[224,0] EPISTOLA CCXXIV. AD STEPHANUM PRAENESTINUM EPISCOPUM. [224,1] 1. Loquitur Ieremias ad Deum pro aduersariis suis, ita dicens: Recordare, Domine, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et auerterem indignationem tuam ab eis; et infert: Propterea, inquit, da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii. Et adhuc alia in hunc modum aeque grauia imprecatur illis. Quod propterea nunc apud uestram Reuerentiam memorandum putaui, quoniam simile mihi aliquid cum Propheta uideo accidisse. Vos enim scitis quomodo ego quoque pro Rege steterim in conspectu domini mei, corpore quidem absens, sed praesens spiritu, ut loquerer pro eo bonum. Bona siquidem pollicebatur. Nunc autem, ipso reddente pro bono malum, cogor contraria scribere. Pudet erroris, et falsae spei quam de eo conceperam: et gratias ago quod pro eo simpliciter supplicans non fuerim exauditus. Putabam me deferre regi pacifico, et ecce inuenior grauissimo hosti Ecclesiae assentasse. Conculcantur apud nos sancta Ecclesia, turpiter ancillatur. Nam et electiones episcoporum prohibentur fieri; et sicubi id praesumptum a clericis fuerit, electus episcopari non sinitur. Denique sedet in tristitia Ecclesia Parisiensis, proprio destituta pastore; et nemo est qui de substituendo alio mutire audeat. [224,2] 2. Non sufficit spoliari bonis praesentibus domos episcopales: etiam in terras et in homines manus sacrilega circumquaque desaeuit, totius insuper anni ex eis sibi reditus uindicando. Vestra Catalaunensis fecit quidem electionem; sed qui electus est, ecce iam diebus multis debito honore frustratur, et scitis quam non absque graui gregis dominici detrimento. Commisit Rex germano suo Roberto uices episcopi: et ille in cunctis terris rebusque Ecclesiae potestatiue uersans, et pro uice sua ubique haud segniter agens, infert coelis quotidianas hostias, non plane pacificas, clamores pauperum, lacrymas uiduarum, planctus orphanorum, gemitus compeditorum, sanguinem interfectorum. Verum angustus est malitiae eius ille episcopatus. Remensem inuadit, atque in terra sanctorum iniqua gerit, non clericis, non monachis, non sanctimonialibus parcens. Denique sanctae Mariae, sancti Remigii, sancti Nicasii, sancti Theoderici terras fructiferas, et uillas populosas, ita in ore gladii deuastauit, ut pene in solitudinem redegerit uniuersas. Frequens in omnium auribus uox: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Sic Rex emendat quod in Ecclesiam Bituricensem Herodiano iuramento commisit. [224,3] 3. Praeterea Rex, nobis quidem non parum laborantibus, pacem cum comite Theobaldo fecerat; firmae, ut putauimus, amicitiae foedus inierat; et ecce occasiones quaerit quomodo recedat ab amico. Atque hoc grande crimen quod impingitur Comiti, quia cum baronibus Regis de liberis suis contrahit matrimonia. Suspecta est illi dilatatio charitatis, nec se putat regem, si se amauerint principes. Coniiciat prudentia uestra quid animi erga subditos gerat, qui de odio atque discordia, si fuerit inter suos, se aestimat fortiorem. Videat et perpendat si est hic homo a Deo, qui in suorum magis mutua simultate quam charitate confidit, cum charitas sit Deus: quod minime faceret, si sapientiam illius haberet qui ait: Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Propterea ergo pacis conuentiones et constitutiones manifeste transgreditur: nec tenet pacta sua, quae distinxerunt labia sua. Denique reuocauit in domum suam, et ad consilium suum uirum adulterum et excommunicatum, quem ex constituto eiecerat; et pro exercenda maiori malitia, aliis multis nequam aeque excommunicatis, periuris, incendiariis, homicidis, Rex et aduocatus Ecclesiae aduersus Ecclesiae (quod non est dubium) amatorem et defensorem denuo sociatur, iuxta illud prophetae: Si uidebas furem, currebas cum eo, et eum adulteris portionem tuam ponebas. [224,4] 4. Ad haec cogit suo more episcopos ad maledicendum benedicendis, et iterum benedicendum maledicendis: et quoniam non obtemperatur pro suo libitu sibi, circuit mare et aridam, ut inueniat iuratores, quorum periuriis, quos fortassis Deus coniungit, per homines separentur. Qua fronte, obsecro, tantopere aliis praescribere de consanguinitate laborat, homo cum sua (quod palam est) tertio ferme consanguinitatis gradu permanens consobrina? Et quidem inter filium comitis Theobaldi, et comitis Flandrensis filiam; et item inter comitem Suessionensem, et filiam comitis Theobaldi, si consanguinitas sit, nescio: scienter enim illicita matrimonia nec laudaui unquam nec laudo: sed sciatis uos, et sciat dominus meus, prohibere horum nuptias, si quo modo coniungi fas fuerit, exarmare Ecclesiam est, et multam illi subtrahere fortitudinem. Nec aliam puto aduersantium ipsis nuptiis intentionem, nisi ut in terris praefatorum principum non possint habere refugium quicunque audebunt contradicere schismati quod minantur. Hucusque zelus meus. Non possum enim ego emendare quod potui redarguere: potui et commonere eum qui possit. Zelus domini mei faciet hoc. Ipsum duxi necessarium in magno Ecclesiae labore atque periculo compellandum; et per nullum dignius quam per uos, qui eius lateri et spiritui adhaeretis. Apud quem, quaeso, habete me excusatum, quod Rege mutato mutauerim stylum, qui ad ipsum Deum Dei prophetam dixisse scitis: Cum uiro innocente innocens eris, et cum peruerso peruerteris.