[0] Guilelmus BUDAEUS, De transitu hellenismi ad christianismum. Liber II. [1] ... Hic etsi uereri subit ne mihi in hoc opere uicio uertatur philhomeria (cuius tamen crimen diuus Ambrosius in explanatione scripturae, in sermone de cruce, minime ueritus est) uersuram nihilominus iterum faciemus ab eodem ipso poeta, nec importunam (ut reor) nec usura dispendiosa. Ulyxi igitur iam dicto, non polytheiae quidem ipsi sed orthodoxiae alumno, cui nonnulli arbitrati sunt ad significationem prouidentis hominis nomen esse inditum, ego uero ab etymo nominis coniecturam faciens uiatoris nomen esse philosophi censeo, de salute sua bene in uia sociorumque merentis. Verum illi Ulyxi hoc magnopere uidendum ab ipsis ne Sirenibus in transitu ita retineatur, salutem ut suam posthabendam esse amoenis digressionibus uiae compendiosae et salutaris, cum uulgo mortalium omnis generis atque ordinis sentire uideatur. [2] Et quando tamen homini literarum non uulgarium amantissimo (ad id enim genus tantum hominum habere me nunc sermonem ipse memini testatumque uolui) in uastissimo pelago oberrandum est eodemque pleno Sirenicis perlectamentis, exemplum ab illo ingeniorum principe et simul auctore summo philosophiae uetustissimae, rogandum est nobis utendum uel sumendum potius occupationis iuri, si quidem tenere nos formulam usurpandi iuris huius potuerimus. Et olim quidem illa tanta tam ampla copia tam uarie locuples in medium exposita est et tamen adhuc libata potius ipsa uideri potest quam imminuta. Caeterum non cuiusuis nec nostrum est fortasse Corinthum illam adire ut est in prouerbio. [3] Quemadmodum igitur Ulyxes olim Ithacensis, usus consilio magae Circes, Sirenum cantus suaues quidem illos uehementer et iucundos sed non minus exitiales et uitandos quasi per transennam audiuisse dictus est ab Homero, eundem ipsum in modum hominem suscepti sacramenti tanti memorem, principatum animi sui ad malum nauis alligare, uinculis legis euangelicae eiusque seueritatis oportet. Sine eo autem malo fidei certae ac opificis et iustitiae, in cruce domini fixae et confirmatae, officia cuncta nautica, ministeria omnia quamlibet culta in speciem armamenta insuper gubernaculaque ipsa tum uniuersi instrumenti pietatis descriptio theatrica et distinctio, nihil ad rem pertinent qua de re maxime et imprimis agitur, nihil (inquam) uectoribus ad finem propositum illis aut certe proponendum conferunt. [4] Quod malus autem in naui est, hoc est crux in ecclesia, ut inquit Ambrosius. Ulixem porro Homerus socios suos incolumes, auribus obstructis transmisisse cecinit, ut efferatos a Circe (quae mihi prudentia communis est) Cyceonis potu et tanquam ueneficio quodam magico, hoc dicere nunc possis cinnum urbanitatis aulicae atque eius affinis aemulaeque tametsi oppidanae. Quo cinno leuiter inebriata iuuentus elegantis uanitatis studiosa plausus captare solet leporis morum et facundiae, in eoque studio ingenium animumque exercere omni contentione. Verum hausto errore sensus communis uario et multiplici capaces iam non erant Sirenum musicarum auditionis Ulyxis Homerici socii, nam et uera se scire et ficta gloriabantur. [5] Caeterum pro ueris fallentia, quod Hesiodus etiam commemorauit in poemate theogoniae sub nomine musarum. Eundum igitur in modum philosophum sanctioris sapientiae cupidum et discipulum, animi principatum, suumque adeo hominem intestinum, ita comparatum habere oportet, sensus ut ille suos omneis in potestate habeat uel obstructos uel apertos ad praescriptum rationis, tanquam comites et administros ipsius; nimirum ut exurdatis auribus, ut oculis hebetatis, caeteris etiam ut sensibus aut enectis aut torpefactis, qui a mundi contagione deprauati quasique ab oculo Megaerae fascinati sunt, inuidiae stygiae (adde etiam et fortasse a diuturniore contubernio musarum profanarum) spiritui tandem illi genitali cupidem sinus pandat, in patriam propellenti per portum euthanasiae. [6] Quem ad finem ipsum unum summumque sanctioris philosophiae studium a prudentibus non dubie institutum est. Et philosophus quidem prouectus, qui iam habitum uirtutis consecutus est, quamquam tangitur uoluptate ob lectionis amoenitatem, nonnihil etiam saepe titillatur ob imagines rerum quae commentanti occurrunt intellectui, sensus tamen petulantiam plaerunque dicto habet audientem sapientiae atque obtemperantem utpote domitam iam et infractam. Unde fit ut subiectum primum secundo praeualeat et materia formae concedat, id quod hominis fert ratio naturae suae conscii ac memoris. Imperiti uero nulla lege rationis rectae uincti, ita demum pericula maris citra noxam euadunt memorabilem, si sensu uacent illecebrarum ad perniciem certam uiatores pertrahentium. Nam Sirenes supradictae, uelut aurolis quibusdam catellis delinimentorum suorum, aures auditorum permulsas sensusque deuinciunt sicque de statu mentis impotentes iam sui mortales deiiciunt. At ex eo demum statu, tanquam ex edito quodam loco, recta potest esse iustaque ueritatis atque sapientiae coelestis contemplatio et intelligentia. [7] Quid autem inde sequatur nemo fere non uidet. Iam uero medicamenta Circes esculenta et poculenta apud eundem Homerum mortales immutasse legimus, in animantesque brutas uertisse diuersorum generum. Haec ego nunc ueneficia referenda esse censeo ad cupiditatis immodicae quaestum stipendiaque ambitus tum ad fortunae ingentiores caecasque largitiones. Quarum rerum pharmacopolium in conuentibus esse praecipue regiarum luculentum et copiosum nemo est qui nesciat. Eorum porro uenenorum mentis atque animi tantam uim esse uirusque eodem ex ipso poeta intelligimus eorum ut antidotum unum tantum atque antipharmacum a priscis repertum sit ac proditum, quod ipse MOLY uocat. Idque non hominum inuentioni non fortuito casui sed diuinae potius benignitati acceptum esse referendum auctor ipse censuerit. [8] Cuius fabulae allegoria cum uocabuli MOLYOS etymologia ad reconditioris disciplinae traditionem relata est quae per Mercurium administrata esse dicitur, rectae rationis illum interpretem et magistrum. Cum igitur natura humana quoquo uersus admodum uersatilis sit eaque de causa et Proteum et Vertumnum aliqui eam appellatam esse putarint, si commentationi philosophicae MOLY illud coeleste diuinae indulgentiae allapsu accesserit, etiam ut Circes pocula doctrinae sacrosanctae anteuerterint, postliminio tamen rationis rectae, genitalem in formam quodam modo restituemur interpolis humanitatis, tametsi interpolandorum mortalium officina spiritalis non iterum patet homini. Sub nomine autem MOLYOS herbae Homerus philosophiae doctrinam significasse symbolice creditur a doctissimis. Cuius uim eam esse (ut uolent) arbitratus est ille uir mortalium ingeniosissimus eamque facultatem, mores ut hominum degeneres et efferatos aut ueterinarios factos atque pecuarios, sibi tandem illa naturaeque humanae restitueret. [9] Id quod si de Hellenica philosophia dictum est quae mortalium reuera inuentum fuit, quanto nos congruentius id tribuere diuinae disciplinae potuimus ? Inter MOLY enim nostrum atque illud Homericum, cum plurimum tum hoc refert quod illud e puteis sapientiae coelestis, hoc e terra effoditur humanisque inuentis. Quare plus est oxymoriae in uita et moribus Hellenismi philosophiae quam uerae solidaeque sapientiae. Ad hominem uero philosophum perficiendum, qui ad regulam euangelicam, ad normam, ut sic dicam, atque perpendiculum crucis dominicae eiusdemque seruatoriae respondeat, quales illi fuerunt heroes apostolici primae classis ac sensus spiritalis ciues in ciuitate coelesti eorumque fortasse euestigio sequaces conscripti in centurias primae proximas, non satis est opus esse Promethei, hominem fictum quoquo modo et plane lutum et corpus, cuiusmodi maxima pars est mortalium Christiani dogmatis retinentium. Ne animantem quidem esse satis est uel animalem potius nimiumque animae tribuentem, sunt enim quamplurimi qui longe plus animae quam animi ac spiritus habeant. [10] Necesse est autem eo amplius spiramento insignitum esse et uelut absolutum ultima manu sapientiae, id quod fit cum Minerua coelestis, Prometheo naturae, spiritus diuini opificium atque expolitionem addit. At talis philosophus uel uerius theosophus nihil aliud curae habet, nihil animo complectitur nisi deum, nihil amat nisi Christum ut quem propter et mensam numulariam, ut olim unus e duodecim, et publicani sensa pro derelicto habere semel constituerit. Aliud est autem ad effigiem dei factum esse quod omnibus mortalibus contigit qui ratione praediti sunt, aliud ad similitudinem dei informari, quod significat ad amussim euangelicam uitam suam exigere, ut inquit Basilius homilia decima in hexaemeron. Et haec est disciplina Christianismi, g-theo g-homoiosis g-kata g-to g-endechomenou g-anthrohpou g-physei.