Texte d'étude : Flavio Biondo (en latin Flavius Blondus ; 1392 ? 1388 ? - 1463), Les triomphes de Rome, lettre dédicatoire au pape PIE II. Auteur : WIKIPEDIA : http://fr.wikipedia.org/wiki/Flavio_Biondo Édition : BLONDI FLAVII FORLIVIENSIS DE ROMA TRIUMPHANTE lib. X priscorum scriptorum lectoribus utilissimi ad totiusque Romanae antiquitatis cognitionem pernecessarii. Bâle, Fröben, 1559. Texte : Ad sanctissimum patrem et dominum PIVM II pont. max. BLONDI FLAVII Forliviensis in triumphantis Romae libros epistola dedicatoria. Quotquot hactenus scriptores et uates opera sua principibus inscripsere, id solum Beatissime pater quaesiuere ut ab illorum potentatu et magnitudine laboribus suis apud omnes autoritatem et ab inuidis tutellam munimenque pararent ; prudenter id quidem, quando ita ueteri consuetudine fieri uidemus ut in omni re sed in literaria in primis minus uulgo cognita, quod princeps probat, gratum habet, caeteri etiam laudent, cupiant, tueantur. Ego autem et si meae Triumphanti Romae multarum lucubrationum operi, tuo nomini dicato, tibi inscripto, autoritatem a tuo pontificatu, a tuo quoque potentatu protectionem non renuo, aliud tamen et quaero et expecto, quod plurimi sum facturus. Eo pater sanctissime post Leonem utrumque primum et secundum pontifices Romanos dicendi et scribendi ornatu polles, ut, quales post illorum tempora non uidit ecclesia, apostolicas denuo literas Romano principatu Romana dignitate dignas iam tandem orbis Christianus accipiat; quique ad tuum ueniunt conspectum oratores et omnium gentium, nationum, urbium uiri praestantiores, sedere in Petri sede uicarium Iesu Christi intelligant, orationis uerborum et sententiarum dignitate ac grauitate ostendentem, se unum esse cuius eloquentia, omnium maximam aequet muneris pontificii amplitudinem. Si itaque meum opus accipis et probasse uideris, abesse non poterit quin a tam eloquente laudatum summo pontifice, laudandum quoque caeteri omnes existiment. Qua fretus confidentia non uereor facere editionem, multis hoc tempore, ut mea fert opinio, profuturam. Exciti enim a te ingentes Italiae, Galliarum, Hispaniarum et Germaniae populi in magnam praeclaramque expeditionem, quam paras in Turcos, Graeciam, Constantinopolim Mesiasque dura et crudeli tyrannide prementes, nonnulla in ipso opere edocebuntur, aliquando alias simili in rerum difficultate gesta, ut ipsa priscorum uirtutis imitatio generosis quibusque animis sit ad rem capessendam stimulos aditura. Tuque interea, dum priscae urbis Romae triumphos lectitabis, clarissimum quem Pio tibi optimus plentissimusque Deus noster ex deletis, inanitis Turcorum opibus, ex liberataque primum omnium Europa, post Hierosolyma et terra illi adiacente sancta, daturus est triumphum, expectabis breui, ut auguror et confido, cum summo applausu summa omnium gloria ducendum. Vale.