[0] REGULA S.P.N. BENEDICTI. Incipit prologus. Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter conple, ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam recesseras. Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis uoluntatibus, Domino Christo uero Regi militaturus oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis. In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero conputare, non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, sed nec ut metuendus dominus inritatus a malis nostris, ut nequissimos seruos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam. Exurgamus ergo tandem aliquando excitante nos Scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno surgere, et apertis oculis nostris ad deificum lumen adtonitis auribus audiamus diuina cotidie clamans quid nos admonet uox dicens: Hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra. Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis. Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Dei docebo uos. Currite dum lumen uitae habetis, ne tenebrae mortis uos conprehendant. Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum iterum dicit: Quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos? Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: Si uis habere ueram et perpetuam uitam, prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. Et cum haec feceritis, oculi mei super uos et aures meas ad preces uestras, et antequam me inuocetis, dicam uobis: Ecce adsum. Quid dulcius ab hac uoce Domini inuitantis nos, fratres carissimi? Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus uiam uitae. Succinctis ergo fide uel obseruantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Euangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos uocauit in regnum suum uidere. In cuius regni tabernaculo si uolumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime peruenitur. Sed interrogemus cum Propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis uiam ipsius tabernaculi, dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; qui loquitur ueritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua; qui non fecit proximo suo malum, qui obprobrium non accepit aduersus proximum suum; qui malignum diabulum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum, et paruulos cogitatos eius tenuit et adlisit ad Christum; qui timentes Dominum de bona obseruantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes, operantem in se Dominum magnificant, illud cum Propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; sicut nec Paulus Apostolus de praedicatione sua sibi aliquid inputauit dicens: Gloria Dei sum id quod sum; et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Unde et Dominus in Euangelio ait: Qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti qui aedificauit domum suam super petram; uenerunt flumina, flauerunt uenti, et inpegerunt in domum illam, et non cecidit, quia fundata erat super petram. Haec conplens Dominus expectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum huius uitae dies ad indutias relaxantur, dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed conuertatur et uiuat. Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audiuimus habitandi praeceptum; sed si conpleamus habitatoris officium, erimus heredes regni caelorum. Conpleamus habitatoris officium. Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda, et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum, ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. Et si, fugientes gehennae poenas, ad uitam uolumus peruenire perpetuam, dum adhuc uacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis uitam uacat implere, currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat. Constituenda est ergo nobis dominici scola seruitii. In qua institutione nihil asperum, nihil graue nos constituturos speramus; sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem uitiorum uel conseruationem caritatis processerit, non ilico pauore perterritus refugias uiam salutis, quae non est nisi angusto initio incipienda. Processu uero conuersationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur uia mandatorum Dei, ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseuerantes passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen. [1] Caput 1: De generibus monachorum. Monachorum quattuor esse genera, manifestum est. Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula uel abbate. Deinde secundum genus est anachoritarum id est heremitarum, horum qui non conuersationis feruore nouicio, sed monasterii probatione diuturna, qui didicerunt contra diabulum multorum solacio iam docti pugnare, et bene extructi fraterna ex acie ad singularem pugnam heremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu uel brachio contra uitia carnis uel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt. Tertium uero monachorum teterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula adprobati, experienta magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti, adhuc operibus seruantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis inclusi ouilibus, pro lege eis est desideriorum uoluptas, cum quidquid putauerint uel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Quartum uero genus est monachorum quod nominatur girouagum, qui tota uita sua per diuersas prouincias ternis aut quaternis diebus per diuersorum cellas hospitantur, semper uagi et numquam stabiles, et propriis uoluntatibus et guilae inlecebris seruientes, et per omnia deteriores sarabaitis. De quorum omnium horum miserrima conuersatione melius est silere quam loqui. His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuuante Domino, ueniamus. [2] Caput 2: Qualis debeat esse abbas. Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. Christi enim agere uices in monasterio creditur, quando ipsius uocatur pronomine, dicente apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere uel iubere, sed iussio eius uel doctrina fermentum diuinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, memor semper abbas quia doctrinae suae uel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpae pastotis incumbere quidquid in ouibus paterfamilias utilitatis minus potuerit inuenire. Tantumdem iterum erit ut, si inquieto uel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia adtributa et morbidis earum actibus uniuersa fuerit cura exhibita, pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, ueritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreuerunt me, et tunc demum inoboetientibus cursae suae ouibus poena sit eis praeualens ipsa mors. Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, id est omnia bona et sancta factis amplius quam uerbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini uerbis proponere, duris corde uero et simplicioribus factis suis diuina praecepta monstrare. Omnia uero quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, ne quando illi dicat Deus precanti: quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, et:qui in fratris tui oculo festucam uidebas, in tuo trabem non uidisti. Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia inuenerit meliorem. Non conuertenti ex seruitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita, iustitia dictante, abbati uisum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet; sin alias, propria teneant loca, quia: Siue seruus siue liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem seruitutis militiam baiulamus, quia: Non est apud Deum personarum acceptio. Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inueniamur. Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una prae beatur in omnibus secundum merita disciplina. In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam seruare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentiump; sed ut, mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praeualet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima uel secunda admonitione uerbis corripiat, inprobos autem et duros ac superbos uel inoboedientes uerberum uel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus uerbis non corrigitur, et iterum: Percute filium tuum uirga et liberabis animam eius a morte. Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit, regere animas et multorum seruire moribus, et alium quidem blandimentis, alium uero increpationibus, alium suasionibus; et secundum unuscuiusque qualitatem uel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, uerum in augmentatione boni gregis gaudeat. Ante omnia, ne dissimulans aut paruipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Et ne causetur de minori forte substantia , meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis, et iterum: Nihil deest timentibus eum. Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ouibus, cum de aliis ratiociniis cauet, redditur de suis sollicitus, et cum de monitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a uitiis emendatus. [3] Caput 3: De adhibendis ad consilium fratribus. Quotiens aliqua praecipua sunt in monasterio, conuocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur. Et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicauerit faciat. Ideo autem omnes ad consilium uocari diximus, quia saepe iuniori Dominus reuelat quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis uisum fuerit; et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicauerit, ei cuncti oboediant. Sed sicut discipulos conuenit oboedire magistro, ita et ipsum prouide et iuste condecet cuncta disponere. In omnibus igitur omnes magistram sequentur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis uoluntatem. Neque praesumat quisquam cum abbate suo proterue aut foris monasterium contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. Ipse tamen abbas cum timore Dei et obseruatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum. Si qua uero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non paeniteberis. [4] Caput 4: Quae sunt instrumenta bonorum operum In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota uirtute. Deinde proximum tamquam seipsum. Deinde non occidere. Non adulterare. Non facere futum. Non concupiscere. Non falsum testimonium dicere. Honorare omnes homines. Et quod sibi quis fieri non uult, alio ne faciat. Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum. Corpus castigare. Delicias non amplecti. Ieiunium amare. Pauperes recreare.Nudum uestire. Infirmum uisitare. Mortuum sepelire. In tribulatione subuenire. Dolentem consolari. Saeculi actibus se facere alienum. Nihil amori Christi praeponere. Iram non perficere. Iracundiae tempus non reseruare. Dolum in corde non tenere. Pacem falsam non dare. Caritatem non derelinquere. Non iurare ne forte periuret. Veritatem ex corde et ore proferre. Malum pro malo non reddere. Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre. Inimicos diligere. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. Persecutionem pro iustitia sustinere. Non esse superbum. Non uinolentum. Non multum edacem. Non somnulentum. Non pigrum. Non murmuriosum. Non detractorem. Spem suam Deo committere. Bonum aliquid in se cum uiderit, Deo adplicet, non sibi. Malum uero semper a se factum sciat et sibi reputet. Diem iudicii timere. Gehennam expauescere. Vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare. Mortem cotidie ante oculos suspectam habere. Actus uitae suae omni hora custodire. In omni loco Deum se respicere pro certo scire. Cogitationes malas cordi suo aduenientes mox ad Christum adlidere et seniori spiritali patefacere.Os suum a malo uel prauo eloquio custodire. Multum loqui non amare. Verba uana aut risui apta non loqui. Risum multum aut excussum non amare. Lectiones sanctas libenter audire. Orationi frequenter incumbere. Mala sua praeterita cum lacrimis uel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri. De ipsis malis de cetero emendare. Desideria carnis non efficere. Voluntatem propriam odire. Praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter - quod absit - agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Non uelle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod uerius dicatur. Praecepta Dei factis cotidie adimplere. Castitatem amare. Nullum odire. Zelum non habere. Inuidiam non exercere. Contentionem non amare. Elationem fugere. Et seniores uenerare. Iuniores diligere. In Christi amore pro inimicis orare. Cum discordante ante solis occasum in pacem redire. Et de Dei misericordia numquam desperare. Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa mercis nobis a Domino reconpensabitur quam ipse promisit: Quod oculus non uidit nec auris audiuit, quae praeparauit Deus his qui diligunt illum. Officina uero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione. [5] Caput 5: De oboedentia. Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. Haec conuenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. Propter seruitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae uel gloriam uitae aeternae, mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si diuinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo. De quibus Dominus dicit: Obauditu auris oboediuit mihi. Et item dicit doctoribus: Qui uos audit me audit. Ergo hii tales, relinquentes statim quae sua sunt et uoluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, uicino oboedentiae pede iubentis uocem factis sequuntur, et ueluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in uelocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur. Quibus ad uitam aeternam gradiendi amor incumbit, ideo angustam uiam arripiunt, unde Dominus dicit: Angusta uia est quae ducit ad uitam, ut non suo arbitrio uiuentes et desideriis suis et uoluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hii tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: Non ueni facere uoluntatem meam, sed eius qui misit me. Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio uel cum responso nolentis efficiatur, quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui uos audit me audit. Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus. Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore, sed etiam in corde si murmurauerit, etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo, qui cor eius respicit murmurantem. Et pro tali facto nullam consequitur gratiam, immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendauerit. [6] Caput 6: De taciturnitate. Faciamus quod ait Propheta: Dixi: custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere, quanto magis a malis uerbis propter poenam peccati debet cessari. Ergo quamuis de bonis et sanctis et aedificationum eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis grauitatem rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est:In multiloquio non effugies peccatum, et alibi: Mors et uita in manibus linguae. Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum conuenit. Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione reuerentiae requirantur. Scurrilitates uero uel uerba otiosa et risum mouentia aeterna clusura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia aperire os non permittimus. [7] Caput 7: De humilitate. Clamat nobis Scriptura diuina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Cum haec ergo dicit, ostendit nobis omnem exaltationem genus esse superbiae. Quod se cauere Propheta indicat dicens: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. Sed quid, si non humiliter sentiebam, si exaltaui animam meam, sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam suam. Unde fratres, si summae humilitatis uolumus culmen adtingere et ad exaltationem illam caelestem ad quam per praesentis uitae humilitatem ascenditur, uolumus uelociter peruenire, actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quae in somnio Iacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Scala uero ipsa erecta nostra est uita in saeculo, quae humiliato corde a Domino erigatur ad caelum. Latera enim eius scalae dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diuersos gradus humilitatis uel disciplinae euocatio diuina ascendendo inseruit. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, obliuionem omnimo fugiat et semper sit memor omnia quae praecepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et uita aeterna quae timentibus Deum praeparata est, animo suo semper reuoluat. Et custodiens se omni hora a peccatis et uitiis, id est cogitationum, linguae, manuum, pedum uel uoluntatis propriae sed et desideria , aestimet se homo de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu Diuinitatis uideri et ab angelis omni hora renuntiari. Demonstrans nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus; et item: Dominus nouit cogitationes hominum; et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe; et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi. Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas peruersas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si obseruauero me ab iniquitate mea. Voluntatem uero propriam ita facere prohibemur cum dicit Scriptura nobis: Et a uoluntatibus tuis auertere. Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius uoluntas in nobis. Docemur ergo merito nostram non facere uoluntatem cum cauemus illud quod dicit Scriptura: Sunt uiae quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit, et cum item pauemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis. In desideriis uero carnis ita nobis Deum credamus semper esse praesentem, cum dicit Propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum. Cauendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum dilectationis posita est. Unde Scriptura praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas. Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos et Dominus de caelo semper respicit super filios hominum, ut uideat si est intellegens aut requirens Deum, et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, cauendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo Propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus et, parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est et expectat nos conuerti in melius, ne dicat nobis in futuro: Haec fecisti et tacui. Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans uoluntatem desideria sua non delectetur implere, sed uocem illam Domini factis imitemur dicentis: Non ueni facere uoluntatem meam, sed eius qui me misit. Item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam. Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus oboediens usque ad mortem. Quartus humulitatis gradus est, si in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus uel etiam quibuslibet inrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur et sustinens non lassescat uel discedat, dicente Scriptura: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum. Et ostendens fidelem pro Domino uniuersa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte adficimur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. Et securi de spe retributionis diuinae subsecuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Et item alio loco Scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Inposuisti homines super capita nostra. Sed et praeceptum Domini in aduersis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angarizati militario uadunt duo, cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent, et maledicentes se benedicent. Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo aduenientes uel mala a se absconse commissa per humilem confessionem abbatem non celauerit suum. Hortans nos de hac re Scriptura dicens: Reuela ad Dominum uiam tuam et spera in eum. Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Et item Propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitias meas non operui. Dixi: pronuntiabo aduersum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Sextus humilitatis gradus est, si omni uilitate uel extremitate contentus sit monachus, et ad omnia quae sibi iniunguntur uelut operarium malum se iudicet et indignum, dicens sibi cum Propheta: Ad nihilum redactus sum et nesciui; ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum. Septimus humilitatis gradus est: si omnibus se inferiorem et uiliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, humilians se et dicens cum Propheta: Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. Exaltatus sum et humiliatus et confusus. Et item: Bonum mihi quod humiliasti me, et discam mandata tua. Octauus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula uel maiorum cohortatur exempla. Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat monachus et taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur, monstrante Scriptura quia in multoloquio non effugitur peccatum, et quia uir linguosus non dirigitur super terram. Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac promptus in risu, qui scriptum est: Stultus in risu exaltat uocem suam. Undecimus humilitatis gradus est, si cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum grauitate uel pauca uerba et rationabilia loquatur, et non sit clamosus in uoce, sicut scriptum est: Sapiens uerbis innotescit paucis. Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde monachus, sed etiam ipso corpore humilitatem uidentibus se semper indicet, id est Opere Dei, in oratorio, in monasterio, in horto, in uia, in agro uel ubicumque sedens, ambulans uel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo iudicio repraesentari aestimet, dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus ille euangelicus fixis in terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, leuare oculos meos ad caelos. Et item cum Propheta: Incuruatus sum et humiliatus sum usquequaque. Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perueniet illam quae perfecta foris mittit timorem, per quam uniuersa quae prius non sine formidine obseruabat absque ullo labore uelut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, non iam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsa bona et dilectatione uirtutum. Quae Dominus iam in operarium suum mundum a uitiis et peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare. [8] Caput 8: De officiis diuinis in noctibus. Hiemis tempore, id est a kalendas nouembres usque in Pascha, iuxta considerationem rationis, octaua hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur et iam digesti surgant. Quod uero restat post Vigilias a fratribus qui psalterii uel lectionum aliquid indigent, meditationi inseruiatur. A Pascha autem usque ad supradictas nouembres sic temperetur hora, ut Vigiliarum agenda paruissimo interuallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox Matutini qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur. [9] Caput 9: Quanti psalmi dicendi sunt nocturni. Hiemis tempore suprascripto, in primis uersu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. Cum subiungendus est tertius psalmus et Gloria. Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antefana, aut certe decantandum. Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antefanas. Quibus dictis, dicto uersu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur uicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur. Duo responsoria sine Gloria dicantur; post tertiam uero lectionem, qui cantat dicat Gloriam. Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant ob honorem et reuerentiam sanctae Trinitatis. Codices autem legantur in Vigiliis diuinae auctoritatis tam Veteris Testamenti quam Noui, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis Patribus factae sunt. Post has uero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi cum Alleluia canendi. Post hos, lectio Apostoli sequatur ex corde recitanda, et uersus, et supplicatio litaniae, id est Quirie eleison. Et sic finiantur Vigiliae nocturnae. [10] Caput 10: Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus. A Pascha autem usque ad kalendas nouembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur excepto quod lectiones in codice propter breuitatem noctium legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de Veteri Testamento memoriter dicatur, quam breuis responsorius subsequatur. Et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad Vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. [11] Caput 11: Qualiter diebus dominicis uigiliae agantur. Dominico die temperius surgatur ad Vigilias. In quibus Vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et uersu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante Gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reuerentia surgant. Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antefanas sicut anteriores, et uersu. Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. Post quibus dicantur tria cantica Prophetarum, quas instituerit abbas; quae cantica cum Alleluia psallantur. Dicto etiam uersu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones de Nouo Testamento, ordine quo supra. Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. Quo perdicto, legat abbas lectionem de Euangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant Matutinos. Qui ordo Vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur, nisi forte - quod absit - tardius surgant, aliquid de lectionibus breuiandum est aut responsoriis. Quod tamen omnino caueatur ne proueniat; quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius euenerit neglectum. [12] Caput 12: Quomodo matutinorum sollemnitas agatur. In Matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antefana, in directum. Post quem dicatur quinquagesimus cum Alleluia. Post quem dicatur centisemus septimus decimus et sexagesimus secundus. Inde Benectiones et Laudes, lectionem de Apocalipsis una ex corde et responsorium, ambrosianum, uersu, canticum de Euangelia, litania, et conpletum est. [13] Caput 13: Priuatis diebus qualiter agantur matutini. Diebus autem priuatis Matutinorum sollemnitas ita agatur, id est, ut sexagesimus sextus psalmus sine antefana, subtrahendo modice, sicut Dominica, ut omnes occurant ad quinquagesimum, qui cum antefana dicatur. Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: secunda feria quintus et tricesimus quintus; tertia feria quadragesimus secundus et quinquagesimus sextus; quarta feria sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; quinta feria octogesimum septimum et octogesimum nonum; sexta feria septuagesimum quintum et nonagesimum primum; sabbatorum autem centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium, qui diuidatur in duas Glorias. Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex Prophetis, sicut psallit Ecclesia romana, dicantur. Post haec sequantur Laudes; deinde lectio una Apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, uersu, canticum de Euangelia, litania et conpletum est. Plane agenda matutina uel uespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore propter scandalorum spinas quae oriri solent, ut conuenti per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi uitio. Ceteris uero agendis ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. [14] Caput 14: In nataliciis sanctorum qualiter agantur uigiliae. In sanctorum uero festiuitatibus uel omnibus sollemnitatibus sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, excepto quod psalmi aut antefanae uel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur. [15] Caput 15: Alleluia quibus temporibus dicatur. A sanctum Pascha usque Pentecosten sine intermissione dicatur Alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctis, cum sex posterioribus psalmis tantum ad Nocturnos dicatur. Omni uero Dominica extra quadragesima cantica, Matutinos, Prima, Tertia, Sexta Nonaque cum Alleluia dicatur, Vespera uero iam antefana. Responsoria uero numquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten. [16] Caput 16: Qualiter diuina opera per diem agantur. Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi. Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si Matutino, Primae, Tertiae, Sextae, Nonae, Vesperae Conpletoriique tempore nostrae seruitutis officia persoluamus, quia de his diurnis Horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Conpletorios, et nocte surgamus ad confitendum ei. [17] Caput 17: Quot psalmi per easdem horas dicendi sunt. Iam de Nocturnis uel Matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus Horis uideamus. Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una Gloria, hymnum eiusdem Horae post uersum Deus, in adiutorium, antequam psalmi incipiantur. Post expletionem uero trium psalmorum recitetur lectio una, uersu et Quirie eleison et missas. Tertia uero, Sexta et Nona item eo ordine celebretur oratio, id est uersu, hymnos earundem Horarum, ternos psalmos, lectionem et uersu, Quirie eleison et missas. Si maior congregatio fuerit, cum antefanas, si uero minor, in directum psallantur. Vespertina autem sinaxis quattuor psalmis cum antefanas terminetur. Post quibus psalmis lectio recitanda est: inde responsorium, ambrosianum, uersu, canticum de Euangelia, litania, et oratione dominica fiant missae. Conpletorios autem trium psalmorum dictione terminentur; qui psalmi directanei sine antefana dicendi sunt. Post quos hymnum eiusdem Horae, lectionem unam, uersu, Quirie eleison, et benedictione missae fiant. [18] Caput 18: Quo ordine ipsi psalmi dicendi sunt. In primis dicatur uersu: Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuuandum me festina, Gloria, inde hymnum unuscuiusque Horae. deinde Prima Hora, Dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octaui decimi. Reliquis uero Horis, id est Tertia, Sexta uel Nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octaui decimi dicantur. Ad Primam autem secundae feriae dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus. Et ita per singulos dies ad Primam, usque Dominica, dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane, ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. Et sic fit, ut ad Vigilias Dominica semper a uicesimo incipiatur. Ad Tertiam uero, Sextam Nonamque secundae feriae nouem capitula quae residua sunt de centesimo octauo decimo, ipsa terna per easdem Horas dicantur. Expenso ergo psalmo centesimo ocatuo decimo duobus diebus, id est Dominico et secunda feria, tertia feria iam ad Tertiam, Sextam uel Nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo uicesimo septimo, id est psalmi nouem. Quique psalmi semper usque Dominica per easdem Horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum uel uersuum dispositionem uniformem cunctis diebus seruatam. Et ita scilicet semper Dominica a centesimo octauo decimo incipietur. Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, exceptis his qui in diuersis Horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo uicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; reliqui omnes in Vespera dicendi sunt. Et quia minus ueniunt tres psalmi, ideo diuidendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inueniuntur, id est centesimum tricesimum octauum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; centesimus uero sextus decimus, quia paruus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur. Digesto ergo ordine psalmorum uespertinorum, reliquia, id est lectionem, responsum, hymnum, uersum uel canticum, sicut supra taxauimus impleatur. Ad Conpletorios uero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium. Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter diuidantur in septem noctium Vigilias, partiendoscilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. Hoc praecipue commonentes ut, si sui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicauerit, dum omnimodis id adtendat, ut omni ebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprendatur ad Vigilias. Quia nimis inertem deuotionis suae seruitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, dum quando legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persoluamus. [19] Caput 19: De disciplina psallendi. Ubique credimus diuinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus diuinum adsistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Seruite Domino in timore, et iterum: Psallite sapienter, et: In conspectu angelorum psallam tibi. Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu Diuinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet uoci nostrae. [20] Caput 20: De reuerentia orationis. Si, cum hominibus potentibus uolumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reuerentia, quanto magis Domino Deo uniuersorum cum omni humilitate et puritatis deuotione supplicandum est. Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et conpunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. Et ideo breuis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis diuinae gratiae protendatur. In conuentu tamen omnino breuietur oratio, et facto signo a priore pariter surgant. [21] Caput 21: De decanis monasterii. Si maior fuerit congregatio, elegantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conuersationis, et constituantur decani, qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. Qui decani tales elegantur in quibus securus abbas partiat onera sua. Et non elegantur per ordinem, sed secundum uitae meritum et sapientiae doctrinam. Quique decani, si ex eis aliqua forte qui inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, et alter in loco eius qui dignus est subrogetur. Et de praeposito eadem constituimus. [22] Caput 22: Quomodo dormiant monachi. Singuli per singula lecta dormiant. Lectisternia pro modo conuersationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant. Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut uiceni cum senioribus qui super eos solliciti sint, pausent. Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane. Vestiti dormiant et cincti cingulis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnium uulnerent dormientem; et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent inuicem se praeuenire ad opus Dei, cum omni tamen grauitate et modestia. Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. Surgentes uero ad opus Dei inuicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes. [23] Caput 23: De excommunicatione culparum. Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans uel in aliquo contrarius sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. Si non emendauerit, obiurgetur publice coram omnibus. Si uero neque sic correxerit, si intelligit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; sin autem inprobus est, uindictae corporali subdatur. [24] Caput 24: Qualis debet esse modus excommunicationis. Secundum modum culpae, et excommunicationis uel disciplinae mensura debet extendi. Qui culparum modus in abbatis pendat iudicio. Si quis tamen frater in leuioribus culpis inuenitur, a mensae participatione priuetur. Priuati autem a mensae consortio ista erit ratio, ut in oratorio psalmum aut antefanam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, ut, si uerbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille uespera, usque dum satisfactione congrua ueniam consequatur. [25] Caput 25: De grauioribus culpis. Is autem frater qui grauioribus culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa, simul ab oratorio. Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in conloquio. Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis: Traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem Domini. Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura uel hora qua praeuiderit abbas ei conpetere; nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur. [26] Caput 26: De his qui sine iussione iungunt se excommunicatis. Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo uel mandatum ei dirigere, similem sortiatur excommunicationis uindictam. [27] Caput 27: Qualiter debeat abbas sollicitus esse circa excommunicatos. Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus: inmittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et prouocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed, sicut ait item Apostolus: Confirmetur in eo caritas, et oretur pro eo ab omnibus. Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ouibus sibi creditis perdat. Nouerit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem. Et metuat Prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum uidebatis, et quod debile erat proiciebatis. Et Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta nouem ouibus in montibus, abiit unam ouem quae errauerat quaerere. Cuius infirmati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem. [28] Caput 28: De his qui saepius correpti emendare noluerint. Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendauerit, acrior ei accedat correptio, id est ut uerberum uindicta in eum procedant. Quod si nec ita correxerit, aut forte - quod absit - in superbia elatus etiam defendere uoluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina Scripturarum diuinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis uel plagarum uirgae, et iam si uiderit nihil suam praeualere industriam, adhibeat etiam, quod maius est, suam et omnium fratrum pro eo orationem, ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex uobis; et iterum: Infidelis si discedit, discedat, ne una ouis morbida omnem gregem contagiet. [29] Caput 29: Si debeant fratres exeuntes de monasterio item recipi. Frater qui proprio uitio egreditur de monasterio, si reuerti uoluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas conprobetur. Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reuersionis aditum denegari. [30] Caput 30: De pueris minori aetate qualiter corripiantur. Omnis aetas uel intellectus proprias debet habere mensuras. Ideoque quotiens pueri uel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere possunt, quanta poena sit excommunicationis, hii tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris uerberibus coerceantur, ut sanentur. [31] Caput 31: De cellarario monasterii qualis sit. Cellararius monasterii elegatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus. Sine iussione abbatis nihil faciat. Quae iubentur custodiat. Fratres non contristet. Si quis frater ab eo foret aliqua inrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum, quia: Qui bene ministrauerit, gradum bonum sibi adquirit. Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est. Omnia uasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris uasa sacrata conspiciat. Nihil ducat neglegendum. Neque auaritiae studeat neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis. Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. Fratribus constitutam annonam sine aliquo tyfo uel mora offerat, ut non scandalizentur, memor diuini eloquii, quid mereatur qui scandalizauerit unum de pusillis. Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. Horis conpetentibus et dentur quae danda sunt et petantur quae petanda sunt, nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei. [32] Caput 32: De ferramentis uel rebus monasterii. Substantia monasterii in ferramentis uel uestibus seu quibuslibet rebus praeuideat abbas fratres de quorum uita et moribus securus sit; et eis singula, ut utile iudicauerit, consignet custodienda atque recolligenda. Ex quibus abbas breuem teneat, ut dum sibi in ipsa adsignata fratres uicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit. Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractauerit, corripiatur; si non emendauerit, disciplinae regulari subiaceat. [33] Caput 33: Si quid debeant monachi proprium habere. Praecipue hoc uitium radicitus amputandum est de monasterio ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnimo rem, neque codicem, neque tabulas, neque grafium, sed nihil omnimo, quippe quibus nec corpora sua nec uoluntates licet habere in propria uoluntate; omnia uero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit. Omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat uel praesumat. Quod si quisquam huic nequissimo uitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendauerit, correptioni subiaceat. [34] Caput 34: Si omnes aequaliter debeant necessaria accipere. Sicut scriptum est: Diuidebatur singulis prout cuique opus erat. Ubi non dicimus ut personarum - quod absit - acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur, qui uero plus indiget, humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque uerbo uel significatione appareat. Quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur. [35] Caput 35: De septimanariis coquinae. Fratres sibi inuicem seruiant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo aut in causa grauis utilitatis quis occupatus fuerit, quia exinde maior mercis et caritas adquiritur. Inbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; sed habeant omnes solacia, secundum modum congregationis aut positionem loci. Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, uel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur. Ceteri sibi sub caritate inuicem seruiant. Egressurus de septimana, sabbato munditias faciat. Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lauent. Pedes uero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lauent. Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit. Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, ut hora refectionis sine murmuratione et graui labore seruiant fratribus suis. In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant. Intrantes et exeuntes ebdomadarii in oratorio mox Matutinis finitis Dominica omnium genibus prouoluantur postulantes pro se orari. Egrediens autem de septimana dicat hunc uersum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuuisti me et consolatus es me. Quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus, in adiutorium meum intende, Domine, ad adiuuandum me festina, et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur. [36] Caput 36: De infirmis fratribus. Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut reuera Christo ita eis seruiatur, quia ipse dixit: Infirmus fui, et uisitastis me, et: Quod fecistis uni de his minimis, mihi fecistis. Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi seruiri, et non superfluitate sua contristent fratres suos seruientes sibi; qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior mercis adquiritur. Ergo cura maxima sit abbati, ne aliquam neglegentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et seruitor timens Deum et diligens ac sollicitus. Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur, sanis autem et maxime iuuenibus tardius concedatur. Sed et carnium esus infirmis omnimo debilibus pro reparatione concedatur; at ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a seruitoribus neglegantur infirmi; et ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur. [37] Caput 37: De senibus uel infantibus. Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum uidelicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. Consideretur semper in eis inbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis; sed sit in eis pia consideratio et praeueniant horas canonicas. [38] Caput 38: De ebdomadario lectore. Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota ebdomada dominica ingrediatur. Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut auertat ab ipso Deus spiritum elationis. Et dicatur hic uersus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam. Et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum. Et summum fiat silentium, ut nullus musitatio uel uox nisi solius legentis ibi audiatur. Quae uero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi uicissim ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid. Si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam uoce. Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; nisi forte prior pro aedificatione uoluerit aliquid breuiter dicere. Frater autem lector ebdomadarius accipiat mixtum, priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte graue si ei ieiunium sustinere. Postea autem cum coquinae ebdomadariis et seruitoribus reficiat. Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes. [39] Caput 39: De mensura cibus. Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria propter diuersorum infirmitatibus, ut forte qui ex illo non potuerit edere, ex alio reficiatur. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die, siue una sit refectio siui prandii et cenae. Quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario seruetur reddenda cenandis. Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remota prae omnibus crapula, et ut numquam subripiat monacho indigeries; quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, sicut ait Dominus noster: Videte ne grauentur corda uestra crapula. Pueris uero minori aetate non eadem seruetur quantitas, sed minor quam maioribus, seruata in omnibus parcitate. Carnium uero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnimo debiles aegrotos. [40] Caput 40: De mensura potus. Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius uero sic; et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura uictus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes inbecillitatem, credimus eminam uini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. Quod si aut loci necessitas uel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas. Licet legamus: Vinum omnimo monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltim uel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, quia: Vinum apostatare facit etiam sapientes. Ubi autem necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura inueniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent, hoc ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint. [41] Caput 41: Quibus horis oportet reficere fratres. A sancto Pascha usque Pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera cenent. A Pentecosten autem tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; reliquis diebus ad sextam prandeant. Quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis feruor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit prouidentia. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae saluentur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. Ab idus autem septembres usque caput quadragesimae ad nonam semper reficiant. In quadragesima uero usque in Pascha ad uesperam reficiant. Ipsa tamen Vespera sic agatur, ut lucernae lumen non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore, siue cena siue refectionis hora sic temperetur, ut luce fiant omnia. [42] Caput 42: Ut post conpletorium nemo loquatur. Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Et ideo omni tempore, siue ieiunii siue prandii: si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes uel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, non autem Eptaticum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc Scripturam audire, aliis uero horis legantur. Si autem ieiunii dies fuerit, dicta Vespera, paruo interuallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. Et lectis quattuor aut quinque foliis uel quantum hora permittit, omnibus in unum occurentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in adsignato sibi commisso fuit occupatus, omnes ergo in unum positi conpleant, et exeuntes a Conpletoriis nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid. Quod si inuentus fuerit quisquam praeuaricare hanc taciturnitatis regulam, graui uindictae subiaceat, excepto si necessitas hospitum superuenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit. Quod tamen et ipsud cum summa grauitate et moderatione honestissima fiat. [43] Caput 43: De his qui ad opus Dei uel ad mensam tarde occurrunt. Ad horam diuini Officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, cum grauitate tamen, ut non scurrilitas inueniat fomitem. Ergo nihil operi Dei praeponatur. Quod si quis in nocturnis Vigiliis post Gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnimo subtrahendo et morose uolumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, sed ultimus omnium stet aut in loco, quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut uideantur ab ipso uel ab omnibus, usque dum conpleto opere Dei publica satisfactione paeniteat. Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicauimus debere stare ut, uisi ab omnibus, uel pro ipsa uerecundia sua emendent; nam si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris uel fabulis uacat, et datur occasio maligno; sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent. Diurnis autem Horis, qui ad opus Dei post uersum et Gloriam primi psalmi qui post uersum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus, in ultimo stent, nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc. Ad mensam autem qui ante uersu non occurrerit, ut simul omnes dicant uersu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, qui per neglegentiam suam aut uitio non occurrerit, usque secunda uice pro hoc corripiatur; si denuo non emendauerit, non permittatur ad mensae communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua uinum, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur, qui et ad illum uersum non fuerit praesens, qui post cibum dicitur. Et ne suis praesumat ante statutam horam uel postea quicquam cibi aut potus praesumere; sed et cui offertur aliquid a priore et accipere rennuit, hora qua desiderauit hoc quod prius recusauit aut aliud, omnimo nihil percipiat usque emendationem congruam. [44] Caput 44: De his qui excommunicantur quomodo satisfaciant. Qui pro grauibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua Opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, nisi tantum posito in terra capite, status pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus. Et hoc tamdiu faciat, usque dum abbas iudicauerit satisfactum esse. Qui dum iussus ab abbate uenerit, uoluat se ipsius abbatis, deinde omnium uestigiis ut orent pro ipso. Et tunc, se iusserit abbas, recipiatur in choro uel in ordine quo abbas decreuerit, ita sane, ut psalmum aut lectionem uel aliud quid non praesumat in oratorio inponere, nisi iterum abbas iubeat. Et omnibus Horis, dum perconpletur opus Dei, proiciat se in terra in loco qua stat. Et sic satisfaciat, usque dum ei iubeat iterum abbas, ut quiescat iam ab hac satisfactione. Qui uero pro leuibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis. Hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: «Sufficit». [45] Caput 45: De his qui falluntur in oratorio. Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antefanam uel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori uindictae subiaceat, quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. Infantes autem pro tali culpa uapulent. [46] Caput 46: De his qui in aliis quibuslibet rebus delinquunt. Si quis dum in labore quouis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, uel in quocumque loco, aliquid deliquerit, aut fregerit quippiam aut perdiderit, uel aliud quid excesserit ubiubi, et non ueniens continuo ante abbatem uel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi. Si animae uero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritualibus senioribus patefaciat, qui sciat curare et sua et aliena uulnera, non detegere et publicare. [47] Caput 47: De significanda hora operis Dei. Nuntianda hora operis Dei dies noctisque sit cura abbatis; aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis conpetentibus conpleantur. Psalmos autem uel antefanas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit inponant. Cantare autem et legere non praesumat, nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; quod cum humilitate et grauitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas. [48] Caput 48: De opera manuum cotidiana. Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione diuina. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: id est: ut a Pascha usque kalendas octobres a mane exeuntes a prima usque hora pene quarta laborent quod necessarium fuerit. Ab hora autem quarta usque hora qua Sextam agent, lectioni uacent. Post Sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui uoluerit legere sibi sic legat, ut alium non inquietet. Et agatur Nonam temperius mediante octaua hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad Vesperam. Si autem necessitas locis aut paupertas exegerit, ut ad fruges recollegendas per se occupentur, non contristentur. Quia tunc uere monachi sunt, si labore manuum suarum uiuunt, sicut et Patres nostri et Apostoli. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes. A kalendas autem octobres usque caput quadragesimae usque in hora secunda plena lectioni uacent; hora secunda agatur Tertia; et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur. Facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati, dum secundum signum pulsauerit. Post refectionem autem uacent lectionibus suis aut psalmis. In quadragesimae uero diebus, a mane usque tertia plena uacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. In quibus diebus quadragesimae dandi sunt. Ante omnia sane seputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus uacant fratres lectioni, et uideant ne forte inueniatur frater acediosus qui uacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit. Hic tallis si - quod absit - repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendauerit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. Neque frater ad fratrem ingatur horis inconpetentibus. Dominico item die lectioni uacent omnes, excepto his qui uariis officiis deputati sunt. Si quis uero ita neglegens et desidiosus fuerit, ut non uelit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non uacet. Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur, ut nec otiosi sint nec uiolentia laboris opprimantur aut effungentur. Quorum inbecillitas ab abbate consideranda est. [49] Caput 49: De quadragesimae obseruatione. Licet omni tempore uita monachi quadragesimae debet obseruationem habere, tamen quia paucorum est ista uirtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae omni puritate uitam suam custodire, omnes pariter et neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si ab omnibus uitiis temperamus, orationis cum fletibus, lectioni et conpunctioni cordis atque abstinentiae operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito pensu seruitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam, et unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria uoluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo, id est: subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio sanctum Pascha expectet. Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit, abbati suo suggerat, et cum eius fiat oratione et uoluntate; quia quod sine permissione patris spiritalis fit, praesumptioni deputabitur et uanae gloriae, non mercedi. Ergo cum uoluntate abbatis omnia agenda sunt. [50] Caput 50: De fratribus qui longe ab oratorio laborant aut in uia sunt. Fratres qui omnimo longe sunt in labore et non possunt occurrere hora conpetenti ad oratorium - et abbas hoc perpendet quia ita est - agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore diuino flectentes genua. Similiter qui in itinere directi sunt, non eos praetereant Horae constitutae, sed, ut possunt, agant sibi et seruitutis pensum non neglegant reddere. [51] Caput 51: De fratribus qui non longe satis proficiscuntur. Frater qui pro quouis responso dirigitur et ea die speratur reuerti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnimo rogetur a quouis, nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. Quod si aliter fecerit, excommunicetur. [52] Caput 52: De oratorio monasterii. Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reuerentia Deo, ut frater qui forte sibi peculiariter uult orare, non inpediatur alterius inprobitate. Sed et si aliter uult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa uoce, sed in lacrimis et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur. [53] Caput 53: De hospitibus suscipiendis. Omnes superuenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospis fui et suscepistis me. Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospis, occurratur ei a priore uel a fratribus cum omni officio caritatis; et primitus orent pariter, et sic sibi societur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter inlusiones diabolicas. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus uenientibus siue discedentibus hospitibus: inclinato capite uel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. Legatur coram hospite Lex diuina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit uiolari; fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. Aquam in manibus abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lauet; quibus lotis, hunc uersum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam diuitum terror ipse sibi exigit honorem. Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis superuenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant. Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione seruiant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera. Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista consideratio, ut quando indigent solacia adcommodentur eis, et iterum quando uacant oboediant imperatis. Item et cellam hospitum habeat adsignatam frater cuius animam timor Dei possidet; ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus administretur. Hospitibus autem, cui non praecipitur, ullatenus societur neque conloquatur; sed si obuiauerit aut uiderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere conloqui cum hospite. [54] Caput 54: Si debeat monachus litteras uel aliquid suscipere. Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi inuicem litteras, eulogias uel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit, non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, et non contristetur frater, cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabulo. Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat. [55] Caput 55: De uestiario uel calciario fratrum. Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant uel aerum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis uero minus. Haec ergo consideratio penes abbatem est. Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam - cucullam in hieme uellosam, in aestate puram aut uetustam - et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas. De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inueniri possunt in prouincia qua degunt aut quod uilius conparari possit. Abbas autem de mensura prouideat ut non sint curta ipsa uestimenta utentibus ea, sed mensurata. Accipientes noua, uetera semper reddant in praesenti reponenda in uestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lauare ipsas res; iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. Et pedules et quodcumque est uetere reddant, dum accipiunt nouum. Femolaria hii qui in uia diriguntur de uestiario accipiant, quae reuertentes lota ibi restituant. Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in uia accipiant de uestiario et reuertentes restituant. Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena et capitale. Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inueniatur. Et si cui inuentum fuerit quod ab abbate non accepit, grauissimae disciplinae subiaceat. Et ut hoc uitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria: id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, grafium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia: Dabatur singulis prout cuique opus erat. Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malam uoluntatem inuidentium. In omnibus tamen iudiciis Dei retributionem cogitet. [56] Caput 56: De mensa abbatis. Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quotiens tamen minus sunt hospites, quos uult de fratribus uocare in ipsius sit potestate. Seniorem tamen unum aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam. [57] Caput 57: De artificibus monasterii. Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientiae artis suae, eo quod uideatur aliquid conferre monasterio, hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. Si quid uero ex operibus artificum uenundandum est, uideant ipsi per quorum manum transigendam sint, ne aliquam fraudem praesumant. Memorentur semper Ananiae et Safirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti uel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat auaritiae malum, sed semper aliquantulum uilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, ut in omnibus glorificetur Deus. [58] Caput 58: De disciplina suscipiendorum fratrum. Nouiter ueniens quis ad conuersationem, non ei facilis tribuatur ingressus, sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt. Ergo si ueniens perseuerauerit pulsans et inlatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies uisus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus. Postea autem sit in cella nouiciorum ubi meditent et manducent et dormiant. Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnimo curiose intendat. Et sollicitudo sit si reuera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad obprobria. Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. Si promiserit de stabilitatis suae perseuerentia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem, et dicatur ei: «Ecce lex sub qua militare uis; si potes obseruare, ingredere; si uero non potes, liber discede». Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam nouiciorum et iterum probetur in omni patientia. Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata seruare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi monasterio, nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere. Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conuersatione morum suorum et oboedientia, coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem inridit. De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille nouicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat. Quam dum inposuerit, incipiat ipse nouicius mox hunc uersum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et uiuam, et ne confundas me ab expectatione mea. Quem uersum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes: Gloria Patri. Tunc ille frater nouicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo; et iam ex illa die in congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reseruans ex omnibus, quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit. Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus uestitus est, et induatur rebus monasterii. Illa autem uestimenta quibus exutus est reponatur in uestiario conseruanda, ut si aliquando suadenti diabulo consenserit ut egrediatur de monasterio - quod absit - tunc exutus rebus monasterii proiciatur. Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reseruetur. [59] Caput 59: De filiis nobilium aut pauperum qui offeruntur. Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus, et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri inuoluant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando, quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; uel certe si hoc facere noluerint et aliquid offere uolunt in elemosinam monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare uolunt monasterio donationem, reseruato sibi, si ita uoluerint usum fructum. Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit - quod absit - quod experimento didicimus. Similiter autem et pauperiores faciant. Qui uero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus. [60] Caput 60: De sacerdotibus qui forte uoluerint in monasterio habitare. Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogauerit, non quidem citius ei adsentiatur. Tamen, si omnimo persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam seruaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sicut scriptum est: Amice, ad quod uenisti? Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas. Sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, illum locum adtendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reuerentia sacerdotii concessus est. Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari uoluerit, loco mediocri conlocentur; et ipsi tamen si promittunt de obseruatione regulae uel propria stabilitate. [61] Caput 61: De monachis peregrinis qualiter suscipiantur. Si quis monachus peregrinus de longiquis prouinciis superuenerit, si pro hospite uoluerit habitare in monasterio et contentus fuerit consuetudinem loci quam inuenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, sed simpliciter contentus est quod inuenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit. Si uero postea uoluerit stabilitatem suam firmare, non rennuatur talis uoluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius uita dinosci. Quod si superfluus aut uitiosus inuentus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, uerum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii uitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit, suscipiatur congregationi sociandus, uerum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino seruitur, uni Regi militatur. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum uel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse uitam. Caueat autem abbas, ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, quia scriptum est: Quod tibi non uis fieri, alio ne feceris. [62] Caput 62: De sacerdotibus monasterii. Si quis abbas sibi presbyterum uel diaconem ordinari petierit, de suis elegat qui dignus sit sacerdotio fungi. Ordinatus autem caueat elationem aut superbiam, nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. Nec occasione sacerdotii obliuiscatur regulae oboedientiam et disciplinam sed magis ac magis in Deum proficiat. Locum uero illum semper adtendat quod ingressus est in monasterio, praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et uoluntas abbatis pro uitae merito eum promouere uoluerint. Qui tamen regulam decanis uel praepositis constitutam sibi seruare sciat. Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. Quod si nec sic emendauerit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit. [63] Caput 63: De ordine congregationis. Ordines suos in monasterio ita conseruent ut conuersationis tempus, ut uitae meritum discernit atque abbas constituerit. Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. Ergo secundum ordines suos quos constituerit uel quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum inponendum, in choro standum. Et in omnibus omnimo locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, quia Samuhel et Danihel pueri presbyteros iudicauerunt. Ergo, excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit uel degradauerit certis ex causis, reliqui omnes ut conuertuntur ita sint ut uerbi gratia qui secunda hora diei uenerit in monasterio iuniorem se nouerit illius esse qui prima hora uenit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit. Pueris per omnia ab omnibus disciplina conseruata. Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, sed proiores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos uocent, quod intelligitur paterna reuerentia. Abbas autem, quia uices Christi creditur agere, dominus et abbas uocetur, non sua adsumptione sed honore et amore Christi; ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore. Ubicumque autem sibi obuiant fratres, iunior priorem benedictionem petat. Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, ut fiat quod scriptum est: Honore inuicem praeuenientes. Pueri parui uel adulescentes in oratorio uel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. Foris autem uel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perueniant. [64] Caput 64: De ordinando abbate. In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur quem sibi omnis concors congregatio secundum timorem Dei, siue etiam pars quamuis parua congregationis saniore consilio elegerit. Vitae autem merito et sapientiae doctrina elegatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam omnis congregatio uitiis suis - quod quidem absit - consentientem personam pari consilio elegerit, et uitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius diocesim pertinet locus ipse uel ab abbates aut christianos uicinos claruerint, prohibeant prauorum praeualere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diuerso peccatum si neglegant. Ordinatus autem abbas cogitet semper, quale onus suscepit et cui redditurus est rationem uilicationis suae, sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse. Oportet ergo eum esse doctum Lege diuina, ut sciat et si unde proferat noua et uetera, castum, sobrium, misericordem, et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur. Oderit uitia, diligat fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur uas. Suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus ut permittat nutriri uitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut uiderit cuique expedire sicut iam diximus, et studeat plus amari quam timeri. Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotipus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit. In ipsis imperiis suis prouidus et consideratus, et siue secundum Deum siue secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si gerges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die. Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris uirtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant. Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conseruet, ut dum bene ministrauerit audiat a Domino quod seruus bonus qui erogauit triticum conseruis in tempore suo: Amen dico uobis, ait, super omnia bona sua constituit eum. [65] Caput 65: De praeposito monasterii. Saepius quidem contigit, ut per ordinationem praepositi sandala grauia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, adsumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote uel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile aduertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis es tu ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur inuidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, et hii qui sub ipsi sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores. Ideo nos uidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui. Et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, ut dum pluribus committitur, unus non superbiat. Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicauerit expedire, quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum. Qui tamen praepositus illa agat cum reuerentia quae ab abbate suo et iniuncta fuerint, nihil contra abbatis uoluntatem aut ordinationem faciens, quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius obseruare praecepta regulae. Qui praepositus si repertus fuerit uitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit conprobatus, admoneatur uerbis usque quater. Si non emendauerit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius subrogetur. Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte inuidiae aut zeli flamma urat animam. [66] Caput 66: De hostiariis monasterii. Ad portam monasterii ponatur senes sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat uacari. Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut uenientes semper praesentem inueniant a quo responsum accipiant. Et mox ut aliquis pulsauerit aut pauper clamauerit, «Deo gratias» respondeat aut «Benedic», et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum feruore caritatis. Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat. Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum uel artes diuersas intra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis uagandi foris, quia omnimo non expedit animabus eorum.Hanc autem regulam saepius uolumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset. [67] Caput 67: De fratribus in uiam directis. Dirigendi fratres in uia omnium fratrum uel abbatis se orationi conmendent, et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat. Reuertentes autem de uia fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte subripuerint in uia uisus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium uiderit aut audierit, quia plurima destructio est. Quod si quis praesumpserit, uindictae regulari subiaceat. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi uel quocumque ire uel quippiam quamuis paruum sine iussione abbatis facere. [68] Caput 68: Si fratri inpossibilia iniungantur. Si cui fratri aliqua forte grauia aut inpossibilia iniunguntur suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. Quod si omnimo uirium suarum mensuram uiderit pondus oneris excedere, inpossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et oportune suggerat, non superbiendo aut resistendo uel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perdurauerit, sciat iunior ita sibi expedire, et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat. [69] Caput 69: Ut in monasterio non praesumat alter alterum defendere. Praecauendum est ne quauis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, etiam si qualiuis consanguinitatis propinquitate iungantur. Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde grauissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur. [70] Caput 70: Ut non praesumat passim aliquis caedere. Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate date fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. Infantum uero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; sed et hoc cum omni mensura et ratione. Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis uel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, quia scriptum est: Quod tibi non uis fieri, alio ne feceris. [71] Caput 71: Ut oboedientes sibi sint inuicem. Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi inuicem ita oboediant fratres, scientes per hanc oboedientiae uiam se ituros ad Deum. Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus priuata imperia praeponi, de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. Quod si quis contentiosus repperitur, corripiatur. Si quis autem frater pro quauis minima causa ab abbate uel a quocumque priore corripitur quolibet modo, uel si leuiter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos uel commotos quamuis modice, mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod si contempserit facere, aut corporali uindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur. [72] Caput 72: De zelo bono quod debent monachi habere. Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, ita est zelus bonus qui separat a uitia et ducit ad Deum et ad uitam aeternam. Hunc ergo zelum feruentissimo amore exerceant monachi, id est ut honore se inuicem praeueniant, infirmitates suas siue corporum siue morum patientissime tolerent, oboedientiam sibi certatim inpendant: nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; caritatem fraternitatis caste inpendant. Amore Deum timeant. Abbatem suum sincera et humili caritate diligant. Christo omnimo nihil praeponant, qui nos pariter ad uitam aeternam perducat. [73] Caput 73: De hoc quod non omnis iustitiae obseruatio in hac sit regula constituta. Regulam autem hanc descripsimus, Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc obseruantes in monasteriis aliquatenus uel honestatem morum aut initium conuersationis nos demonstremus habere. Ceterum ad perfectionem conuersationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum obseruatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina aut qui sermo diuinae auctoritatis Veteris ac Noui Testamenti non est rectissima norma uitae humanae? Aut quis liber sanctorum catholicorum Patrum hoc non resonat ut recto cursu perueniamus ad Creatorem nostrum? Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et regula sancti Patris nostri Basilii, quid aliud sunt nisi bene uiuentium et oboedientium monachorum instrumenta uirtutum? Nobis autem desidiosis et male uiuentibus atque neglegentibus rubor confusionis est. Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam adiuuante Christo perfice; et tunc demum ad maiora, quae supra commemorauimus, doctrinae uirtutumque culmina Deo protegente peruenies. Amen.