[1,0] SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS SERMONES IN CANTICA CANTICORUM, I - XVII. SERMO I. De ipso titulo libri: «Cantica canticorum Salomonis.» [1,1] Vobis, fratres, alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam, qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur, inquiens, non in doctis humanae sapientiae uerbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter perfectos, quales uos nimirum esse confido; nisi frustra forte iam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur: proferatur, si placet, et frangatur. [1,2] Nam de uerbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi huius cognoscere et contemnere uanitatem. Quid et Parabolas? An non uita et mores uestri iuxta eam quae in ipsis inuenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. Cum enim duo sint mala, quae uel sola, uel maxime militant aduersus animam, uanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri obuiare noscuntur; alter sarculo disciplinae praua quaeque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi fucum uanitatis sagaciter deprehendens, ueraciterque distinguens a solido ueritatis. Denique uniuersis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, eiusque obseruare mandata. Merito quidem. Verae etenim sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat uobis non aliud ueram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse praeter obseruantiam mandatorum. [1,3] Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter iam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino credendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abiectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos uel clausos, ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Quippe Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, quod est uita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi uanitate, cum ueritatis sit Spiritus. Quae enim societas ei quae desursum est sapientiae, et sapientiae mundi, quae 1268 stultitia est apud Deum; aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica est Deo? Puto autem quod iam non habebit unde aduersum nos murmuret is, qui nobis de uia uenit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem. [1,4] Sed quis franget? Adest paterfamilias; cognoscite Dominum in fractione panis. Quis enim alter idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arrogauerim. Sic spectetis ad me, ut ex me non exspectetis. Nam et ego unus sum de exspectantibus, mendicans et ipse uobiscum cibum animae meae, alimoniam spiritus. Reuera pauper et inops pulso ad eum, qui aperit et nemo claudit, super sermonis huius profundissimo sacramento. Oculi omnium in te sperant, Domine. Paruuli petierunt panem; non est qui frangat eis; speratur id a benignitate tua. O piissime, frange esurientibus panem tuum, meis quidem, si dignaris, manibus, sed tuis uiribus. [1,5] Dic, quaeso, nobis, a quo, de quo, ad quemue dicitur: Osculetur me osculo oris sui? aut quale est istud ita subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in uerba prorumpit, quasi quempiam loquentem praemiserit, cui consequenter respondentem et hanc introducat personam, quaecunque est ipsa quae osculum flagitat. Deinde si se osculari a nescio quo uel petit, uel praecipit; cur signanter et nominatim ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo: sed aliud profecto inusitatius: Osculo, inquit, oris sui. Et quidem iucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quaedam Scripturae facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut quod in ea latet, delectet etiam cum labore inuestigare, nec fatiget inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suauitas mulcet. Verum quem non ualde attentum faciat istiusmodi principium sine principio. et nouitas locutionis in ueteri libro? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita compositum, ut quamuis difficile intellectu, sit tamen inquisitu delectabile. [1,6] Sed quid? titulum praeterimus? Non oportet ne unum quidem iota, quando et minutias iubemur colligere fragmentorum, ne pereant. Titulus talis est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Obserua in primis Pacifici nomen, quod est Salomon, conuenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est ab osculo; simulque aduerte huiuscemodi principiis solas ad hanc intelligendam scripturam mentes inuitari pacificas, quae sese iam a uitiorum uindicare perturbationibus et curarum tumultibus praeualent. [1,7] Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica, sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen Domino, quod gladium pariter et iugum euaserit Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et uindicatus obsequio. Non tamen quod cecinit, dictum est Canticum canticorum; sed, si bene recolo: Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino. Cecinit etiam Debbora, cecinit et Iudith, cecinit et mater Samuelis; prophetae quoque aliqui cecinerunt, et nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo, suorumue percepto commodo: uerbi gratia, pro obtentu uictoriae, pro euasione periculi, aut pro concupitae rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati diuinis beneficiis inuenirentur, iuxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. At uero rex iste Salomon, sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace securus, nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare uidetur. [1,8] Itaque diuinitus inspiratus, Christi et Ecclesiae laudes, et sacri amoris gratiam, et aeterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctae desiderium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, iucundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum uelabat et ipse instar Moysi faciem suam, non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui reuelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen huiusmodi titulo praesignitum, ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium. [1,9] Caeterum uos, si uestram experientiam aduertatis , nonne in uictoria, qua uicit mundum fides uestra, et in exitu uestro de lacu miseriae et de luto faecis, cantastis et ipsi Domino canticum nouum, quia mirabilia fecit? Rursus cum adiecit primum supra petram statuere pedes uestros, et dirigere gressus uestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta nouitate uitae immissum sit in os uestrum canticum nouum, carmen Deo nostro. Quid cum poenitentibus uobis non solum peccata dimisit, sed insuper promisit et praemia; non multo magis spe gaudentes futurorum bonorum, cantastis in uiis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui forte uestrum clausum uel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc prorsus necesse est pro percepta coelestis panis alimonia diuinas mulceat aures in uoce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis exercitiis et bellis, quae nulla hora pie in Christo uiuentibus desunt a carne, a mundo, a diabolo, sicut militiam esse uitam hominis super terram incessanter experimini in uobismetipsis, quotidiana necesse est cantica pro assecutis uictoriis innouari. Quoties tentatio superatur, aut uitium subiugatur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, aut annosa et inueterata quaecunque animae passio semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et saepius petita uirtus tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, iuxta prophetam, personat gratiarum actio et uox laudis, et ad singula quaeque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur, cum discussio uenerit, qui non poterit dicere Deo: Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. [1,10] Arbitror uos in uobis ipsis illa iam recognoscere, quae in psalterio, non Cantica canticorum, sed Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus uestros, iuxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint cantica depromenda ad laudem et gloriam promouentis. Quonam modo impleatur aliter ille uersiculus non uideo: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum; aut certe Apostoli iila pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus uestris Domino. [1,11] Sed est canticum, quod sui singulari dignitate et suauitate cunctis merito quae memorauimus, et si qua sunt alia, antecellit: et iure hoc appellauerim Canticum canticorum, quia caeterorum omnium ipsum est fructus. Istiusmodi canticum sola unctio docet, sola addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed iubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; uoluntatum, non uocum consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat: sola quae cantat audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen, exprimens castos iucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque consentaneam ad alterutrum charitatem. [1,12] Caeterum non est illud cantare seu audire animae puerilis et neophytae adhuc, et recens conuersae de saeculo, sed prouectae iam et eruditae mentis; quae suis nimirum profectibus. Deo promouente, in tantum iam creuerit, quatenus ad perfectam aetatem, et ad nubiles quodam modo peruenerit annos, annos dico meritorum, non temporum; facta nuptiis coelestis sponsi idonea, qualis denique suo loco plenius describetur. Sed praeterit hora, qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod coeperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos expediuit.