[32,0] XXXII. De Penthessilea regina Amazonum. Penthesilea uirgo Amazonum regina fuit, et successit Orythie et Anthyopi reginis: quibus tamen procreata parentibus, non legi. Hanc aiunt, oris incliti spreto decore et superata mollicie feminei corporis, arma induere maiorum suarum aggressam; et auream cesariem tegere galea ac latus munire faretra; et militari, non muliebri, ritu currus et equos ascendere; seque pre ceteris preteritis reginis mirabilem exhibere, uiribus et disciplina, ausa est. Cui nec ingenium ualidum defuisse constat, cum legatur securis usum, in seculum usque suum incognitum, fuisse compertum. Hec — ut placet aliquibus — audita troiani Hectoris uirtute, inuisum ardenter amauit, et cupidine, in successionem regni, inclite prolis ex eo suscipiendi, in tam grandem oportunitatem cum maxima suarum copia eius in auxilium aduersus Graios facile prouocata descendit. Nec eam clara grecorum principum perterruit fama, quin Hectori armis et uirtute cupiens quam formositate placere, sepissime certamina frequentium armatorum intraret; et non nunquam hasta prosternere, quandoque obsistentes gladio aperire et persepe arcu uersas in fugam turmas pellere et tot tanque grandia uiriliter agere, ut ipsum spectantem aliquando Herculem in admirationem sui deduceret, Tandem dum in confertissimos hostes uirago hec die preliaretur una, seque ultra solitum tanto amasio dignam ostenderet, multis ex suis iam cesis, letali suscepto uulnere, miseranda medios inter Grecos a se stratos occubuit. Alii uero uolunt eam, Hectore iam mortuo, applicuisse Troiam et ibidem — ut scribitur — acri in pugna cesam. Essent qui possent mirari mulieres, quantumcunque armatas, in uiros unquam incurrere ausas, ni admirationem subtraheret quoniam usus in naturam uertatur alteram, quo hec et huiusmodi longe magis in armis homines facte sunt, quam sint quos sexu masculos natura fecit, et ociositas et uoluptas uertit in feminas seu lepores galeatos.