[243,0] EPISTOLA CCXLIII. AD ROMANOS, QUANDO RECESSERUNT A DOMINO PAPA EUGENIO. Nobilibus, et optimatibus, atque uniuerso populo Romano, frater BERNARDUS Clarae-allis uocatus abbas, declinare a malo, et facere quod bonum est. [243,1] 1. Sermo mihi est ad te, popule sublimis et illustris, cum sim uilis exiguaque persona, ac nullius pene momenti homuncio. Id quidem uerecundum atque onerosum mihi consideranti, quis, quibus scribam, simulque quam aliter hoc alius iudicare possit. Sed leuius reor uerecundia apud homines periclitari, quam condemnari apud Deum silentio, ueri taciturnitate et absconsione iustitiae. Ipse enim dicit: Annuntia populo meo scelera eorum. Erit mihi etiam in testimonium ante faciem Domini, si dicere potero: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, ueritatem tuam et salutare tuum dixi. Pro huiusmodi sane non uereor, quamuis uerecundia reluctante, pro mea ignobilitate scribere de longinquo ad populum gloriosum, atque his litteris transmontanis sui ipsorum periculi atque peccati commonere Romanos, si forte audiant, et quiescant. Quis scit si conuertantur ad precem pauperis, qui non cedunt potentium minis, non omni armaturae fortium? Nonne quondam in Babylone, ad uocem pueri iunioris unius, omnis ille populus, qui a sensibus iniquis iudicibus seductus fuerat, reuersus est ad iudicium, et sic seruatus est sanguis innoxius in die illa? Ita nunc quoque, etsi adolescentulus sum ego et contemptus (adolescentulus dico, non annorum paucitate, sed meritorum), potens est tamen Deus dare etiam uoci meae uocem uirtutis, per quam fiat ut et is populus, quem nihilominus constat esse seductum, ad iudicium reuertatur. Mea ergo defensio ad eos qui mihi hinc forte succensendum indignandumue putauerint, haec sit. [243,2] 2. Si neque hoc satis est, etiam istud adiicio. Communis est causa, et non est distinctio pusilli et magni. Dolor nempe in capite est, ac per hoc minime alienus ne a minimis quidem uel extremis quibusque corporis partibus. Nec a me ergo. Peruenit profecto usque ad me, quamuis omnium minimum, dolor maximus iste, quia maximus est; et quia cum sit capitis, non potest non esse et corporis, cuius membrum sum ego. Numquid non dolente capite clamat lingua pro omnibus corporis membris, in capite se dolere, et omnia per ipsam suum caput, suumque capitis fatentur incommodum? Dimittite proinde, quaeso, dimittite, ut plangam paululum apud uos dolorem meum; nec meum tantum, sed et totius Ecclesiae. Nonne ipsius uox est hodie per uniuersum mundum: Caput meum doleo, caput meum doleo? Quis namque uel nouissimus Christianorum in toto sit orbe, qui non glorietur hoc capite, quod ambo illi gloriosi principes terrae, alter amisso, alter submisso in cruce capite, suo triumpho exstulerunt, suo sanguine ornauerunt? Ad omnem itaque spectat Christianum iniuria Apostolorum, et sicut in omnem terram exiuit sonus eorum), sic laesio eorumdem ab omnibus usquequaque sentitur, usquequaque plangitur et doletur. [243,3] 3. Quid uobis uisum est, o Romani, offendere principes mundi, uestros autem speciales patronos? Cur Regem terrae, cur Dominum coeli, furore tam intolerabili, quam irrationabili in uos pariter prouocatis, dum sacram et apostolicam sedem, diuinis regalibusque priuilegiis singulariter sublimatam, ausu sacrilego incessere, suoque minuere honore contenditis, quam uel soli contra omnes, si oportuisset, defendere debuistis? Sic fatui Romani; non iudicantes, neque quod honestum est discernentes, caput uestrum atque omnium, quod in uobis est, deturpatis, pro quo magis nec uestris ipsis ceruicibus parcendum a uobis foret, si necessitas exegisset? Patres uestri Urbi orbem subiugauerunt: uos Urbem properatis orbi facere fabulam. En Petri haeres Petri sede et urbe a uobis expulsus est: en rebus et domibus suis, uestris manibus spoliati sunt cardinales atque episcopi ministri Domini. O popule stulte et insipiens, o columba seducta non habens cor! Nonne ille caput, et illi oculi tui erant? Quid ergo nunc Roma, nisi sine capite truncum corpus, sine oculis frons effossa, facies tenebrosa? Aperi, gens misera, aperi oculos tuos, et uide desolationem tuam iamiamque imminentem. Quomodo in breui mutatus est color optimus, facta est quasi uidua domina gentium, princeps prouinciarum? [243,4] 4. Verum initia malorum sunt haec: grauiora timemus. Numquid non prope interitum es, si persistis? Reuertere, reuertere, Sunamitis, reuertere ad cor tuum: agnosce iam uel sero, quae, quanta, a quibus patiaris, uel passa sis. Recordare qua causa, quo fine, per quos, et in quos usus, non longe ante hos dies cunctarum, quae in te sunt, ecclesiarum omnis orantus et census profligatus est. Quidquid in altaribus et in altarium uasis, quidquid in ipsis sacris imaginibus auri et argenti reperiri tunc potuit, manibus impiorum direptum et asportatum est. Quid ex his omnibus tu in tuis nunc marsupiis inuenis? Porro decor domus Domini irrecuperabiliter periit. Et nunc quid tibi uisum est iterare malitiam, innouare denuo super te dies malos? Quid modo uel lucri amplioris, uel certioris spei arridet tibi? nisi quod in eo nouissima tua cernuntur incautiora prioribus, quod tunc quidem non solum multi de plebe, sed etiam de clero, et de principibus nonnulli per orbem in schismate illo fauerunt tibi: nunc uero sicut manus tuae contra omens, sic manus omnium contra te. Mundus est a sanguine tuo mundus omnis, praeter te solam, et filios tuos qui in te sunt. Vae ergo nunc tibi, popule miserande, et uae duplo quam ante, non ab exteris nationibus, non a feritate barbarorum, non a millibus armatorum. Vae tantum a facie tuorum tibi; uae a domesticis et amicis, a clade intestina, a cruciatu praecordiorum, a tortionibus uiscerum. [243,5] 5. Agnoscisne iam quia non omnes pacifici qui domestici, nec omnes amici qui uidentur? Et si alias noueramus, sed nunc per te manifestius edocemur omnem ueritatem illius sermonis Domini, quem dixit: Quoniam inimici hominis domestici eius. Vae fratri a fratre in medio tui, et filiis a parentibus! uae non a gladiis, sed a labiis iniquis et a lingua dolosa! Usquequo male in malo uos alterutrum confortatis, et gladiis labiorum inuicem sternitis, inuicem perditis, ut ab inuicem consumamini? Congregamini, oues dispersae, redite ad pascua, redite ad Pastorem et Episcopum animarum uestrarum. Redite, praeuaricatores, ad cor. Quod loquor, non quasi hostis conuicians, sed quasi amicus obiurgans. Habet uera amicitia nonnunquam obiurgationem, adulationem nunquam. [243,6] 6. Sed iungimus et obsecrationem. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo, reconciliamini principibus uestris, Petrum loquor et Paulum, quos utique in uicario et successore suo Eugenio suis sedibus et aedibus effugastis. Reconciliamini, inquam, orbis principibus, ne forte incipiat pro eis pugnare orbis terrae contra insensatos. An nescitis quia his offensis nihil omnino ualetis, his propitiis nihil omnino timetis? Non, inquam, non timebis sub horum tutela millia populi circumdantis te, urbs inclyta, ciuitas fortium. Reconciliare proinde illis, simul et millibus martyrum, qui quidem apud te, sed contra te sunt propter grande peccatum quod peccasti, in quo et persistis. Reconciliare etiam omni Ecclesiae sanctorum, qui ubique terrarum audito hoc uerbo scandalizati sunt. Alioquin pagina ista contra te in testimonium erit: sed et ipsi Apostoli et martyres tui stabunt in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt, et qui abstulerunt labores eorum. Sed iam finem loquendi omnes pariter audiamus. Annuntiaui iustitiam, praenuntiaui periculum, ueritatem non tacui, hortatus sum ad meliora: superest ut aut de uestra citius correctione laetemur; aut de iusta imminenti damnatione certi, inconsolabiliter lugeamus, arescentes et tabescentes prae timore et exspectatione, quae superuenient uniuersae urbi.