[219,0] EPISTOLA CCXIX. AD TRES EPISCOPOS CURIAE, ALBERICUM OSTIENSEM, STEPHANUM PRAENESTINUM, IGMARUM TUSCULANUM , ET GERARDUM CANCELLARIUM. Pro interdicto quod erat in terra Regis propter archiepiscopum Bituricensem. [219,1] 1. Quantum malum schisma in Ecclesia sit, et quam sit detestandum et omnimodis deuitandum, euidenter quondam ostendit famosa et horrenda mors uirorum illorum, quos ob istiusmodi pestem terra deglutiens, uiuos transmisit ad inferos. Ostendit et illa persecutio Guibertina, siue Burdini temeritas, quos nostra iam tempora experta sunt, inter regnum et sacerdotium diuidentes plaga pene incurabili, et castigatione crudeli. Ostendit et illa quae nuper adhuc, post multam et multifariam Ecclesiae uexationem et uastationem, tandem Deo miserante finem accepit rabies Leonina. Merito proinde Saluator in Euangelio: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum uenit! Vae nobis qui uiuimus, plangere quae pertulimus, dolere quae sentimus, tremere quae exspectamus! Et, quod peius est, ad tam malum habitum humanae res deuenerunt, ut nec rei humiliari uelint, nec iudices misereri. Dicimus iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu; et non audiunt nos, quia domus exasperans est. Supplicamus his quorum est peccata arguere, peccantes seruare, ne calamum quassatum conterant, et linum fumigans non exstinguant: et magis in spiritu uehementi conterunt naues Tharsis. [219,2] 2. Si denuntiamus filiis cum Apostolo ut obediant patribus per omnia, quasi aerem uerberamus. Si patribus loquimur ne ad indignationem prouocent filios, in nos potius eorum indignationem prouocamus. Nec delinquentes satisfacere nec rectores seu correctores condescendere ullatenus acquiescunt. Omnes suum stomachum sequuntur, et totis uiribus funem in diuersa trahentes, rumpunt. Heu! necdum recenti Ecclesiae plagae cicatrix occalluit, et rursum scindere parant, rursus corpus Christi affigere cruci, rursus fodere latus innoxium, rursus uestimenta diuidere, atque ipsam, quod in ipsis est, tunicam inconsutilem, quamuis frustra, dirumpere satagunt. Si qua in uobis sunt uiscera pietatis, tantis uos opponite malis, ne in illa praecipue terra scissura fiat, in qua solent, sicut optime nostis, scissurae aliae resarciri. Nam si auctor scandali, ore singulariter Iudicis, tremendo addicitur maledicto, quibus putamus benedictionibus dignos huius nequitiae fugatores et propugnatores? [219,3] 3. De duobus non excusamus Regem. Nam et iurauit illicite, et perseuerat iniuste. Verum id non uoluntate, sed uerecundia. Nam probro ducitur, sicut optime nostis, apud Francigenas iuramentum soluere, quamlibet male publice iuratum sit, quamuis nemo sapiens dubitet illicita iuramenta non esse tenenda. Verumtamen ne in hoc quidem excusari posse fatemur. Neque enim excusare nos, sed ueniam postulare suscepimus. Vos uidete an excusare aliquatenus eum possit ira, aetas, maiestas. Poterit sine dubio, si misericordiam iudicio superexaltandam decernatis: quatenus uidelicet talis aliqua consideratio in rege et puero habeatur, ut hac ei uice tali quidem tenore parcatur, quo tale aliquid de caetero non praesumat. Parcatur sane dixerim, si fieri possit salua in omnibus Ecclesiae libertate, simul et archiepiscopo debita ueneratione seruata, quem manus apostolica consecrauit. Hoc ipse Rex humiliter petit, hoc nostra uniuersa citramontana nimium iam afflicta Ecclesia suppliciter deprecatur. Alioquin damus manus morti, tabescentes et arescentes prae timore ex exspectatione, quae superuenerunt uniuerso orbi. Siquidem deprecatio mea super hoc ab anno priore; et, peccatis meis exigentibus, deprecationem meam non exauditio, sed indignatio; indignationem autem desolatio pene uniuersae terrae secuta est. Si quid zelo urgente erupit quod non fuit, aut secus quam fuit dicendum; sit, quaeso, apud uos quasi non dictum: ubi uero dixi quod oportuit, et ubi oportuit dici; sit non frustra dictum.