[3,0] SERMO III. De cantico Ezechiae regis, «Ego dixi in dimidio dierum meorum,» etc. [3,1] Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, perseuerantes in sua uetustate usque ad mortem; et hoc quia non timent Dominum. Verum qui timore Dei initiatur ad sapientiam, is continuo dimidiat dies suos, exclamans prae timore: Vadam ad portas inferi. Cuius utique inferi metu cum coeperit quiescere a malis, incipit de bonis quaerere consolationem, quia necesse est in alterutro consolari. Est autem bona consolatio de spe salutis aeternae, in quam, sublatis peccatis quae separabant inter ipsum et Deum, per Dei gratiam reuiuiscit et hilarescit. In quo cum coeperit proficere, quia hoc est pie uiuere in Christo, necesse est, teste Scriptura, persecutionem patiatur: ut recens gaudium uertatur in moerorem, et dulcedo boni, uix summis, ut ita dicam, labiis attacta, in amaritudinem commutetur, ita ut libeat dicere: Versa est cithara mea in luctum, et cantatio mea in plorationem. Plorat ergo amarius amissam dulcedinem, quam prius fleuerat admissam peccatorum amaritudinem: et hoc tandiu facit, donec, Deo miserante, consolatio redit. Qua denuo redeunte, cognoscit eam, quam passus est, tentationem, probationem fuisse, non desolationem: porro probationem fuisse ad eruditionem, non ad destructionem, sicut scriptum est: Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Unde et cognito suo de tentatione profectu, non tantum non refugit, sed etiam tentari appetit: Proba me, inquiens, et tenta me. Crebris itaque huiuscemodi uicissitudinibus inter gratiae uisitationem et tentationis probationem in schola uirtutum proficiens, faciente utique uisitatione ne deficiat, tentatione ne superbiat: tali tandem exercitio mundato oculo interiori, statim adest lux, cui fideliter inhaerere cupiens, sed corpore pressus non praeualens, ad se ipsum nolens dolensque resilit. Gustato tamen aliquatenus quam dulcis est Dominus, eius etiam, cum ad sua redierit, in cordis palato saporem retinet: quo fit ut iam ipsum, non ipsius quaecunque bona desideret. Et haec est charitas non quaerens quae sua sunt; haec facit filium non quaerentem sua, sed Patrem diligentem. Timor quippe faceret seruum in sua commoda declinantem, spes mercenarium sua lucra sectantem. [3,2] Per hos procul dubio gradus Ezechias transiit, et innotuit transituris: Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi. Ac si diceret: Cum, deposita imagine terrestris hominis, imaginem coelestis uelle portare coepi; a timore, ut scriptum est, concipiens exclamaui: Vadam ad portas inferi. Quo tamen timore nequaquam desperans, quaesiui residuum annorum meorum, ut iam mihi uiuere inciperem, qui contra me uixeram usque adhuc. Quaesiui autem ab illo qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Neque enim ad ipsum sine ipso, non dicam reuerti, sed nec conuerti quidem poteram: utpote spiritus uadens et non rediens. Quaesiui, ergo, residuum annorum meorum. Quo accepto (non enim negat qui incitat ad quaerendum) statim ueram experior sententiam Sapientis, qui ait: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Tentationibus itaque cum urgerer, et spes recens, quam conceperam salutis, mihi iamiamque intercludi uideretur: Dixi: Non uidebo Dominum meum in terra uiuentium: quod utique in abundantia praesumpseram. Dixi enim in abundatia mea: Non mouebor in aeternum; non attendens quod in uoluntate tua, non in potestate mea praestitisti decori meo uirtutem. Quamobrem auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, nequaquam iam uisurus Dominum Deum, id est Patrem, in terra. Sed nec habitatorem quietis, id est Spiritum sanctum, de quo scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum? [3,3] Addit quoque: Generatio mea ablata est et conuoluta est a me: hoc est, bonorum operum proles, quam ex timore coeperam parturire, ut de anima nostra possit dici: Et quae multos habebat filios, infirmata est. Ablata est autem pia haec soboles, et conuoluta est a me quasi tabernaculum pastorum: ad tempus utique credita, non tradita in aeternum. Item adiecit: Praecisa est uelut a texente uita mea: ut discerem profectus uitae meae non in mea, sed in manu Omnipotentis, sicut tela in manu texentis; quandoquidem dum adhuc ordirer, hoc est statim in initio, succidit me, quatenus eodem pene tempore et dederit et tulerit quod donarat. Sed si defecit uirtus mea, non tamen dereliquit me; ne, qui coeperat, non posse perficere uideretur. Quid multa? In ueritate mox comperi quia uirtus in infirmitate perficitur; et aio: Bonum mihi quia humiliasti me. Cognoui enim quia de mane usque ad uesperam finies me, id est consummabis me. Non in solo mane uisitationis, aut tantum in uespera tentationis, sed in utroque simul erit perfectio mea. Stultus ego, qui tantum sperabam usque ad mane, cum Dauid dicat: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Et quoniam pusillus in spe, quasi leo sic contriuit omnia ossa mea: robur omne uidelicet, de quo adhuc sub tutela gratiae futurorum improuidus confidebam. Contriuit autem quis, nisi aduersarius noster diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret? Tu ergo, Domine, ex hac contritione humiliatum et probatum, de mane usque ad uesperam finies me, quoniam et factum est mane et uespere dies unus. [3,4] Quamobrem ego, ut didici, benedicam Dominum in omni tempore, hoc est mane et uespere; non sicut ille qui confitebitur tibi cum benefeceris ei : non sicut illi, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt : sed dicam cum sanctis: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus? Et in mane quidem sicut pullus hirundinis, sic clamabo, in uespere autem meditabor ut columba: quatenus et cum gratiae matutinum arriserit, in modum hirundinis exsultans et clamitans gratias agam pro uisitatione; et cum uespera ingruerit, non deerit sacrificium uespertinum, cum instar columbae gemens, lacrymas fundam in tribulatione. Sic enim deseruiet tempus utrumque Deo, cum et ad uesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Moerens moerebo in uespera, quo laetus fruar matutino. Placet uterque Deo, et peccator compunctus, et iustus deuotus: cui e regione displicet tam ingratus iustus, quam peccator securus. Aut certe sicut pullus hirundinis hac illacque discurrens, Marthae me officiis mancipabo, hilarem datorem me exhibens omni necessitatem patienti: et meditabor ut columba; gemendo utique quod obstat, dum quod restat intueor. Hoc autem faciam mane et uespere, hoc est prius et posterius, iuxta quod in typum utriusque uitae dictum est a Laban: Non est consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias. quanquam indifferenter de altera ad alteram transeatur. Quod significare Iob puto, ubi ait: Si dormiero, dico: Quando surgam? et rursum exspectabo uesperam. Quiescens quippe in uespera contemplationis, mane desiderabat, quo surgeret ad actionem: rursumque negotiis fatigatus exspectabat uesperam, libenter repetens otia contemplationis. [3,5] Potest et per garrulam auiculam cantus simul psallentium in Ecclesia, et per gementem columbam priuata orationum suspiria designari. Sed mediam sententiam magis uelle uidetur sequens uersiculus: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelso. Siue enim dicatur, attenuati, hoc est subtiles facti, pro assiduitate suspiciendi in excelso, uidelicet sublimia atque excelsa contemplandi; siue intelligatur, attenuati, id est reuerberati, et a suo quodam modo acumine imminuti, iuxta illud: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum; et rursum: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus: siue ergo illo, siue hoc modo accipiatur, non aliud quam contemplatio designatur. Caeterum posterior expositio sequentibus magis conuenire uidetur. Ait enim: Domine, uim patior. Quasi dicat: Domine, non sponte, sed inuitus retrahor et arceor a tui contemplatione; quia corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Responde ergo tu, O Conditor, pro me, qui nosti naturae conditionem. Aut si peccata mea hoc faciunt, nec est culpa naturae, sed meae pessimae consuetudinis etiam sic nihilominus responde pro me, affigens peccata cruci, et sanguine tuo delens, ut non sit quod me impediat contemplantem. Nam quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Ad quem me uidelicet alium uertam, aut quis alius respondebit pro me, cum ipse, non alius, hanc mihi difficultatem, imo impossibilitatem imposuerit, dando super me illam sententiam: In sudore uultus tui comedes panem tuum? [3,6] Quod si non fecerit, legitur, sed, fecerim; arguit se, quod quasi culpam in auctorem retorserit, cum de natura causatus est; et totum sibi imputat et suis peccatis, dicens: Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerim? hoc est, id quod patior, peccando meruerim. Quamobrem unum est quod facere possum: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Nempe non sum dignus ut ualeam te recogitare cum dulcedine: faciam quod possum; cogitabo me ipsum in amaritudine animae meae. Lucem habitas inaccessibilem, nec queo diu infirmam mentis aciem radio tui fulgoris infigere, et ob hoc confusus redeo ad consuetas et familiares mihi tenebras uitae meae pristinae: non quidem in eis iterum iacendo cum mortifera delectatione, sed puniendo eas et recogitando in amaritudine animae meae. Oportebat quidem, si fieri posset, reuiuere me, ut ita loquar, denuo, quod male uixi: sed quia hoc non possum, saltem recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae; faciam recogitando, quod reoperando non possum. Recogitabo autem tibi, quia tibi soli peccaui; ut in quo ego me condemno, tu iustificeris, et uincas misericordia, cum de me iudicabis. Iam quidem et ante cogitaueram ea; sed quia non satis punita sunt quae me adhuc impedire possunt, rursum redeo ad ea recogitanda in amaritudine animae meae, quousque ita penitus exstirpata sint ut iam impedire non possint. [3,7] Nec infructuosum, ut arbitror, erit hoc studium. Nempe si sic uiuitur, imo quia sic uiuitur, non quidem carne, sed spiritu, et in talibus uita spiritus mei, hoc est tam in mei consideratione quam in tui contemplatione, magis ac magis corripies me, et uiuificabis me. Siquidem corripior, cum me cogitando compungor: reuiuisco, cum te subleuatus utcunque intueor. Itaque ostendendo me mihi, corripies; ostendo te, uiuificabis. Porro uiuifices necesse est; quia ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amaram passus sum amaritudinem pro peccatis in principio conuersionis, unde exclamaui: Vadam ad portas inferi: amariorem pro terroribus in profectu conuersationis, quando dixi: Non uidebo Dominum Deum in terra uiuentium. Sed ecce iam peccatis poenitentia punitis, et sopitis terroribus, qui impugnare solebant, in hac tamen pace amarissimam sustineo amaritudinem pro defectu contemplationis. Verum qui et mihi peccata miserando donasti, et tentationes iuuando superasti, etiam nunc, o Domine, reddes mihi laetitiam salutaris tui. Hoc quippe est quod ait: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, in conflictu uidelicet uitiorum, siue in impetu tentationum: proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea, secundum multitudinem miserationum tuarum. [3,8] Nec immerito; neque enim infernus confitebitur tibi, quo utique ego pene descenderam, cum irruentibus pulsarer tentationibus: quippe quia nisi Deus adiuuit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Sed neque mors laudabit te, qua nimirum aliquando detinebar, dum adhuc iacerem mortuus in peccatis. Nec exspectabunt qui descendunt in lacum ueritatem tuam: qui scilicet post gustatam dulcedinem contemplationis in lacum descendunt desperationis. Mors siquidem est iacenti in peccatis ante conuersionem: infernus succumbenti tentationibus post acceptam remissionem; lacus uero desperanti post expertam contemplationem. Nam quanto quis ad altiora profecerit, tanto grauius, si corruerit, colliditur, quando ruit. Non itaque infernus confitebitur tibi, hoc est qui iam quidem sunt conuersi, sed tentationibus superantur: neque mors laudabit te, hi utique qui necdum conuersi aut confessi, laetantur potius cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. A mortuo quippe, quasi qui non sit, perit confessio. Nec exspectabunt qui descendunt in lacum ueritatem tuam: quos de fastigio diuinae contemplationis in lacum propriae diffidentiae forte deuolui contigerit. Quod procul dubio fit, cum nimia quis tristitia post acceptam tantam laetitiam absorbetur. At uero uiuens, uiuens ipse confitebitur tibi. Est qui uiuens carne, mortuus est spiritu; et est qui mortuus carne, nihilominus mortuus est spiritu; sed horum neuter laudabit te, aut confitebitur tibi. Caeterum uiuens, uiuens ipse confitebitur tibi: qui uidelicet non tantum carne, sed et spiritu uiuit, ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Hac me duplici uita tuo munere uiuere confido. Sequitur: [3,9] Pater filiis notam faciet ueritatem tuam. Non reuelatur seruo ueritas, quia seruus nescit quid faciat dominus eius. Sed nec mercenarius rapitur ad contemplandam ueritatem, qui propriam quaerit utilitatem. Filio autem pater notam faciet ueritatem suam, quem audit dicentem: Verumtamen non quod ego uolo, sed quod tu, Pater. Reuelatur itaque seruo Dei potestas; mercenario felicitas, filio ueritas. Non quod in Deo ista discreta sint, cui idem posse, quod felicem et ueracem esse: sed quod a creatura Creator pro diuersis eiusdem creaturae affectibus, diuersis sentiatur respectibus. Cum sancto enim sanctus, et cum peruerso erit peruersus. Audi denique uocem filii. Domine, saluum me fac. Quare? forte ne ardeat in inferno, forte ne fraudetur praemio? Non, inquit; sed psalmos nostros cantabimus cunctis diebus uitae nostrae in domo Domini. Non, inquit, quaero salutem ut poenas uitem, aut in coelo regnem; sed ut te in aeternum cum illis laudem, de quibus scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Seruus dicit Vadam ad portas inferi. Mercenarius: Non uidebo Dominum Deum in terra uiuentium. Filius: Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus uitae nostrae in domo Domini. Cui simile est illud: Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eas confitebor Domino. Et qui timet ire ad portas inferi, et qui Deum cupit uidere propter quietem sui, uterque profecto quaerit quae sua sunt. Porro qui psalmos cantare desiderat in domo Domini, non sua uel pericula fugit, uel lucra appetit; sed illum procul dubio diligit, quem laudare gestit cunctis diebus uitae suae. Laudatur non immerito in aeternum, qui uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.