[10] ALTERA PARS TRACTATUS DE DUODECIM GRADIBUS SUPERBIAE. CAPUT X. De primo superbiae gradu, qui est curiositas. 28. Primus itaque superbiae gradus est curiositas. Hanc autem talibus indiciis deprehendes. Si uideris monachum, de quo prius bene confidebas, ubicunque stat, ambulat, sedet, oculis incipientem uagari, caput erectum, aures portare suspensas; e motibus exterioris hominis interiorem immutatum agnoscas. Vir quippe peruersus annuit oculo, terit pede, digito loquitur; et ex insolenti corporis motu, recens animae morbus deprehenditur: quam, dum a sui circumspectione torpescit incuria sui, curiosam in alios facit. Quia enim seipsam ignorat, foras mittitur, ut haedos pascat. Haedos quippe, qui peccatum significant, recte oculos auresque appellauerim: quoniam sicut mors per peccatum in orbem, sic per has fenestras intrat ad mentem. In his ergo pascendis se occupat curiosus, dum scire non curat qualem se reliquerit intus. Et uere si te uigilanter, homo, attendas, mirum est si ad aliud unquam intendas. Audi, curiose, Salomonem; audi, stulte, Sapientem. Omni custodia, inquit, custodi cor tuum: ut omnes uidelicet sensus tui uigilent ad id, unde uita procedit, custodiendum. Quo enim a te, o curiose, recedis? Cui te interim committis? Utquid audes oculos leuare ad coelum, qui peccasti in coelum? Terram intuere, ut cognoscas teipsum. Ipsa te tibi repraesentabit, quia terra es, et in terram ibis. 29. Duabus tamen ex causis inculpabiliter oculos leuas, ut uel petas auxilium, uel impendas. Leuauit oculos Dauid in montes, ut peteret: leuauit et Dominus super turbas, ut impenderet. Alter miserabiliter, alter misericorditer, ambo inculpabiliter. Tu quoque si locum, tempus et causam considerans, tua uel fratris necessitate oculos leuas; non solum non culpo, sed et plurimum laudo. Hoc enim excusat miseria, illud commendat misericordia. Sin alias, non Prophetae, non Domini, sed Dinae aut Euae, imo ipsius Satanae imitatorem te dixerim. Dina namque dum ad pascendos haedos egreditur, ipsa patri, et sua sibi uirginitas rapitur. O Dina, quid necesse est ut uideas mulieres alienigenas? Qua necessitate? qua utilitate? An sola curiositate? Etsi tu otiose uides, sed non otiose uideris. Tu curiose spectas, sed curiosius spectaris. Quis crederet tunc illam tuam curiosam otiositatem, uel otiosam curiositatem, fore post sic non otiosam, sed tibi, tuis, hostibusque tam perniciosam? 30. Tu quoque, o Eua, in paradiso posita es, ut cum uiro tuo opereris et custodias illum: si iniunctum perfeceris, quandoque transitura ad melius, ubi nec opus sit te in aliquo opere occupari, nec de custodia sollicitari. Omne lignum paradisi tibi conceditur ad uescendum, praeter illud, quod dicitur scientiae boni et mali. Si enim caetera bona sunt, et sapiunt bonum, quid est opus edere de ligno, quod sapit etiam malum? Non plus sapere, quam oportet sapere. Sapere enim malum, sapere non est, sed desipere. Serua ergo commissum, exspecta promissum; caue prohibitum, ne perdas concessum. Quid tuam mortem tam intente intueris? Quid illo tam crebro uagantia lumina iacis? Quid spectare libet, quod manducare non licet? Oculos, inquis, tendo, non manum. Non est interdictum ne uideam, sed ne comedam. An non licet oculos quo uolo leuare, quos Deus in mea posuit potestate? Ad quod Apostolus: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Etsi culpa non est, culpae tamen indicium est. Nisi enim mens minus se curiose seruaret, tua curiositas tempus uacuum non haberet. Etsi culpa non est, culpae tamen occasio est, et indicium commissae, et causa est committendae. Te enim intenta ad aliud, latenter interim in cor tuum serpens illabitur, blande alloquitur. Blanditiis rationem, mendaciis timorem compescit. Nequaquam, inquiens, morieris. Auget curam, dum incitat gulam: acuit curiositatem, dum suggerit cupiditatem. Offert tandem prohibitum, et aufert concessum: porrigit pomum, et subripit paradisum. Hauris uirus peritura, et perituros paritura. Perit salus, non destitit partus. Nascimur, morimur: ideoque nascimur morituri, quia prius morimur nascituri. Propterea graue iugum super omnes filios tuos usque in hodiernum diem. 31. Sed et tu, signaculum similitudinis, non in paradiso, sed in deliciis paradisi Dei positus es. Quid amplius quaerere debes? Plenus ergo sapientia, et perfectus decore, altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sta in te, ne cadas a te, si ambulas in magnis et in mirabilibus super te. Sed quid interim ex obliquo intendis ad aquilonem? Iam te uideo, iam te perspicio nescio quae supra te curiosius alta rimantem. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem. Caeteris astantibus coelicolis, dum tu solus sedere affectas, fratrum concordiam, totius coelestis patriae pacem, ipsius, quantum in te est, quietem Trinitatis infestas. Quo te tua, miser, curiositas ducit, ut praesumptione singulari non dubites ciuibus scandalum, iniuriam facere Regi? Millia millium ministrant ei, et decies centena millia assistunt ei, ubi nemo sedere perhibetur, nisi solus is qui sedet super Cherubim, cui a caeteris ministratur: et tu nescio quae prae caeteris perspiciendo differentius, curiosius inquirendo, irreuerentius peruadendo, sedem tibi collocas in coelo, ut sis similis Altissimo? Quo fine? qua fiducia? Metire, insipiens, uires, pensa finem, excogita modum. Sciente hoc Altissimo praesumis, an nesciente? uolente, an non uolente? Sed quomodo malum quodcunque machinaris, aut uelle, aut ignorare potest, cuius optima uoluntas, cuius perfecta scientia est? Numquid autem et scire, et nolle non dubitas, sed non posse resistere putas? At uero nisi te conditum esse dubitaueris, dubitare te non crediderim de omnipotentia, siue de omnimoda scientia ac bonitate Conditoris, qui te de nihilo potuit, talem sciuit, tantum condere uoluit. Quomodo ergo Deum consentire aestimas, quod fieri nolit, ac refellere possit? An forte in te uideo compleri, imo a te initiari, quod post te, et per te a tui similibus in terris frequentatum solet uulgariter dici: Priuatus dominus temerarios nutrit? An oculos tuus nequam est, quia ille bonus? De cuius bonitate 0960A dum fiduciam nefariam sumis, factus es et contra scientiam impudens, et contra potentiam audax. 32. Hoc est enim, o impie, hoc est quod cogitas; haec est iniquitas, quam meditaris in cubili tuo, et dicis: Putas Creator opus suum destruat? Scio quidem quia non latet Deum qualiscunque cogitatio mea: Deus enim est. Nec placet ei talis cogitatio mea, quia bonus est. Sed nec si uelit effugiam manus eius, quia potens est. Nunquid tamen mihi timendum est? Si enim cum bonus sit, non potest illi placere malum meum, quanto minus suum? Meum quippe dixerim contra eius uoluntatem aliquid uelle: suum autem, si uindicet sese. Tam ergo quodeunque scelus non ualet uelle ulcisci, quam nec uult, nec ualet sua bonitate priuari. Fallis te, miser, fallis te, non Deum. Te, inquam, fallis, et mentitur iniquitas sibi, non Deo. Dolose quidem agis, sed in conspectu eius. Te ergo fallis, non Deum. Et quia de magno eius bono in te, tu magnum in eum excogitas malum, merito iniquitas tua inuenitur ad odium. Quae maior namque iniquitas, quam ut inde a te Creator contemnatur, unde plus amari merebatur? Quae maior iniquitas, quam cum de potentia Dei non dubites, quin te scilicet destruere possit qui condere potuit; confisus tamen de multa eius dulcedine, qua speras eum nolle uindicare cum possit; mala pro bonis, odium pro dilectione retribuas? 33. Haec, inquam, iniquitas, non ira momentanea, sed odio digna est sempiterno, qua tuo dulcissimo et altissimo Domino, licet inuito, desideras tamen ac speras aequari, quatenus semper uideat quod dolcat, dum te socium habeat cum nolit, nec deiiciat cum possit; quin potius eligat ipse dolere, quam te patiatur perire; possit quidem deiicere si uelit, sed prae dulcedine, ut aestimas, uelle non possit. Certe si talis est qualem putas, tanto nequius agis, si non amas. Et si ille patitur aliquid fieri contra se potius, quam ipse aliquid faciat contra te; quanta malitia est, ut uel tu non parcas illi, qui sibi non parcit, parcendo tibi? Absit tamen ab eius perfectione, ut quia dulcis est, iustus non sit, quasi simul dulcis et iustus esse non possit: cum melior sit iusta dulcedo, quam remissa; imo uirtus non sit dulcedo sine iustitia. Quia igitur gratuitae Dei bonitati, qua gratis factus es, ingratus existis, iustitiam uero quam expertus non es, non metuis; ideoque audacter committis culpam, de qua falso tibi promittis impunitatem: iam ecce iustum senties, quem bonum nosti, cadens in foueam, quam paras auctori: ut dum scilicet talem in eum poenam machinaris, qua tamen ualeat carere si uelit, sed ut putas non ualeat uelle; et ideo nec carere ea utique bonitate, qua neminem expertus es illum punisse: talem iustus Deus iustissime in te retorqueat poenam, qui nec ualet, nec debet pati suam impune bonitatem offendi: sic utique temperans in uindicta sententiam, ut, si uelis resipiscere, non neget ueniam; secundum tamen duritiam tuam et cor impoenitens, non possis uelle, et ideo nec poena carere. 34. Sed iam audi calumniam: Coelum, inquit, mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Non dixit, Oriens, aut Occidens, aut Una aliqua coeli plaga: sed, Totum coelum mihi sedes est. Non potes ergo in parte sedere coeli, cum ille totum elegerit sibi. In terra non potes, quia scabellum pedum eius est. Terra etenim locus solidus est, ubi sedet Ecclesia, fundata supra firmam petram. Quid facies? E coelo pulsus, in terra remanere non potes. Elige ergo tibi in aere locum, non ad sedendum, sed ad uolandum: ut qui tentasti concutere statum aeternitatis, poenam sentias propriae fluctuationis. Te ergo fluctuante inter coelum et terram, sedet Dominus super solium excelsum et eleuatum, et plena est omnis terra maiestate eius, ut nusquam nisi in aere inuenias locum. 35. Seraphim namque aliis quidem alis suae contemplationis de throno ad scabellum, de scabello ad thronum uolantia, aliis caput Domini pedesque uelantia, ad hoc ibi posita puto, ut sicut homini peccanti paradisi per Cherubin prohibetur ingressus, ita et per Seraphin tuae curiositati modus imponatur : quatenus nec coeli iam magis impudenter, quam prudenter arcana rimeris, nec Ecclesiae mysteria cognoscas in terris; sed solis contentus sis cordibus superborum, qui nec in terra dignantur esse sicut caeteri hominum, nec sicut Angeli uolant ad coelum. Licet uero et caput in coelo, et pedes in terra a te abscondantur; quiddam tamen tibi medium uidendum ad inuidendum duntaxat permittitur: dum suspensus in aere, descendentes quidem per te, et ascendentes Angelos intueris; sed quid uel audiant in coelis, uel nuntient terris, penitus nescis. 36. O Lucifer, qui mane oriebaris, imo non iam lucifer, sed noctifer, aut etiam mortifer, rectus cursus tuus erat ab oriente ad meridiem, et tu praepostero ordine tendis ad aquilonem? Quanto magis ad alta festinas, tanto celerius ad occasum declinas. Velim tamen curiosius, o curiose, intentionem tuae curiositatis inquirere. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem. Nec aquilonem hunc corporalem, nec sedem hanc (cum sis spiritus) intelligo materialem. Puto autem per aquilonem, reprobandos homines fuisse designatos; per sedem, potestatem in illos. Quos utique in praescientia Dei, quanto ei uicinior, tanto caeteris perspicacior praeuidens, nullo quidem sapientiae radio coruscantes, nullo spiritus amore feruentes, uelut uacuum repereris locum, affectasti super illos dominium, quos quadam tuae astutiae claritate perfunderes, tuae malitiae aestibus inflammares: ut quomodo Altissimus sua sapientia ac bonitate omnibus filiis obedientiae praeerat, ita et tu super omnes filios superbiae rex constitutus, tua eos astuta malitia, ac malitiosa astutia regeres, per quod Altissimo similis esses. Sed miror cum in praesentia Dei tuum praeuideris principatum, cur non in eadem praeuidisti et praecipitium? Nam si praeuidisti, quae insania fuit, ut cum tanta miseria cuperes principari, ut malles misere praeesse, quam feliciter subesse? An non expediebat participem esse plagarum illarum luminosarum, quam principem tenebrarum harum? Sed credibilius est, quod non praeuidisti: aut propter illam causam, quam superius dixi, quia Dei bonitatem attendens, dixisti in corde tuo. Non requiret (Psal. X, 13), propter quod, o impie, Deum irritasti; aut quia uiso principatu, statim in oculo superbiae trabes excreuit, qua interposita casum uidere non potuisti. 37. Sic Ioseph cum praeuidisset exaltationem suam, non tamen praesciuit sui uenditionem, quamuis propior esset uenditio, quam exaltatio. Non quod tantum patriarcham in superbiam crediderim incidisse: sed ut eius exemplo pateat, quod hi qui futura praeuident per spiritum prophetiae, etsi non omnia, non ideo tamen putandi sunt nulla praeuidisse. Quod si quis contendat in eo quod somnia sua adhuc adolescentulus narrabat, quorum tunc mysterium ignorabat, uanitatem posse notari; ego tamen mysterio magis siue simplicitati pueri deputandum arbitror, quam uanitati. Quae tamen, si qua fuit, per ea quae passus legitur, potuit expiari. Nonnullis enim aliqua aliquando de se per reuelationem iucunda monstrantur, quae etsi humanus animus absque ulla uanitate scire non potest, non minus ideo eueniet quod monstratum est; sic tamen ut illa uanitas impunita non sit, qua de magnitudine reuelationis aut promissionis in se uel leuiter exsultauit. Sicut enim medicus, non solum unguento, sed igne utitur et ferro, quo omne quod in uulnere sanando superfluum excreuerit, secet et urat, ne sanitatem, quae ex unguento procedit, impediat: sic medicus animarum Deus huiusmodi animae procurat tentationes, immittit tribulationes, quibus afflicta et humiliata, gaudium uertat in luctum, reuelationem putet illusionem. Unde fit ut uanitate careat, et ueritas reuelationis non pereat. Sic Pauli extollentia per stimulos carnis reprimitur, et ipse reuelationibus crebris attollitur. Sic Zachariae infidelitas linguae obligatione mulctatur, et angeli ueritas suo in tempore manifestanda non mutatur. Sic per gloriam et ignobilitatem sancti proficiunt, dum inter singularia dona quae recipiunt, communi hominum uanitate pulsari se sentiunt: ut dum per gratiam supra se aliquid cernunt, non obliuiscantur quod sunt. 38. Sed quid de reuelationibus ad curiositatem? De quibus ut haec per excessum intermiscerem, inde occasio sumpta est, cum ostendere uellem, reprobum angelum ante casum suum sic potuisse praeuidere illam, quam post accepit, in reprobos homines dominationem, ut tamen suam non praesciret damnationem. De quo etiam nonnullis quaestiunculis motis magis, quam solutis, totius disputatiunculae haec summa sit: quod per curiositatem a ueritate ceciderit, quia prius spectauit curiose, quod affectauit illicite, sperauit praesumptuose. Iure igitur in gradibus superbiae primum curiositas uindicat sibi, quae etiam inuenta est initium esse omnis peccati. Sed nisi haec citius cohibeatur, in leuitatem animi, quae secundus gradus est, cito delabitur. [11] CAPUT XI. De secundo gradu superbiae, qui est leuitas animi. 39. Monachus enim, qui sui negligens, alios curiose circumspicit, dum quosdam suspicit superiores, quosdam despicit inferiores: et in aliis quidem uidet quod inuidet, in aliis quod irridet. Inde fit ut pro mobilitate oculorum leuigatus animus, nulla utique 0963B sui cura aggrauatus, modo per superbiam ad alta se erigat, modo per inuidiam in ima demergat: nunc per inuidiam nequiter tabescit, nunc per excellentiam pueriliter hilarescit. In altero nequam, in altero uanus, in utroque superbus existit: quia et quod superari se dolet, et quod superare se gaudet, amor propriae excellentiae facit. Has autem animi uicissitudines nunc pauca et mordacia, nunc multa et inania; nunc risu, nunc luctu plena, semper uero irrationabilia indicant uerba. Compara, si uis, hos duos primos superbiae gradus supremis duobus humilitatis: et uide si non in ultimo curiositas, in penultimo leuitas cohibetur. Id ipsum in caeteris reperies, si alterutrum comparentur. Sed iam ad tertium docendo, non descendendo ueniamus. [12] CAPUT XII. De tertio gradu superbiae, qui est inepta laetitia. 40. Proprium est superborum, laeta semper appetere, et tristia deuitare, iuxta illud: Cor stultorum ubi laetitia. Unde et monachus, qui duos iam superbiae gradus descendit, dum per curiositatem ad animi leuitatem deuenit, cum gaudium quod semper appetit, frequenti uidet interpolari tristitia, quam de bonis alterius contrahit, impatiens suae humiliationis, fugit ad consilium falsae consolationis. Ex illa denique parte, qua sibi sua uilitas, et aliena excellentia monstratur, restringit curiositatem, ut totum se transferat in contrariam partem: quatenus in quo ipse uidetur praecellere curiosius notet; in quo alter praecellit, semper dissimulet: ut dum deuitat quod triste putatur, laetitia continuetur. Sicque fit ut quem sibi uicissim uindicabant gaudium et tristitia, sola possidere incipiat inepta laetitia. In hac autem, in qua tertium tibi gradum constituto, accipe quibus eam signis uel in te deprehendas, uel in altero. Illum qui eiusmodi est, aut nunquam, aut raro gementem audies, aut lacrymantem uidebis. Putes, si attendas, aut sui oblitum, aut ablutum a culpis. In signis scurrilitas, in fronte hilaritas, uanitas apparet in incessu. Pronus ad iocum, facilis ac promptus in risu. Cunctis quippe quae in se contemptibilia, et ideo tristia nouerat, a memoria rasis; bonisque, si qua sentit in se, adunatis uel simulatis ante oculos mentis, dum nil cogitat nisi quod libet, nec attendit si licet; iam risum tenere, iam ineptam laetitiam dissimulare non ualet. Ut enim uesica collecto turgida uento, punctoque perforata exiguo, si stringitur, crepitat dum detumescit; ac uentus egrediens non passim effusus, sed strictim emissus crebros quosdam sonitus reddit: sic monachus, ubi uanis scurrilibusque cor suum cogitationibus impleuerit, propter disciplinam silentii non inueniens uentus uanitatis qua plenius egrediatur, inter angustias faucium per cachinnos excutitur. Saepe uultum pudibundus abscondit, claudit labia, dentes stringit; ridet non uolens, cachinnat inuitus. Cumque os pugnis obstruxerit suis, per nares adhuc sternutare auditur. [13] CAPUT XIII. De quarto gradu superbiae, qui est iactantia. 41. At postquam uanitas crescere, et uesica grossescere coeperit, necesse est ut ampliori foramine, laxato sinu, uentositas eructetur, alioquin rumpetur. Sic monachus inepta redundante laetitia dum risu, uel signis eam aperire non sufficit, in Heliu uerba prorumpit: En uenter meus, quasi mustum absque spiraculo, quod nouas lagunculas dirumpit. Aut loquetur ergo, aut rumpetur. Plenus est enim sermonibus, et coarctat eum spiritus uteri sui. Esurit et sitit auditores, quibus suas iactitet uanitates, quibus omne quod sentit, effundat: quibus, qualis, et quantus sit, innotescat. Inuenta autem occasione loquendi, si de litteris sermo exoritur, uetera proferuntur, et noua; uolant sententiae, uerba resonant ampullosa. Praeuenit interrogantem, non quaerenti respondet. Ipse quaerit, ipse soluit, et uerba collocutoris imperfecta praescindit. Cum autem pulsato signo necesse est interrumpi colloquium, horam longam, breue queritur interuallum; quaerit licentiam, ut ad fabulas reuertatur post horam, non ut quempiam aedificet, sed ut scientiam iactet. Aedificare potest, sed non aedificare intendit. Non curat te docere, uel a te doceri ipse quod nescit; sed ut scire sciatur quod scit. Quod si de religione agitur, statim uisiones et somnia proferuntur. Denique laudat ieiunia, commendat uigilias, super omnia orationes exaltat; de patientia, de humilitate, et de singulis uirtutibus plenissime, sed uanissime disputat: ut tu scilicet, si audieris, dicas, quod ex abundantia cordis os loquitur, et quia bonus homo de bono thesauro suo profert bona. Si ad ludicra sermo conuertitur, in his quanto assuetior, tanto loquacior inuenitur. Dicas, si audias riuum uanitatis, fluuium esse scurrilitatis os eius, ita ut seueros quoque et graues animos in leuitatem concitet risus. Et ut totum in breui colligam, in multiloquio nota iactantiam. In hoc habes quartum gradum et descriptum, et nominatum. Fuge rem, et tene nomen. Hac eadem cautela iam accede ad quintum, quem nomino singularitatem. [14] CAPUT XIV. De quinto gradu superbiae, qui dicitur singularitas. 42. Turpe est ei, qui se supra caeteros iactat, si non plus caeteris aliquid agat, per quod ultra caeteros appareat. Proinde non sufficit ei quod communis monasterii regula, uel maiorum cohortantur exempla. Nec tamen melior esse studet, sed uideri. Non melius uiuere, sed uideri uiuere gestit, quatenus dicere possit: Non sum sicut caeteri hominum. Plus sibi blanditur de uno ieiunio, quod caeteris prandentibus facit, quam si cum caeteris septem dies ieiunauerit. Commodior sibi uidetur una oratiuncula peculiaris, quam tota psalmodia unius noctis. Inter prandendum crebro solet oculos iactare per mensas, ut si quem minus comedere uiderit, uictum se doleat, et incipiat idipsum sibi crudeliter subtrahere, quod necessarium uictui indulgendum praeuiderat, plus gloriae metuens detrimentum, quam famis cruciatum. Si quem macriorem, si quem pallidiorem perspexerit, uilem se aestimat, nunquam requiescit. Et quoniam uultum ipse suum uidere non potest, qualem scilicet se intuentibus offert, manus quas potest et brachia spectans, palpat costas, humeros attrectat et lumbos: ut secundum quod corporis sui membra, uel minus, uel satis exilia probat, pallorem oris ac colorem discernat. Ad omnia denique sua strenuus, ad communia piger. Vigilat in lecto, dormit in choro: cumque aliis psallentibus ad uigilias tota nocte dormitet, post uigilias aliis in claustro quiescentibus solus in oratorio remanet: exscreat, et tussit, gemitibus ac suspiriis aures foris sedentium de angulo implet. Cum autem ex his quae singulariter, sed inaniter agit, apud simpliciores eius opinio excreuerit, qui profecto opera probant quae cernunt, sed unde prodeant non discernunt; dum miserum beatificant, in errorem inducunt. [15] CAPUT. XV. De sexto gradu superbiae, id est arrogantia. 43. Credit quod audit, laudat quod agit, et quod intendat non attendit. Obliuiscitur intentionem dum amplectitur opinionem. Quique de omni alia re plus sibi credit, quam aliis, de se solo plus aliis credit, quam sibi: ut non iam uerbo tenus, aut sola operum ostentatione suam praeferat religionem, sed intimo cordis credat affectu omnibus se sanctiorem: et quidquid de se laudatum agnouerit, non ignorantiae aut beneuolentiae laudatoris, sed suis meritis arroganter ascribit. Unde post singularitatem, sextum sibi gradum iure arrogantia uindicat. Post hanc praesumptio inuenitur, in qua septimus gradus constituitur. [16] CAPUT XVI. De septimo gradu superbiae, qui est praesumptio. 44. Qui enim alios se praecellere putat, quomodo non plus de se, quam de aliis praesumat? Primus in conuentibus residet, in consiliis primus respondet: non uocatus accedit, non iussus se intromittit: reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non fecerit aut ordinauerit, nec recte factum, nec pulchre existimat ordinatum, Iudicat iudicantes, praeiudicat iudicaturis. Si, cum tempus aduenerit, non promoueatur ad Prioratum; suum abbatem aut inuidum iudicat, aut deceptum. Quod si mediocris ei aliqua obedientia iniuncta fuerit, indignatur, aspernatur, arbitrans se non esse minoribus occupandum, qui se ad maiora sentit idoneum. Sed qui sic promptulus ad omnia se magis temere, quam libere consueuit ingerere, impossibile est eum aliquando non errare. Ad praelatum autem pertinet errantem arguere. Sed quomodo culpam suam confitebitur, qui nec esse putat, nec putari culpabilis patitur? Propterea cum ei culpa imputatur, crescit, non amputatur. Si ergo cum argutus fuerit, declinare cor eius uideris in uerba malitiae, in octauum gradum, qui dicitur defensio peccatorum, noueris corruisse. [17] CAPUT XVII. De octauo gradu superbiae, qui est defensio peccatorum . 45. Multis uero modis fiunt excusationes in peccatis. Aut enim dicit qui se excusat, Non feci; aut, Feci quidem, sed bene feci; aut, Si male, non multum male; aut, Si multum male, non mala intentione. Si autem et de illa, sicut Adam uel Eua, conuincitur, aliena suasione excusare se nititur. Sed qui procaciter etiam aperta defendit, quando occultas et malas cogitationes, cordi suo aduenientes, humiliter reuelaret abbati? [18] CAPUT XVIII. De nono gradu superbiae, qui est simulata confessio . 46. Licet uero genera haec excusationis eatenus mala iudicentur, quatenus ore prophetico uerba malitiae appellantur; multo tamen periculosior est fallax ac superba confessio, quam peruicax et obstinata defensio. Nonnulli enim cum de apertioribus arguuntur, scientes quod si se defenderent, sibi non crederetur, subtilius inueniunt argumentum defensionis, uerba respondentes dolosae confessionis. Est quippe, ut scriptum est, qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo. Vultus demittitur, prosternitur corpus: aliquas sibi lacrymulas extorquent, si possunt; uocem suspiriis, uerba gemitibus interrumpunt. Nec solum qui eiusmodi est, obiecta non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat: ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpae suae ore ipsius additum audis, etiam illud, quod ratum putabas, discredere possis; et ex eo quod falsum esse non dubitas dum confitetur, in dubium ueniat quod quasi certum tenebatur. Dumque affirmant quod credi nolunt, confitendo culpam defendunt, et aperiendo tegunt; quando et confessio laudabiliter sonat in ore, et adhuc iniquitas occultatur in corde: quatenus magis ex humilitate quam ex ueritate confiteri putet qui audit, aptans eis illud Scripturae: Iustus in principio sermonis accusator est sui. Malunt enim apud homines ueritate periclitari, quam humilitate, cum apud Deum periclitentur utrinque. Aut si adeo culpa manifesta sit quod nulla penitus uersutia tegi possit; nihilominus tamen uocem, non cor poenitentis assumunt, qua notam, non culpam deleant, dum ignorantiam manifestae transgressionis, decore recompensant publicae confessionis. 47. Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne uilescat! Sed haec cito tergiuersatio a praelato deprehenditur, si ad hanc superbam humilitatem non leuiter flectitur, quo magis dissimulat culpam, uel differat poenam. Vasa figuli probat fornax, et tribulatio uere poenitentes discernit. Qui enim ueraciter poenitet, laborem poenitentiae non abhorret: sed quidquid sibi pro culpa quam odit iniungitur, tacita conscientia patienter amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis iniuriis sustinens non lassescit, ut in quarto gradu se stare indicet humilitatis. Cuius uero simulata confessio est, una uel leui contumelia, aut exigua poena interrogatus, iam humilitatem simulare, iam simulationem dissimulare non potest. Murmurat, frendet, irascitur; nec in quarto stare humilitatis, sed in nonum superbiae gradum corruisse probatur, qui secundum quod descriptus est, recte simulata confessio appellari potest. Quanta putas tunc confusio sit in corde superbi cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, iudicatur ab omnibus: eoque uehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opinabantur. Tunc opus est praelato, ut eo minus illi parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si uni parcere. [19] CAPUT XIX. De decimo gradu superbiae, qui est rebellio. 48. Hic nisi eum miseratio superna respiciat, (quod ualde difficile talibus est) uniuersorum iudiciis tacitus acquiescat; frontosus mox et impudens factus, tanto deterius, quanto desperatius in decimum gradum per rebellionem corruit: quippe prius latenter arrogans fratres contempserat, iam patenter inobediens etiam magistrum contemnit. 49. Sciendum autem est, quod omnes gradus, quos in duodecim partitus sum, in tres tantummodo 0968B colligi possunt: ut in sex superioribus contemptus fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri, in duobus, qui restant, consummetur contemptus Dei. Notandum quoque, quod hi duo superbiae gradus ultimi, qui et humilitatis ascendendo primi inueniuntur; sicut extra congregationem ascendendi sunt, ita in congregatione descendi non possunt. Quod autem ante ascendi debeant, ex hoc aperte datur intelligi, quod de tertio gradu in Regula legitur: «Tertius,» inquit, «gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat maiori.» (Regul. 7, 31.) Si ergo in tertio gradu subiectio collocatur, quae procul dubio fit, quando nouitius primum conuentui sociatur; consequens est, quod duo iam anteriores transcensi intelligantur. Denique ubi 0968C fratrum concordiam, et magistri sententiam monachus spernit, quid ultra in monasterio, nisi scandalum facit? [20] CAPUT XX. De undecimo gradu superbiae, qui est libertas peccandi 50. Post decimum itaque gradum, qui rebellio dictus est, expulsus uel egressus de monasterio statim excipitur ab undecimo. Et tunc ingreditur uias, quae uidentur hominibus bonae, quarum finis (nisi forte Deus eas illi sepierit) demerget eum in profundum inferni, id est in contemptum Dei. Impius siquidem cum uenerit in profundum malorum, contemnit. Potest autem undecimus gradus appellari libertas peccandi, per quam monachus, cum iam nec magistrum uidet quem timeat, nec fratres quos reuereatur, tanto securius, quanto liberius sua desideria implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore, quam timore prohibebatur. Sed etsi iam uel fratres, uel abbatem non timet, nondum tamen Dei penitus formidine caret. Hanc ratio, tenuiter adhuc submurmurans, uoluntati proponit, nec sine aliqua dubitatione quaeque primum illicita perficit; sed, sicut is qui uadum tentat, pedetentim, non cursim uitiorum gurgitem intrat. [21] CAPUT XXI. De duodecimo gradu superbiae, qui est consuetudo peccandi 51. At postquam terribili Dei iudicio prima flagitia impunitas sequitur, experta uoluptas libenter repetitur, repetita blanditur. Concupiscentia reuiuiscente sopitur ratio, ligat consuetudo. Trahitur miser in profundum malorum, traditur captiuus tyrannidi uitiorum, ita ut carnalium uoragine desideriorum absorptus, suae rationis diuinique timoris oblitus, dicat insipiens in corde suo: Non est Deus. Iam indifferenter libitis pro licitis utitur, iam ab illicitis cogitandis, patrandis, inuestigandis animus, manus, uel pedes non prohibentur: sed quidquid in cor, in buccam, ad manum uenerit, machinatur, garrit et operatur, maleuolus, uaniloquus, facinorosus. Quemadmodum denique ascensis his omnibus gradibus, corde iam alacri et absque labore pro bona consuetudine iustus currit ad uitam: sic descensis impius eisdem, pro malo usu non ratione se gubernans, non timoris freno retentans, intrepidus festinat ad mortem. Medii sunt qui fatigantur, angustiantur: qui nunc metu cruciantur gehennae, nunc pristina retardati consuetudine, descendendo uel ascendendo laborant. Supremus tantum et infimus currunt absque impedimento, et absque labore. Ad mortem hic, ad uitam ille festinat; alter alacrior, alter procliuior. Illum alacrem charitas, hunc procliuem cupiditas facit. In altero amor, in altero stupor laborem non sentit. In illo denique perfecta charitas, in isto consummata iniquitas foras mittit timorem. Illi ueritas, huic caecitas dat securitatem. Potest ergo duodecimus gradus appellari consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur, contemptus incurritur. [22] CAPUT XXII. An et quomodo orandum pro desperatis, et mortuis secundum animam. 52. Pro tali iam, inquit Ioannes apostolus, non dico ut quis oret. Sed nunquid dicis, o Apostole, ut quis desperet? Imo gemat qui illum amat. Non praesumat orare, nec desistat plorare. Quid est quod dico? An forte ullum remanet spei refugium, ubi oratio non inuenit locum? Audi credentem, audi sperantem, nec tamen orantem. Domine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Magna fides, qua credidit sua praesentia Dominum nortem prohibere potuisse si adfuisset. Modo autem quid? Absit ut quem credidit uiuum potuisse seruare, mortuum dubitet posse resuscitare. Sed nunc, inquit, scio quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Deinde quaerenti ubi posuissent eum, respondet: Veni, et uide. Quamobrem? O Martha, magna nobis tuae fidei insignia tribuis: sed quomodo cum tanta fide diffidis? Veni, inquis, et uide. Cur et, si non desperas, non sequeris, et dicis, Et resuscita? si autem desperas, cur Magistrum sine causa fatigas? An forte fides aliquando recipit, quod oratio non praesumit? Denique appropinquantem cadaueri prohibes, et dicis: Domine, iam fetet; quatriduanus enim est. Desperando dicis hoc, an dissimulando? Sic quippe ipse Dominus post resurrectionem finxit se longius ire, cum mallet cum discipulis remanere. O sanctae mulieres Christi familiares, si fratrem uestrum amatis, cur eius misericordiam non flagitatis, de cuius potentia dubitare, pietate diffidere non potetis? Respondent: Sic melius tanquam non orantes oramus, sic efficacius tanquam diffidentes confidimus. Exhibemus fidem, perhibemus affectum: scit ipse, cui non est opus ut aliquid dicatur, quid desideremus. Scimus quidem quod omnia potest: sed hoc tam grande miraculum, tam nouum, tam inauditum, etsi eius subest potentiae, multum tamen excedit uniuersa merita humilitatis nostrae. Sufficit nobis potentiae locum, pietati dedisse occasionem; malentes patienter exspectare quid uelit quam impudenter quaerere quod forsitan nolit. Denique quod nostris meritis deest, uerecundia fortasse supplebit. Petri quoque post grauem lapsum lacrymam quidem uideo, sed precem non audio: nec tamen de indulgentia dubito. 53. Disce et in Matre Domini magnam in mirabilibus fidem habere, in magna fide uerecundiam retinere. Disce uerecundia decorare fidem, reprimere praesumptionem. Vinum, inquit, non habent. Quam breuiter, quam reuerenter suggessit, unde pie fuit sollicita! Et ut discas in huiusmodi magis pie gemere, quam petere praesumptuose; pietatis aestum pudoris temperans umbra, conceptam precis fiduciam uerecunde suppressit. Non frontose accessit, non palam locuta est, ut audacter coram omnibus diceret: Obsecro, fili, deficit uinum, contristantur conuiuae, confunditur sponsus; ostende quid possis. Sed licet haec aut multo plura pectus aestuans, feruens loqueretur affectus; priuatim tamen potentem pia Filium mater adiit, non potentiam tentans, sed uoluntatem explorans. Vinum, inquit, non habent. Quid modestius? quid fidelius? Non defuit pietati fides, uoci grauitas, efficacia uoto. Si ergo illa, cum mater sit, sese matrem oblita non audet petere miraculum uini; ego uile mancipium, cui permagnum est Filii simul ac Matris esse uernaculum, qua fronte praesumo pro uita petere quatriduani? 54. Duo etiam in Euangelio caeci uisum, alter accepisse, alter recepisse leguntur: alter quem amiserat, alter quem nunquam habuerat; unus scilicet excaecatus, alter caecus natus. Sed qui excaecatus, miserabilibus mirisque clamoribus miram misericordiam meruit: qui uero caecus natus, tanto misericordius, quanto mirabilius nullis suis precibus praeuentum sui illuminatoris beneficium nihilominus sensit. Illi denique dictum est, Fides tua te saluum fecit: huic autem non. Duos quoque recenter mortuos, tertium iam quatriduanum, lego resuscitatos: solam tamen Archisynagogi filiam, in domo adhuc positam, precibus patris; duos autem ex insperata magnitudine pietatis. 55. Simili etiam forma si contigerit (quod Deus auertat) aliquem de fratribus nostris, non in corpore, sed in anima mori; quandiu adhuc inter nos erit, pulsabo et ego meis qualiscunque peccator, pulsabo et fratrum precibus Saluatorem. Si reuixerit, lucrati erimus fratrem: sin uero non mereamur exaudiri, ubi iam uel tolerare uiuos, uel tolerari a uiuis non poterit, sed incipiet efferri, semper quidem fideliter gemo, sed iam non ita fiducialiter oro. Non aperte audeo dicere, Veni, Domine, suscita mortuum nostrum: corde tamen suspenso, tremulus intus clamare non cesso, Si forte, si forte, si forte desiderium pauperum exaudiet Dominus, praeparationem cordis eorum audiet auris eius; et illud, Nunquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? et de quatriduano: Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam, et ueritatem tuam in perditione? Potest interim Saluator, si uult, insperate et improuise occurrere nobis, lacrymisque portantium motus, non precibus, mortui uitam reddere uiuis, aut certe iam sepultum reuocare a mortuis. Mortuum autem dixerim illum, qui sua peccata defendens, in octauum iam corruit gradum. A mortuo enim, tanquam qui non est, perit confessio. Post decimum uero, qui tertius est ab octauo, iam effertur in libertatem peccandi, quando expellitur a consortio monasterii. At postquam quartum transierit, iam recte quatriduanus dicitur, dum in quintum decidens per consuetudinem sepelitur. 56. Absit autem a nobis, ut etiam pro talibus, etsi palam non praesumimus, uel in cordibus nostris orare cessemus: cum Paulus eos quoque lugeret, quos sine poenitentia mortuos sciret. Etsi enim a communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non possunt. Viderint tamen in quanto periculo sint, pro quibus Ecclesia palam orare non audeat, quae fidenter etiam pro Iudaeis, pro haereticis, pro Gentilibus orat. Cum enim in Parasceue nominatim oretur pro quibuslibet malis, nulla tamen mentio fit de excommunicatis. 57. Dicis forte, frater Godefride, me aliud quam tu quaesisti, et quam ipse promisi, tandem exhibuisse, cum pro gradibus humilitatis, superbiae gradus uidear descripsisse. Ad quod ego: Non potui docere nisi quod didici. Non putaui congruum me describere ascensiones, qui plus descendere, quam ascendere noui. Proponat tibi beatus Benedictus gradus humilitatis, quos ipse prius in corde suo disposuit: ego quid proponam non habeo, nisi ordinem meae descensionis. In quo tamen, si diligenter inspicitur, uia forsitan ascensionis reperitur. Si enim tibi Romam tendenti homo inde ueniens obuiaret, quaesitus uiam, quid melius quam illam, qua uenit, ostenderet? Dum castella, uillas, urbes, fluuios, ac montes, per quos transierit, nominat, suum denuntians iter, tuum tibi praenuntiat: ita ut eadem loca recognoscas eundo, quae ille pertransiit ueniendo. In hac similiter nostra descensione gradus ascensorios fortasse reperies, quos ascendendo melius tu in tuo corde, quam in nostro codice leges. Amen.