[253,0] EPISTOLA CCLIII AD ABBATEM DE PRAEMONSTRATO. Asperioribus Praemonstratensium litteris placide respondet, recensens sua in eos beneficia. Refellit quoque singula querelarum capita, constantem se ipsis amicum fore professus. [253,1] 1. Audiui auditionem uestram, et timui. Scribitis enim contra me amaritudines: absit autem ut tam rationabiliter quam terribiliter. Quid peccaui? an quod uestram personam semper amaui, uestrum Ordinem foui, et promoui semper, quod in me fuit? Fidem, si uerbis non habetur, opera faciunt. Ut quidem mea mihi conscientia respondet, ego a uobis debui commendari. Sed quia contraria potius loqui et scribere libet, dabo ego uoci meae uocem uirtutis ex factorum testimonio. Id quidem graue. Videar improperare beneficia, quod utique non decuerat. Ut minus sapiens faciam, uos me cogitis. Cui unquam uestrum, siue uestrorum nostra opera opus fuit, et defuit? Primo quidem locus ipse Praemonstrati, in quo degitis, noster fuit, et nostro munere habuistis. Nam nobis frater Wido (hoc nomen primi incolae loci) per manum episcopi ante donauerat. Deinde quod hi de Bello Loco uobis se associauerunt, nostri potissimum studii fuit. Apud Ierosolymam rex Balduinus, dum adhuc uiueret, locum Sancti-Samuelis donauit nobis, et mille aureos simul, de quibus aedificaretur: uos dono nostro et locum habetis, et aureos habuistis. Apud Virdunum pro ecclesia beati Pauli, ut eam uos haberetis, quantum laborauerim, multi norunt: et quantum profecerim, ipsi sentitis. Si quominus recognoscitis uos, exstant epistolae nostrae ad beatae memoriae papam Innocentium, huius rei ueri iudices, et quasi uiui testes. Illis de Septem-Fontibus locum quem primum inhabitauerunt (Franceuals nomen ei) nos contulimus. [253,2] 2. Propter quod horum uultis recedere ab amicis? Numquid redditur pro bono malum, quia minamini uiolare pactum, ualedicere paci, societatem deserere, scindere unitatem? Sed esto. De bono opere non me lapidatis, sed de iniuria, quod fratrem Robertum, cum esset de uestra professione, susceperim, habitum ei monachicum tradens. Non inficior, apud nos est. Putaueram autem me super hoc satisfecisse uobis, cum susceptionis illius rationem, ordinem, necessitatem, uiua et ueridica uoce exposui, idque non semel. Quia uero necdum quiescitis, non erit mihi pigrum rescribere quod responderam, quando uobis durum non est repetere quod excusaueram. [253,3] 3. Minime ergo praedictum fratrem Robertum aliquando, ut a uobis exiret, sollicitaui: magis autem a multis annis id cupientem, non semel, sed saepe compressi. Quonam denique modo suspectus haberi possum, quod fratrem Robertum subduxerim uobis, cuius consilio et hortatu magistrum Othonem habetis? Si nescitis, ipsum interrogate: si bene noui hominem, non negabit, Possem et alios forsitan non paucos nominare, siue conuersos ad uos, siue reuersos: quos hodie non haberetis, nisi a nobis suasi fuissent, uel coacti. Parco autem, non inops materiae, sed uerecundiae satisfaciens diues. Inueni ego in claustris uestris, qui ad uerbum praedicationis nostrae compuncti et conuersi ad nos uenire disposuerant: cum ecce sollicitantibus uestris retrahentes pedem, recepti et retenti sunt in Ordine et habitu uestro. Postmodum uero, remordente eos conscientia, exire uoluerunt: et, ni fallor, exissent, nisi nostro firmarentur non assensu tantum, sed et hortatu. [253,4] 4. Sed iam audite (quia iterum uultis audire) quomodo tandem fratrem Robertum receperim. Dominus papa praecepit, nempe rogatus ab illo et eius amicis. Dicebat uestrum sese et abbatis eius assensum prece sua obtinuisse, ne quis dicat quod praecepto extorsit. Negatis: quid ad nos? ipse uiderit. Si uobis summum et sanctum Pontificem falsitatis arguere libet, ignoscite nobis: quia nos tantae sanctitati non credere, et tantae maiestati non obedire nefas ducimus. Quanquam et uenerabilis abbas Godescalcus, qui de uestris est (nam is a domino Papa ad uos huius rei gratia fuerat destinatus), non plane negauerit reportasse se a uobis, et liberam fratris emancipationem, et uestram ipsius spontaneam concessionem. [253,5] 5. Iam de fratre Fromundo non est quod nos lacessatis, eum nequaquam eum sine uoluntaria abbatis sui concessione receperim: quod quidem nec uos latuisse amara illa epistola demonstrat in qua nobis de sola capituli non exspectata conniuentia calumniam struitis. Quasi uero uel in mutua nostra conuentione id prohibitum fuerit: uel emancipatio filii ad capitulum, et non potius ad solum spectet abbatem. [253,6] 6. Adiicitis et de domo quadam fratrum uestrorum de Basso-Fonte, quod eam nos de medio tulimus, licet extra statutos terminos constitutam. Atque utinam priusquam nos argueretis, eosdem interrogassetis fratres, non solum quis eam de medio tulerit, sed etiam qua de causa. Neque enim celassent uobis, ut confidimus, huius rei ueritatem. Caeterum audite eam nunc uel a nobis, ac deinde, si ita placet, eos interrogate. Coeperant aedificare locum, ubi aliquas e sororibus suis constituerent, longe quidem ab abbatia sua, in confinio autem duarum grangiarum domus nostrae et prope pascua ouium nostrarum. Rogauimus eos tanquam amicos, et quibus forte non inutiles fuissemus, ne seminarium scandali, et dissensionum fomitem suis pariter et nostris pararent, posteris relinquendum. At illi nihilorminus aedificabant. Haec fuit tota uiolentia nostra: sic nos de medio tulimus domum illam. Inexcusabiles sumus, si rogare, uim irrogare est [253,7] 7. Reuera episcopus (quod negandum non est) indignatus, non modo quod oratorium in suo episcopatu, sed et quod domum in fundo ecclesiae et terra feudi sui aedificare se inconsulto praesumpissent coepto interuenit operi, quamuis frustra; nam nec uetiti ab eo destiterunt. Exinde transeunti mihi per terram illam, is qui tunc erat abbas, Bassi-Fontis occurrens, indicauit quod ab aedificatione cessassent. Verumtamen non tam propter nos, sicut ex eius relatione cognoui, quam propter militem illum, qui terram eis uisus dedisse grauabat eos in multis, ita ut de eo plurimum quererentur. Quamquam etsi pro sola charitate nostra id uoluntarie dimisissent, nec religionem eorum dedecuisset, nec immeritis forsitan praestitisse beneficium uiderentur. Miror sane unde haec tandem querela emerserit, cum et abbas ille in bona, nisi fallor, et deuota erga nos uoluntate praesentem finierit uitam: et qui substitutus est ei, frequenter et familiariter conueniens nos in necessitatibus suis, nullam nobis querimoniae huius aliquando fecerit mentionem. Denique et in eadem postea domo humanissime susceptus hospitio, nihil hinc ab ipso abbate, uel alio quoquam audiui. Sed et uobiscum in Clara-Valle postmodum praesens fuit abbas, et nuperrime Barri, iam instante capitulo uestro, unde litterae illae querulae, ne dicam calumniosae, uenerunt: et nec hic, nec ibi super hoc, siue ab eo, siue a uobis, uel tenuiter quidem memini me fuisse conuentum. [253,8] 8. Praeterea causamini, quod quomunculam fratrum uestrorum de Brena conuersus Igniacensis combassit. O domunculam! nempe umbraculum quoddam ramorum erat, ubi sederet frater, qui stantes adhuc in agro segetes custodiret. Neque hoc combustum malitia, sicut fideli relatione cognouimus: sed quod positum in agro quodam fratrum Igniaciensium, terram occuparet, quam excoli oportebat. Denique uix uno taxata est nummulo domuncula haec: et abbati de Brena ita iam, nisi fallimur, super hoc satisfactum, ut omnino nec queratur, nec habeat unde queratur. Si quominus, ubi id nos rescire feceritis, parati sumus ad omnem satisfactionem. Sic et de abbate Longi-Pontis, ubi primo querelam uestram accepimus, quod inter terminos uestros domum uellet aedificare, prohibuimus eum: et iam credimus destitisse. Sin autem; et id fiet, ubi factum non esse nouerimus. [253,9] 9. Super omnia plangitis, quod ecclesiam Sancti Foillani, quae de Ordine uestro est, abbas noster de Villari fecerit imbanniri. At forte iustius uobis fratris et coabbatis uestri de praedicta domo Sancti Foillani incredibilis obstinatio, quam summi Pontificis iustissima animaduersio displiceret. Noui siquidem, quod multis uestrorum ipsius abbatis animositas displiceat grauiter: mirum ualde, si non etiam uobis. Ita ergo dico uobis, huic indignamini: siquidem ipse est, cuius aut cupiditas, aut contumacia fratribus uestris diuina fecerit officia interdici. Et quidem prolixum est hoc negotium, et difficile esset uniuersa eius subterfugia epistolari breuitate concludi: causam tamen interdicti quam breuiter intimabo. Post duas aut plures conuentiones pacis, post definitiuam sententiam iudicii, iuxta mandatum capituli uestri per uestros et nostros abbates promulgatam, accitus demum episcopus Cameracensis, ad cuius parochiam locus Sancti Foillani pertinere cognoscitur, cum uideret abbatem obstinato animo omnia uiolare, etiam sententia eum ecclesiastica cogere uoluit, ut dicebat. Ille uero, ut redimeret tempus, summi Pontificis audientiam appellauit. Ventum est ante eum: qui postquam testimonio tam uestrorum abbatum, quam aliorum religiosorum indubitanter agnouit abbatem Sancti-Foillani non solum resilire a compositionibus, sed et iudicio contraire, ecclesiam eius imbanniri iussit, donec satisfecisset. Demum rogastis tam uos, quam ipse domnum Cisterciensem, et nos; multisque tam uestris, quam uestrorum precibus extorsistis, praesente etiam ipso episcopo, qui promulgandae sententiae interdicti mandatum acceperat, ut prouideretur adhuc forma aliqua pacis. Absente abbate de Villari, tractata compositio, dictumque episcopo est, ut si uel ipsam obseruaret, abbas Sancti-Foillani abstineret ab interdicto. Discedens autem nec illam tenuit, sed domum, quam et iudicii sententia, et compositiones omnes diruendam esse definierant, ita ut semel etiam diruta iam fuisset, atque interim contra conuentionem et iudicium reaedificata; hanc, inquam, et tenuit, et tenet, et alteram quoque superaedificauit. Quidni exsequeretur episcopus mandatum apostolicum, quod acceperat de promulganda sententia interdicti, praesertim addita praeuaricatione? Ego tamen sperans tandem aliquando uincere in bono malum, eamdem sententiam differri feci usque ad octauas Epiphaniae, si forte interim uir ille recogitaret, ut uel formam iudicii exsequeretur, uel compositionem aliquam obseruaret. Atque utinam sic contingat, et faciat Deus pacis, ut requiescat super illum pax nostra! [253,10] 10. Cum haec ita se habeant, non est quod de nobis queri debeatis: cum iustius nos de uobis, ut apparet, queri possimus. Reliquum est ut diligentes uos diligatis, praesertim solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis: illo, inquam, uinculo, quod inter nos et uos causa pacis charitatisque firmatum est, utiliter quidem, et non minus forsitan uobis quam nobis. Si rumpendum decernitis, non expedit quidem, sed nec licere ullatenus puto. Nempe ubi communis est causa, personae reatus praeiudicare non deberet, etsi uera essent quae in nos dicitis. Ego autem, fratres, quidquid faciatis, decreui semper diligere uos, etiam non dilectus. Occasiones quaerat, qui uult recedere ab amico: mihi studii est, et erit, nec cuiquam amicorum iustam in me discessionis causam dare, nec scrutari in alio: quod hoc quidem fictae, illud uero neglectae amicitiae sit. Et quia secundum prophetam glutino bonum est; soluere, uel potius abrumpere uos poteritis, sed non me. Adhaerebo uobis, etsi nolitis: adhaerebo, etsi nolim ipse. Olim me alligaui forti uinculo, charitate non ficta, illa quae nunquam excidit. Cum turbatis ero pacificus, conturbantibus quoque dabo locum irae, ne diabolo dem. Vincar iurgiis, uincam obsequiis. Inuitis praestabo, ingratis adiiciam, honorabo et contemnentes me. Et nunc tristis est anima mea quod quacunque occasione offenderim uos; eritque tristis, usquedum uestra indulgentia releuetur. Si tardaueritis, ibo, et excubabo pro foribus; perseuerabo pulsans, instabo opportune, importune, donec uel merear, uel extorqueam benedictionem. Plus quam medium hiemis transiit iam, et tunicam nostram usque adhuc frustratus exspecto.