[0] S. BERNARDI ABBATIS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO TRACTATUS, AD GUILLELMUM ABBATEM SANCTI-THEODERICI. PRAEFATIO. Domno GUILLELMO abbati Sancti-Theoderici, frater BERNARDUS. Opusculum de gratia et Libero Arbitrio, quod illa, qua scitis, occasione nuper aggressus sum; eadem gratia adiuuante peregi ut potui. Vereor au tem, ne aut grandia minus digne locutus inueniar, aut pertractata a pluribus superfluo retractasse. Proinde illud legite primus, et si iudicatis, solus: ne si proferatur in medium, magis forte scriptoris publicetur temeritas, quam lectoris aedificetur charitas. Quod si palam fieri utile probaueritis, tunc si quid obscurius dictum aduerteritis, quod in re obscura, seruata congrua breuitate, dici planius potuisset, non sit uobis pigrum aut emendare per uos, aut mihi resignare emendandum, si fraudari non uultis promissione illa Sapientiae, quae ait: Qui elucidant me, uitam aeternam habebunt. [1] CAPUT PRIMUM. Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum 1. Loquente me coram aliquando, et Dei in me gratiam commendante, quod scilicet ab ipsa me in bono et praeuentum agnoscerem, et prouehi sentirem, et sperarem perficiendum: Quid tu ergo, ait unus ex circumstantibus, operaris; aut quid mercedis speras uel praemii, si totum facit Deus? Quid enim, inquam, tu consulis? Da, inquit, gloriam Deo, qui gratis te praeuenit, excitauit, initiauit; et uiue digne de caetero, quo te probes et perceptis beneficiis non ingratum, et percipiendis idoneum. Et ego: Bonum, inquam, consilium das, sed si dederis et posse teneri. Siquidem non est eiusdem facilitatis scire quid faciendum sit, et facere: quoniam et diuersa sunt, caeco ducatum, ac fesso praebere uehiculum. Non quicunque ostendit uiam, praebet etiam uiaticum itineranti. Aliud illi exhibet qui facit ne deuiet; et aliud qui praestat ne deficiat in uia. Ita nec quiuis doctor, statim et dator erit boni quodcunque docuerit. Porro duo mihi sunt necessaria, doceri ac iuuari. Tu homo recte quidem consulis ignorantiae: sed, si uerum sentit Apostolus, Spiritus adiuuat infirmitatem nostram. Imo uero qui mihi per os tuum ministrat consilium, ipse necesse est ministret et per suum Spiritum adiutorium, quo ualeam implere quod consulis. Ecce enim iam ex eius munere uelle adiacet mihi, perficere autem non inuenio; sed nec aliquando me inuenturum confido, nisi qui dedit uelle, det et perficere pro bona uoluntate. Ubi ergo, ais, sunt merita nostra; aut ubi est spes nostra? Audi, inquam: Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit. Quid enim? Tu forte putaueras tua te creasse merita, tua posse saluari iustitia, qui nec saltem Dominum Iesum dicere potes nisi in Spiritu sancto? Itane oblitus es quis dixerit: Sine me nihil potestis facere? et: Neque currentis, neque uolentis, sed miserentis est Dei? 2. Quid igitur agit, ais, liberum arbitrium? Breuiter respondeo: Saluatur. Tolle liberum arbitrium, et non erit quod saluetur: tolle gratiam, non erit unde saluetur. Opus hoc sine duobus effici non potest: uno a quo fit; altero cui, uel in quo fit. Deus auctor est salutis, liberum arbitrium tantum capax: nec dare illam, nisi Deus; nec capere ualet, nisi liberum arbitrium. Quod ergo a solo Deo, et soli datur libero arbitrio; tam absque consensu esse non potest accipientis, quam absque gratia dantis. Et ita gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium, dum consentit, hoc est dum saluatur. Consentire enim saluari est. Proinde pecoris spiritus salutem huiuscemodi minime capit, eo quod illi uoluntarius consensus desit, quo saluanti uidelicet Deo placide obtemperet, siue iubenti acquiescendo, siue pollicenti credendo, siue reddenti gratias agendo. Enim uero aliud est uoluntarius consensus, aliud naturalis appetitus. Posterior quippe nobis communis est cum irrationalibus: nec ualet consentire spiritui, carnis irretitus illecebris. Et fortassis ipse est, qui alio nomine ab Apostolo sapientia carnis appellatur, ubi ait: Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. Hunc ergo, ut dixi, communem habentes cum bestiis, consensus uoluntarius nos discernit. Est enim habitus animi, liber sui. Siquidem non cogitur, non extorquetur. Est quippe uoluntatis, non necessitatis; nec negat se, nec praebet cuiquam, nisi ex uoluntate. Alioquin si compelli ualet inuitus, uiolentus est, non uoluntarius. Ubi autem uoluntas non est, nec consensus. Non enim est consensus, nisi uoluntarius. Ubi ergo consensus, ibi uoluntas. Porro ubi uoluntas, ibi libertas. Et hoc est quod dici puto liberum arbitrium. [2] CAPUT II. Quid liberum arbitrium, seu in quo consistat libertas. 3. Sed ut manifestius fiat quod dicitur, et competentius ad id quod uolumus ueniamus, paulo altius aestimo repetendum. In rebus naturalibus non est id uita, quod sensus; non sensus, quod appetitus; nec ille, quod consensus. Quod ex singulorum definitionibus clarius elucebit. Est enim in quolibet corpore uita, internus ac naturalis motus, uigens tantum intrinsecus. Sensus uero, uitalis in corpore motus, uigens et extrinsecus. Appetitus autem naturalis, uis in animante, mouendis auide sensibus attributa. Verum consensus, nutus est uoluntatis spontaneus, uel certe (quod superius dixisse me memini) habitus animi, liber sui. Porro uoluntas est motus rationalis, et sensui praesidens, et appetitui. Habet sane, quocunque se uoluerit, semper rationem comitem, et quodammodo pedissequam: non quod semper ex ratione, sed quod nunquam absque ratione moueatur, ita ut multa faciat per ipsam contra ipsam, hoc est quasi per eius ministerium, contra eius consilium siue iudicium. Unde est illud: Prudentiores sunt filii huius saeculi filiis lucis in generatione sua; et rursum: Sapientes sunt ut faciant mala. Neque enim prudentia seu sapientia inesse creaturae potest, uel in malo, nisi utique per rationem. 4. Est uero ratio data uoluntati ut instruat illam, non destruat. Destrueret autem, si necessitatem ei ullam imponeret, quominus libere pro arbitrio sese uolueret, siue in malum consentiens appetitui, aut nequam spiritui; ut sit animalis, non percipiens, uel certe et persequens ea quae sunt spiritus Dei: siue ad bonum gratiam sequens, et fiat spiritualis; quae omnia diiudicans, ipsa a nemine iudicetur. Si, inquam, horum quodlibet prohibente ratione uoluntas non posset, uoluntas iam non esset. Ubi quippe necessitas, iam non uoluntas. Quod si ex necessitate, et absque consensu propriae uoluntatis, iusta, iniustaue fieri possent; rationalis creatura, aut misera profecto esse nulla ratione deberet; aut beata penitus non posset, cui nimirum in utrauis parte id deesset, quod solum in ea miseriae, siue beatitudinis capax est, id est uoluntas. Caetera siquidem, quae supra memorata sunt, uita, sensus, uel appetitus, nec miserum per se faciunt, nec beatum. Alioquin et arbores ex uita, et pecudes etiam ex reliquis duobus, uel miseriae possent esse obnoxiae, uel idoneae beatitudini: quod omnino impossibile est. Communem itaque habentes, uitam quidem cum arboribus, sensum uero et appetitum, et aeque uitam cum pecoribus; id quod dicitur uoluntas, nos ab utrisque discernit. Cuius uoluntatis consensus, utique uoluntarius, non necessarius, dum aut iustos probat, aut iniustos, etiam merito beatos facit uel miseros. Is ergo talis consensus ob uoluntatis inamissibilem libertatem, et rationis quod secum semper et ubique portat, indeclinabile iudicium, non incongrue dicetur, ut arbitror, liberum arbitrium, ipse liber sui propter uoluntatem, ipse iudex sui propter rationem. Et merito libertatem comitatur iudicium: quoniam quidem quod liberum sui est, profecto ubi peccat, ibi se iudicat. Est autem iudicium, quia iuste profecto, si peccat, patitur quod nolit, qui non peccat nisi uelit. 5. Caeterum quod sui liberum non esse cognoscitur, quo pacto uel bonum ei, uel malum imputatur? Excusat nempe utrumque necessitas. Porro ubi necessitas est, libertas non est: ubi libertas non est, nec meritum, ac per hoc nec iudicium. Excepto sane per omnia originali peccato, quod aliam constat habere rationem. De caetero quidquid hanc non habet uoluntarii consensus libertatem, procul dubio et merito caret, et iudicio. Proinde uniuersa quae sunt hominis, praeter solam uoluntatem, ab utroque libera sunt, quia sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, et si qua talia sunt, eo ipso subiacent necessitati, quo non plene subdita sunt uoluntati. Ipsam uero quia impossibile est de se ipsa sibi non obedire (nemo quippe aut non uult quod uult, aut uult quod non uult), etiam impossibile est sua priuari libertate. Potest quidem mutari uoluntas, sed nonnisi in aliam uoluntatem, ut nunquam amittat libertatem. Tam ergo non potest priuari illa, quam nec se ipsa. Si poterit homo aliquando, aut nihil omnino uelle, aut uelle aliquid, et non uoluntate; poterit et carere libertate uoluntas. Hinc est quod insanis, infantibus, itemque dormientibus, nihil quod faciant, uel bonum, uel malum, imputatur: quia nimirum sicut suae non sunt compotes rationis, sic nec usum retinent propriae uoluntatis, ac per hoc nec iudicium libertatis. Cum igitur uoluntas nil liberum habeat nisi se, merito non iudicatur nisi ex se. Siquidem nec tardum ingenium, nec labilis memoria, nec inquietus appetitus, nec sensus obtusus, nec uita languens, reum per se statuunt hominem, sicut nec contraria innocentem; et hoc non ob aliud, nisi quia haec necessarie, ac praeter uoluntatem posse prouenire probantur. [3] CAPUT III. Triplicem esse libertatem, Naturae, Gratiae, Gloriae. 6. Sola ergo uoluntas, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut praeter se in aliquo consentire, nulla ui, nulla cogitur necessitate; non immerito iustam uel iniustam, beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit; prout scilicet iustitiae, iniustitiaeue consenserit. Quapropter huiusmodi uoluntarium liberumque consensum, ex quo et omne sui (ex his quae dicta sunt) constat pendere iudicium; puto non incongrue id esse, ut supra definiuimus, quod solet liberum arbitrium appellari: ut liberum ad uoluntatem, arbitrium referatur ad rationem. Sed sane liberum, non illa libertate, de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas. Est enim illa libertas a peccato, sicut alibi dicit: Cum enim serui essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. Nunc autem liberati a peccato, serui autem facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Quis uero in carne peccati a peccato sibi uindicat libertatem? Hac ergo libertate dictum merito nequaquam opinor liberum arbitrium. Est item libertas a miseria, de qua itidem Apostolus: Et ipsa, inquit, creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Sed nunquid et istam sibi quispiam in hac mortalitate praesumit? Et hac itaque liberum nominari arbitrium non immerito abnuimus. Est uero, quam magis ei congruere arbitror libertatem, quam dicere possumus a necessitate, eo quod necessarium uoluntario contrarium esse uideatur: siquidem quod ex necessitate fit, iam non est ex uoluntate, et e conuerso similiter. 7. Cum igitur, prout interim potuit occurrere nobis, triplex sit nobis proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate; hanc ultimo loco positam contulit nobis in conditione natura, in primam restauramur a gratia, media nobis reseruatur in patria. Dicatur igitur prima libertas Naturae; secunda, Gratiae; tertia, Vitae uel Gloriae. Primo nempe in liberam uoluntatem ac uoluntariam libertatem conditi sumus, nobilis Deo creatura: secundo reformamur in innocentiam, noua in Christo creatura: tertio sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet multum honoris; secunda, plurimum etiam uirtutis; nouissima, cumulum iucunditatis. Ex prima quippe praestamus caeteris animantibus; in secunda carnem, per tertiam mortem subiicimus. Vel certe sicut in prima subiecit Deus sub pedibus nostris oues et boues et pecora campi: ita quoque per secundam spirituales bestias huius aeris, de quibus dicitur, Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, prosternit aeque et conterit sub pedibus nostris: in ultima tandem nos ipsos nobis plenius submissurus per uictoriam corruptionis et mortis, quando scilicet nouissima destruetur mors, et nos transibimus in libertatem gloriae filiorum Dei: qua libertate Christus nos liberabit, cum nos utique tradet regnum Deo et Patri. De hac enim, et item de illa quam diximus a peccato, puto quod Iudaeis aiebat: Si uos Filius liberauerit, uere liberi eritis. Liberum arbitrium liberatore indigere significabat: sed plane qui illud liberaret non a necessitate, quam, uoluntas cum esset, penitus non nouerat; sed a peccato, in quod tam libere, quam uoluntarie corruerat; simulque a poena peccati, quam incautum incurrerat, inuitumque ferebat: quo utroque malo liberari omnino non poterat, nisi per illum, qui solus hominum factus est inter mortuos liber, liber uidelicet a peccato inter peccatores. 8. Solus namque inter filios Adam libertatem sibi uindicat a peccato, qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. Porro et a miseria, quae est poena peccati, habuit nihilominus libertatem, sed potentia, non actu. Nemo quippe tollebat animam eius ab eo, sed ipse ponebat eam. Denique, teste propheta: Oblatus est quia ipse uoluit; sicut et cum uoluit natus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Fuit itaque et ipse sub lege miseriae: sed fuit quia uoluit, ut liber inter miseros et peccatores utrumque iugum fraternis a ceruicibus excuteret. Habuit itaque totas tres libertates, primam ex humana simul et diuina natura, reliquas ex diuina potentia. Quarum duas posteriores utrum et primus homo in paradiso habuerit, uel quomodo et quatenus eas habuerit, postea uidebimus. [4] CAPUT IV. Qualis libertas competat animabus sanctis carne solutis: quaeue Deo, et omni creaturae rationali communis. 9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque plenam atque perfectam perfectis inesse animabus carne solutis, cum Deo pariter et Christo eius, atque Angelis supercoelestibus. Nam sanctis animabus, etsi necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de miseria. Verum libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, uniuersaeque tam malae, quam bonae rationali conuenit creaturae. Nec peccato, nec miseria amittitur, uel minuitur; nec maior in iusto est, quam in peccatore, nec plenior in angelo, quam in homine. Quomodo namque ad bonum per gratiam conuersus humanae uoluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo uoluntarius efficitur, non inuitus pertrahitur: sic sponte deuolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum, quam spontaneum constituit, sua utique uoluntate ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut coelestis angelus, aut etiam Deus ipse, permanet libere bonus, propria uidelicet uoluntate, non aliqua extrinseca necessitate: sic profecto diabolus aeque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique uoluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas uoluntatis, ubi etiam fit captiuitas mentis, tam plena quidem in malis, quam in bonis, sed in bonis ordinatior; tam integra quoque pro suo modo in creatura, quam in Creatore, sed in illo potentior. 10. Quod autem homines solent conqueri, et dicere: Volo habere bonam uoluntatem, et non possum; nequaquam huic praescribit libertati, ut quasi uim aut necessitatem in hac parte uoluntas patiatur: sed plane illa libertate, quae dicitur a peccato, se carere testantur. Nam qui uult habere bonam uoluntatem, probat se habere uoluntatem: non enim uult habere bonam, nisi per uoluntatem. Quod si uoluntatem, et libertatem; sed libertatem a necessitate, non a peccato. Nempe ut non ualeat, cum uelit, habere bonam, sentit quidem sibi deesse libertatem, sed profecto libertatem a peccato, quo utique dolet premi, non peremi, uoluntatem. Quanquam iam procul dubio utcunque bonam habet, ubi habere uult. Bonum quippe est quod uult; nec posset bonum uelle, nisi bona uoluntate: sicut nec uelle malum, nisi mala uoluntate. Cum bonum uolumus, bona est uoluntas: cum malum uolumus, mala est uoluntas. Utrobique uoluntas, et ubique libertas: cedit siquidem uoluntati necessitas. Cum autem non ualemus quod uolumus; sentimus quidem ipsam quodammodo libertatem peccato esse captiuam, uel miseram, non tamen amissam. 11. Ex hac ergo tantum libertate, qua liberum est uoluntati se ipsam iudicare: uel bonam, si bono; uel malam, si malo consenserit (quippe quae in neutro, nisi certe uolendo, consentire se sentit), liberum arbitrium credimus nominari. Nam ex illa quae dicitur a peccato, congruentius forsitan liberum consilium; et item ex illa quae dicta est a miseria, liberum potius complacitum posset dici, quam liberum arbitrium. Arbitrium quippe iudicium est. Sicut uero iudicii est discernere quid liceat, uel quid non liceat: sic profecto consilii probare quid expediat, uel non expediat: sic complaciti quoque experiri quid libeat, uel non libeat. Utinam tam libere nobis consuleremus, quam libere de nobis iudicamus! ut quemadmodum libere per iudicium licita illicitaque decernimus; ita per consilium et licita, tanquam commoda, nobis eligere; et illicita, tanquam noxia, respuere liberum haberemus. Iam enim non solum liberi arbitrii, sed et liberi procul dubio consilii, ac per hoc et a peccato liberi essemus. Sed quid si totum, solumque quod expediret uel liceret, etiam liberet? Nonne liberi quoque esse complaciti merito diceremur, quippe qui ab omni proinde, quod displicere potest, hoc est ab omni nos miseria, liberos sentiremus? Nunc autem cum multa per iudicium uel admittenda, uel omittenda esse decernamus, quae tamen per consilium nequaquam pro iudicii rectitudine aut eligimus, aut contemnimus; rursumque non omnia, quae tanquam recta et commoda consulte obseruamus, etiam ut beneplacita libenter amplectimur, sed insuper quasi dura ac molesta uix aequanimiter ferre perduramus: liquet quia liberum nec consilium habemus, nec complacitum. 12. Alia questio est, si uel ante peccatum in primo homine habuimus: quod loco suo discutietur. Certissime autem habituri sumus, cum Deo miserante obtinebimus quod oramus: Fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Hoc nempe complebitur, quando in quod nunc cunctae passim rationali (ut iam dictum est) creaturae commune uidetur, liberum scilicet a necessitate arbitrium, erit etiam in electis hominibus (uti iam in sanctis est Angelis) et cautum a peccato, et tutum a miseria, probantibus tandem triplicis libertatis felici experientia, quae sit bona uoluntas Dei, ac beneplacens, et perfecta. Quod quia necdum est, sola interim plena integraque manet in hominibus libertas arbitrii. Nam libertas consilii ex parte tantum, et hoc in paucis spiritualibus, qui carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quatenus iam non regnet peccatum in eorum mortali corpore. Porro ut non regnet, libertas facit consilii; ut tamen non desit ex integro, captiuitas est liberi arbitrii. Cum autem uenerit quod perfectum est, tunc euacuabitur quod ex parte est: hoc est, cum plena fuerit libertas consilii, nulla iam erit captiuitas arbitrii. Et hoc est quod quotidie petimus in oratione, cum dicimus Deo: Adueniat regnum tuum. Regnum hoc necdum ex toto peruenit in nos. Quotidie tamen paulatim aduentat, sensimque in dies magis ac magis dilatat terminos suos, in his duntaxat, quorum per Dei adiutorium interior homo renouatur de die in diem. In quantum ergo regnum gratiae dilatatur, in tantum peccati potestas minuitur. In quantum uero minus est adhuc propter corpus mortis quod aggrauat animam, et ob necessitatem terrenae inhabitationis utique deprimentis sensum multa cogitantem; necesse habent etiam qui perfectiores in hac mortalitate uidentur, confiteri et dicere: In multis offendimus omnes: et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Quapropter orant et ipsi sine intermissione, dicentes: Adueniat regnum tuum. Quod non erit uel in ipsis consummatum, quousque peccatum non solum non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit omnino, nec esse possit in immortali iam corpore. [5] CAPUT V. An libertas a miseria, seu complaciti, detur in hoc saeculo. 13. Iam de libertate complaciti in hoc saeculo nequam quid dicemus? ubi uix sufficit diei malitia sua; ubi omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc, uanitati nimirum subiecta non uolens; ubi uita hominis tentatio est super terram: ubi uiri quoque spirituales, qui primitias spiritus iam acceperunt, ingemiscunt et ipsi intra semetipsos, exspectantes redemptionem corporis sui. Numquidnam inter ista locus ullus est huiuscemodi libertati? Quid, inquam, liberum nostro relinquitur complacito, ubi totum occupare uidetur miseria? neque enim uel innocentia seu iustitia; quemadmodum a peccato, ita etiam a miseria tutae esse hic poterunt, ubi iustus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et item: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Ubi noctes diesque in moerore continuantur, nullum profecto temporis spatium complacito uacuum relinquitur. Denique qui pie uolunt uiuere in Christo, ipsi magis persecutionem patiuntur; quoniam iudicium a domo Dei incipit. Quod et praecipit: A meis, inquiens, incipite. 14. Sed, etsi non uirtus, uitium forte in tuto est, et aliqua interim ex parte frui potest complacito, cauere miseriam. Absit. Nam qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, tale est quod faciunt, quale cum rident frenetici. Nulla autem uerior miseria, quam falsa laetitia. Denique in tantum miseria est, quod uidetur felicitas in hoc saeculo, ut Sapiens dicat: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuii. Est quidem in bonis corporis nonnulla iucunditas, uidelicet in edendo, bibendo, calefaciendo, caeterisque talibus fomentis uel tegumentis carnis. Sed nunquid uel ista uacant aliquatenus a miseria? Bonus est panis, sed esurienti; potus delectat, sed sitientem; denique saturato cibus potusque iam nequaquam sunt grata, sed grauia. Tolle famem, et panem non curabis; tolle sitim, et limpidissimum fontem, ac si paludem, respicies. Similiter umbram non quaerit nisi aestuans; solem non curat nisi algens, siue caligans. Alioquin nihil horum libebit, si non praecesserit urgens necessitas. Quae si perfecte tollatur e rebus, statim in taedium atque molestiam conuertetur ipsa quoque, quae uidetur in his esse, iucunditas. Fatendum igitur et in hac parte, omne quod praesentis uitae est, occupare miseriam: nisi quod in tribulationibus continuis grauiorum laborum, leuiores utique sint qualiscunque consolatio: et dum forte pro tempore ac rerum euentibus uicissim sibi grauia leuiaque succedunt, minorum experientia, aliqua miseriae uidetur interpolatio; ut cum aliquando, post experta plura grauissima, in minus forte molesta euaditur, felicitas putetur. 15. Attamen fatendum est eos, qui per excessum contemplationis rapti quandoque in spiritu, quantulumcunque de supernae felicitatis dulcedine degustare sufficiunt, toties esse liberos a miseria, quoties sic excedunt. Hi plane (quod negandum non est) etiam in hac carne, raro licet raptimque, complaciti libertate fruuntur, qui cum Maria optimam partem elegerunt, quae non auferetur ab eis. Qui enim iam tenent quod auferendum non est, experiuntur utique quod futurum est. Sed quod futurum est felicitas est: porro felicitas et miseria eodem tempore simul esse non possunt. Quoties igitur per spiritum illam participant, toties istam non sentiunt. Itaque in hac uita soli contemplatiui possunt utcunque frui libertate complaciti: et hoc ex parte, et parte satis modica, uiceque rarissima. Porro libertate consilii fruuntur etiam quilibet iusti; ex parte quidem, sed non modica. Caeterum libertas arbitrii, ut supra liquido apparuit, cunctis pariter ratione utentibus conuenit; non minor, quantum in se est, in malis, quam in bonis; tam plena in hoc saeculo, quam et in futuro. [6] CAPUT VI. Ad uolendum bonum gratiam omnino esse necessariam. 16. Sed et hoc satis aperte monstratum esse puto, quod haec ipsa tamen libertas tamdiu quodammodo captiua tenetur, quamdiu illam duae aliae libertates minime, aut minus plene comitantur; nec aliunde noster ille defectus uenit, de quo Apostolus: Ut non quaecumque uultis, ait, illa faciatis. Velle siquidem inest nobis ex libero arbitrio, non etiam posse quod uolumus. Non dico uelle bonum, aut uelle malum: sed tantum uelle. Velle etenim bonum, profectus est; uelle malum defectus. Velle uero simpliciter, ipsum est quod uel proficit, uel deficit. Porro ipsum ut esset, creans gratia fecit; ut proficiat, saluans gratia facit, ut deficiat, ipsum se deiicit. Itaque liberum arbitrium nos facit uolentes, gratia beneuolos. Ex ipso nobis est uelle, ex ipsa bonum uelle. Quemadmodum namque aliud est timere simpliciter, aliud timere Deum; et aliud amare simpliciter, aliud est amare Deum: quippe timere et amare, simpliciter quidem prolata, affectiones; cum additamento autem uirtutes, significant: ita quoque aliud est uelle, aliud uelle bonum. 17. Simplices namque affectiones insunt naturaliter nobis, tanquam ex nobis: additamenta ex gratia. Nec aliud profecto est, nisi quod gratia ordinat, quas donauit creatio: ut nil aliud sint uirtutes nisi ordinatae affectiones. Scriptum est de quibusdam, quod illic trepidassent timore, ubi non erat timor. Timor fuit, sed inordinatus. Ordinare illum uolebat Dominus in discipulis, cum diceret: Ostendam uobis quem timere debeatis; et Dauid: Venite, ait, filii, audite me, timorem Domini docebo uos. Item de amore inordinato arguebat homines qui dicebat: Ego lux ueni in hunc mundum; et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem. Idcirco postulat sponsa in Canticis, dicens: Ordinate in me charitatem. Similiter quoque de inordinata uoluntate arguebantur, quibus dicebatur: Nescitis quid petatis. Sed ad lineam rectitudinis edocti sunt distortam reducere uoluntatem, cum audierunt: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et tunc quidem uerbo, sed postmodum etiam exemplo uoluntatem ordinare docebat, cum orans instante passione ut transferretur ab eo calix, statim subiiceret: Verumtamen non quod ego uolo, sed quod tu uis. A Deo igitur uelle, quomodo et timere, quomodo et amare, accepimus in conditione naturae, ut essemus aliqua creatura: uelle autem bonum, quomodo et timere Deum, quomodo et amare Deum, accipimus in uisitatione gratiae, ut simus Dei creatura. 18. Creati quippe quodammodo nostri in liberam uoluntatem, quasi Dei efficimur per bonam uoluntatem. Porro bonam facit, qui liberam fecit; et ad hoc bonam, ut simus initium aliquod creaturae eius: quoniam expedit profecto nobis magis omnino non fuisse, quam nostros permanere. Nam, qui uoluerunt sui esse, utique sicut dii, scientes bonum et malum; facti sunt, non tantum iam sui, sed et diaboli. Itaque libera uoluntas nos facit nostros; mala, diaboli; bona, Dei. Ad hoc pertinet quod dicitur: Nouit Dominus qui sunt eius. Nam illis qui eius non sunt, Amen dico uobis, inquit, nescio uos. Cum ergo per malam uoluntatem sumus diaboli, quodammodo interim non sumus Dei: sicut cum per bonam uoluntatem efficimur Dei, desinimus iam esse diaboli. Nemo siquidem potest duobus dominis seruire. Caeterum siue Dei sumus, siue diaboli; non tamen similiter desinimus esse et nostri. Manet quippe utrobique libertas arbitrii, per quam maneat et causa meriti: quatenus merito uel puniamur mali, quod tanquam liberi ex propria uoluntate efficimur: uel glorificemur boni, quod nisi aeque uoluntarii esse non possumus. Sane diabolo nostra nos mancipat uoluntas, non ipsius potestas: Deo subiicit eius gratia, non nostra uoluntas. Nostra quippe uoluntas bona (quod fatendum est) a bono Deo creata, perfecta tamen non erit, quousque suo Creatori perfecte subiecta sit. Absit autem, ut ipsi sui ipsius perfectionem, Deo autem tantum creationem tribuamus; cum longe nimirum melius sit esse perfectam, quam factam: et dictu ipso nefas uideatur, Deo quod minus, nobis quod excellentius sit attribuere. Sentiens denique Apostolus quid ex natura esset, quid ex gratia exspectaret, aiebat: Velle adiacet mihi, perficere non inuenio. Sciebat profecto, uelle quidem sibi inesse ex libero arbitrio. sed ut ipsum uelle perfectum haberet, gratiam se habere necessariam. Si enim uelle malum, defectus quidam est uoluntatis; utique bonum uelle, profectus eiusdem erit: sufficere uero ad omne quod uolumus bonum, ipsius perfectio. 19. Ut ergo uelle nostrum, quod ex libero arbitrio habemus, perfectum habeamus; duplici gratiae munere indigemus, et uero uidelicet Sapere, quod est uoluntatis ad bonum conuersio; et pleno etiam Posse, quod est eiusdem in bono confirmatio. Porro perfecta conuersio est ad bonum, ut nil libeat nisi quod deceat uel liceat; perfecta in bono confirmatio, ut nil desit iam quod libeat. Tunc demum perfecta erit uoluntas, cum plene fuerit bona, et bene plena. Habet siquidem duplex in se bonum ab initio sui: unum quidem generale ex sola creatione, quod a bono scilicet Deo non potuit creari nisi bona, secundum quod uidit Deus cuncta quae fecerat, et erant ualde bona; alterum speciale ex libertate arbitrii, in qua ad imaginem utique ipsius qui creauit, est condita. Quod si duobus his bonis accedat et tertium, conuersio scilicet ad Creatorem; reputabitur non immerito perfecte bona: bona nimirum in uniuersitate, melior in suo genere, optima in sui ordinatione. Est autem ordinatio, omnimoda conuersio uoluntatis ad Deum, et ex tota se uoluntaria deuotaque subiectio. Huic uero tam per fectae iustitiae debetur, imo iungitur gloriae plenitudo: quia sic se comitantur duo ista, ut nec iustitiae possit haberi perfectio, nisi in plena gloria; nec gloriae plenitudo, absque perfecta iustitia. Merito denique talis iustitia non erit sine gloria, cum gloria uera non sit, nisi de tali iustitia. Unde recte dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 20. Haec autem sunt illa duo quae supra nominauimus, uerum Sapere, et plenum Posse: ut Sapere ad iustitiam, Posse referatur ad gloriam. Sed Verum et Plenum addita sunt, alterum ad distinctionem sapientiae carnis, quae mors est; itemque sapientiae mundi, quae stultitia apud Deum, qua et sapientes apud semetipsos sunt homines, sapientes, inquam, ut faciant malo: alterum ad illorum differentiam, de quibus dicitur: Potentes potenter tormenta patientur. Nam uerum Sapere, aut plenum Posse omnino non inueniuntur, nisi ubi libero arbitrio iam illa duo coniuncta sunt, quae item superius memorauimus, liberum uidelicet consilium, liberumque complacitum. Solum profecto dixerim uere sapientem, pleneque potentem, cui iam non tantum uelle adiacet ex libero arbitrio, sed ex reliquis quoque duobus inuenit et perficere; dum nec uelle ualeat quod malum sit, nec carere quod uelit: quorum alterum est ex libertate consilii, id est uerum Sapere; alterum ex libertate complaciti, scilicet plenum Posse. Sed quis talis est ac tantus in hominibus, qui in hoc glorietur? Aut ubi, aut quando istud obtinetur? Nunquidnam in hoc saeculo? Sed si quis esset huiusmodi, maior esset Paulo, qui confitetur dicens: Perficere autem non inuenio. Nunquid Adam in paradiso? Sed si habuisset, nunquam exsulasset a paradiso. [7] CAPUT VII. Utrum primi homines in paradiso trina illa libertate praediti fuerint, et post peccatum. 21. Nunc locus est peruidendi quod supra distulimus; utrum scilicet totas tres illas quas diximus libertates, id est, arbitrii, concilii, complaciti; uel aliis nominibus, a necessitate, a peccato, a miseria, primi homines in paradiso habuerint: an tantum duas, an unam solummodo. Et de prima quidem nulla iam quaestio est, si meminerimus quam aperte et iustis eam et peccatoribus inesse aequaliter, ratio superior edocuerit. De duabus reliquis quaeritur non immerito, an unquam eas Adam habuerit, aut ambas, aut uel unam. Nam si nullam habuit, quid amisit? Arbitrii utique libertatem tam post peccatum, quam ante semper tenuit inconcussam. Si ergo nil amisit, quid ei obfuit eiectum fuisse de paradiso? Quod si unam quamlibet illarum habuit, quomodo amisit? Nam certum est quia ex quo peccauit, nec a peccato prorsus, nec a miseria manens in corpore, liber fuit. Caeterum nullatenus, quamcunque illarum semel acceperit, amittere potuit. Alioquin perfectum nec Sapere, nec Posse, iuxta quod quidem duo haec superius definita sunt, habuisse conuincitur; qui nimirum et uelle potuit quod non debuit, et recipere quod noluit. An dicendus est aliquo quidem modo illas habuisse, sed quia non plenarie, potuisse amittere? Habet siquidem unaquaeque illarum duos gradus, superiorem et inferiorem. Superior libertas consilii est, non posse peccare: inferior, posse non peccare. Item superior libertas complaciti, non posse turbari: inferior, posse non turbari. Itaque inferiorem utriusque libertatis gradum simul cum plena libertate arbitrii homo in sui conditione accepit, et de utroque corruit cum peccauit. Corruit autem de posse non peccare in non posse non peccare, amissa ex toto consilii libertate. Itemque de posse non turbari in non posse non turbari, amissa ex toto complaciti libertate. Sola remansit ad poenam libertas arbitrii, per quam utique caeteras amisit; ipsam tamen amittere non potuit. Per propriam quippe uoluntatem seruus peccati factus, merito perdidit libertatem consilii. Porro per peccatum factus debitor mortis, quomodo iam libertatem ualebat retinere complaciti? 22. De tribus ergo libertatibus quas acceperat, abutendo illa quae dicitur arbitrii, reliquis sese priuauit. In eo autem abusus est, quod illam cum accepisset ad gloriam, conuertit sibi in contumeliam, iuxta testimonium Scripturae dicentis: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Soli inter animantia datum est homini posse peccare, ob praerogatiuam liberi arbitrii. Datum est autem, non ut proinde peccaret, sed ut gloriosior appareret si non peccaret, cum peccare posset. Quid namque gloriosius ei esse poterat, quam si de ipso diceretur quod Scriptura perhibet, dicens: Quis est hic, et laudabimus eum? Unde ita laudandus? Fecit enim mirabilia in uita sua. Quae? Qui potuit transgredi, inquit, et non est transgressus; facere mala et non fecit. Hunc ergo honorem quamdiu absque peccato fuit, seruauit; amisit, cum peccauit. Peccauit autem, quia liberum ei fuit: nec aliunde profecto liberum, nisi ex libertate arbitrii, de qua utique inerat ei possibilitas peccandi. Nec tamen fuit culpa dantis, sed abutentis, qui ipsam uidelicet facultatem conuertit in usum peccandi, quam acceperat ad gloriam non peccandi. Nam etsi peccauit ex posse quod accepit; non tamen quia potuit, sed quia uoluit. Nec enim praeuaricante diabolo et angelis eius, etiam alil praeuaricati sunt: non quia non potuerunt, sed quia noluerunt. 23. Peccantis igitur lapsus, non dono ascribendus est potestatis, sed uitio uoluntatis. Lapsus tamen ex uoluntate non aeque ex uoluntate resurgere iam liberum habet: quia, etsi datum fuit uoluntati posse stare ne caderet, non tamen resurgere si caderet. Non enim tam facile quis ualet exire de fouea, quam facile in eam labi. Cecidit sola uoluntate homo in foueam peccati: sed non ex uoluntate sufficit ei posse resurgere, cum iam, etsi uelit, non possit non peccare. [8] CAPUT VIII. Libertatem arbitrii remanere post peccatum. 24. Quid ergo? Periit liberum arbitrium, quoniam non potest non peccare? Nequaquam: sed liberum perdidit consilium, per quod prius habuit posse non peccare: quomodo et quod iam non ualet utique non turbari, inde misero accidit, quod complaciti quoque libertatem amiserit, per quam et ante habuit posse non turbari. Manet ergo, etiam post peccatum, liberum arbitrium; etsi miserum, tamen integrum. Et quod se per se homo non sufficit excutere a peccato siue miseria, non liberi arbitrii signat destructionem. sed duarum reliquarum libertatum priuationem. Neque enim ad liberum arbitrium, quantum in se est, pertinet, aut aliquando pertinuit posse, uel sapere, sed tantum uelle: nec potentem facit creaturam, nec sapientem, sed tantum uolentem. Non ergo si potens, aut sapiens, sed tantum si uolens esse desierit, liberum arbitrium amisisse putanda erit. Ubi enim non est uoluntas, nec libertas. Non dico si uelle bonum, sed si uelle omnino creatura desierit; fatendum sine contradictione, ubi non iam ex uoluntate bonitas, sed ipsa ex toto uoluntas periit, etiam liberum deperire arbitrium. Quod si uelle bonum tantum non poterit, signum est quod ei desit liberum, non arbitrium, sed consilium. Si autem non quidem uelle, sed ad id quod iam uult bonum, ei posse defuerit; nouerit sibi deesse liberum complacitum, non liberum periisse arbitrium. Si ergo liberum arbitrium ita ubique sequitur uoluntatem, ut nisi illa penitus esse desinat, isto non careat: uoluntas uero sicut in bono, ita etiam in malo aeque perdurat: aeque profecto et liberum arbitrium tam in malo, quam in bono integrum perseuerat. Et quomodo uoluntas etiam posita in miseria non desinit esse uoluntas, sed dicitur, et est misera uoluntas, sicut et beata uoluntas: ita nec liberum arbitrium destruere, siue, quantum in se est, aliquatenus imminuere poterit quaecunque aduersitas uel necessitas. 25. Sed licet ubique pariter sine sui diminutione perduret; non tamen pariter sicut de bono potuit per se in malum corruere, ita quoque per se de malo in bonum poterit respirare. Et quid mirum si iacens non ualet per se resurgere, quod stans in aliquod melius nullo suo conatu ualebat proficere? Denique, dum adhuc duas alias libertates ex aliqua parte secum haberet, non potuit de inferioribus illarum gradibus ad superiora ascendere, hoc est de posse non peccare, et de posse non turbari, ad non posse peccare, et non posse turbari. Quod si libertatibus illis etiam utcunque adiutum, non praeualuit tamen de bono in melius se extendere: quanto minus eisdem prorsus destitutum, de malo in id quod fuit bonum, poterit per se ipsum emergere? 26. Habet igitur homo necessarium Dei uirtutem, et Dei sapientiam Christum, qui ex eo quod sapientia est, uerum ei Sapere reinfundat, in restaurationem liberi consilii; et ex eo quod uirtus est, plenum Posse restituat, in reparationem liberi complaciti: quatenus ex altero perfecte bonus, peccatum iam nesciat; ex altero plene beatus, nil aduersum sentiat. Sed sane ista perfectio in futura uita exspectetur, quando utraque nunc amissa libertas, libero arbitrio plene restaurabitur; non quomodo iusto cuiuis in hoc saeculo, quantumcunque perfecto; non quomodo uel ipsis primis hominibus datum fuit eas habere in paradiso: sed sicut iam nunc angeli possident in coelo. Interim uero sufficiat in hoc corpore mortis atque in hoc saeculo nequam, ex libertate quidem consilii peccato non obedire in concupiscentia: ex libertate autem complaciti aduersa non formidare pro iustitia. Est autem in hac carne peccati et in hac diei malitia non mediocre Sapere, peccato, etsi non ex toto carere, certe non consentire: et est Posse non paruum, aduersa, etsi necdum feliciter omnino non sentire, uiriliter tamen pro ueritate contemnere. 27. Discendum sane hic interim nobis est ex libertate consilii iam libertate arbitrii non abuti, ut plene quandoque frui possimus libertate complaciti. Sic profecto Dei in nobis reparamus imaginem: sic antiquo honori illi capessendo, quem per peccatum amisimus, per gratiam praeparamur. Et beatus qui de se audire merebitur: Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in uita sua: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit. [9] CAPUT IX. Imaginem et similitudinem Dei, ad quam conditi sumus, in triplici libertate consistere. 28. Puto autem in his tribus libertatibus ipsam, ad quam conditi sumus, Conditoris imaginem atque similitudinem contineri: et imaginem quidem in libertate arbitrii, in reliquis autem duabus bipartitam quamdam consignari similitudinem. Hinc est fortassis, quod solum liberum arbitrium sui omnino defectum seu diminutionem non patitur, quod in ipso potissimum aeternae et incommutabilis diuinitatis substantiua quaedam imago impressa uideatur. Nam, etsi habuerit initium, nescit tamen occasum, nec de iustitia uel gloria capit augmentum: nec de peccato siue miseria detrimentum. Quid aeternitati similius, quod non sit aeternitas? Porro in aliis duabus libertatibus, quoniam non solum ex parte minui, sed et ex toto amitti possunt; accidentalis quaedam magis similitudo sapientiae atque potentiae diuinae, imagini superducta cognoscitur. Denique et amisimus illas per culpam, et per gratiam recuperauimus; et quotidie quidem alii plus, alii minus, aut in ipsis proficimus, aut ab ipsis deficimus. Possunt etiam sic amitti, ut iam non ualeant recuperari: possunt et ita possideri, ut nec amitti queant aliquando, nec minui. 29. Huius bipartitae similitudinis sapientiae et potentiae Dei, non quidem in gradu summo, sed qui ipsi tamen esset proximior, homo conditus est in paradiso. Quid enim uicinius ad non posse peccare, uel turbari (in quo utique iam sanctos Angelos stare, et Deum semper esse dubium non est), quam posse et non peccare, et non turbari, in quo homo profecto creatus est? A quo illo per peccatum, imo nobis in illo et cum illo corruentibus, rursus per gratiam, non quidem ipsum, sed pro ipso quemdam inferiorem gradum recepimus. Neque enim hic possumus penitus esse sine peccato, seu miseria: possumus tamen, gratia iuuante, nec peccato superari, nec miseria. Quanquam tamen Scriptura loquatur: Omne quod natum est ex Deo non peccat. Sed hoc dictum est de praedestinatis ad uitam: non quod omnino non peccent, sed quod peccatum ipsis non imputetur, quod uel punitur condigna poenitentia, uel in charitate absconditur. Charitas quippe cooperit multitudinem peccatorum; et: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; et: Beatus uir cui non imputauit Dominus peccatum. Diuinae ergo similitudinis summum gradum summi angeli tenent, nos infimum: Adam tenuit medium, porro daemones nullum. Supernis nempe spiritibus datum est sine peccato et miseria perdurare: Adae autem absque his quidem esse, sed non etiam permanere: nobis uero ne esse quidem absque his, sed ipsis tantum non cedere. Caeterum diabolus et membra eius, sicut nunquam uolunt reluctari peccato, sic nunquam possunt poenam declinare peccati. 30. Cum ergo istae duae libertates, consilii scilicet atque complaciti, per quas rationali creaturae uera sapientia et potentia ministratur, ita Deo, prout uult, dispensante, quibusque pro causis, locis, temporibus, uarientur, quatenus in terris modice, in coelestibus plenarie, mediocriter in paradiso, apud inferos nullatenus habeantur; libertas uero arbitrii de ipso, quo condita est, statu aliquatenus non mutetur, sed aequaliter semper (quantum in se est) a coelis, terris, inferis possideatur: merito illae similitudini, haec imagini deputantur. Et quidem apud inferos, quod utraque libertas perierit, illae scilicet quae ad similitudinem pertinere dicuntur, Scripturarum testatur auctoritas. Nam uerum illic Sapere, quod utique de consilii libertate concipitur, omnino non esse, locus ille manifestat, ubi legitur: Quodcumque potest manus tua facere; instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos, quo tu properas. Porro de potentia, quae per libertatem complaciti datur, Euangelium sic loquitur: Ligatis manibus ac pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores. Quid enim est manuum pedumque ligatio, nisi omnimoda potestatis ablatio? 31. Sed dicit aliquis: Quomodo non est ibi aliquod Sapere, ubi mala quae tolerantur, cogunt poenitere malorum quae facta sunt? Nunquid aut in tormentis quispiam non poenitere; aut poenitere mali, non esse sapere potest? Hoc autem recte opponeretur, si opus tantum peccati, et non etiam uoluntas mala puniretur. Nulli quippe dubium est, quod nemo in tormentis positus actum iterare peccati delectetur. Verumtamen si uoluntas etiam in tormentis mala perdurat, quid ponderis habet operis abnegatio, ut ideo sapere quis putetur, quod iam in mediis flammis luxuriari non libeat? Denique: In maleuolam animam non introibit sapientia. Unde autem probabimus quod mala et in poenis uoluntas perseueret? Certe, ut caetera omittam, nollent omnino puniri. Iustum est autem puniri, qui punienda gesserunt. Nolunt igitur quod iustum est. Sed qui non uult quod iustum est, iusta eius uoluntas non est. Eo ergo iniusta, ac per hoc et mala est uoluntas, quo iustitiae non concordat. Duo sunt quae iniustam comprobant uoluntatem, uel cum peccare, uel cum impune peccasse libet. Quibus ergo peccare libuit quamdiu licuit; et cum iam non possunt, inultum manere uolunt quod peccauerunt: quid in hoc sapientiae uerae, quid bonae uoluntatis apparet? Sed esto, poenitet eos peccasse: nunquid non tamen, si optio detur, malint adhuc peccare, quam poenam sustinere peccati? Et tamen illud iniquum est, hoc iustum. Quando uero uoluntas bona magis quod iniquum, quam quod iustum est eligeret? Caeterum non uere poenitent, qui non tam dolent se sibi uixisse, quam hoc ipsum iam non posse. Denique foris ostenditur quid intus agatur. Nam quamdiu corpus uiui: in flamma, tamdiu constat in malitia persistere uoluntatem. Itaque de similitudine, quae in consilii, et item complaciti libertate continetur, apud inferos penitus nihil est, nec esse potest, imagine tamen etiam illic per liberum arbitrium immobili permanente. [10] CAPUT X. Similitudinem diuinae imaginis in nobis reformari per Christum. 32. Sed neque in hoc saeculo aeque inueniri uspiam posset similitudo, sed adhuc hic foeda et deformis iacuisset imago, si non euangelica illa mulier lucernam accenderet, id est, Sapientia in carne appareret, euerreret domum, uidelicet uitiorum, drachmam suam requireret quam perdiderat: hoc est, imaginem suam, quae natiuo spoliata decore, sub pelle peccati sordens, tanquam in puluere latitabat; inuentam tergeret, et tolleret de regione dissimilitudinis; pristinamque in speciem reformatam, similem faceret illam in gloria sanctorum, imo sibi ipsi per omnia redderet quandoque conformem, cum illud Scripturae uidelicet impleretur: Scimus qui cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Et reuera cui potius id operis congruebat, quam Dei Filio, qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae Patris, portans uerbo uniuersa, ex utroque facile munitus apparuit, et unde reformaret deformem, et unde debilem confortaret: dum et de splendore figurae fugans tenebras peccatorum, redderet sapientem; et ex uirtute uerbi contra tyrannidem daemonum potentem efficeret. 33. Venit ergo ipsa forma, cui conformandum erat liberum arbitrium: quia ut pristinam reciperet formam, ex illa erat reformandum, ex qua fuerat et formatum. Forma autem, sapientia est: conformatio, ut faciat imago in corpor, quod forma facit in orbe. Porro illa attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter. Attingit a fine usque ad finem, hoc est a summo coelo usque ad inferiores partes terrae, a maximo angelo usque ad minimum uermiculum. Attingit autem fortiter, non quidem mobili discursione, uel locali diffusione, uel subiectae creaturae tantum officiali administratione: sed substantiali quadam et ubique praesenti fortitudine, qua utique uniuersa potentissime mouet, ordinat, administrat. Et haec omnia nulla sui cogitur facere necessitate. Nec enim aliqua in his laborat difficultate: sed disponit omnia suauiter placida uoluntate. Vel certe attingit a fine usque ad finem, hoc est ab ortu creaturae usque ad finem destinatum a Creatore: siue in quem urget natura, siue quem accelerat causa, siue quem concedit gratia. Attingit fortiter, dum nihil horum euenit, quod non, prout uult, potenti praeordinet prouidentia. 34. Sic ergo et liberum arbitrium suo conetur praeesse corpori, ut praeest sapientia orbi attingens et ipsum a fine usque ad finem fortiter; imperans scilicet singulis sensibus et artubus tam potenter, quatenus non sinat regnare peccatum in suo mortali corpore, nec membra sua det arma iniquitati, sed exhibeat seruire iustitiae. Et ita iam non erit homo seruus peccati, cum peccatum non fecerit: a quo utique liberatus, iam libertatem recuperare consilii, iam suam incipiet uindicare dignitatem, dum diuinae in se imagini condignam uestierit similitudinem, imo antiquam reparauerit uenustatem. Curet autem haec agere, non minus suauiter quam fortiter, hoc est non ex tristitia aut ex necessitate; quod est initium, non plenitudo sapientiae: sed prompta et alacri uoluntate, quod facit acceptum sacrificium; quoniam hilarem datorem diligit Deus. Sicque per omnia imitabitur sapientiam, dum et uitiis resistet fortiter, et in conscientia requiescet suauiter. 35. Verum cuius ad talia prouocamur exemplo, indigemus et auxilio: quo ipsi uidelicet per ipsam conformemur, atque in eamdem imaginem transformemur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Ergo si a Domini Spiritu, iam non a libero arbitrio. Nemo proinde putet ideo dictum liberum arbitrium, quod aequa inter bonum et malum potestate aut facilitate uersetur, cum cadere per se quidem potuerit, non autem resurgere, nisi per Domini Spiritum. Alioquin nec Deus, nec angeli sancti, cum ita sint boni, ut non possint esse mali; nec praeuaricatores item angeli, cum ita sint mali, ut iam non ualeant esse boni; liberi arbitrii esse dicentur. Sed et nos illud post resurrectionem amissuri sumus, quando utique inseparabiliter alii bonis, alii malis admisti fuerimus. Caeterum nec Deus caret libero arbitrio, nec diabolus: quoniam quod ille esse non potest malus, non infirma facit necessitas, sed firma in bono uoluntas, et uoluntaria firmitas: quodque is non ualet in bonum respirare, non aliena facit uiolenta oppressio, sed sua ipsius in malo obstinata uoluntas, ac uoluntaria obstinatio. Nunc igitur ex eo potius liberum arbitrium dicitur, quod siue in bono, siue in malo, aeque liberam faciat uoluntatem: cum nec bonus quispiam, nec item malus dici debeat, aut esse ualeat, nisi uolens. Tali iam ratione non incongrue dicetur ad bonum se, et ad malum habere aequaliter: quod utrobique uidelicet par sit ei, non quidem in electione facilitas, sed in uoluntate libertas. [11] CAPUT XI. Libero arbitrio nihil derogari per gratiam, neque pertentationem. 36. Hac sane dignitatis, ut dictum est, praerogatiua rationalem singulariter creaturam Conditor insigniuit, quod quemadmodum ipse sui iuris erat, suaeque ipsius uoluntatis non necessitatis erat quod bonus erat: ita et illa quoque sui quodammodo iuris in hac parte existeret, quatenus nonnisi sua uoluntate, aut mala fieret, et iuste damnaretur; aut bona maneret, et merito saluaretur. Non quod ei propria posset sufficere uoluntas ad salutem; sed quod eam nullatenus sine sua uoluntate consequeretur. Nemo quippe saluatur inuitus. Nam quod legitur in Euangelio: Nemo uenit ad me, nisi Pater meus traxerit eum; item in alio loco: Compelle intrare; nihil impedit: quia profecto quantoscunque trahere, uel compellere uideatur ad salutem benignus Pater, qui omnes uult saluos fieri; nullum tamen iudicat salute dignum, quem ante non probauerit uoluntarium. Hoc quippe intendit, cum terret aut percutit, ut faciat uoluntarios, non saluet inuitos: quatenus dum de malo mutat uoluntatem in bonum, transferat, non auferat libertatem. Quanquam tamen non semper inuiti trahimur: nec enim caecus aut fessus contristatur cum trahitur. Et Paulus ad manus tractus est Damascum, utique non inuitus. Trahi denique specialiter uolebat, quae et hoc ipsum magnopere flagitabat in Canticis: Trahe me, inquit, post te; in odorem curremus unguentorum tuorum. 37. Deinde quod e regione scriptum est: Unusquisque tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus; et illud: Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; et item illud Apostoli: Inuenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis; haec omnia putari possunt cogere uoluntatem, et praeripere libertatem. At uero quantislibet quis intus forisue tentationibus urgeatur, libera profecto semper, quantum ad arbitrium spectat, uoluntas erit: libere quippe de suo nihilo minus consensu iudicabit. Quantum autem pertinet ad consilium, siue complacitum, carnis interim concupiscentia, uitaeque miseria reluctante, minus quidem se liberam sentit: sed prorsus non malam, dum malo non consentit. Denique Paulus, qui captiuum se in legem peccati trahi conqueritur, haud dubium quin ex minus plena libertate consilii: consensum tamen sanum, atque in bono quoque iam ex magna parte se habere liberum gloriatur, Iam non ego, inquiens, operor illud. Unde hoc confidis, o Paule? Quoniam consentio, inquit, legi Dei, quoniam bona est; et rursum: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Oculo existente simplici, totum corpus lucidum esse praesumit. Sane consensu tractum licet peccato, uel captiuum miseria, liberum se in bono profiteri non dubitat. Unde et fidens generaliter infert: Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Iesu. [12] CAPUT XII. An negans fidem metu mortis ac poenarum, excusetur a culpa, uel destituatur libero arbitrio. Ubi negatio Petri discutitur. 38. Sed uideamus de his qui poenarum mortisue timore fidem uerbo tenus negare compulsi sunt: ne forte iuxta hanc assertionem, aut culpa non fuerit, quod uel uoce negauerunt; aut cogi in culpam et uoluntas potuerit, ut uellet uidelicet homo quod eum et nolle constiterit; et sic perierit liberum arbitrium. Quod quia impossibile erat (uelle quippe et nolle idem eodem tempore non poterat), quaeritur unde malum nequaquam uolentibus malum debuit imputari. Neque enim tale est hoc, quale originale peccatum: quo non solum non consentiens, uerum plerumque et nesciens, alia ratione constringitur necdum renatus baptismate. Exempli causa, ueniat in medium Petrus apostolus: ipse quippe uisus est negare Veritatem contra propriam uoluntatem; siquidem aut negare, aut mori necesse erat. Mori timens negauit. Negare nolebat, sed magis nolebat mori. Itaque inuitus quidem: sed negauit tamen, ne moreretur. Quod si lingua, et non uoluntate loqui homo compulsus est quod nolebat: non tamen uelle aliud quam uolebat. Lingua mota est contra uoluntatem: sed nunquid et mutata uoluntas? Quid enim uolebat? Prorsus quod erat, Christi esse discipulus. Quid loquebatur? Non noui hominem. Cur ita? Mortem euadere uolebat. Sed quid istud criminis fuit? Duas apostoli tenemus uoluntates: unam, qua uoluit non mori, penitus inculpabilem; alteram, et multum laudabilem, qua sibi complacebat quod esset christianus. In quo ergo culpabitur? An in eo quod mentiri, quam mori maluit? Haec plane uoluntas reprehensione digna fuit, quia corporis magis, quam animae uoluit seruare uitam. Os nempe quod mentitur, occidit animam. Et peccauit ergo, et non absque consensu propriae uoluntatis, infirmae quidem et miserae, sed plane liberae. Peccauit autem, non spernendo aut odiendo Christum, sed se nimis amando. Nec in hunc peruersum amorem sui, uoluntatem metus ille subitus compulit; sed esse conuicit. Iam tunc procul dubio talis erat, sed nesciebat, cum ab illo quem latere non poterat, audiuit: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Illa itaque uoluntatis infirmitas per incussum timorem nota, non orta, notum fecit quatenus se, quatenus Christum amauerit. Notum autem non Christo, sed Petro. Nam Christus et ante sciebat quid esset in homine. Quatenus ergo Christum diligebat, uim prorsus (quod negandum non est) passa est illa uoluntas, ut contra se loqueretur: quatenus uero se, uoluntarie procul dubio consensit, ut pro se loqueretur. Si Christum non amasset, non negasset inuitus: uerum si se amplius non amasset, non aliquatenus negasset. Fatendum igitur hominem fuisse compulsum, uoluntatem propriam etsi non mutare, occultare tamen: compulsum, inquam, non quidem recedere ab amore Dei; cedere tamen aliquantulum amore sui. 39. Quid ergo? forte dissoluta est tota superior assertio de libertate uoluntatis, quia nimirum inuenta est cogi potuisse uoluntas? Est plane: sed si cogi ab alio potuit quam a se ipsa. Quod si sese ipsa coegit, compulsa, et compellens; ubi amittere ibi et recipere uisa est libertatem. Vim quippe, quam ipsa sibi intulit, a se pertulit. Porro quod a se uoluntas pertulit, ex uoluntate fuit. Quod ex uoluntate fuit, iam non ex necessitate, sed uoluntarium fuit. Si autem uoluntarium, et liberum. Quem sua denique ad negandum uoluntas compulit, compulsus est quia uoluit: imo non compulsus est, sed consensit, et non alienae potentiae, sed propriae uoluntati, illi utique, qua mortem omnimodis euadere uoluit. Alioquin quando uox mulierculae linguam sacram in uerba formare nefanda ualuisset, si non linguae domina uoluntas annuisset? Denique cum se a sui postmodum nimio illo temperauit amore, et Christum coepit, ut debuit, toto corde, tota anima, tota uirtute diligere; iam nullis ualuit minis uel poenis extorqueri aliquatenus uoluntati dare linguam arma iniquitati, sed potius audacter accommodans ueritati. Obedire inquit, oportet Deo magis quam hominibus. 40. Est sane gemina compulsio, secundum quod aut pati aliquid, aut agere contra propriam cogimur uoluntatem. Quarum passiua quidem (sic enim prior illa recte nominatur) potest nonnunquam fieri absque consensu uoluntario patientis, sed actiua nunquam. Proinde malum quod fit in nos, siue de nobis, non est imputandum nobis, si tamen inuitis. Caeterum quod fit a nobis, iam non sine culpa est uoluntatis. Velle plane conuincimur, quod non fieret, si nollemus. Est ergo compulsio quaedam etiam actiua: sed non habet excusationem, cum sit et uoluntaria. Cogebatur christianus negare Christum, et quidem dolens, non tamen nisi uolens. Volebat nimis gladium uitare ferientis; atque illa talis uoluntas intus praesidens os aperiebat, non gladius qui foris apparebat. Porro talem esse illam uoluntatem conuincebat gladius, non cogebat. Ipsa igitur se in culpam, non gladius impellebat. Denique in quibus sana erat uoluntas, occidi poterant, flecti nequibant. Hoc est quod eis praedictum fuerat, Facient in uos quaecunque uoluerint; sed in membra, non corda. Non uos facietis quae uoluerint: sed ipsi facient, uos patiemini. Membra cruciabunt, sed uoluntatem non mutabunt: saeuient in carnem, animae autem non habebunt quid faciant. Sit licet patientis corpus in potestate torquentis, sed uoluntas est libera. Infirma si fuerit, saeuiendo cognoscent; non esse cogent, si non fuerit. Sane infirmitas eius a se ipsa est, sanitas uero non a se, sed a Domini Spiritu. Sanatur autem, cum renouatur. 41. Porro renouatur, cum, quemadmodum docet Apostolus: Speculando gloriam Dei in eamdem imaginem transformatur a claritate in claritatem, hoc est de uirtute in uirtutem, tanquam a Domini Spiritu. Inter quem utique diuinum spiritum, et carnis appetitum, tenet medium quemdam locum id quod dicitur in homine liberum arbitrium, id est, humana uoluntas: et tanquam in deuexo latere montis admodum ardui inter utrumque pendens, ita in appetitu infirmatur per carnem, ut nisi sedulo spiritus adiuuet infirmitatem eius per gratiam, non solum non ualeat iustitiae, quae est iuxta prophetam sicut montes Dei, ascendendo de uirtute in uirtutem, apprehendere culmen: sed etiam de uitio semper in uitium suo ipsius pondere deuoluta ruat in praeceps; praegrauata nimirum non solum lege peccati originaliter membris insita, uerum et consuetudine terrenae inhabitationis usualiter affectionibus inolita. Quod humanae uoluntatis uidelicet utrumque grauamen uno breuiter uersiculo Scriptura commemorat, dicens: Corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et haec duo huius mortalitatis mala, sicut non nocent, sed exercent non consentientes: sic non excusant, sed damnant consentientes, ut nec salus, nec damnatio ulla ratione sine praecedenti consensu uoluntario possit haberi; ne qua forte ex parte praescribi uideatur libertati arbitrii. [13] CAPUT XIII. Merita hominis mera esse Dei munera. 42. Quamobrem id quod in creatura dicitur liberum arbitrium, aut iuste profecto damnatur, dum ei ad peccatum nulla ui praeiudicetur extrinseca: aut misericorditer saluatur, cui ad iustitiam nulla uirtus sufficit sua. Sane in his omnibus cogitet lector originalis peccati prorsus excipi rationem. De caetero, libero arbitrio nec extra ipsum quaeratur damnationis causa, quod iam non damnat nisi propria culpa; nec ab ipso salutis merita, quod sola saluat misericordia. Cuius quippe conatus ad bonum, et cassi sunt, si a gratia non adiuuentur; et nulli, si non excitentur. Caeterum in malum, dicente Scriptura, Proni sunt sensus et cogitationes hominis. Proinde non ei a se, ut dictum est, sed desursum potius a Patre luminum descendere merita putentur: si tamen inter data optima et dona perfecta, ipsa merito per quae salus aeterna conquiritur, merita deputentur. 43. Deus namque rex noster ante saecula, cum operatus est salutem in medio terrae, dona sua quae dedit hominibus, in merita diuisit et praemia: ut et praesentia per liberam possessionem nostra interim fierent merita, et futura per gratuitam sponsionem exspectaremus, imo expeteremus ut debita. Utraque Paulus commemorans: Habetis, inquit, fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam: item: Et nos ipsi, ait, primitias spiritus habentes, ingemiscimus adoptionem exspectantes filiorum Dei; primitias spiritus uocans sanctificationem, id est uirtutes, quibus in praesentiarum sanctificamur a spiritu, ut merito consequamur adoptionem. Rursum in Euangelio, eadem saeculo abrenuntianti promittuntur, ubi dicitur: Centuplum accipiet, et uitam aeternam possidebit. Itaque non liberi arbitrii, sed Domini est salus; imo ipse salus, ipse et uia est ad salutem, qui ait: Salus populi ego sum: qui item perhibet: Ego sum uia. Se fecit uiam, qui et salus erat et uita, ut non glorietur omnis caro. Si ergo bona uiae sunt merita, sicut et patriae salus et uita, et uerum est quod ait Dauid: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, illum uidelicet unum de quo item dicitur: Nemo bonus, nisi solus Deus: Dei sunt procul dubio munera tam nostra opera, quam eius praemia; et qui se fecit debitorem in illis, fecit et nos promeritores ex his. Ad quae tamen condenda merita dignatur sibi adhibere creaturarum ministeria, non quibus egeat, sed quibus per hoc, uel de quibus prosit. 44. Operatur ergo illorum salutem, quorum nomina sunt in libro uitae, aliquando per creaturam sine ipsa, aliquando per creaturam contra ipsam, aliquando per creaturam cum ipsa. Multa profecto fiunt hominibus salubria per insensibilem, et item per irrationalem creaturam: quae idcirco dixi fieri sine ipsa, quod non queat, intellectu carens, esse uel conscia. Multa quoque multorum saluti utilia facit Deus per malos, siue homines, siue angelos: sed quoniam inuitos, ideo contra ipsos. Nam, dum nocere cupientes iuuant, quantum aliis ualet utilis actio, tantum ipsis peruersa nocet intentio. Porro per quos et cum quibus operatur Deus, boni sunt uel angeli, uel homines, qui quod uult Deus, et agunt pariter, et uolunt. Qui enim bono, quod opere complent, uoluntate consentiunt, opus omnino quod per eos Deus explicat, ipsis communicat. Unde Paulus, cum bona plurima, quae Deus per ipsum fecerat, enarrasset: Non autem ego, ait, sed gratia Dei mecum. Potuit dicere: Per me, sed quia minus erat, maluit dicere, mecum: praesumens se non solum operis esse ministrum per effectum; sed et operantis quodammodo socium per consensum. 45. Videamus nunc secundum triplicem Dei operationem, quam posuimus, quid creatura quaeque pro suo ministerio mereatur. Et illa quidem, per quam, et sine qua fit quod fit, quid mereri potest? quid illa contra quam fit, nisi iram? quid et cum qua fit, nisi gratiam? In prima itaque nulla, in sequenti mala, in ultima bona merita conquiruntur. Nec enim pecudes, cum per eas bonum aut malum quodcunque fit, boni quidpiam merentur, aut mali. Non habent quippe unde bono maloue consentiant. Multo autem minus lapides; cum nec sentiant. Caeterum diabolus, uel homo malus, cum uigeant et uigilent ratione, iam quidem merentur, sed nonnisi poenam, pro eo quod a bono dissentiant. Paulus autem, qui uolens euangelizat, ne, si inuitus, dispensatio ei tantum credita sit; et quicunque similiter sapiunt: quoniam quidem ex consensu uoluntatis obediunt, repositam sibi esse confidunt coronam iustitiae. Utitur ergo Deus in salutem suorum irrationabili, et item insensibili creatura, tanquam iumento uel instrumento, quae iam expleto opere nusquam erunt. Utitur creatura rationali, sed maleuola, quasi disciplinae uirga, quam, correcto filio, in ignem proiiciet tanquam sarmentum inutile. Utitur et angelis et hominibus bonae uoluntatis, tanquam commilitionibus et coadiutoribus suis, quos peracta uictoria amplissime munerabit. Denique et Paulus de se, suisque similibus, audacter pronuntiat: Coadiutores enim Dei sumus. Ibi itaque Deus homini benigne merita constituit, ubi per ipsum, et cum ipso, boni quidpiam operari dignanter instituit. Hinc coadiutores Dei, cooperatores Spiritus sancti, promeritores regni nos esse praesumimus, quod per consensum utique uoluntarium diuinae uoluntati coniungimur. [14] CAPUT XIV. Quid gratiae, quid libero arbitrio id negotio salutis attribuendum. 46. Quid igitur? hoc ergo totum liberi arbitrii opus, hoc solum eius est meritum quod consentit? Est prorsus. Non quidem quod uel ipse consensus, in quo omne meritum consistit, ab ipso sit: cum nec cogitare (quod minus est, quam consentire) aliquid a nobis, quasi ex nobis sufficientes simus. Verba sunt non mea, sed Apostoli, qui omne quod boni esse potest, id est cogitare, et uelle, et perficere pro bona uoluntate, attribuit Deo, non suo arbitrio. Si ergo Deus tria haec, hoc est bonum cogitare, uelle, perficere, operatur in nobis: primum profecto sine nobis; secundum, nobiscum; tertium, per nos facit. Siquidem immittendo bonam cogitationem, nos praeuenit; immutando etiam malam uoluntatem, sibi per consensum iungit: ministrando et consensui facultatem, foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit. Sane ipsi nos praeuenire nequaquam possumus. Qui autem bonum neminem inuenit, neminem saluat quem non praeuenit. A Deo ergo sine dubio nostrae fit salutis exordium, nec per nos utique, nec nobiscum. Verum consensus, et opus, etsi non ex nobis, non iam tamen sine nobis. Neque primum itaque, in quo quippe nos nil facimus; nec ultimum, quod et plerumque extorquet aut timor inutilis, aut simulatio damnabilis; sed tantum medium nobis reputatur in meritum. Sola nempe interdum bona uoluntas sufficit: caetera non prosunt, si sola defuerit. Non prosunt dixerim, sed agenti, non cernenti. Valet itaque intentio ad meritum; actio, ad exemplum; utramque praeueniens cogitatio, tantummodo ad excitandum. 47. Cauendum ergo, ne cum haec inuisibiliter intra nos ac nobiscum actitari sentimus, aut nostrae uoluntati attribuamus, quae infirma est; aut Dei necessitati, quae nulla est; sed soli gratiae, qua plenus est. Ipsa liberum excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum; seruat, ne sentiat defectum. Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo praeueniat, in caeteris comitetur; ad hoc utique praeueniens, ut iam sibi deinceps cooperetur. Ita tamen quod a sola gratia coeptum est, pariter ab utroque perficitur: ut mistim, non singillatim; simul, non uicissim; per singulos profectus operentur. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere indiuiduo peragunt. Totum quidem hoc, et totum illa; sed ut totum in illo, sic totum ex illa. 48. Credimus placere lectori, quod a sensu Apostoli nusquam recedimus; et quaquauersum euagetur oratio, in eadem pene ipsius uerba frequenter recidimus. Quid enim nostra aliud sonant quam illud: Ergo neque uolentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? Quod sane non ideo dicit, quasi quis uelle aut currere possit in uanum: sed quod is qui uult et currit, non in se, sed in eo a quo accepit et uelle, et currere, debeat gloriari. Denique ait: Quid habes quod non accepisti? Crearis, sanaris, saluaris. Quid horum tibi ex te, o homo? quid horum non impossibile libero arbitrio? Nec creare qui non eras, nec iustificare peccator, nec mortuus poteras te ipsum resuscitare: ut caetera praetermittam bona, quae aut sanandis necessaria sunt, aut saluandis reposita. Quod dicimus, de primo patet et ultimo. Sed et de medio nemo dubitat, nisi qui ignorans Dei iustitiam, et suam uolens constituere, iustitiae Dei non est subiectus. Quid enim? Agnoscis creantis potentiam, saluantis gloriam ; et sanantis ignoras iustitiam? Sana me, ait, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero, quoniam laus mea tu es. Iste iustitiam Dei agnoscebat, a quo aeque sperabat, tam sanari a peccato, quam a miseria liberari: et ideo laudem suam illum, non se, merito statuebat: Propter hoc, et Dauid ingeminans: Non nobis, inquit, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: quod utramque a Deo stolam, et iustitiae scilicet exspectaret, et gloriae. Quis est qui ignorat Dei iustitiam? Qui se ipsum iustificat. Quis est qui se ipsum iustificat? Qui merita sibi aliunde, quam a gratia praesumit. Caeterum, qui fecit quod saluaret, etiam dat unde saluet. Ipse, inquam, merita donat, qui fecit quibus donaret. Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus, non quae tribuit, sed quae retribuit mihi? Et quod est, et quod iustus est a Deo esse confitetur: ne, si utrumlibet negaret, utrumque perderet, amittendo utique unde iustus est, et sic damnando quod est. Sed sic uel tertio loco inuenit quod uicissim rependeret: Calicem, ait, salutaris accipiam. Calix salutaris, sanguis est Saluatoris. Ergo, si deest tibi omnino de tuo, quod uel secundis Dei donis retribuas, unde tibi salutem praesumis: Nomen Domini, inquit, inuocabo, quod nimirum quicunque inuocauerit saluus erit. 49. Igitur qui recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non quidem liberi arbitrii, sed diuinae gratiae in ipso, siue de ipso. Prima, creatio; secunda, reformatio; tertia est consummatio. Primo namque in Christo creati sumus in libertatem uoluntatis: secundo reformamur per Christum in spiritum libertatis; cum Christo deinde consummandi in statum aeternitatis. Siquidem quod non erat, in illo creari oportuit qui erat; per formam reformari deformem; membra non perfici nisi cum capite. Quod utique tunc complebitur, cum omnes occurremus in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi: quando apparente Christo uita nostra, apparebimus et nos cum ipso in gloria. Cum igitur consummatio fieri habeat de nobis, siue etiam in nobis, non autem a nobis; creatio uero facta sit et sine nobis: sola, quae nobiscum quodammodo fit propter consensum uoluntarium nostrum, in merita nobis reputabitur reformatio. Ipsa sunt ieiunia nostra, uigiliae, continentia, opera misericordiae, caeteraque uirtutum exercitia, per quae utique constat interiorem hominem nostrum renouari de die in diem: dum et intentio terrenis incuruata curis, de imis paulatim ad superna resurgit; et affectio circa carnis desideria languens, sensim in amorem spiritus conualescit; et memoria ueterum operum turpitudine sordens, nouis bonisque actibus candidata in dies hilarescit. In his namque tribus interior renouatio consistit: rectitudine scilicet intentionis, puritate affectionis, recordatione bonae operationis, per quam sibi bene conscia memoria enitescit. 50. Verum haec cum certum sit diuino in nobis actitari Spiritu, Dei sunt munera: quia uero, cum nostrae uoluntatis assensu, nostra sunt merita. Non enim uos estis, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis: et Apostolus: An experimentum eius quaeritis, inquit, qui in me loquitur Christus? Si ergo Christus, aut Spiritus sanctus loquitur in Paulo, non etiam itidem operatur in ipso? Non enim loquor, ait, quae per me non efficit Deus. Quid ergo? si non Pauli, sed Dei loquentis in Paulo, uel operantis per Paulum, et uerba sunt, et opera; ubi iam Pauli merita? ubi est quod tam fidenter aiebat: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex? An in eo forte confidit sibi coronam esse repositam, quod per ipsum illa fiebant? Sed multa per malos, siue angelos, siue homines, fiunt bona; nec tamen reputantur illis in merita. An quia potius et cum ipso, hoc est cum eius bona uoluntate, fiebant? Nam si inuitus, inquit, euangelizauero, dispensatio mihi credita est: si autem uolens, gloria est mihi. 51. Caeterum si uel ipsa uoluntas, de qua omne meritum pendet, ab ipso Paulo non est; quo pacto eam, quam sibi repositam praesumit, coronam uocat iustitiae? An quoniam iuste, iam et ex debito requiritur, quodcunque uel gratis promittitur? Denique ait: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum seruare. Dei promissum, suum appellat depositum: et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum quidem ex misericordia, sed iam ex iustitia persoluendum. Est ergo quam Paulus exspectat, corona iustitiae: sed iustitiae Dei, non suae. Iustum quippe est ut reddat quod debet: debet autem quod pollicitus est. Et haec est iustitia, de qua praesumit Apostolus, promissio Dei: ne si hanc contemnens, suam uelit statuere, iustitiae Dei non sit subiectus, cuius tamen suae iustitiae ipsum Deus uoluit habere consortem, ut et coronae faceret promeritorem. In eo enim sibi iustitiae consortem, et coronae statuit promeritorem; cum operum, quibus erat illa repromissa corona, habere dignatus est coadiutorem. Porro coadiutorem fecit, cum fecit uolentem, hoc est suae uoluntati consentientem. Itaque uoluntas in auxilium, auxilium reputatur in meritum. Si ergo a Deo uoluntas est; et meritum. Nec dubium quin a Deo sit et uelle, et perficere pro bona uoluntate. Deus igitur auctor est meriti, qui et uoluntatem applicat operi, et opus explicat uoluntati. Alioquin, si proprie appellentur ea, quae dicimus nostra merita; spei quaedam sunt seminaria, charitatis incentiua, occultae praedestinationis indicia, futurae felicitatis praesagia, uia regni, non causa regnandi. Denique, quos iustificauit, non quos iustos inuenit, hos et magnificauit.