[2,60] CAP. LX : De Dydone filia Beli et coniuge Sycei. Dydo precipuum matronalis pudicitie decus, ut Virgilio placet, Beli regis fuit filia. Hanc insignis forme uirginem Tyrii, Belo mortuo, Acerbe seu Sycarbe uel Syceo Herculis sacerdoti dedere in coniugem, qui ob auaritiam a Pigmalione occisus est. Hec autem post longa fratris mendacia in somnis a uiro premonita, sumpto uirili animo, pluribus ex his quibus sciebat Pigmalionem exosum clam in suam sententiam tractis, sumptis nauibus fugam cepit, thesauris secum delatis, et cum in litus deuenisset Affricum, ut placet etiam Tito Liuio, mercato ab incolis suadentibus, ut ibidem sedem summeret, tantum litoris quantum posset bouino corio occupare, illudque in cartam redactum et in frusta concisum occupauit plurimum, et ostensis sociis thesauris eisque animatis, ciuitatem composuit, quam postea uocauere Cartaginem; arcem uero eius a bouino corio, quod sic uocitant, Byrsam nuncupauit. Ad hanc accessisse Eneam profugum, ui tempestatis impulsum, et hospitio thoroque susceptum ab ea, Virgilio placet, eamque, discedente a se Enea, ob amoris impatientiam occisam. Verum Iustinus et historiographi ueteres aliter sentiunt. Dicit enim Iustinus eam a Musitanorum rege sub belli denuntiatione a principibus Cartaginensibus postulatam in coniugem, quod cum ipsa rescisset et sua se ante sententiam ad omnem casum pro salute patrie damnasset, egre tulit, sed terminum impetrauit infra quem se ad uirum promisit ituram. Qui cum uenisset, constructo ingenti rogo, in eminentiori ciuitatis parte, quasi Sycei placatura manes, illum conscendit, et astantibus ciuibus atque expectantibus quidnam factura esset, ipsa, educto quem clam gesserat cultro, dixit: optimi ciues ut uultis ad uirum uado, seque hoc dicto interemit, mortem potius eligens quam pudicitiam maculare. Quod etiam longe aliud est a descriptione Maronis.