciuitas est. Ego autem reor huius particule et nomen oppidi et litoris formam, que falci similis est, fabule causam tribuisse. Quod autem ciues Paphos apud se e mari emersisse Venerem uelint bona cum pace maiestatis tue, rex optime, dicturus sum, quod nisi te equum etiam in maximis rebus noscerem non auderem. Est autem Cyprus insula uulgata fama, seu celo agente, seu alio incolarum uicio, adeo in Venerem prona ut hospitium, officina, fomentumque lasciuiarum atque uoluptatum omnium habeatur. Quam ob causam Paphiis concedendum est primo apud eos ex undis Venerem emersisse. Verum hoc potius ad hystoriam quam ad alium sensum pertinere ex Cornelio Tacito sumi potest. Qui uelle uidetur Venerem auspitio doctam armata manu conscendisse insulam bellumque Cynare regi mouisse; qui tandem, cum inissent concordiam, conuenere ut ipse rex Veneri templum construeret, in quo eidem Veneri sacra ministrarent, qui ex familia regia et sua succederent. Confecto autem templo, sola animalia masculini generis in holocaustum parabantur, altaria uero sanguine maculari piaculum cum solis precibus igneque puro illa adolerent. Simulacrum uero dee nullam humanam habere dicit effigiem, quin imo esse ibidem continuum orbem latiorem initio et tenuem in ambitu ad instar methe exurgentem, et quare hoc nullam haberi rationem. Nuda autem ideo pingitur ut ad quid semper parata sit ostendatur. Seu quia nudos qui illam imitantur persepe faciat. Aut quia luxurie crimen et si in longum perseueret occultum, tandem, dum minus arbitrantur obsceni, procedit in publicum, omni palliatione remota, uel potius quia absque nuditate committi non possit. Natantem autem ideo Venerem pingunt, ut infelicium amantium amaritudinibus inmixtam uitam procellis agitatam uariisque et eorum naufragia crebra demonstrent, unde et Porphyrius in epygrammate dicit: Nudus, egens, Veneris naufragus in pelago. Sed longe melius in Cistellaria Plautus, dicit enim: Credo ego amorem primum apud homines carnificinam commentum. Hanc ego de me coniecturam domi facio ne foras queram. Qui omnes homines supero atque anteeo cruciabilitatibus animi, Iactor, crucior agitor, uexor, ui amoris totus miser. Exanimor, feror, differor, distrahor, diripior, ita nullam mentem Animi habeo, ubi sum, ibi non sum, ubi non sum ibi est animus, Ita michi omnia ingenia sunt, quod lubet non lubet, iam id continuo Iam amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, Raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat. Maritimis modis mecum experitur, ita meum fatigat amantem Animum etc. Equidem bene fluctuabat in salo Veneris homo iste. Sed nos ad reliqua. Illi rosas in tutelam datas aiunt, eo quod rubeant atque pungant, quod quidem libidinis proprium esse uidetur. Nam turpitudine sceleris erubescimus et conscientia peccati uexamur aculeo; et sicut per tempusculum rosa delectat, paruoque lapsu temporis marcet, sic et libido parue breuisque delectationis et longe penitentie causa est, cum in breui decidat quod delectat, et quod officit uexet in longum. Marinam concam manibus gestat, ut per eam Veneris ostendatur illecebra toto enim adaperto corpore, refert Iuba, conca miscetur in coitum. [3,24] CAP- XXIV : De Cupidine Veneris filio. Cupido, ut Symonidi poete placet, Seruio teste, ex Venere sola natus est. De quo, cum alibi plura dicenda ueniant, satis erit mentionem fecisse tantummodo. [3,25] CAP- XXV : De Toxio VIII-o Celi filio. Toxius, ut ait Plinius in libro Naturalis hystorie, Gellio affirmante, filius fuit Celi eumque dicit lutei edificii, exemplo ab irundinibus sumpto, inuentorem. Nondum enim construxerant architecti palatia, ex quo patet eum industruosum et an- tiquum fuisse hominem, et merito Celi, id est claritatis, filium. Supererant ex filiis Celi, Tytanus, Iuppiter secundus, Occeanus et Saturnus. Quorum eo quod amplissima esset posteritas, uisum est ut huic libro III-o fiat finis, et Tytanum quarto seruare uolumini, Iouem V-o et VI-o, Occeanum VII-o, Saturnum VIII-o reliquisque. Genealogie deorum gentilium liber III-us explicit feliciter.